initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<04. Exodus*>

Capitulum 17

Numérotation du verset Ex. 17,1 
Igitur profecta est omnis multitudo filiorum Israel de deserto Sin
interl.| interl.| quod interpretatur tentatio||

1 est] om. Weber
per mansiones suas iuxta sermonem Domini castrametata est in Raphidim
interl.| interl.| sanitas iudicii||

castrametata est Corrector3 (vel) Rusch] Corrector3 (hebr. antiqui)
ubi non erat aqua ad bibendum populo.
marg.| marg.| IGITUR  PROFECTA  EST. Origenes ORIGENES. Omnes qui volunt pie vivere in Christo persecutionem patiuntur, ab hostibus impugnantur, agensque iter huius vite semper debet esse paratus et stare in castris. Unde :  profecta est omnis synagoga filiorum Israel de deserto Sin secundum castra sua per verbum Dei. Est una quidem Synagoga Domini, sed in quattuor castris dividitur, qui describuntur in Numeris circa tabernaculum Domini posita. Armatus ergo in castris Domini militans ne implices te secularibus negociis, et in castris Domini semper excubias agas, ut de te dicatur quia profectus es per verbum Domini  de deserto Sin, et venias  in Raphidim.  Sin autem tentatio interpretatur; Raphidim : sanitas iudicii. Qui bene exit de tentatione, venit ad sanitatem iudicii. In die enim iudicii sanus erit. Unde : Qui vicerit, dabo ei de ligno vite, quod est in paradiso Dei mei. Venit ergo ad sanitatem iudicii qui bene disponit sermones suos in iudicio.||
marg.| marg.| SIN. Hic specialiter Sin una mansio accipitur, ex his quinque que fuerunt a mari Rubro usque ad montem Sina, quas Iosephus nominatim describit. Generaliter enim etiam desertum illud Sin vocatur, sicut et Raphidim.||
marg.| marg.| Hieronymus HIERONYMUS. Raphidim est locus in deserto iuxta montem Horeb. Sciendum autem quod omnis eremus usque ad montem Sinai, Sin vocatur, et ex tota provincia etiam locus unius mansionis nomen accepit, sicut et Moab tam urbis quam provincie nomen est. In hac solitudine quinque sunt mansiones, Suph, et eremus Sin, Alus, Depheca, Raphidim. Unde bene dicitur quia profecta est omnis multitudo filiorum Israel de eremo Sin, per mansiones suas iuxta os Domini, et venerunt in Raphidim. Unde patet plures mansiones unius regionis vocabulo demonstrari.||

2Tm. 3, 12.
Apc. 2, 7.
Numérotation du verset Ex. 17,2 
Qui iurgatus contra Moysen,
interl.| interl.| Legem||
ait : Da nobis aquam ad bibendum.
interl.| interl.| alias : ut bibamus ||

ad bibendum ΩM Rusch (ad bibendu cacogr.) tantum] ut bibamus Weber
Quibus iratus Moyses ait :
interl.| interl.| alias : quibus respondit Moyses ||

