initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<04. Exodus*>

Capitulum 18

Numérotation du verset Ex. 18,1 
{t. 1 : Erfurt, f. 73rb ; facsim., p. 147b} [Rusch, f.  73rb ] Cumque audisset Iethro sacerdos Madian cognatus Moysi omnia que fecerat Deus Moysi et Israel populo suo eo quod eduxisset Dominus Israel de Egypto.
Numérotation du verset Ex. 18,2 
Tulit
interl.|  victo Amalech
Sephoram
interl.|  Ecclesiam
uxorem Moysi
interl.|  Christi, vel predicatorum
quam remiserat
interl.|  ut expeditior esset in opere Domini
Numérotation du verset Ex. 18,3 
et duos filios eius
interl.|  utrumque populum
quorum unus vocabatur Gersan dicente : patre advena fui in terra aliena.
interl.|  quia significat eos qui dicunt : « Advena ego sum apud te, et peregrinus sicut omnes patres mei ».

Ps. 38, 13.
Numérotation du verset Ex. 18,4 
alter vero Eliezer Deus enim ait patris mei adiutor meus
interl.|  quia significat eos qui dicunt : « Adiutor meus et liberator meus es tu ; Domine, ne moreris ».

Ps. 69, 6.

meus] + et Weber
eruit me de gladio pharaonis
interl.|  diaboli
marg.|  CUMQUE  AUDISSET etc. Quod Moyses liberaturus filios Israel dimisit uxorem et filios quos postea in deserto recepit, significat quia predicatores cum mittuntur ad opus predicationis, debent se a solicitudine temporali exonustare ; cum vero postea ad episcopatum vel ad aliam dignitatem assumuntur, tunc pro sibi subiectis solicitudinem tam in spiritalibus quam temporalibus gerere debent.
Numérotation du verset Ex. 18,5 
venit ergo Iethro cognatus Moysi et filii eius et uxor eius ad Moysen in desertum ubi erat castrametatus iuxta montem Dei
marg.|  VENIT  ERGO etc. OrigenesORIGENES. Alia littera : Post hec venit ad montem Dei Moyses, et Iethro sibi occurrenti exiit obviam de castris, nec ducit eum ad montem Dei, sed ad tabernaculum suum. Non enim poterat sacerdos Madian ascendere in montem Dei, sed nec in Egyptum descendere, nec uxor Moysi, sed nunc ad eum venit cum filiis. Non enim poterat descendere in Egyptum et subire agones Egyptiorum, nisi athleta probabilis, et qui in agone contendens ab omnibus se abstinet. {t. 1 : Erfurt, f. 73va ; facsim., p. 148a} [Rusch, f.  73va ] Moyses, quia magnus et potens athleta, descendit in Egyptum ad agones et exercitia virtutum, et Abraam. Iacob quoque qui ipso nomine athleta est, cum descendisset in Egyptum, factus est sicut stelle celi in multitudine. Aliis in contrarium cedit descendisse in Egyptum. Scio Hieroboam fugientem a Salomone descendisse in Egyptum, et scidisse, et corrupisse populum Dei, quia descendens in Egypto accepit a Susachim rege uxorem Tethimenem uxoris eius sororem.

eius] om. Weber
Numérotation du verset Ex. 18,6 
et mandavit Moysi dicens ego Iethro cognatus tuus venio ad te et uxor tua et duo filii cum ea

Iethro – cognatus tuus] inv. Weber filii] + tui Weber
Numérotation du verset Ex. 18,7 
qui egressus in occursum cognati sui adoravit
interl.|  veneratus est
et osculatus est eum salutaverunt se mutuo verbis pacificis cumque intrasset tabernaculum

salutaverunt] salutaveruntque Weber
Numérotation du verset Ex. 18,8 
narravit Moyses
interl.|  primi predicatores
cognato suo
interl.|  gentili populo, vel predicatoribus de gentibus.
cuncta que fecerat Deus pharaoni
interl.|  diabolo
et Egyptiis
interl.|  vel ministris diaboli
propter Israel
interl.|  sanctos Deum videntes
universumque laborem
interl.|  quem refert Paulus sibi accidisse, cum in infirmitatibus suis gloriatur

universumque] universum Weber
qui accidisset eis in itinere
interl.|  quo transitur de mundo ad celum
quo liberaverat eos Dominus

liberaverat] liberarat Weber
Numérotation du verset Ex. 18,9 
letatusque
interl.|  quia fidelium « cor unum et anima una ».

