initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<04. Exodus*>

Capitulum 1

Numérotation du verset Ex. 1,1 
marg.|  {t. 1 1 : Erfurt, f. 55va ; facsim., p. 112a} [Rusch, f.  55va ] Rabanus MaurusRABANUS. In Pentateuco excellit Exodus, in quo pene omnia sacramenta quibus Ecclesia instruitur figuraliter exprimuntur. Per corporalem enim exitum filiorum Israel de Egypto corporali, noster exitus de Egypto spiritali signatur. Per mare Rubrum et pharaonis submersionem atque Egyptiorum, baptismi mysterium et spiritalium hostium interitus. Per typici agni immolationem et Hebreorum liberationem, veri Agni passio et nostra redemptio. De celo datur manna, et aqua de petra, hic est panis qui de celo descendit et doctrina Christi. In monte dantur precepta atque iudicia populo Dei, ut supernis subiiciamur disciplinis. Tabernaculum et vasa eius construuntur, cultus et sacrificia imperantur, quibus Ecclesie ornatus et spiritalia sacrificia significantur. Mystica unctio et thymiamata conficiuntur, quibus sanctificatio Spiritus et orationis odoramenta commendantur : « Omnes eandem escam spiritalem manducaverunt, et omnes eundem potum spiritalem biberunt etc ». Hinc quoque Iohannes : « Facta sunt hec », inquit, « ut Scriptura impleretur : Os non comminuetis ex eo ».

a 1Cor. 10, 3-4.
b Io. 19, 36.
1 manducaverunt] mandicaverunt cacogr. Rusch
marg.|  Beda VenerabilisBEDA. Hellesmoth hebraice, exodus grece, exitus vel egressus latine : odos enim via ; hinc odoporion, id est itinerarium.
Hec sunt nomina
interl.|  que nomina scripta sunt in celo.

Lc. 10, 20.
filiorum Israel
interl.|  Deum videntium.
qui ingressi sunt
interl.|  secundum illud : « In innocentia mea ingressus sum » etc

Ps. 25, 1 ; 11.
Egyptum
interl.|  mundum.
cum Iacob
interl.|  Christo duce, qui in tenebris Egypti sanctos illuminat. Unde : « Dominus illuminatio mea et salus mea, quem timebo ? » etc

Ps. 26, 1.
singuli cum domibus suis
interl.|  imitatoribus, vel familia actuum vel cogitationum vel virtutum.
introierunt
interl.|  per duodecim filios Iacob, duodecim apostoli designantur.
Numérotation du verset Ex. 1,2 
Ruben
interl.|  Visionis filius.
Simeon
interl.|  Auditio.
Levi
interl.|  Additus.
Iudas
interl.|  Confessio.

Iudas Rusch ] Iuda Weber
Numérotation du verset Ex. 1,3 
Isachar
interl.|  Merces.
Zabulon
interl.|  Habitaculum fortitudinis.
et Beniamin
interl.|  Filius dextre.
Numérotation du verset Ex. 1,4 
Dan
interl.|  Iudicium.
et Neptalim
interl.|  Conversio, vel comparatio.
Gad
interl.|  In procinctu, vel felicitas.
et Aser
interl.|  Beatus.
marg.|  RUBEN,  SIMEON,  LEVI. Undecim filli Iacob qui cum eo in Egyptum ingressi sunt, immo duodecim, addito Ioseph, apostolos significant, quibus verus Iacob ait : « Sicut misit me Pater, et ego mitto vos in mundum ».

Io. 20, 21.
Numérotation du verset Ex. 1,5 
erant igitur omnes anime eorum qui
interl.|  vel : que
egressi sunt de femore Iacob septuaginta
interl.|  discipuli
Ioseph autem
interl.|  Christus
interl.|  Unde : In mundo erat, et mundus per ipsum factus est, et sui eum non cognoverunt.

Io. 1, 10.
in Egypto
interl.|  in mundo
erat
marg.|  ERANT  IGITUR etc. Septuaginta anime, id est septuaginta discipuli, cum Iacob, id est Christo, ingrediuntur in Egyptum, id est mundum, missi scilicet ad predicandum. Aliter, septuaginta anime Egyptum ingresse, mystice in numero remissionis accipiuntur, ut huic scilicet seculo, quod per Egyptum figuratur, post tanta peccata detur remissio peccatorum.
Numérotation du verset Ex. 1,6 
quo mortuo
interl.|  in cruce
interl.|  martiribus primis
omnique cognatione sua
interl.|  imitatoribus

sua] illa Weber
Numérotation du verset Ex. 1,7 
filii Israel creverunt et quasi germinantes multiplicati sunt
interl.|  Quia mortuum granum frumenti multum fructum affert.