iratus ΩS Rusch tantum] om. Weber Moyses ait ΩM Rusch] respondit Moyses Weber
Quid iurgamini contra me, cur temptatis Dominum ?
Numérotation du verset Ex. 17,3 
Sitivit
interl.| interl.| in deserto||
ergo populus
interl.| interl.| qui debet esurire et sitiri iustitiam||
ibi pre aque penuria et murmuravit contra Moysen dicens cur fecisti nos exire de Egypto ut occideres nos et liberos nostros ac iumenta siti.
marg.| marg.| SITIVIT  ERGO etc. Origenes ORIGENES. Alia littera : Sitivit, inquit, populus aquam, et murmurabant adversus Moysen. Suffecit dicere quia sitivit : quid opus fuit addere aquam ? Non est superflua adiectio. Sunt ergo diversi sites, et quisque habet propriam. Qui boni sunt, esuriunt et sitiunt iustitiam. Alii quoque dicunt : Sitivit anima mea ad te, Deus. Qui vero sunt peccatores, patiuntur non sitim aque, non famem panis, sed audiendi verbum Dei. Sitiit ergo populus aquam, qui debuit sitire iustitiam. Sed Deus eruditor infantium, magister insipientium, corrigit culpas, et emendat errores, dicens ad Moysen ut sumat virgam, percutiat petram, et educat aquas. Vult enim eos iam de petra bibere, et proficere, et ad interiora mysteria venire. Murmuraverunt enim adversus Moysen, ideo iubet Dominus ut ostendat eis petram de qua bibent. Si quis enim est qui legens Moysen murmurat adversus eum, et displicet ei lex secundum litteram, quia in multis non videtur habere consequentiam, ostendit ei Moyses petram que est Christus, ut inde bibat, et sitim reficiat. Sed hec petra non dat aquas nisi percussa, {t. 1 : Erfurt, f. 72vb ; facsim., p. 146b} [Rusch, f.  72vb ] percussa vero fontes producit. Percussus enim Christus, et in cruce mactatus, Novi Testamenti fontes produxit. Unde : Percutiam pastorem, et dispergentur oves gregis. Nisi enim fuisset percussus, et exisset sanguis et aqua de latere eius, omnes sitim verbi Dei pateremur. Unde : « Bibebant autem de spiritali, consequente eos, petra : petra autem erat Christus ».||
marg.| marg.| Isidorus Hispalensis ISIDORUS. Sitiens populus pro aqua murmuravit contra Moysen : ideo iubet Deus ut ostendat eis petrum ex qua bibant. Si quis autem legens Moysen murmurat adversus eum, et displicet ei littera legis, ostendit ei Moyses petram, que est Christus, et ducit ad ipsam, unde bibat et sitim reficiat.||

Mt. 5, 6.
Ps. 41, 3.
Cf. Za. 13, 7.
1Cor. 10, 4.

pre] pro Weber | fecisti - nos exire] inv. Weber | occideres] + et Weber |
Numérotation du verset Ex. 17,4 
Clamavit autem Moyses {t. 1 : Erfurt, f. 72vb ; facsim., p. 146b} [Rusch, f.  72vb ] ad Dominum dicens : Quid faciam populo huic adhuc pusillum
interl.| interl.| alias : paululum ||

pusillum] pauxillum Weber
et lapidabit10  me.

10  lapidabit] lapidabunt Weber
Numérotation du verset Ex. 17,5 
Ait autem11  Dominus ad Moysen : Antecede populum et sume tecum de seniorbus12  Israel et virgam in13  qua
interl.| interl.| Septuaginta : in qua pro de qua ; celeberrima locutio in Scripturis||

11  autem] om. Weber | 12  senioribus] senibus Weber | 13  in] om. Weber |
percussisti fluvium tolle in manu tua et vade
marg.| marg.| ANTECEDE  POPULUM etc. Non solum Moyses ducit populum ad aquas, sed et seniores populi. Non enim sola Lex Christum annuntiat, sed et prophete, et patriarche, et omnes maiores natu.||
marg.| marg.| ET VIRGAM etc.  TOLLE IN  MANU  TUA. Augustinus Hipponensis AUGUSTINUS. Aaron, non Moyses, legitur flumen virga percussisse. Moyses enim eadem virga mare divisit, non flumen. Quid ergo sibi vult : Accipe virgam in qua percussisti flumen ? An forte mare appellavit flumen, et querendum est exemplum huius locutionis ? An quod Aaron fecit Moysi potius attributum est, quia Moysen iubebat Deus que faceret Aaron, et in hoc autoritas, in illo ministerium ? Unde : Erit tibi ad populum, tu autem illi in his que ad Deum. ||

Cf. Ex. 4, 16.
Numérotation du verset Ex. 17,6 
en ego stabo coram te ibi super petram Horeb
interl.| interl.| mons qui et Sina||
percutiesque petram et exibit ex ea aqua
interl.| interl.| aperto latere Christi, « exivit sanguis et aqua » ||

Io. 19, 34.
ut bibat populus
interl.| interl.| « Bibebant autem de spiritali, consequente eos, petra : petra autem erat Christus ».||
marg.| marg.| PERCUTIESQUE  PETRAM . Christum qui in cruce a Iudeis percussus est : cui accessit virga, id est lignum passionis, ut fidelibus manaret aqua.||