Act. 4, 32.
{t. 1 : Erfurt, f. 73va ; facsim., p. 148a} [Rusch, f.  73va ] est Iethro super omnibus bonis que fecerat Dominus Israeli, eo quod eruisset eum de manu Egyptiorum.
Numérotation du verset Ex. 18,10 
Et ait : Benedictus Dominus,
interl.|  cui omnia ascribuntur, non nobis
qui liberavit vos de manu Egyptiorum, et de manu pharaonis, qui eruit populum suum de manu Egypti.
Numérotation du verset Ex. 18,11 
nunc cognovi
interl.|  in hoc miraculo
quia magnus Dominus super omnes deos
interl.|  gentilium quos colebant ; vel super sanctos qui participatione beatitudinis bene dicuntur dii
eo quod superbe egerint contra illos.
Numérotation du verset Ex. 18,12 
Obtulit Iethro cognatus Moysi
interl.|  panem manducavit

Obtulit] + ergo Weber
holocaustomata
interl.|  quando ex toto mundum relinquunt
interl.|  « Sacrificium Deo spiritus contribulatus » etc

Ps. 50, 19.

holocaustomata] holocausta Weber
et hostias Domino10 
interl.|  quando licite utuntur mundanis
marg.|  OBTULIT  IETHRO etc. Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Et sumpsit Iethro socer Moysi holocaustomata et sacrificia Domino etc. Sumpsit pro obtulit posuit : an forte sensus est, non locutio, ut ea sumpsisse intelligatur, que Moyses intelligitur obtulisse, quamvis Moyses non legatur sacrificasse nec Aaron, nec quisquam Hebreorum qui educti sunt de terra Egypti : sed tamen superius dictum est quod altare constituit Moyses. Iethro autem legimus sacerdotem fuisse Madian, id est gentis Madian. Mirum est autem si ad eius adventum cepit sacrificare Moyses, et non potius ipse qui sacerdos erat.

10  Domino] Deo Weber
veneruntque Aaron
interl.|  sacerdotalis ordo
et omnes seniores11 
interl.|  primitivi populi

11  seniores] senes Weber
Israel ut comederent panem
interl.|  Verbi
cum eo coram Domino.
interl.|  ad honorem Domini
marg.|  VENERUNTQUE  AARON etc. OrigenesORIGENES. Alia littera : Venerunt, inquit, presbyteri Aaron, et omnis Israel manducare panem cum socero Moysi in conspectu Dei. Non omnes manducant panem in conspectu Dei, sed qui presbyteri sunt, qui seniores, id est qui perfecti sunt et meritis probati, qui sive manducant, sive bibunt, ad gloriam Dei faciunt. Omne ergo quod faciunt sancti, in conspectu Dei faciunt : peccator a conspectu Dei fugit. Adam, postquam peccavit, fugit a conspectu Domini, et interrogatus respondit : Audivi, Domine, vocem tuam, et abscondi me, quia eram nudus. Caym exivit a facie Domini, quia indignus erat conspectu Domini. Preterea qui pleniorem scientiam Dei accipiunt, si malum faciunt, coram Deo faciunt. Unde : Tibi soli peccavi, et malum coram te feci. Qui malum coram Deo facit, continuo penitet, et dicit : Peccavi. Qui discedit a conspectu Dei, nescit converti et peccatum penitendo purgare. Hoc ergo interest inter malum coram Deo facere, et a conspectu Dei discedere.
marg.|  OrigenesORIGENES. Non frustra venit Iethro ad Moysen, nec frustra manducavit panem cum senioribus populi in conspectu Dei ; dat Moysi consilium probabile et utile, ut eligat viros, et constituat principes populi Deum colentes, potentes, et odientes superbiam. Tales enim oportet esse qui superbi non sint, et superbiam oderint; id est ut non solum ipsi absque vitio sint, sed in malis oderint vitia : non homines dico, sed vitia.
marg.|  CORAM  DOMINO etc. Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Queritur ubi, quandoquidem nec tabernaculum fuit, nec arca testamenti, que postea sunt instituta, neque hoc de futuro dictum accipere possumus, sicut dictum est de manna quod positum est in vase, scilicet aureo. Ergo id ante Deum debemus accipere factum, quod in honorem Domini factum est.