Cf. Io. 12, 25.
ac roborati nimis impleverunt terram
interl.|  latitudinem mundi
marg.|  QUO  MORTUO etc. Isidorus HispalensisISIDORUS. Sic postquam verus Ioseph pro omnibus gustvait mortem et destruxit eum qui mortis imperium habebat, multiplicatus est populus fidelium : Nisi enim granum mortuum fuisset, solum mansisset.
marg.|  OrigenesORIGENES. Moraliter. Si moriatur in te Ioseph, id est si mortificationem Christi in te suscipias et mortifices membra tua peccato, multiplicantur in te filii Israel, sensus scilicet boni et spiritales. Si enim sensus carnis mortificentur, sensus anime crescunt, et morientibus in te vitiis, virtutes augentur, et terra te multiplicat in operibus bonis, que per officium corporis ministrantur. Paulum multiplicaverat terra qui dicebat : Permanere autem in carne magis necessarium est propter vos. Dum manet in terra, id est in carne sua, multiplicatur credendo Ecclesia, acquirendo populum Deo, et ab Hierusalem usque ad Illiricum evangelium predicando.

Cf. Io. 12, 24-25.
Cf. Phil. 1, 24.
Numérotation du verset Ex. 1,8 
Surrexit
interl.|  sapientia carnis
interea rex novus super Egyptum
interl.|  diabolus, qui est rex super omnes filios superbie.

Iob. 41, 25.
qui ignorabat Ioseph.
interl.|  « Dixit insipiens in corde suo : non est Deus ».
interl.|  Christum

Ps. 13, 1 ; 52, 1.
Numérotation du verset Ex. 1,9 
Et ait ad populum suum:
interl.|  apostatas angelos. Corporeas voluptates
Ecce populus filiorum Israel
interl.|  sanctorum Deum videntium
multus, et fortior nobis est.

est] om. Weber
Numérotation du verset Ex. 1,10 
Venite, sapienter
interl.|  sapientia scilicet carnis, que est inimica Deo