1Cor. 10, 4.
fecit Moyses ita coram seniorbus14  Israel

14  senioribus] senibus Weber
Numérotation du verset Ex. 17,7 
et vocavit nomen loci illius Temptatio propter iurgium filiorum Israel et quia temptaverunt Dominum dicentes estne Dominus
interl.| interl.| vel : Deus ||
in nobis an non
Numérotation du verset Ex. 17,8 
venit autem Amalech
interl.| interl.| diabolus intercludens viam patrie celestis||
et pugnavit15  contra Israel in Raphidim
marg.| marg.| VENIT  AUTEM  AMALECH etc. STRABO. Amalech fuit filius Hysmael, a quo Amalechite, qui et Hysmaelite ipsi sunt Saraceni. Interpretatur autem bibens, vel lambens, sanguinem, et significat diabolum qui sanctos de Egypto exeuntes et ad terram promissionis tendentes semper impugnat, et animarum sanguinem bibere desiderat.||
OrigenesORIGENES. Describitur bellum cum Amalechitis factum. Populus dicitur pugnasse et vicisse antequam manducaret panem de celo et biberet de petra. Non dicitur pugnasse populus, sed dicitur ad eum : Dominus pugnabit pro vobis, et tacebitis. Est ergo quando Dominus pugnat pro nobis, nec permittit tentari supra id quod possumus nec impares viribus sinit ad fortem venire congressum. Iob quoque certamen tentationis sue iam perfectus implevit ; et tu ergo, cum ceperis manducare manna, panem celestem verbi Dei, et bibere aquam de petra. Cumque ad interiora doctrine spiritalis accesseris, expecta pugnam, prepara te ad bellum.||
15  pugnavit] pugnabat Weber
Numérotation du verset Ex. 17,9 
dixitque Moyses ad Iosue : Elige viros et egressus pugna contra Amalech
marg.| marg.| DIXITQUE  MOYSES etc. Origenes ORIGENES. Alia littera : Dixitque Moyses ad Iesum : Elige tibi viros etc. Hucusque beati nominis Iesu nunquam facta est mentio. Hic primum vocavit Moyses Iesum, et dixit ei : Elige viros tibi ipsi. Moyses vocat Iesum, lex invocat Christum, ut eligat sibi viros potentes de plebe : non poterat Moyses eligere, sed solus Iesus, qui ait : Non vos me elegistis, sed ego vos ut elegi. Ipse est electorum dux, et potentium princeps. Ipse confligit cum Amalech. Ipse enim intrat in domum fortis, et alligat fortem, et vasa eius diripit.||

Io. 15, 16.
Cf. Mt. 12, 19.
et cras ego stabo16 
interl.| interl.| firmus, immobilis, secundum illud : « Qui statis in domo Domini ».||

Ps. 133, 1 ; 134, 2.

16  et cras Λ H ΣO P Ω Rusch] cras cett. Ed1455 Ed1530 Clementina
in vertice collis
interl.| interl.| tamquam vicinus celo, et non in valle ; unde : « Levavi oculos meos » ad eum qui habitat in celis.||

Cf. Ps. 122, 1.
interl.| interl.| quam dedit Deus ut verberentur hostes||

17  virgam Rusch tantum] + Dei Weber
in manu
interl.| interl.| potestate vel opere||
mea
marg.| marg.| EGO  STABO IN  VERTICE  COLLIS. Origenes ORIGENES. Ascendit, inquit, Moyses non in vertice montis, sed  in vertice collis. Servabatur enim ei tunc ascendere in verticem montis cum ascensurus erat Iesus et cum ipso Moyses et Helyas, et ibi transformandus in gloria. Nunc ergo velut nondum glorificatus de transformatione Iesu, non ascendit in verticem montis, sed in verticem collis. Et cum elevaret {t. 1 : Erfurt, f. 73ra ; facsim., p. 147a} [Rusch, f.  73ra ] Moyses manus, superabat Isrel. Moyses elevat manus, non extendit. Iesus qui totum mundum, exaltatus in cruce, amplexus est, dicit : Extendi manus ad populum non credentem. Elevare manus, hoc est actus levare ad Deum, ut non habeat actus deiectos et humi iacentes, sed Deo placitos et ad celum erectos. Elevat ergo manus qui thesaurizat in celo. Ubi enim thesaurus, ibi oculus, ibi manus. Elevat manus qui dicit : « Elevatio manuum mearum sacrificium vespertinum ». Si ergo eleventur actus nostri, vincitur Amalech. Unde : Remissas manus et genua debilia erigite. Si servat populus legem, elevat Moyses manus, et adversarius vincitur. Si non servat legem, invalescit Amalech. Quia igitur nobis pugna est adversus principes, et potestates, et mundi huius rectores tenebrarum, si vis vincere, eleva manus, id est actus, conversatio tua non sit in terris, sed in celis. Eleva et tu manus in celum ad Deum, imple mandatum Apostoli : « Sine intermissione orate » ; et tunc fiet quod scriptum est, quia sicut ablingit vitulus in campis herbam virentem, ita ablinget populus hic populum qui super terram est ; ubi inducitur quia populus Dei non tam manu et armis quam voce et lingua pugnabat, et oratione inimicos prosternebat. Eleva ergo actus, insta orationi : hec est Christiani pugna qua superat inimicum. Puto autem per hanc figuram duos populos significari, quorum unus ex gentibus elevet manus Moysi, et in sublime tollat ea que scripsit et intelligentiam eorum, et sic vincat. Alius vero, id est Iudaicus populus, non elevat manus Moysi a terra, nec altum aliquid nec sublime in eo intelligit, et sic ab adversariis vincitur.||
marg.| marg.| HABENS  VIRGAM etc. Augustinus Hipponensis AUGUSTINUS. Nunc virga Dei dicitur, que primum dictum est Aaron, postea dicitur Moysi. Sicut enim spiritus Helie qui est Spiritus Dei, cuius particeps Helias dicitur, et Dei iustitia, que nostra est. Unde : Ignorantes Dei iustitiam, volentes suam statuere, id est tamquam a se sibi preparatam.||