Cf. Gn. 3, 10.
Ps. 50, 6.
Numérotation du verset Ex. 18,13 
Altera12  autem die sedit Moyses ut iudicaret populum
interl.|  quasi magister
interl.|  doctores Legis, qui sedentes, id est quiescentes mente, iudicant tumultu populi

12  altera Φ Θ Ψ Ω Ed1455 Rusch Ed1530 Clementina ] altero Weber
qui assistebat Moysi
interl.|  quasi iudicandi, docendi
de13  mane usque ad vesperam.
interl.|  a principio mundi usque ad finem : nunquam enim defuit lex naturalis vel scripta

13  de Rusch Weber ] a Ed1455 Ed1530 Clementina
Numérotation du verset Ex. 18,14 
Quod cum vidisset cognatus eius omnia scilicet que agebat in populo ait quid est hoc quod agis14 
interl.|  alias : facit

14  agis] facis Weber
in populo15   ?
interl.|  in plebe

15  populo] plebe Weber
{t. 1 : Erfurt, f. 73vb ; facsim., p. 148b} [Rusch, f.  73vb ] Cur solus sedes et omnis populus prestolatur de mane usque ad vesperam ?
Numérotation du verset Ex. 18,15 
Cui respondit Moyses venit ad me populus querens Dei sententiam16 

16  Dei sententiam] inv. Weber
Numérotation du verset Ex. 18,16 
cumque acciderit eis aliqua disceptatio veniunt ad me ut iudicem inter eos et ostendam precepta Dei et leges eius
marg.|  OSTENDAM  PRECEPTA etc. Queri potest quomodo hic Moyses dixit, cum lex Dei adhuc nulla esset scripta, nisi quia lex Dei sempiterna est, quam consulunt omnes pie viventes, ut quod in ea invenerint vel faciant vel iubeant vel vetent, secundum quod illa incommutabili veritate precepit. Nunquid enim Moyses, quamvis cum illo loqueretur Deus, per singula credendum est quod consulere soleret Dominum, si quid esset in disceptationibus tante multitudinis, que illum in iudicandi negocio a mane usque ad vesperam detinebat ? Et tamen nisi presidentem menti sue Dominum consuleret, et legem eternam attenderet, iuste iudicare non posset.
Numérotation du verset Ex. 18,17 
at ille non bonam inquit rem facis
Numérotation du verset Ex. 18,18 
stulto labore consumeris et tu et populus iste qui tecum est ultra vires tuas est negotium solus illud non poteris sustinere
Numérotation du verset Ex. 18,19 
sed audi verba mea atque consilia et erit Deus tecum
marg.|  SED  AUDI  VERBA etc. Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Prima questio est cur Deus famulum suum, cum quo ipse tanta et talia loquebatur, ab alienigena passus est admoneri. In quo Scriptura nos admonet, per quemlibet detur consilium veritatis, non debere contemni. Videndum etiam ne forte ibi voluerit Deus ab alienigena moneri scilicet Moysen, ubi posset tentari superbia. Sedebat in iudiciaria sublimitate : hunc enim sensum indicat ipse Iethro, cum iussit eos eligi ad iudicandum, qui odissent superbiam. Deinde, quam sit observandum quod alibi Scriptura dicit : « Fili, ne in multis sint actus tui », satis hic apparet. Verba quoque Iethro consideranda sunt. Dicit enim : Nunc ergo itaque audi me, consilium dabo tibi, et erit Deus tecum. Ubi mihi videtur significari, nimis intentum humanis actionibus animum, Deo quodammodo evacuari, quo fit tanto plenior, quanto in superna et eterna liberius extenditur.