Cf. Rm. 8, 7.
opprimamus
interl.|  corporaliter vel spiritaliter
eum, ne forte
interl.|  numero vel merito
Multiplicetur : et si ingruerit contra nos bellum,
interl.|  Christi et militie eius
addatur
interl.|  ne
inimicis nostris,
interl.|  Christo et angelis suis, vel discipulis
expugnatisque nobis egrediatur de terra
interl.|  exuens imaginem terreni hominis. Unde : Egredere de terra et de cognatione tua.
marg.|  SURREXIT  INTEREA  REX  NOVUS. OrigenesORIGENES. Allegorice. Hic est diabolus, qui « dixit in corde suo : Non est Deus », qui genti sue, id est apostatis angelis, dicit :   Ecce populus filiorum Israel etc., eorum scilicet qui possunt mente Deum videre ;   potentior est nobis : venite, opprimamus eum sapienter . Sentit diabolus quia magnus sit populus Israel et fortior ipso, quia sepe congressus est, sepe superatur. Scit Iacob luctatum esse et adiutorio angeli obtinuisse contra adversarium et invaluisse cum Deo. Aliorum quoque sanctorum luctas sensit, spiritalia certamina pertulit, timet ne quando eveniat bellum et consentiant adversariis eius, et devictis eis, discedant de terra sua. Videtur mihi ex his que patriarchis et prophetis de adventu Christi indicata fuerant, quia sentit venturum qui exuat principatus {t. 1 1 : Erfurt, f. 55vb ; facsim., p. 112b} [Rusch, f.  55vb ] eius et potestates, et cum fiducia triumphet eos, et affligat in ligno crucis.
marg.|  In chronicis Eusebii et Hieronymi legimus quod post ingressum Ioseph in Egyptum, primus Amosis regnaverit annis viginti quinque, post eum Nebron annis tredecim ; dehinc Amenophis annis viginti unus, post hunc Mephres annis duodecim, post quem Mispharmetusis annis triginta sex. Deinde Tithmosis : octo*, post eum Amenophis annis triginta unus, sub quo Amram genuit Moysen cum esset annorum septuaginta.
marg.|  Omnes reges Egyptiorum pharaones prius appellabantur, sicut nunc Ptolomei et Arsacide reges Persarum, cesares augusti Romanorum. Habebant tamen propria vocabula sicut ille sub quo Ioseph in Egypto fuit, Mephres vocatus fuit, a quo usque ad Cenchrem qui filios Israel afflixit, et in mari Rubro periit, multi pharaones fuerunt.
marg.|  ORIGENES. Moraliter. Primum requirere volo quis est rex in Egypto qui scit Ioseph, et qui nescit. Dum enim ille regnaret qui sciebat Ioseph, non dicuntur afflicti filii Israel, neque in luto et latere consumpti, neque masculi eorum necati, et femine vivificate, sed cum cepit regnare qui non noverat Ioseph. Si Dominus regit nos et sensus mentis vel anime nostre illuminatur a Deo, memorans Christum resurrexisse a mortuis in Egypto, id est in carne nostra, spiritus noster regnum cum iustitia tenet et filios Israel, id est sensus rationabiles vel virtutes, in luto et latere non consumit, nec curis terrenis atterit. Si horum memoriam sensus noster perdiderit, Christum nescierit, tunc « sapientia carnis », que « est inimica Deo », succedit in regnum. Alloquitur gentem suam, id est corporeas voluptates, et vitiorum ducibus ad consilium vocatis, deliberat contra filios Israel, quomodo circumveniantur, opprimantur luto et latere affligantur, mares exponant, feminas alant, edificent civitates Egypti et civitates munitas. Nec putandum est divinos libros Egyptiorum gesta narrare sine causa, sed que scripta sunt, « ad nostram doctrinam scripta sunt », ut qui hec audis, si forsitan baptizatus es et annumeratus inter filios Israel, et suscepisti in te Dominum regem, et post hoc volueris declinare et opera seculi agere, actus terre et lutea explere ministeria, scias quia surrexit in te rex alius qui nescit Ioseph, rex Egypti : ipse te cogit ad opera sua et laterem operari et lutum. Ipse, superappositis magistris et compulsoribus ad opera terrena flagellis agit, ut edifices illi civitates ; per seculum discurrere facit maris et terre elementa pro cupiditate turbare, forum litibus pulsare, et pro exiguo terre cespite propinquos iurgiis fatigare, castitati insidiari, decipere innocentiam, domi feda, foris crudelia, intra conscientiam flagiciosa committere. In huiusmodi scito te regi Egypti militare, quod est mundi huius spiritu agi.

