initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<04. Exodus*>

Capitulum 22

Numérotation du verset Ex. 22,1 
Si quis furatus fuerit
interl.| interl.| ab Ecclesia subtrahendo||
bovem
interl.| interl.| sapientem in agro Domini laborantem||
aut ovem,
interl.| interl.| simplicem||
et occiderit
interl.| interl.| fidem in eo scilicet omnino extinxerit||
interl.| interl.| hereticis vel demonibus||
quinque boves pro uno bove restituet,
interl.| interl.| quanto maior in possessione commoditas, tanto maior in amissione dolor||
interl.| interl.| sensus corporis penitentie subiiciet||
interl.| interl.| que enim iustitia est ad litteram, ut pro bove quinque, pro ove quattuor reddantur||
et quattuor oves pro una ove.
interl.| interl.| id est : omni tempore vite sue, qua quattuor temporibus agitur, penitentiam agat, vel quod quattuor elementis et quattuor humoribus constat, penitendo affligat.||
marg.| marg.| SI QUIS  FUERIT etc. STRABO. Secundum litteram,  quinque boves pro uno bove, quatuor oves pro una ove redduntur. Quia bos  quinque utilitates habet, ovis  quattuor. Bos enim immolatur, {t. 1 : Erfurt, f. 78rb ; facsim., p. 157b} [Rusch, f.  78rb ] arat, pascit, lactat, corium etiam diversis usibus ministrat. Ovis vero immolatur et pascit, lac et lanam tribuit. Allegorice vero per bovem Iudeus quilibet intelligitur, quem si quis Iudeus vendiderit, pene legis subiacebit, que continetur in quinque libris. Per ovem Christianus, qui Christum imitatur, de quo dicitur : Sicut ovis ad occisionem ductus est. Si quis hunc vendiderit, quattuor oves reddat, id est secundum institutionem quattuor Evangeliorum penitentiam agat.||

Is. 53, 7.
Numérotation du verset Ex. 22,2 
Si effringens fur
interl.| interl.| hereticus||
domum
interl.| interl.| Ecclesiam||
sive suffodiens
interl.| interl.| latenter evertens||
inventus fuerit, et accepto vulnere mortuus
interl.| interl.| anathematizatus||

inventus fuerit] inv. Weber
fuerit : percussor non erit
interl.| interl.| nulli culpe subiacebit||
reus
interl.| interl.| in pectore eius||
sanguinis.
Numérotation du verset Ex. 22,3 
Quod si orto sole
interl.| interl.| veritatis||
hoc fecerit, homicidium perpetravit,
interl.| interl.| Criminis reus erit.||
et ipse morietur.
interl.| interl.| eterna morte||
Si non habuerit quod pro furto reddat,
interl.| interl.| aliquid scilicet sane doctrine, qua ad fidem Christi convertatur||
ipse venundabitur.
interl.| interl.| id est : postestati diaboli et ominibus tormentis tradetur||
marg.| marg.| SI EFFRINGENS  FUR . Augustinus Hipponensis AUGUSTINUS. Si perfodiens inventus fuerit fur et percussus mortuus fuerit, non est illi homicidium. Si autem orietur sol super eum, reus est etc. Intelligitur ergo non pertinere ad homicidium, si fur nocturnus occiditur ; si autem diurnus, pertinere. Hoc est enim quod ait : si orietur sol super eum etc., quia poterat discerni quod ad furandum, non ad occidendum venisset, et ideo non deberet occidi. Hoc et in antiquis legibus secularibus, quibus tamen ista est antiquior, invenitur : impune scilicet occidi nocturnum furem quoquo modo ; diurnum autem si se telo defenderit : iam enim plus est quam fur.||

ipse] om. Weber
Numérotation du verset Ex. 22,4 
Si inventum fuerit apud eum quod furatus est vivens
interl.| interl.| id est a fide non penitus discedens||
sive bos sive asinus sive ovis :
interl.| interl.| ut supra||
duplum restituet.
interl.| interl.| id est : corpore et animo penitebit||
Numérotation du verset Ex. 22,5 
Si leserit
interl.| interl.| invadendo||
quispiam
interl.| interl.| episcopus vel sacerdos||
agrum vel vineam,
interl.| interl.| alterius parochiam||
et dimiserit iumentum suum
interl.| interl.| carnalem appetitum, quo alterius dignitatem invadere querit||
ut depascatur aliena :
interl.| interl.| vastet, avaricie causa||
quicquid optimum habuerit in agro suo vel in vinea pro damni estimatione restituet.
interl.| interl.| id est : quidquid in parochia sua laboris et utilitatis impendit, pro huiusmodi invasione perdit, vel ad damnum restaurandum tribuet||
Numérotation du verset Ex. 22,6 
Si egressus
interl.| interl.| modum scilicet excedens||
ignis
interl.| interl.| castigatio acerrima vel immoderata||
invenerit spicas
marg.| marg.| SPICAS. Teneros auditores nondum ad maturitatem fructus pertingentes, quorum vitia qui acerbe et indiscrete reprehendit, quasi ignem in spicis immittit nec ad maturitatem pervenire sinit.||