Sir. 11, 10.
esto tu populo in his que ad Deum pertinent ut referas que dicuntur ad eum
Numérotation du verset Ex. 18,20 
ostendasque populo cerimonias et ritum colendi viamque per quam ingredi debeant et opus quod facere debeant17 
marg.|  ESTO  TU  POPULO etc.  IDEM. Quod vero adiungit :   Esto tu populo in his que ad Deum pertinent, et referes verba eorum ad Deum ; et testaberis eis precepta Dei et legem eius ; et demonstrabis eis vias in quibus ambulabunt in eis, et opera que faciant , cum populo universo hec agenda esse demonstrat. Non enim ait : Uniuscuiusque verba referes ad Deum, sed   verba eorum , cum supra dixisset :   Esto tu populo in his que ad Deum sunt. Post hec admonet ut singulorum negocia que inter se habebant deserantur, electis scilicet potentibus viris Deum colentibus, iustis qui oderint superbiam, quos constituerat super millenos, alios super centenos, alios super quinquagenos, alios super denos. Sic a Moyse removit periculosas occupationes. Nec istos gravavit, cum mille haberent unum super se, et sub illis alios decem, et sub eis viginti, et sub eis alios centum, ut vix aliquid ad singulos quosque prepositos perveniret, quod iudicari necesse esset. Insinuatur etiam humilitatis exemplum quod Moyses, cum quo Deus loquebatur, non fastidivit neque contempsit alienigene consilium ; quamvis et ipse Iethro, cum Israelita non fuisset, utrum inter viros unum Deum colentes religioseque sapientes habendus sit sicut Iob, merito queritur, immo credibilius habetur. Ambigue enim posita sunt verba, utrum sacrificaverit Deo vero in populo eius, quando vidit generum suum, vel utrum eum adoraverit ipse Moyses ; quamvis de adoratione si expresse positum esset, honor videretur socero redditus, sicut solet hominibus honorificentie causa exhiberi. Quos autem dicat grammatoysagogas , quos decuriones non facile sciri potest, quando hoc nomen in nullo usu habemus, vel officiorum, vel magistrorum. Nam quidam doctores interpretati sunt litterarum, qui scilicet introducant in litteras, sicut grecum vocabulum sonat. Hic sane significatur quod ante Legem datam Hebreos litteras habuisse, que quando ceperint esse, nescio utrum valeat indagari. Quidam putant eas a primis hominibus cepisse, et perductas esse ad Noe, atque inde ad parentes Abrae, deinde ad populum Israel, sed unde hoc probari possit ignoro.

γραμματοεισαγωγούς
Rabanus Maurus, Commentaria in Ex., lib. 2, cap. 9, PL 108, 87-88 (sententialiter).