Ps. 140, 2.
Hbr. 12, 12.
Cf. Phil. 3, 20.
1Th. 5, 17.
Rm. 10, 3.
Numérotation du verset Ex. 17,10 
Fecit Iosue ut locutus18  erat Moyses et pugnavit contra Amalech
interl.| interl.| diabolum||

18  locutus] + ei Weber
Moyses
interl.| interl.| Lex quam dedit Deus||
autem et Aaron
interl.| interl.| Mons fortitudinis||
interl.| interl.| Christus||
et Hur
interl.| interl.| ignis Spiritus sanctus||
ascenderunt super verticem collis.
Numérotation du verset Ex. 17,11 
Cumque elevaret19  Moyses manus
interl.| interl.| in speciem crucis, in qua triumphantur inimici||

19  elevaret ΦG* Rusch tantum] levaret cett. Weber
vincebat Israel
interl.| interl.| Cum operatione debemus orare, si volumus hostes vincere, et pro celesti premio non pro terreno lucro.||
sin autem paululum remisisset, superabat Amalech.
interl.| interl.| quia remissis operibus bonis, id est ad terrena conversis, hostis victor insequitur||
marg.| marg.| CUMQUE  ELEVARET etc. STRABO. Quia cum lex mystice intelligitur, passio Christi spiritaliter pensatur, diabolus vincitur et fugatur. Cum autem remittuntur manus, id est precepta Legis minus studiose exercentur, hostis victor insequitur.||
Numérotation du verset Ex. 17,12 
manus autem Moysi erant graves : sumentes igitur lapidem,
interl.| interl.| in quo sunt septem oculi, qui etiam lapis adiutorii||
interl.| interl.| Ecclesiam, vel Christum||

