initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<03. Genesis*>

Capitulum 33

Numérotation du verset Gn. 33,1 
Levans autem Iacob oculos, vidit venientem Esau et cum eo quadringentos viros. Divisitque filios Lie et Rachel ambarumque famularum

1 oculos Rusch] + suos Weber
Numérotation du verset Gn. 33,2 
et posuit utramque ancillam et liberos earum in principio, Liam vero in secundo loco et filios eius, Rachel autem et Ioseph novissimos.

in secundo loco – et filios eius Rusch] inv. Weber
Numérotation du verset Gn. 33,3 
Et ipse pregrediens adoravit pronus in terram septies, donec appropinquaret frater eius.
Numérotation du verset Gn. 33,4 
Currens itaque Esau obviam fratri suo, amplexatus est eum stringensque collum et osculans flevit.
Numérotation du verset Gn. 33,5 
Levatisque oculis vidit mulieres et parvulos earum et ait : Quid sibi volunt isti et si ad te pertinent ? Respondit : Parvuli sunt quos donavit mihi Deus servo tuo.
Numérotation du verset Gn. 33,6 
Et appropinquantes {t.   1   : Erfurt, f.   41rb   ; facsim., p.   83b} [Rusch, f.   41rb   ] ancille et filii earum incurvati sunt ,
Numérotation du verset Gn. 33,7 
accessit quoque Lia cum pueris suis et cum similiter adorassent, extremi Ioseph et Rachel adoraverunt.

accessit quoque Rusch] accessitque Weber pueris Rusch] liberis Weber
Numérotation du verset Gn. 33,8 
Dixitque Esau : Quenam sunt, inquit, iste turme quas obvias habui ? Respondit : Ut invenirem gratiam coram domino meo.

dixitque Esau Rusch] om. Weber
Numérotation du verset Gn. 33,9 
Et ille ait : Habeo: plurima frater mi. Sint tua tibi.

ait Habeo Rusch] inv. Weber
Numérotation du verset Gn. 33,10 
Dixit Iacob : Noli ita, obsecro. Sed si inveni gratiam in oculis tuis, accipe munusculum de manibus meis. Sic enim vidi faciem tuam quasi viderim vultum Dei, esto mihi propitius
Numérotation du verset Gn. 33,11 
et suscipe benedictionem quam attuli tibi et quam donavit mihi Deus tribuens omnia. Vix fratre compellente suscipiens
Numérotation du verset Gn. 33,12 
ait : Gradiamur simul, eroque socius itineris tui.
Numérotation du verset Gn. 33,13 
Dixit Iacob : Nosti domine mi quod parvulos habeam teneros et oves ac boves fetas mecum, quas si plus in ambulando fecero laborare morientur una die cuncti greges.
Numérotation du verset Gn. 33,14 
Precedat dominus meus ante servum suum et ego sequar paulatim vestigia eius. Sicut videro posse parvulos meos, donec veniam ad dominum meum in Seir.
Numérotation du verset Gn. 33,15 
Respondit Esau : Obsecro ut de populo qui mecum est saltem socii remaneant vie tue. Non est, inquit, necesse. Hoc uno tantum indigeo ut inveniam gratiam in conspectu domini mei.

obsecro Rusch] oro te Weber tantum Rusch] om. Weber
Numérotation du verset Gn. 33,16 
Reversus est itaque illo die {t.   1   : Erfurt, f.   41va   ; facsim., p.   84a} [Rusch, f.   41va   ] Esau itinere quo venerat in Seir.
Numérotation du verset Gn. 33,17 
Et Iacob venit in Socoth, ubi edificata domo et fixis tentoriis appellavit nomen loci illius Socoth, id est Tabernacula.
Numérotation du verset Gn. 33,18 
Transivitque in Salem urbem Sichimorum, que est in terra Chanaan. Postquam regressus est de Mesopotamia Syrie et habitavit iuxta oppidum.

Mesopotamia Rusch Edmaior.] Mesopotamiam Weber
Numérotation du verset Gn. 33,19 
Emitque partem agri in qua fixerat tabernaculum a filiis Emor patris Sichem centum agnis
Numérotation du verset Gn. 33,20 
et, erecto ibi altari, invocavit super illud Fortissimum Deum Israel.




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria (Gn. 33), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 22/10/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber03.xml&chapitre=03_33)