initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<03. Genesis>

Capitulum 27

Numérotation du verset Gn. 27,1 
Senuit autem Isaac et caligaverunt oculi eius et videre non poterat vocavitque Esau filium suum maiorem et dixit ei fili mi qui respondit assum
Numérotation du verset Gn. 27,2 
cui pater vides inquit quod senuerim et ignorem diem mortis mee
Numérotation du verset Gn. 27,3 
sume arma tua pharetram et arcum et egredere foras cumque venatu aliquid apprehenderis
Numérotation du verset Gn. 27,4 
fac mihi inde pulmentum sicut velle me nosti et affer ut comedam et benedicat tibi anima mea antequam moriar
Numérotation du verset Gn. 27,5 
quod cum audisset Rebecca et ille abisset in agrum ut iussionem patris expleret
Numérotation du verset Gn. 27,6 
dixit filio suo Iacob audivi patrem tuum loquentem {t. 1 : Erfurt, f. 35ra ; facsim., p. 71a} [Rusch, f.  35ra ] cum Esau fratre tuo et dicentem ei
Numérotation du verset Gn. 27,7 
affer mihi venationem tuam et fac cibos ut comedam et benedicam tibi coram Domino antequam moriar
Numérotation du verset Gn. 27,8 
nunc ergo fili mi acquiesce consiliis meis
Numérotation du verset Gn. 27,9 
et pergens ad gregem affer mihi duos hedos optimos ut faciam ex eis escas patri tuo quibus libenter vescitur
Numérotation du verset Gn. 27,10 
quas cum intuleris et comederit benedicat tibi priusquam moriatur
Numérotation du verset Gn. 27,11 
cui ille respondit nosti quod Esau frater meus homo pilosus sit et ego lenis
Numérotation du verset Gn. 27,12 
si attractaverit me pater meus et senserit timeo ne putet sibi voluisse illudere et inducat super me maledictionem pro benedictione
Numérotation du verset Gn. 27,13 
ad quem mater in me sit ait : ista maledictio fili mi tantum audi vocem meam et perge afferque que dixi
Numérotation du verset Gn. 27,14 
abiit et attulit deditque matri paravit illa cibos sicut noverat velle patrem illius
Numérotation du verset Gn. 27,15 
et vestibus Esau valde bonis quas apud se habebat domi induit eum
Numérotation du verset Gn. 27,16 
pelliculasque hedorum circumdedit manibus et colli nuda protexit
Numérotation du verset Gn. 27,17 
dedit pulmentum et panes quos coxerat tradidit
Numérotation du verset Gn. 27,18 
quibus illatis dixit pater mi et ille respondit audio {t. 1 : Erfurt, f. 35rb ; facsim., p. 71b} [Rusch, f.  35rb ] quis tu es fili mi
Numérotation du verset Gn. 27,19 
dixitque Iacob ego sum Esau primogenitus tuus feci sicut precepisti mihi surge sede et comede de venatione mea ut benedicat mihi anima tua
Numérotation du verset Gn. 27,20 
rursum Isaac ad filium suum quomodo inquit tam cito invenire potuisti fili mi qui respondit voluntatis Dei fuit ut cito mihi occurreret quod volebam
Numérotation du verset Gn. 27,21 
dixitque Isaac accede huc ut tangam te fili mi et probem utrum tu sis filius meus Esau an non
Numérotation du verset Gn. 27,22 
accessit ille ad patrem et palpato eo dixit Isaac vox quidem vox Iacob est sed manus manus sunt Esau
Numérotation du verset Gn. 27,23 
et non cognovit eum quia pilose manus similitudinem maioris expresserant benedicens ergo illi
Numérotation du verset Gn. 27,24 
ait : tu es filius meus Esau respondit ego sum
Numérotation du verset Gn. 27,25 
at ille offer inquit mihi cibos de venatione tua fili mi ut benedicat tibi anima mea quos cum oblatos comedisset obtulit ei etiam vinum quo hausto
Numérotation du verset Gn. 27,26 
dixit ad eum accede ad me et da mihi osculum fili mi
Numérotation du verset Gn. 27,27 
accessit et osculatus est eum statimque ut sensit vestimentorum illius flagrantiam benedicens illi ait : {t. 1 : Erfurt, f. 35va ; facsim., p. 72a} [Rusch, f.  35va ] ecce odor filii mei sicut odor agri cui benedixit Dominus