Cf. Za. 3, 9.
posuerunt subter eum in quo sedit
interl.| interl.| requievit||
Aaron autem et Hur sustentabant manus eius ex utraque parte
interl.| interl.| quia Lex in Christo et Spiritu sancto spiritaliter impleta est||
et factum est ut manus illius20  non lassarentur usque ad occasum solis.
interl.| interl.| finem mundi||
SUMENTES IGITUR etc. Gregorius MagnusGREGORIUS. Moyses sedit in lapide, cum lex requievit in Ecclesia, sed hec manus graves habuit, quia peccantes non misericorditer pertulit, sed severa districtione percussit. Aaron vero mons fortitudinis, Hur interpretatur ignis. Mons fortitudinis Christus est, de quo dicitur : « Erit in novissimis diebus preparatus mons domus Domini in vertice montium ». Ignis vero Spiritus sanctus, quem Christus {t. 1 : Erfurt, f. 73rb ; facsim., p. 147b} [Rusch, f.  73rb ] venit mittere in terram. Aaron ergo et Hur graves manus Moysi sustinendo leviores reddunt, quia mediator Dei et hominum cum igne Spiritus sancti adveniens mandata legis gravia (que dum carnaliter tenerentur portari non poterant) tolerabilia nobis per spiritalem intelligentiam ostendit. Quasi enim manus Moysi leves reddidit, qui pondus mandatorum legis ad veritatem confessionis retorsit, secundum illud : « Nolo mortem peccatoris sed ut convertatur et vivat ». Hinc peccatrici anime dicitur : Si reliquerit vir uxorem suam, et illa recedens duxerit alterum, numquid revertetur ad eam ultra ? Nunquid non polluta erit et contaminata mulier illa ? Tu autem fornicata cum amatoribus multis, tamen revertere ad me, dicit Dominus. Ecce paradigma turpis mulieris dedit, ostendens quod post turpitudinem recipi non possit, sed ipsum paradigma per misericordiam vincit, cum dicit fornicantem mulierem recipi non posse, et tamen fornicantem animam ut recipiat expectat. Pensemus pondus tante pietatis. Dicit quod fieri non potest, et demonstrat quod hoc ipsum contra morem facere potest. Ecce vocat etiam quos inquinatos denuntiat, hos etiam amplecti querit, a quibus se esse desertum queritur. Inflexit ergo ad misericordiam duritiam legis, quos etiam iuste illa damnat, ipse misericorditer liberat.||
Is. 2, 2.
Cf. Lc. 12, 49.
Sententia ex Ez. 33, 11 : « Dic ad eos : Vivo ego dicit Dominus Deus, nolo mortem impii sed ut convertatur impius a via sua et vivat » ; cf. Corpus antiphonalium officii (n° 7472, respons. Qui cognoscis) : « Peccatoris nolo mortem sed ut convertatur et vivat » ; cf. Corpus antiphonalium officii (n° 5481) : « Vivo ego dicit Dominus, nolo mortem peccatoris sed ut magis convertatur et vivat ».
Cf. Ier. 3, 1.

20  illius] ipsius Weber
Numérotation du verset Ex. 17,13 
fugavitque Iosue
interl.| interl.| Christus||
Amalech
interl.| interl.| diabolum||
et populum eius
interl.| interl.| demones, vitia vel quoslibet persecutores||
in ore
interl.| interl.| locutio est||
gladii
interl.| interl.| Verbi Dei||
Numérotation du verset Ex. 17,14 
Dixit autem
interl.| interl.| vel : ergo ||
Dominus ad Moysen : Scribe hoc ob monimentum in libro21  * et trade in22  auribus Iosue delebo enim memoriam
interl.| interl.| hic per sanctos et omnino in iudicio « periit memoria eorum cum sonitu. »||

Ps. 9, 7.

21  ob monimentum - in libro Ψ ΩSJ Ed1455 Ed1530 Clementina (1593 1598) Weber (monumentum)] inv. Rusch tantum 22  in Amiatinus ... Ψ ΩSJ Rusch] om. Weber
Amalech
interl.| interl.| populus brutus, vel linguens sanguinem||
sub celo.
marg.| marg.| DELEBO  ENIM etc. Rabanus Maurus RABANUS. In hoc significat quod omnipotens Deus per legem (quam significat Moyses et de Christo pronuntiat) deleat memoriam spiritalium hostium. Unde : « Periit memoria eorum cum sonitu ».||

Ps. 9, 7.
Numérotation du verset Ex. 17,15 
edificavitque Moyses altare
marg.| marg.| EDIFICAVITQUE  MOYSES  ALTARE . Omnes diaboli victores in cordibus suis debent aras fidei edificare, in qua spiritales hostias offerant.||
et vocavit nomen eius Dominus
interl.| interl.| non homo||
exaltatio
interl.| interl.| quia exaltatus a terra, omnia trahit ad se ipsum.||
interl.| interl.| fortitudo||

Io. 12, 32.
mea dicens
Numérotation du verset Ex. 17,16 
quia manus
interl.| interl.| potentia||
solius23  Domini
interl.| interl.| undeaa   : Omnia opera nostra operatus est in nobis.||

aa  Is. 26, 12.

23  solius] solii Weber
et bellum Dei erit contra Amalech
interl.| interl.| malignos spiritus||
a generatione
interl.| interl.| Iudeorum||
in generationem.
interl.| interl.| gentium||
interl.| interl.| usque in finem. Tunc enim vere implebitur. Undeab   : « Ero mors tua, o mors, morsus tuus » etc||

ab  Os. 13, 14.




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria (Ex. 17), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 23/08/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber04.xml&chapitre=04_17)