spicas] spinas Weber
et comprehenderit acervos frugum
interl.| interl.| conventus iam provectorum||
sive stantes segetes in agris,
interl.| interl.| adhuc crescentes et ad maturitatem tendentes||
reddet damnum qui ignem succenderit.
interl.| interl.| penitendo et si poterit, in pristinum statum restaurando||
marg.| marg.| SI EGRESSUS  IGNIS etc. Ignem succendimus, cum correctionem subditis preparamus, ut spinas vitiorum consumamus. Sed videndum est ne cum vitia persequimur, virtutes ledamus, et eis qui fructum bonorum operum proferre ceperant, ante maturitatem noceamus. Qui hoc ergo commiserit, dignam penitentiam gerat, quod per inertiam lesit, studiose restituat.||
Numérotation du verset Ex. 22,7 
Si quis
interl.| interl.| predicator||
commendaverit
interl.| interl.| docendo||
amico pecuniam
interl.| interl.| divini verbi vel fidei||
aut vas
interl.| interl.| recte fidei et boni operis||
interl.| interl.| libros antiquorum patrum qui vasa Dei sunt||
in custodiam, et ab eo qui susceperat furto ablatum fuerit :
interl.| interl.| fraudulentia hereticorum||

ablatum fuerit] ablata fuerint Weber
si inventus fuerit
interl.| interl.| incorrectus||

inventus fuerit] invenitur Weber
fur,
interl.| interl.| non homo||
interl.| interl.| hereticus||
duplum reddat.
interl.| interl.| corpore et anima penitebit, vel in eternum punietur||

reddat] reddet Weber
Numérotation du verset Ex. 22,8 
Si latet fur, dominus
interl.| interl.| qui pecuniam custodiendam suscepit||
interl.| interl.| magister||

fur] om. Weber
domus applicabitur ad deos,
interl.| interl.| sacerdotes vel catholicos doctores||
et iurabit quod non extenderit manum in rem proximi sui,
interl.| interl.| propria nequitia||
Numérotation du verset Ex. 22,9 
ad perpetrandam fraudem,
interl.| interl.| subvertendo aliquem de grege Domini||
tam in bove
interl.| interl.| ut supra||
quam in asino,
interl.| interl.| in fatuo||
et ove ac vestimento,
interl.| interl.| virtutum operum||
et quicquid damni inferri potest : ad deos utriusque causa
interl.| interl.| accusantis et accusati||

damni inferri] damnum inferre Weber
perveniet, et si illi iudicaverint, duplum restituet
interl.| interl.| ut supra||
interl.| interl.| fidem scilicet, et confessionem plene exolvet, ut qui minus intelligens aberravit, plene instructus per omnia fidelis sit.||
confessionem] oncfessionem cacogr. Rusch
Numérotation du verset Ex. 22,10 
Si quis
interl.| interl.| Christus, vel maior prelatus||
commendaverit proximo suo
interl.| interl.| episcopo vel sacerdoti||
asinum,
interl.| interl.| immundum||
bovem,
interl.| interl.| mundum||
ovem,
interl.| interl.| simplicem||
et omne iumentum
interl.| interl.| brutum||
ad custodiam,
interl.| interl.| spiritalem||
et mortuum fuerit,
interl.| interl.| omnino a fide discesserit||
aut debilitatum
interl.| interl.| in aliquo scandalizatum||
vel captum
interl.| interl.| deceptum||
ab hostibus,
interl.| interl.| hereticis, demonibus||
nullusque hoc viderit :
interl.| interl.| quia latenter factum||
Numérotation du verset Ex. 22,11 
iusiurandum erit in medio
interl.| interl.| pro suspitione purganda||
quod non extenderit manum ad rem proximi sui,
interl.| interl.| qui commendavit||
suscipietque dominus iuramentum,
interl.| interl.| devotionem, sed et studium bonum restituet eum in vitam eternam.||
et ille reddere non cogetur.
interl.| interl.| quia innocens||
Numérotation du verset Ex. 22,12 
Quod si furto ablatum fuerit,
interl.| interl.| dormiente patre||
restituet damnum domino.
interl.| interl.| quia custodire debuit||
Numérotation du verset Ex. 22,13 
Si comestum a bestia,
interl.| interl.| diabolo incorporatum||
deferat10 
interl.| interl.| ne totum devoretur||
interl.| interl.| statim preces pro eo fundat, eumque moneat et curare studeat||