Gn. 12, 1.
Ps. 13, 1 ; 52, 1.
Alias Nemphires, cf. Rodericus Ximenius de Rada, Breviarium historiae catholicae, lib. 2, cap. 60, CCCM72A, p. 101.7-8.
Amenhotep III.
Rabanus Maurus, Commentaria in Ex., PL 108, 11C-D : « In Chronicis Eusebii et Hieronymi legimus, quod post ingressum Jacob in AEgyptum, primus Amosis regnaverit annis XXV, post quem Nebron annis XIII, dehinc Amenonphis annis XXI, post hunc Mephres annis XII, post quem Mispharmutusis annis XXVI, post eum Tithimoris annis IX, deinde Amonaphis annis XXXI, sub quo Amram genuit Moysen cum esset annorum LXX ».
Rm. 8, 7.
Rm. 15, 4.
Cf. Origenes, In Exodum homiliae (transl. Rufini), hom. 1 § 5, GCS29, p. 150 : « Primo omnium require volo, quis est rex in Aegypto qui scit Ioseph, et quis est qui nescit. Dum enim ille regnaret, qui sciebat Ioseph, ne referuntur Quis ergo est iste rex, videamus. Si Dominus regit nos et sensus mentis nostrae illuminatus a Domino Christi semper memoriam tenet faciens illud, quod Paulus ad Timotheum scribit:"memor esto Christum Iesum surrexisse a mortuis", dum haec Primo omnium requirere volo, quis est rex in Aegypto, qui scit Ioseph, et quis est, qui nescit. Dum enim ille regnaret, qui sciebat Ioseph, non referuntur afflicti esse filii Istrahel neque 'in luto et latere' consumpti neque masculi eorum necati et feminae vivificatae. Sed cum surrexit iste, qui non noverat Ioseph et coepit ipse regnare, tunc haec omnia gesta referunturmeminit in Aegypto, id est in carne nostra, spiritus noster regnum cum iustitia tenet et filios Istrahel, quos supra diximus rationabiles sensus vel animae virtutes, 'in luto et latere' non consumit nec curis eos terrenis et sollicitudinibus atterit. Si vero perdiderit horum memoriam sensus noster, declinaverit a Deo, nescierit Christum, tunc sapientia carnis, quae inimica est Deo, succedit in regnum et alloquitur gentem suam, corporeas voluptates, et vitiorum ducibus ad consilium convocatis initur deliberatio adversum filios Istrahel, quomodo circumveniantur, quomodo opprimantur, ut 'luto et lateribus' affligantur, ut mares exponant, feminas alant, ut aedificent civitates Aegypti et 'civitates munitas'. Non nobis haec ad historiam scripta sunt neque putandum est libros divinos Aegyptiorum gesta narrare; sed, quae scripta sunt, 'ad nostram' doctrinam et 'commonitionem scripta sunt', ut tu, qui haec audis, si forte iam gratiam baptismi consecutus es et adnumeratus es inter filios Istrahel ac suscepisti in te Deum regem et post hoc declinare volueris, opera saeculi agere, actus terrae et lutea explere ministeria, scias et agnoscas quia 'surrexit in te rex alius, qui nescit Ioseph', rex Aegypti, et ipse te cogit ad opera sua, ipse te facit laterem sibi operari et lutum. Ipse est, qui te superpositis magistris et compulsoribus ad opera terrena flagris ac verberibus agit, ut aedifices illi civitates. Ipse est, qui te facit discurrere per saeculum, maris ac terrae elementa pro cupiditate turbare. Ipse est hic Aegypti rex, qui te forum pulsare litibus facit et pro exiguo terrae cespite propinquos iurgiis fatigare, ut non illud dicam, castitati insidiari, decipere innocentiam, domi foeda, foris crudelia, intra conscientiam flagitiosa committere. Cum ergo tales videris actus tuos, scito te regi Aegypti militare, quod est mundi huius spiritu agi ».