illi] om. Weber
Numérotation du verset Gn. 27,28 
det tibi Deus de rore celi et de pinguedine terre abundantiam frumenti et vini
Numérotation du verset Gn. 27,29 
et serviant tibi populi et adorent te tribus esto dominus fratrum tuorum et incurventur ante te filii matris tue qui maledixerit tibi sit maledictus et qui benedixerit benedictionibus repleatur
Numérotation du verset Gn. 27,30 
vix Isaac sermonem impleverat et egresso Iacob foras venit Esau
Numérotation du verset Gn. 27,31 
coctosque de venatione cibos intulit patri dicens surge pater mi et comede de venatione filii tui ut benedicat mihi anima tua
Numérotation du verset Gn. 27,32 
dixitque illi Isaac quis enim es tu qui respondit ego sum primogenitus filius tuus Esau
Numérotation du verset Gn. 27,33 
expavit Isaac stupore vehementi et ultra quam credi potest admirans ait : quis igitur ille est qui dudum captam venationem attulit mihi et comedi {t. 1 : Erfurt, f. 35vb ; facsim., p. 72b} [Rusch, f.  35vb ] ex omnibus priusquam tu venires benedixique ei et erit benedictus
Numérotation du verset Gn. 27,34 
auditis Esau sermonibus patris irrugiit clamore magno et consternatus ait : benedic etiam mihi pater mi
Numérotation du verset Gn. 27,35 
qui ait : venit germanus tuus fraudulenter et accepit benedictionem tuam
Numérotation du verset Gn. 27,36 
at ille subiunxit iuste vocatum est nomen eius Iacob supplantavit enim me en altera vice primogenita mea ante tulit et nunc secundo subripuit benedictionem meam rursumque ad patrem numquid non reservasti ait et mihi benedictionem
Numérotation du verset Gn. 27,37 
respondit Isaac dominum tuum illum constitui et omnes fratres eius servituti illius subiugavi frumento et vino stabilivi eum tibi post hec fili mi ultra quid faciam
Numérotation du verset Gn. 27,38 
cui Esau num unam inquit tantum benedictionem habes pater mihi quoque obsecro ut benedicas cumque eiulatu magno fleret
Numérotation du verset Gn. 27,39 
motus Isaac dixit ad eum in pinguedine terre et in rore celi {t. 1 : Erfurt, f. 36ra ; facsim., p. 73a} [Rusch, f.  36ra ] desuper
Numérotation du verset Gn. 27,40 
erit benedictio tua vives gladio et fratri tuo servies tempusque veniet cum excutias et solvas iugum eius de cervicibus tuis
Numérotation du verset Gn. 27,41 
oderat ergo semper Esau Iacob pro benedictione qua benedixerat ei pater dixitque in corde suo veniant dies luctus patris mei ut occidam Iacob fratrem meum
Numérotation du verset Gn. 27,42 
nuntiata sunt hec Rebecce que mittens et vocans Iacob filium suum dixit ad eum ecce Esau frater tuus minatur ut occidat te
Numérotation du verset Gn. 27,43 
Nunc ergo fili audi vocem meam et consurgens fuge ad Laban fratrem meum in Aran

Aran] Haran Weber
Numérotation du verset Gn. 27,44 
habitabisque cum eo dies paucos donec requiescat furor fratris tui
Numérotation du verset Gn. 27,45 
et cesset indignatio eius obliviscaturque eorum que fecisti in eum postea mittam et adducam te inde huc cur utroque orbabor filio in una die
Numérotation du verset Gn. 27,46 
dixit quoque Rebecca ad Isaac tedet me vite mee propter filias Heth si acceperit Iacob uxorem de stirpe huius terre nolo vivere




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria (Gn. 27), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 19/06/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber03.xml&chapitre=03_27)