10  deferat] deferet Weber
ad eum
interl.| interl.| Dominum||
quod occisum est, et non restituet.
interl.| interl.| quia quod potuit, fecit||
Numérotation du verset Ex. 22,14 
Qui a proximo suo quicquam horum mutuo postularit,
interl.| interl.| velut si episcopus alterius clericum vel parrochianum vitiatus fuerit||
et debilitatum
interl.| interl.| in parte||
aut mortuum
interl.| interl.| in toto||
fuerit domino
interl.| interl.| qui mutuum suscepit||
non presente,
interl.| interl.| negligentes scilicet||
reddere compelletur.
marg.| marg.| QUI A  PROXIMO etc.  A proximo mutuum postulamus, cum pro eterna remuneratione curam Dominici gregis suscipimus. Sed si timorem Dei, quasi pecuniam exigentis, semper ante oculos cordis ponimus, quasi in presentia eius semper sumus. Unde : « Scientes timorem Domini, hominibus suademus ». Et alibi : Quasi coram Deo, in Christo loquimur. Mors ergo aut debilitas pecoris pastori non imputatur, si eius curam strenue gessit, et quasi Deo presente; aliter damnum reddere compelletur. Unde : Non exibit inde, donec reddat novissimum quadrantem. ||

2Cor. 5, 11.
2Cor. 2, 17.
Mt. 5, 26.
Numérotation du verset Ex. 22,15 
Quod si impresentiarum dominus fuerit11  ,
interl.| interl.| quia diligentiam adhibuit quam potuit||

11  dominus fuerit] inv. Weber
non restituet, maxime si conductum fuerit12  pro mercede operis sui.

12  fuerit] venerat Weber
Numérotation du verset Ex. 22,16 
Si seduxerit quis virginem necdum desponsatam
interl.| interl.| iuxta sensum partium exponendo||
interl.| interl.| scientiam canonicam nondum ab alio expositam||
dormieritque13  cum ea, dotabit eam
interl.| interl.| quia nisi per fidem catholicam acquiesierit, copula eius frui non licebit.||
marg.| marg.| DOTABIT  EAM. Sensus sententie historicus, de qua nascitur oratio. Si ergo historicus sensus regnum caritatis edificat, cupiditatis dissipat, non est necesse allegorice exponi. Lector tamen sententiam dote recte fidei honorare debet et intactam sua expositione relinquere.||

13  dormieritque] et dormierit Weber
et habebit uxorem.
Numérotation du verset Ex. 22,17 
Si pater virginis dare noluerit, reddet pecuniam iuxta modum dotis quam virgines accipere consueverunt14  .

14  consueverunt] consuerunt Weber
Numérotation du verset Ex. 22,18 
Maleficos
interl.| interl.| cooperatores et adiutores diaboli||
marg.| marg.| MALEFICOS. Qui prestigiis magice artis et diabolicis figmentis agunt, vel hereticos, quia consortio fidelium qui vere vivunt, excommunicandi sunt, donec maleficium erroris in eis moriatur.||
non patieris vivere.
interl.| interl.| quasi : vivos in Ecclesia esse.||
Numérotation du verset Ex. 22,19 
Qui coierit cum iumento,
interl.| interl.| id est vitiis stulti et insensati mixtus fuerit, cuius societas a Deo separat, et diabolo sociat, que est fornicatio pessima.||
morte
interl.| interl.| eterna||
moriatur.
Numérotation du verset Ex. 22,20 
Qui immolat
interl.| interl.| corporaliter vel spiritaliter||
interl.| interl.| idolatra scilicet||
diis,
interl.| interl.| demonibus, quia dii gentium demonia sunt||
occidetur
interl.| interl.| excommunicetur ab Ecclesia, vel in eternum punietur||
preter Domino soli.
interl.| interl.| Adora Dominum Deum tuum, et illi soli servies.||