de] e Weber
triginta sex Rusch ] XXVI Rab. Tithmosis] scrips. pro Thutmose , Tithinosis cacogr. Rusch
Numérotation du verset Ex. 1,11 
Preposuit itaque eis magistros
interl.|  ut principalia vitia
interl.|  demones diversorum vitiorum artifices
artifices] actifices cacogr. Rusch
operum,
interl.|  terrenorum
interl.|  corporis vel anime
edificaveruntque urbes
interl.|  in quibus serviant diabolo
tabernaculorum pharaoni,
interl.|  dissipatori, vel malleo universe terre
Phiton,
interl.|  os defectionis vel abyssi
et Ramesses.
interl.|  commotionem tinee vel malitiam detinentem
marg.|  PREPOSUIT  ITAQUE  MAGISTROS etc. OrigenesORIGENES. Allegorice. Diabolus, convocata gente sua, opprimere cupit rationabilem sensum, qui nunc figuraliter dicitur Israel ; prefecit   magistros operum , qui cogant eos discere opera carnis, secundum illud : Commixti sunt inter gentes, et didicerunt opera eorum. Docet   edificare civitates   pharaoni  :   Phiton , que significat ‘os defectionis vel abyssi’ ;   et Ramesses , que est ‘commotio tinee’ ; et On, id est Heliopolis, que dicitur civitas solis. Deficit os, cum mendacium loquitur, a veritate et probationibus. Ille ab initio mendax fuit, et ideo tales civitates vult sibi edificari. ‘Os abyssi’, quia abyssus perditionis eius est locus. Alia eius civitas est ‘commotio tinee’. Qui enim eum sequitur, ibi thesaurizat, ubi tinea demolitur et fures effodiunt et furantur. Civitatem quoque solis edificat falso nomine, quia « transfigurat se in angelum lucis ». In {t. 1 1 : Erfurt, f. 56ra ; facsim., p. 113a} [Rusch, f.  56ra ] his occupat mentes que facte sunt ut videant Deum. Prospicit tamen imminere sibi bella et maturum gentis sue exitium. Ideo dicit : Gens Israel valet super nos. Utinam et nos sentiat valere super se, ut scilicet cogitationes et concupiscentias malas quas immittit non suscipiam, sed iacula ignita scuto fidei repellam, et in omnibus que suggesserit dicam : Vade retro, Sathanas. Scriptum est enim : Dominum Deum tuum adorabis, et illi soli servies. Sed et hoc quod dicit : Ne forte accidat nobis bellum, et consentiant hi cum adversariis nostris, ex propheticis vocibus previdet venturum bellum, et derelinquendum se a filiis Israel, et quia consentiant adversario eius et adiiciantur ad Dominum. Hoc est quod Ieremias aitaa   : Clamavit perdix, congregavit, que non peperit, fecit divitias non cum iudicio, in dimidio dierum eius derelinquent eum, et in novissimis suis erit stultus. Intelligit ergo perdicem se, que non peperit, congregasse et quod hi quos sine iudicio congregavit relinquent eum, et sequentur Christum qui genuit. Ipse stultus remanebit, cum ad factorem suum et parentem universa creatura confugerit. Ideo indignatur dicens : Ne expugnantes nos exeant de terra nostra. Non vult nos exire de terra sua, ut semper portemus imaginem terreniab  , ne eo relicto, fugiamus ad eum qui preparavit regna celorum, relinquentes « imaginem terreni » et suscipientes « imaginem celestis »ac  . Ideo statuit statuit   magistros operum qui artes suas doceant, et nos artifices malicie faciant. Et quia sunt multi magistri malicie quos prefecit pharao, qui imperant, exigunt, extorquent terrena opera, ideo Christo veniente, fecit alios doctores contra illos pugnantes, qui subiicientes omnes principatus eorum, potestates et virtutes defendant a violentia filios Israel, et doceant Israelitica opera et mente videre Deum, relinquere opera pharaonis, exire de terra Egypti, Egyptios mores et totum veterem hominem cum actibus suis exuere et induere novum, qui secundum Deum creatus estad  .
marg.|  Isidorus HispalensisISIDORUS. Allegorice. Israel populum christianum, pharao zabulum significat, qui luti et lateris imponit gravissimum iugum, servitutem scilicet terreni et lutulenti operis, admixitis paleis, id est levibus et irrationabilibus factis, ut omnibus onere peccatorum oppressis, nemo sit qui regnum eius disperdat aut vincat.

Ps. 105, 35.
Cf. Io. 8, 44.
Mt. 6, 19.
2Cor. 11, 14.
Mt. 4, 10.
aa  Cf. Ier. 17, 11.
ab  Cf. 1Cor. 15, 49.
ac  1Cor. 15, 49.
ad  Cf. Col. 3, 9-10.
Numérotation du verset Ex. 1,12 
Quantoque opprimebant eos, tanto magis multiplicabantur et crescebant
interl.|  Cum diabolus Christum et Christianos occidit, numerus fidelium crevit. Undeae   : « Cum enim infirmor, tunc fortior sum ». Etaf   : « Virtus in infirmitate perficitur ».

ae  Corpus antiphonalium officii (n° 7206 in conversione sancti Pauli) ; cf. 2Cor. 12, 10 : « Cum enim infirmor tunc potens sum ».
af  2Cor. 12, 9.
Numérotation du verset Ex. 1,13 
oderuntque filios Israel
interl.|  sanctos Deum videntes

oderuntque] oderantque Weber
Egyptii,
interl.|  mundani
et affligebant illudentes et invidentes10  eis

10  et invidentes] om. Weber
Numérotation du verset Ex. 1,14 
atque ad amaritudinem perducebant vitam eorum operibus duris luti et lateris,
interl.|  lutulentis scilicet et terrenis
omnique famulatu quo in terre operibus premebantur.
Numérotation du verset Ex. 1,15 
dixit autem rex Egypti
interl.|  diabolus
obstetricibus
interl.|  Legi et evangelio
Hebreorum quarum una vocabatur Sephora11  ,
interl.|  passer, id est lex spiritalis