17  debeant] om. Weber
Numérotation du verset Ex. 18,21 
provide autem de omni plebe viros potentes
interl.|  vel : sapientes
et timentes Deum in quibus {t. 1 : Erfurt, f. 74ra ; facsim., p. 149a} [Rusch, f.  74ra ] sit veritas et qui oderint avaritiam
interl.|  formam boni iudicis prescribit
marg.|  PROVIDE  AUTEM etc. Ad custodiam humilitatis ab alienigena instruitur, ne qui tot arcana Dei ab ipso Deo discebat extolleretur, et putaret se humano consilio non egere. Prefigurabatur etiam quod doctrina gentium Iudeorum scientiam et superbiam superaret ; et que in lege deerant, fideles ex gentibus complenda suggererent, et spiritalem intellectum ad legem Dei afferrent. Sciebat quoque Moyses quia hunc populum lex audiret, et faceret quecumque diceret, legis {t. 1 : Erfurt, f. 74ra ; facsim., p. 149a} [Rusch, f.  74ra ] quoque diminutio suggerente Evangelio fieret.
et constitue ex eis tribunos
interl.|  qui sibi subiectis bona tribuunt, qui grece ciliarchi, latine dicuntur millenarii
et centuriones
interl.|  qui grece hecacontarchi
et quinquagenarios
interl.|  qui et pentacontarchi
et decanos
interl.|  qui super denos
Numérotation du verset Ex. 18,22 
qui iudicent
interl.|  privatas causas populi
populum omni tempore.
interl.|  qui grece decarchos
interl.|  « Beati qui custodiunt iudicium et faciunt iustitiam in omni tempore »

Ps. 105, 3.
Quicquid autem maius
interl.|  graves questiones et communes
fuerit referant ad te et ipsi minora tantummodo iudicent leviusque tibi sit
interl.|  pluribus intentus : minor est ad singula sensus
partito in alios onere
marg.|  ET  CONSTITUE  EX  EISetc.18  OrigenesORIGENES. Ordinabis, inquit, eos tribunos et centuriones etc. Et iudicabunt populum omni hora, verumtamen quod gravius fuerit referent ad te. Audiant principes populi et presbyteri plebis qui debent omni hora populum iudicare, semper et sine intermissione sedere in iudicio, dirimere lites, et reconciliare dissidentes, in gratiam revocare discordes. Discat unusquisque ex Scripturis sanctis officium suum. Moyses, inquit, ut sit in his que ad Deum sunt, et verbum Dei edisserat populis. Ceteri vero principes quos appellavit tribunos, quia tribui presunt, vel centuriones, vel quinquagenarii qui presunt minoribus iudiciis, que ad singulos pertinent dirimentes. Quam figuram etiam in futuro seculo servandam puto. Unde : Cum sederit filius hominis super tronum glorie sue, sedebitis et vos super duodecim sedes etc. Vides ergo quia non solum Dominus iudicat, cui omne iudicium dedit Pater, sed constituit principes qui iudicent de minoribus causis. Verbum autem quod gravius fuerit referant ad ipsum. Ideo dicit Dominus de quodam quia : Reus erit consilio ; de alio autem : « Reus erit gehenne ignis ». Sed et de omni verbo otioso dicuntur reddere rationem. Et non dixit est quia Deo parabimus rationem, sicut de periurio. « Reddes autem Domino iuramenta tua ». « Regina » quoque « austri surget in iudicio cum viris generationis huius, et condemnabit eos ». Ecce aliud genus iudicii : « Qui habet aures audiendi, audiat » ; hec enim omnia umbra sunt celestium et imago futurorum.
marg.|  OrigenesORIGENES. Sicut scriptum est : Non satiabitur oculus visu, nec auris auditu, nec nos satiari possumus considerando que scripta sunt quibus nos edificent, quantis nos modis instruant. Cum enim conspicio quod Moyses propheta Deo plenus, cui Deus facie ad faciem loquebatur, consilium accepit a Iethro socero sacerdote Madian, admiratione nimia obstupesco. Audivit enim Moyses vocem soceri sui, et fecit quecumque dixit ei. Non dixit : Quia Deus mihi loquitur quid agere debeam, quomodo ab homine consilium accipiam, ab homine gentili alieno a populo Dei ? Et non quis dicat, sed quid dicat ascultat. Nos ergo si invenimus aliquid sapienter a gentilibus dictum, non cum autoris nomine spernamus et dicta, nec quia legem Dei tenemus, convenit nobis tumere superbia, et spernere prudentium verba, sed omnia probantes, quod bonum est teneamus. Qui autem hodie populis presunt, non dico si iam eis aliqua a Deo revelata sunt. Sed si in scientia legis aliquid meriti habent, consilium dedignantur inferioris, etiam sacerdotis, nedum layci, nedum gentilis, sed Moyses qui erat mansuetus super omnes homines accepit consilium inferioris, ut principibus daret formam humilitatis, et signaret imaginem futuri sacramenti. Sciebat quandoque futurum, ut gentiles bonum consilium proferrent, apud Moysen bonum et spiritalem intellectum afferentes ad legem, et audiret eos lex, faciens omnia que dicerent. Non enim potest facere lex sicut Iudei dicunt, quia infirmatur lex in carne, id est in littera, et nihil potest secundum litteram. « Nihil enim ad perfectum adduxit lex ». Secundum hoc autem consilium quod nos afferimus {t. 1 : Erfurt, f. 74rb ; facsim., p. 149b} [Rusch, f.  74rb ] ad legem, possunt omnia spiritaliter fieri, et sacrificia offerri, que modo carnaliter non possunt ; potest lex lepre spiritaliter servari. Sicut ergo intelligimus, sentimus et consilium damus, omnia facit lex : secundum litteram vero non omnia, sed pauca.

