initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<03. Genesis*>

Capitulum 37

Numérotation du verset Gn. 37,1 
Habitavit autem Iacob in terra Chanaan in qua pater suus peregrinatus est.

1 p. s. – p. est. ΩS Ed1455 Rusch Ed1530 Clementina] inv. Weber Edmaior. (p. s. est. p.)
Numérotation du verset Gn. 37,2 
Et he sunt generationes eius. Ioseph, cum sedecim esset annorum, pascebat gregem cum fratribus suis. Adhuc puer et erat cum filiis Bale et Zelphe, uxorum patris sui. Accusavitque fratres suos apud patrem crimine pessimo.

eius] Hic desinit capitulum 36 Ω Rusch, § 65 ΩM*
Numérotation du verset Gn. 37,3 
Israel autem diligebat Ioseph super omnes filios suos {t.   1   : Erfurt, f.   43vb   ; facsim., p.   88b} [Rusch, f.   43vb   ] , eo quod in senectute genuisset eum, fecitque ei tunicam polymitam.
Numérotation du verset Gn. 37,4 
Videntes autem fratres eius quod a patre plus cunctis filiis amaretur, oderant eum nec poterant ei quicquam pacificum loqui.
Numérotation du verset Gn. 37,5 
Accidit quoque ut visum somnium referret fratribus que causa maioris odii seminarium fuit.
Numérotation du verset Gn. 37,6 
Dixitque ad eos: Audite somnium meum quod vidi.
Numérotation du verset Gn. 37,7 
Putabam colligare nos manipulos in agro et quasi consurgere manipulum meum et stare, vestrosque circumstantes adorare manipulum meum.

colligare Rusch] ligare Weber vestrosque Rusch] + manipulos Weber
Numérotation du verset Gn. 37,8 
Responderunt fratres eius : Numquid rex noster eris aut subiciemur dicioni tue ? Hec ergo causa somniorum atque sermonum invidie et odii fomitem ministravit.
Numérotation du verset Gn. 37,9 
Aliud quoque vidit somnium, quod narrans fratribus ait : Vidi per somnium quasi solem et lunam et stellas undecim adorare me.
Numérotation du verset Gn. 37,10 
Quod cum patri suo et fratribus retulisset, increpavit eum pater {t.   1   : Erfurt, f.   44ra   ; facsim., p.   89a} [Rusch, f.   44ra   ] suus et dixit : Quid sibi vult hoc somnium quod vidisti ? Num ego et mater tua et fratres tui adorabimus te super terram ?

suus Rusch] om. Weber tui Rusch] om. Weber
Numérotation du verset Gn. 37,11 
Invidebant igitur ei fratres sui, pater vero rem tacitus considerabat.
Numérotation du verset Gn. 37,12 
Cumque fratres illius in pascendis gregibus patris morarentur in Sichem.
Numérotation du verset Gn. 37,13 
Dixit ad eum Israel : Fratres tui pascunt oves in Sycimis. Veni, mittam te ad eos. Quo respondente :
Numérotation du verset Gn. 37,14 
Presto sum. Ait : vade et vide si cuncta sint prospera erga fratres tuos et pecora, et renuntia mihi quid agatur. Missus de valle Hebron venit in Sichem.

sint prospera Rusch] inv. Weber
Numérotation du verset Gn. 37,15 
Invenitque eum vir errantem in agro et interrogavit quid quereret
Numérotation du verset Gn. 37,16 
at ille respondit : Fratres meos quero. Indica mihi ubi pascant greges.
Numérotation du verset Gn. 37,17 
Dixitque ei vir : Recesserunt de loco isto. Audivi autem eos dicentes : Eamus in Dothaim.
interl.| interl.| defectionem||

Dot(h)aim Ω Ed1455 etc.] Dothain Clementina Weber etc. hic et ubique
Perrexit ergo Ioseph post fratres suos et invenit eos in Dothaim.
Numérotation du verset Gn. 37,18 
Qui cum vidissent eum procul antequam accederet ad eos, cogitaverunt eum occidere.