Cf. Mt. 4, 10 ; Lc. 4, 8.
Numérotation du verset Ex. 22,21 
Advenam
interl.| interl.| « Advena ego sum apud te, et peregrinus sicut omnes patres mei ».||
interl.| interl.| qui ad patriam celestem tendit||

Ps. 38, 13.
non contristabis neque affliges eum : advene enim et ipsi fuistis in terra Egypti.
interl.| interl.| in mundo||
marg.| marg.| ADVENAM  NON  CONTRISTABIS etc. Dilectionem proximi pro misericordie compassione commendat, ne furoris aut avaricie stimulo commoti, ius nature negligamus. Sed que volumus ut faciant nobis homines, eadem illis faciamus, et que nolumus nobis fieri, non faciamus.||
Numérotation du verset Ex. 22,22 
Vidue
interl.| interl.| que in die iudicii expectat Christum, quem modo non habet presentem.||
et pupillo
interl.| interl.| cui mortuus est mundus pater et babylonia mater.||
non nocebitis.
Numérotation du verset Ex. 22,23 
Si leseritis eos,
vociferabuntur
interl.| interl.| corde||
ad me,
interl.| interl.| qui sum defensor eorum||
et ego audiam
interl.| interl.| iudicando||
Numérotation du verset Ex. 22,24 
et indignabitur furor meus, percutiamque vos gladio,
interl.| interl.| gladio spiritali vel materiali||
et erunt uxores vestre
interl.| interl.| actiones||
vidue, et filii vestri
interl.| interl.| fructus vel ad litteram||
pupilli.
Numérotation du verset Ex. 22,25 
Si pecuniam mutuam
interl.| interl.| materialem vel spiritalem||
interl.| interl.| scientiam legis||
marg.| marg.| SI PECUNIAM etc. Predicatores evangelii monet ne super utilitatem15  appetant sed, habentes victum et vestitum, his contenti sint, secundum illud : « Gratis accepistis gratis date ».||

Mt. 10, 8.
15  utilitatem] coniec., vitatem cacogr. Rusch
dederis populo meo
interl.| interl.| fideli||
interl.| interl.| gentili||
pauperi
interl.| interl.| spiritu| ||

Mt. 5, 3 : « Beati pauperes spiritu quoniam ipsorum est regnum celorum ».
qui habitat tecum
interl.| interl.| in eadem fide||
non urgebis16  eum
interl.| interl.| immoderate fructum commissi vel divini verbi exigendo||

16  urgebis] urges Weber
quasi exactor, nec usuris opprimes.
interl.| interl.| aliqua superabundantia, quia post perceptionem gratie ad observantiam legis non debet retorqueri, quia Christus finis est legis.||

Rm. 10, 4.
Numérotation du verset Ex. 22,26 
Si pignus
interl.| interl.| confessionem peccati||
a proximo tuo
interl.| interl.| qui in te peccavit||
acceperis
interl.| interl.| scilicet||
vestimentum,
interl.| interl.| quo operitur contra frigus impietatis||
ante solis occasum
interl.| interl.| antequam occidat tibi per dolorem cordis sol iustitie||
reddes17  ei.
marg.| marg.| SI PIGNUS. Augustinus Hipponensis AUGUSTINUS. Genus pro specie posuit : sic enim dictum est ac si de omni veste pignus dederit, cum de illo se specialiter dicere ex consequentibus Scriptura testatur, qui non habet nisi eam vestem unde nocte operiatur.||
marg.| marg.| Gregorius Magnus GREGORIUS. Pignus, peccati confessio. Proximus enim debitor noster efficitur, cum in nos aliquid peccat, quia peccata debita vocantur, secundum illud : « Omne debitum dimisi tibi, quoniam rogasti me », « Et Dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris ». A debitore autem nostro  pignus accipimus, cum ab eo qui in nos peccavit peccati confessionem tenemus, per quam relaxare peccatum postulamur. Qui enim peccatum fatetur et veniam petit, iam quasi pro debito pignus dedit. Quod  ante solis occasum reddere iubemur, quia priusquam per dolorem cordis nobis sol iustitie occidat, debemus confessionem venie reddere a quo confessionem accipimus culpe, ut qui se deliquisse in nos meminit a nobis mox relaxatum sentiat quod deliquit.||

Mt. 18, 32.
Mt. 6, 12.