11  Sephora Cava ΩJ Λ Π B Φ R²Z² ΘHAM*ΩJ Ψ Ω Ed1455 Rusch Ed1530 Clementina ] Sephra Weber (X Amiatinus T M Φ R*Z*ΩJ * O1 Θ M², Siphra ΘG (in hebreo)
altera Phua,
interl.|  rubens vel verecunda, quia Christi sanguine Evangelia rubent.
marg.|  DIXIT  AUTEM  REX etc. OrigenesORIGENES. Allegorice. Hec non solum in mundo qui Egyptus spiritaliter dicitur, sed in unoquoque nostrum deprehendimus. Princeps huius mundi non vult vivificari   masculos sed   feminas . In femina caro et affectus carnis designatur : vir autem rationabilis est sensus, et intellectualis est spiritus, qui potest celestia capere, Deum intelligere, que sursum sunt querere. Hunc odit princeps Egypti, et necari cupit ; cupit autem que carnis sunt vivere, et que ad materiam pertinent corporalem, hec non solum vivere, sed augeri et excoli. Vult enim ut omnes carnalia sapiant, temporalia et que sunt super terram querant ; nemo levet ad celum oculos, nemo requirat unde huc venerit, nemo patriam paradisum recordetur. Cum ergo videris homines in voluptatibus vitam ducere, luxu fluitare, conviviis et impudiciciis operam dare, scito quia in his rex Egypti masculos necat, et vivificat feminas. Si vero unum de mille ad Deum converti, oculos sursum erigere, eterna querere, odisse delicias et luxuriam, amare continentiam, istum quasi masculum necari cupit pharao, persequitur, mille machinis oppugnat ; odit tales, vivere in Egypto non sinit. Inde est quod in hoc mundo servi Dei habentur contemptui, expositi contumeliis; inde in eos odia et persecutiones concitantur.
marg.|  OBSTETRICIBUS  HEBREORUM  QUARUM. OrigenesORIGENES. Iste etiam obstetrices corrumpere nititur,   quarum una vocabatur Sephora , id est passer,   altera Phua , scilicet ‘rubens’ vel ‘verecunda’ : per has necari mares et vivificari feminas querit. Sed et timebant {t. 1 : Erfurt, f. 56rb ; facsim., p. 113b} [Rusch, f.  56rb ] obstetrices Deum et non sicut precepit eis fecerunt. Obstetrices docuerunt ante nos quandam rationabilis eruditionis formam tenere. Obstetrices enim medice sunt, et tam masculos nascentes quam feminas fovent. Eruditio ergo communis est rationabilis scientia et ad omnem pene pervenit sensum, omnes instruit et fovet. Si quis in ea virilis animi fuerit qui velit celestia querere, divina sectari, velut medicatus et fortis, per has eruditiones ad divinorum intelligentiam paratior veniet. Est enim una, velut passer, que celsiora docet, et rationabilis doctrine pennis in altum provocat. Altera, rubens vel verecunda, moralis est : mores componit, verecundiam docet et honestatem. Mihi tamen, quia dicit Scriptura de his quod timebant Deum et non fecerunt preceptum regis Egypti, videntur utriusque Testamenti figuram servare, et Sephora, que ‘passer’ interpretatur, Legi, que spiritalis est, convenire. Phua vero, que rubens vel verecunda, indicare Evangelia, que Christi sanguine rubent et per universum mundum passionis cruore rutilant. Ab his ergo anime que nascuntur in Ecclesia, velut obstetricibus medicantur, quia de Scripturis cuncta eruditionis medicamina conferuntur. Tentat tamen pharao per has necare masculos, cum studiosis in divinis Scripturis hereses et prava dogmata suggerit. Sed stat immobile fundamentum Dei. Timent enim obstetrices Deum, id est timorem Dei docent, qui est initium sapientieag  . Sic competentius aptatur quod sequitur, quia timebant obstetrices Deum, fecerunt sibi domos. Quod secundum litteram, nullam consequentiam habet. Non enim propterea domus fit, quia timetur Deus. Si autem videas quomodo Scripture Novi et Veteris Testamenti timorem Dei docentes domos Ecclesie faciant, et totum orbem domibus orationis impleant, rationabiliter scriptum videbitur. Sic ergo iste obstetrices, quia timent Deum, id est timorem Dei docent, non faciunt preceptum regis Egypti, sed vivificant masculos, nec tamen dicitur quia paruerunt feminas vivificantes. Ego autem confidenter dico, non vivificant feminas. Neque enim vitia aut luxuria in Ecclesia docentur, aut peccata nutriuntur, quod vult pharao cum vivificari feminas iubet. Sed sola virtus excolitur et nutritur : verum hec ad unumquemque referamus. Si times Deum, non facis preceptum regis Egypti : ille enim precipit ut in deliciis vivas, presentia concupiscas. Tu, si times Deum, et exhibes officium obstetricis, anime tue si salutem conferre cupis, vivificas masculos, id est interiorem hominem qui in te est medicaris et foves, et per actus et intellectus bonos vitam acquiris eternam.