eum Rusch] illum Weber
Numérotation du verset Gn. 37,19 
Et mutuo loquebantur : Ecce somniator venit.
Numérotation du verset Gn. 37,20 
Venite, occidamus eum et mittamus in cisternam veterem. Dicemusque fera pessima devoravit eum et tunc apparebit quid illi prosint somnia sua.
Numérotation du verset Gn. 37,21 
Audiens hoc Ruben nitebatur liberare eum de manibus eorum et dicebat :
Numérotation du verset Gn. 37,22 
Non interficiamus animam eius nec effundamus10  sanguinem {t.   1   : Erfurt, f.   44rb   ; facsim., p.   89b} [Rusch, f.   44rb   ] sed proicite eum in cisternam veterem11  que est in solitudine. Manusque vestras servate innoxias. Hoc autem dicebat, volens eripere eum de manibus eorum et reddere patri suo.

10  effundamus Rusch Edmaior.] effundatis Weber 11  veterem Rusch] hanc Weber
Numérotation du verset Gn. 37,23 
Confestim igitur ut pervenit ad fratres suos12  , nudaverunt eum tunica talari et polymita

12  suos Rusch] om. Weber
Numérotation du verset Gn. 37,24 
miseruntque in cisternam veterem13  que non habebat aquam.

13  veterem Rusch] om. Weber
Numérotation du verset Gn. 37,25 
Et sedentes, ut comederent panem, viderunt Ismaelitas viatores14  venire de Galaad et camelos eorum portantes15  aromata et resinam et stacten in Egyptum.

14  Ismaelitas viatores Rusch] inv. Weber 15  portantes Rusch] portare Weber
Numérotation du verset Gn. 37,26 
Dixit ergo Iudas fratribus suis : Quid nobis prodest si occiderimus fratrem nostrum et celaverimus sanguinem ipsius ?
Numérotation du verset Gn. 37,27 
Melius est ut vendatur Ismaelitis et manus nostre non polluantur ; frater enim et caro nostra est. Acquieverunt fratres sermonibus eius
Numérotation du verset Gn. 37,28 
et pretereuntibus Madianitis negotiatoribus extrahentes eum de cisterna vendiderunt eum16  Ismaelitis triginta17  argenteis. Qui duxerunt eum in Egyptum.

16  eum Rusch] om. Weber 17  triginta Rusch] viginti Weber
Numérotation du verset Gn. 37,29 
Reversusque Ruben ad cisternam non invenit puerum
Numérotation du verset Gn. 37,30 
et scissis vestibus pergens ad fratres ait : Puer non comparet et ego quo ibi18   ?

18  ibi Rusch] ibo Weber
Numérotation du verset Gn. 37,31 
Tulerunt autem tunicam eius et in sanguinem hedi quem occiderant tinxerunt.
Numérotation du verset Gn. 37,32 
Mittentes qui ferrent ad patrem et dicerent : Hanc invenimus. Vide utrum tunica filii tui sit an non.
Numérotation du verset Gn. 37,33 
Quam cum agnovisset {t.   1   : Erfurt, f.   44va   ; facsim., p.   90a} [Rusch, f.   44va   ] pater ait : Tunica filii mei est. Fera pessima comedit eum, bestia devoravit Ioseph.
Numérotation du verset Gn. 37,34 
Scissisque vestibus indutus est cilicio lugens filium multo tempore.
Numérotation du verset Gn. 37,35 
Congregatis autem cunctis liberis eius ut lenirent dolorem patris ; noluit consolationem recipere sed19  ait : Descendam ad filium meum lugens in infernum. Et illo perseverante in fletu

19  sed Rusch] et Weber
Numérotation du verset Gn. 37,36 
Madianei vendiderunt Ioseph in Egypto Putiphari20  eunucho pharaonis magistro militum21  .

20  Putiphari Rusch] Putiphar Weber 21  militum Rusch] militie Weber




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria (Gn. 37), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 22/10/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber03.xml&chapitre=03_37)