17  reddes] redde Weber
Numérotation du verset Ex. 22,27 
Ipsum enim est solum indumentum quo operitur18  caro19  eius,
interl.| interl.| alias : quo operitur indumentum carnis eius ||

18  indumentum - quo operitur] inv. Weber 19  caro] carnis Weber
nec habet aliud in quo dormiat :
interl.| interl.| securus laxato peccato||
si clamaverit ad me,
interl.| interl.| te non condonante||
exaudiam eum, quia misericors sum.
interl.| interl.| volens vitam peccatoris, non mortem||
Numérotation du verset Ex. 22,28 
Diis
interl.| interl.| sacerdotibus, doctoribus, qui Ecclesie principantur : cum enim omnis detractio perniciosa sit, in illos est perniciosior.||
non detrahes, et principi populi tui
interl.| interl.| ad litteram, vel Christo, cuius factus principatus super humerum eius ||

Is. 9, 6.
non maledices.
marg.| marg.| DIIS  NON  DETRAHES. Augustinus Hipponensis AUGUSTINUS. Deos non  maledices. Queritur quos dixerit deos, utrum iudices qui iudicant populum, sicut dictum est Moysi qui datus fuerat deus pharaoni, ut expondendo sequatur :  Et principem populi tui non maledices . An secundum illud Apostoli : Nam etsi sunt qui dicuntur dii, sive in celo, sive in terra, sicuti sunt dii multi et domini multi ; addendo enim ‘sicuti sunt’, deos intelligi voluit, qui digne etiam dicuntur, quibus tamen latria, id est servitus, que ad religionem pertinet, non debetur, sed uni Deo vero qui nobis est Deus ? Illi autem prohibiti sunt maledici, non iussi sacrificiis vel ullis latrie obsequis honorari.||

1Cor. 8, 5.
Numérotation du verset Ex. 22,29 
Decimas tuas
interl.| interl.| perfectiones operum||
et primitias
interl.| interl.| initialem faciendi voluntatem||
non tardabis
interl.| interl.| Hilarem datorem diligit Deus.||

2Cor. 9, 7.
offerre :
interl.| interl.| divine gratie consecrare||
primogenitum filiorum tuorum
interl.| interl.| principium operum||
dabis mihi.
marg.| marg.| DECIMAS  TUAS. Isidorus Hispalensis ISIDORUS. Per  primitias frugum vel  primogenitorum, primitiva bonorum operum ostenduntur, vel bona voluntas, que prior est opere, quam Pelagiani sibi tribuendo offendunt. Deus autem, dum sibi a nobis iubet offerri, indicat ad gratiam suam pertinere. In  decimis vero denarius perfectionem significat, quia usque ad ipsum numerus crescit. Ideoque sicut in  primitiis principia voluntatum, ita in  decimis {t. 1 : Erfurt, f. 79ra ; facsim., p. 159a} [Rusch, f.  79ra ] consummationes nostrorum operum ad Deum referre precipimur, a quo et boni operis initium et perfectionis donatur effectus.||
Numérotation du verset Ex. 22,30 
De bobus quoque et ovibus
interl.| interl.| fortibus et simplicibus||
similiter facies :
interl.| interl.| tota presenti vita in qua generare debemus opera bona que offeramus Domino in resurrectionis octava||
septem diebus sit cum matre sua,
interl.| interl.| Ecclesia||
die octavo
interl.| interl.| resurrectionis||
reddes illum mihi.
interl.| interl.| exigenti||
Numérotation du verset Ex. 22,31 
Viri sancti eritis mihi :
interl.| interl.| remoti ab omni actione seculari||
carnem
interl.| interl.| hereticorum libros, demoniis consecratos, vel quoslibet carnales, id est idolatrie vel heresi vitiatos vel humana conversatione||
que a bestiis
interl.| interl.| hereticis vel demonibus||
fuerit pregustata,
interl.| interl.| decepta||
non comedetis,
interl.| interl.| membris Christi incorporando||
interl.| interl.| non est communicandum mense demoniorum fidelibus ||

1Cor. 10, 21 : « Non potestis calicem Domini bibere et calicem demoniorum ; non potestis mense Domini participes esse et mense demoniorum.
sed proicietis canibus.
interl.| interl.| societati immundorum contra Ecclesiam latrantium, unde : « Sit tibi sicut ethnicus et publicanus ».||

Mt. 18, 17.




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria (Ex. 22), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 22/10/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber04.xml&chapitre=04_22)