ag  Ps. 110, 10 ; Sir. 1, 16.
Numérotation du verset Ex. 1,16 
precipiens {t. 1 : Erfurt, f. 56rb ; facsim., p. 113b} [Rusch, f.  56rb ] eis : Quando obstetricabitis Hebreas, et partus tempus advenerit,
interl.|  Prime nativitati insidiatur diabolus, et suis precipit ut statim irruant et fluctibus seculi obruant.
interl.|  Iesus, ut ascendit de baptismo, ductus est in desertum a Spiritu et temptabatur a diabolo, sed vicit ieiunando, ut ieiuniis et orationibus scias esse vincendum. Oblata sibi mundi regna et gloriam contempsit, ut hic contemnendo superes tentantem.
si masculus
interl.|  virtus robusta
fuerit, interficite illum
interl.|  statim, ne prevaleant crescentes
si femina,
interl.|  vitium fragile
reservate.
marg.|  SI  MASCULUS  FUERIT etc. Isidorus HispalensisISIDORUS. Iubet pharao masculos occidi, feminas vivere : sic diabolus, ne possit robur fidei prevalere, interfectis virtutibus, vult vitia vivere, fortesque et viriles animi sensus, quibus divina sapimus, id est rationem, prudentiam, constantiam, innocentiamque, et fidem nititur occidere ; et quod femineum, imbecillum, fragile et pronum est ad vitia, cupit superesse, id est ambitionem, violentiam, libidinem, iracundiam, et his similia, que feminarum figura sunt.
Numérotation du verset Ex. 1,17 
Timuerunt
interl.|  timuere docuerunt
autem obstetrices
interl.|  rationalis doctrina et moralis
Deum, et non fecerunt iuxta preceptum regis Egypti, sed conservabant mares.
interl.|  virtutes
Numérotation du verset Ex. 1,18 
Quibus ad se accersitis, rex
interl.|  princeps huius mundi
ait : quidnam est hoc quod facere voluistis ut pueros servaretis ?
Numérotation du verset Ex. 1,19 
Que responderunt : Non sunt Hebree sicut Egyptie mulieres :
interl.|  Timore mortis sue mentiuntur, quod puniendum est, sed timore Dei pueros servaverunt, quod remunerandum est.
marg.|  QUE  RESPONDERUNT etc. Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Queritur utrum talia mendacia approbata sint autoritate divina, quia scriptum est Deum benefecisse obstetricibus. Sed utrum pro misericordia ignoscebat mendacia, an etiam mendacium dignum premio iudicabat Deus, incertum est. Aliud enim faciebant obstetrices vivificando parvulos. Aliud pharaoni mentiendo. In vivificando, opus misericordie fuit. Mendacio vero pro se utebantur, ne pharao noceret illis, quod potuit non ad laudem, sed ad veniam pertinere. Neque {t. 1 : Erfurt, f. 56va ; facsim., p. 114a} [Rusch, f.  56va ] hinc autoritas mentiendi data est eis. De quibus diciturah   : Et non est in ore eorum inventum mendacium. Quorumdam enim vita longe inferior a professione sanctorum, si habeat ista mendaciorum peccata, provectu ipso et indole feruntur, presertim si beneficia nondum norunt expectare celestia, sed circa terrena occupantur. Quorum autem iam « conversatio in celis est »ai  , non eos estimo lingue modum circa veritatem falsitatemque exemplo obstetricum debere informare.