Cf. Mt. 19, 28.
Cf. Mt. 5, 22.
Mt. 5, 22.
Mt. 5, 33.
Lc. 11, 31.
Mt. 11, 15 ; 13, 9, etc.
Cf. Qo. 1, 8.
Hbr. 7, 19.
18  constitue] constiue cacogr. Rusch
Numérotation du verset Ex. 18,23 
si hoc feceris implebis imperium Dei
interl.|  vel : Domini
et precepta eius poteris sustinere19 
interl.|  vel : sustentare

19  sustinere] sustentare Weber
et omnis hic populus revertetur cum pace ad loca sua
Numérotation du verset Ex. 18,24 
quibus auditis Moyses fecit omnia que ille suggesserat
marg.|  MOYSES  FECIT etc. Vir Deo familiaris, sapientissimus, non erubescens a minori et gentili doceri, formam doctoribus prebuit, ne a quibuslibet erubescant erudiri.
Numérotation du verset Ex. 18,25 
et electis viris strenuis de cuncto Israel constituit eos principes populi tribunos20  centuriones21  quinquagenarios et decanos

20  tribunos] + et Weber 21  centuriones] + et Weber
Numérotation du verset Ex. 18,26 
qui iudicabant plebem omni tempore. Quicquid autem gravius erat referebant ad eum faciliora tantummodo iudicantes.
interl.|  QUIDQUID AUTEM etc. Alii : Verbum autem grave22  referebant ‘super Moysen’. Sic habet enim grecus sermo quod Latini interpretati sunt ‘ad Moysen’. Illa sane locutione ipsa etiam configurabatur qua dictum est ‘super Moysen’, velut onus significatur, ei impositum. ‘Verbum autem grave’ dictum est pro ‘questione gravi’.

AUGUSTINUS HIPPONENSIS, Locutionum in heptateuchum, lib. 2 (Ex.), loc. 95, CCSL 33, lin. 406 : « Graue tibi uerbum hoc. subauditur"est". et demonstrabis illis uias, in quibus ambulabunt in eis. uerbum autem graue referebant super moysen; sic enim habet graecus, quod latini interpretati sunt: ad moysen. illa sane locutione ipsa etiam cura significatur, qua dictum est: super moysen, uelut onus ei significaretur inpositum. uerbum autem graue dictum est pro quaestione graui. unde sequitur: omne autem uerbum leue iudicabunt ipsi ».
22  autem] corr. , alii autem Rusch
Numérotation du verset Ex. 18,27 
Dimisit23  ergo cognatum suum24  qui reversus abiit in terram suam.

23  dimisit ergo] dimisitque Weber 24  suum] om. Weber




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria (Ex. 18), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 26/04/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber04.xml&chapitre=04_18)