ah  Apc. 14, 5.
ai  Phil. 3, 20.
ipse enim obstetricandi habent scientiam, et {t. 1 : Erfurt, f. 56va ; facsim., p. 114a} [Rusch, f.  56va ] priusquam veniamus ad eas, pariunt.
Numérotation du verset Ex. 1,20 
Bene ergo fecit Deus obstetricibus
interl.|  quia timuerunt Deum
marg.|  BENE  ERGO  FECIT  DEUS. Gregorius MagnusGREGORIUS. Summopere cavendum est mendacium, quamvis sit culpe levioris, si quisquam mentiatur prestando beneficium. Sed quoniam scriptum estaj   : « Os quod mentitur occidit animam », etak   : « Perdes omnes qui loquuntur mendacium », hoc quoque perfecti refugiunt, ut nec vita cuiuslibet per eorum fallaciam defendatur, ne noceant anime sue, dum nituntur prodesse carni aliene, quanquam hoc peccati genus facile credimus relaxari. Nam si quelibet culpa sequenti pia operatione purgatur, quanto magis hec facile abstergitur, quam mater boni operis pietas comitatur ? Multi vero ex obstetricum fallacia conantur asserere, hoc genus mendacii non esse peccatum, quia edificavit eis Dominus domos. In qua magis compensatione noscitur quid culpa mendacii mereatur. Nam benignitatis earum merces, que potuit in eterna vita retribui, pro culpa mendacii in terrenam compensationem declinata est, ut in vita sua quam mentiendo tueri voluerunt, que fecerunt bona perciperent, et ulterius quod expectarent mercedis premium non haberent. Nam et si subtiliter perpendatur, amore presentis vite mentite sunt, non intentione mercedis. Parcendo enim conate sunt infantium vitam tegere, mentiendo, suam.

aj  Sap. 1, 11.
ak  Ps. 5, 7.
et crevit
interl.|  abundantiam
populus Israel12  , confortatusque est nimis.

12  Israel] om. Weber
Numérotation du verset Ex. 1,21 
Et quia timuerant obstetrices Deum, edificavit
interl.|  abundantiam tribuendo
illis domos.
interl.|  ad literam, vel filios dedit
marg.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. In libro de Locutionibus. Et quia timuerunt obstetrices Deum, edificavit illis domos . Nunquid antea domos non habebant, an ad divitias hoc verbum pertinet, vel potius ad aliquas rei familiaris idoneas facultates ? Simile enim videtur quod ait Iacob socero suoal   : Nunc ergo quando faciam et ego mihi domum. Dixerat enim quod creverant pecora Laban sub illo, quod ipse Laban confessus est, dicens : Benedixit me Deus in introitu tuo. Subintelligitur ergo sicut et tu, hoc enim videtur valere quod ait : et ego, ut ad ipsam domum faciendam pertinere videatur, quod consequenter a Laban merces statuenda proproponitur.

al  Cf. Gn. 30, 30.
Numérotation du verset Ex. 1,22 
Precepit autem pharao
interl.|  dissipans, vel apertio oris, vel os abyssi
omni populo suo,
interl.|  demonibus vel iniquis hominibus vel vitiis
dicens : quicquid
interl.|  opus bonum
masculini sexus
interl.|  virtutum
natum fuerit, in flumen
interl.|  fluctus seculi
proicite : quicquid feminei,
interl.|  viciorum
reservate.
marg.|  PRECEPIT  AUTEM  PHARAO etc. OrigenesORIGENES. Moraliter. Egyptii quibus hic precepit pharao feminas tantum vivificant, oderant masculos : oderunt enim virtutes, vicia nutrierunt. Nunc quoque insidiantur Egyptii, si nascatur masculus Hebreis, ut statim interficiant, nisi caveant, observent et occultent. Refert Scriptura quod de tribu Levi aliquis genuit masculum, et vidit infantem esse elegantem, et occultavit eum. Ne ergo iustitiam nostram faciamus coram hominibus, sed clauso hostio oremus Patrem nostrum in occultoam  , et nesciat sinistra quid faciat dexteraan  , ne diripiatur ab Egyptiis, invadatur, fluctibus submergatur. Si facio elemosinam quia est opus Dei, masculum genero. Sed si laudem ab hominibus quero et non occulto, rapitur ab Egyptiis, in flumen mergitur, et tanto labore tantoque studio Egyptiis masculum genui.

am  Cf. Mt 6, 6.
an  Mt. 6, 3.




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria (Ex. 1), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 21/02/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber04.xml&chapitre=04_1)