initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<04. Exodus*>

Capitulum 24

Numérotation du verset Ex. 24,1 
interl.| interl.| non Dominus, sed angelus qui in figura Dei cum Moyse loquebatur||
Ascende ad Dominum tu, et Aaron, Nadab, et Abiu,
interl.| interl.| quattuor scilicet in quibus viri evangelici significantur||
et septuaginta seniores ex Israel,
interl.| interl.| qui gratia Spiritus sancti adiuti implent denarium legis, et ascendunt ad contemplationem||

seniores] senes Weber
et adorabitis procul.
marg.| marg.| ASCENDE AD  DOMINUM TU, ET  AARON etc. Augustinus Hipponensis AUGUSTINUS. Usque : Respondit populus voce una dicentes : Omnia verba Domini que locutus est Dominus, faciemus et audiemus. Usque ad hunc locum Scripture iustificationes intelliguntur, que date sunt populo ad observandum. Incipiunt autem quantum ipsa verba Scripture indicant, unde hoc nomen iustificationum exorsum est ab servo Hebreo, cui auris ad postem pertunditur. In quibus omnibus iustificationibus considerandum est quod non ad agendam vitam, et bonorum morum conversationem duci possint. Multa enim in eis sunt sacramenta significantia potius aliquid quam vitam nostram instruentia. Iustificationes vero latini eas esse dicunt, que greci diocemata dicunt.||
marg.| marg.| TU, ET AARON etc. STRABO.  Moyses et Aaron et Nadab et Abiu : per hos quattuor viri evangelici significantur, qui scilicet evangelica precepta sequuntur. Per  septuaginta vero (qui constat ex septenario decies scilicet ducto, vel ex denario septies multiplicato) significantur illi qui Spiritus sancti gratia adiuti, adimplentes denarium legis, tendunt ad contemplationem Conditoris. Vel ad litteram de quibus dicitur : Assume tibi septuaginta viros etc., de quibus Eldad et Meldad fuerunt.||
Numérotation du verset Ex. 24,2 
Solusque Moyses
interl.| interl.| quia sola Ecclesie unitas Deum videre meretur||
ascendet ad Dominum,
interl.| interl.| Altitudinem contemplationis perscrutatur, et sententiam superne voluntatis.||
et illi non appropinquabunt nec populus ascendet cum eo.
interl.| interl.| Infirmi auditores qui terrenis implicantur : tales enim scientiam divine legis non possunt attingere.||
marg.| marg.| SOLUSQUE  MOYSES etc. Rabanus Maurus RABANUS. Prius precipitur ut Moyses et Aaron, Nadab et Abiu, et septuaginta seniores, ascendant ad Dominum. Et statim subiungitur quod solus Moyses ascendat ad Dominum, ceteri non appropinquent, sed adorent procul. Ubi moraliter instruimur vires nostras perpendere, nec ultra posse nostrum arcem contemplationis attingere, sed quantum divina clementia vocat, et regula Scripture provocat.||
marg.| marg.| Gregorius Magnus GREGORIUS. Moyses ut sublimia Dei precepta perciperet, alta conscendit; et ut interna penetret, ab externis tumultibus occultatur, quia viri sancti qui exterioribus deservire officiis necessitate coguntur, studiose semper ad cordis secreta confugiunt. Ibique cogitationis intime cacumen ascendunt, et legem quasi in monte percipiunt, dum postpositis tumultibus actionum temporalium, in contemplationis sue vertice superne voluntatis sententiam perscrutantur.||
Numérotation du verset Ex. 24,3 
Venit ergo Moyses, et narravit plebi omnia verba Domini atque iudicia responditque cunctus populus una voce : Omnia verba Domini que locutus est faciemus.
interl.| interl.| Septuginta : faciemus et audiemus.||
marg.| marg.| FACIEMUS. Augustinus Hipponensis AUGUSTINUS. Notandum quod iterum  populus respondit :  Omnia verba que locutus est Dominus faciemus et audiemus, cum videatur ordo postulare :  audiemus et faciemus. Sed mirum nisi aliquis sensus hic latet. Nam si  audiemus pro eo positum est quod est intelligemus, prius oportet verbis Dei reddere faciendi servitutem, ut ad intelligentiam eorum que ipso precipiente fiunt, merito devotionis, perducat. Sed videndum utrum iste populus {t. 1 : Erfurt, f. 80rb ; facsim., p. 161b} [Rusch, f.  80rb ] illi filio sit similis qui patri iubenti dixit : Ibo in vineam meam, et non ivit. « Gentes » enim que Deum penitus contempserunt, postea per unius obedientiam iustificate, « que non sectabantur iustitiam, apprehenderunt iustitiam ».||

Cf. Mt. 21, 30.
Rm. 9, 30.

cunctus Rusch cett.] omnis ΣO Ed1455 Clementina cum Aug. quaest. in Ex. 95
Numérotation du verset Ex. 24,4 
Scripsit autem Moyses universos sermones Domini,
interl.| interl.| non decem precepta que in tabulis et scripta tradita sunt, sed alios||
et mane consurgens edificavit altare
interl.| interl.| Intelligitur ex duodecim lapidibus altare edificatum significasse ipsum populum esse altare Dei, sicut est templum Dei.||
Domino ad radices montis, et duodecim titulos per duodecim tribus Israel
interl.| interl.| Forte duodecim altaria. In alia vero translatione legitur quod ex duodecim lapidibus unum altare constructum sit.||

Domino] om. Weber
Numérotation du verset Ex. 24,5 
misitque iuvenes de filiis Israel,
interl.| interl.| qui vicerunt malignum||
interl.| interl.| non pueros, non senes, quorum alios levitas, alios prepedit debilitas||
interl.| interl.| forte Nadab et Abiu, quia nondum electi erant sacerdotes de Levitica tribu||
et obtulerunt holocausta, immolaveruntque victimas pacificas
interl.| interl.| se ex toto immolantes, ideo omnino seculo renuciantes||
Domino vitulos duodecim.
interl.| interl.| Significant duodecim apostolos qui orbem mugitibus predicationis impleverunt, vel unum Christum qui fide Trinitatis quattuor mundi partes implevit.||

duodecim] om. Weber
Numérotation du verset Ex. 24,6 
Tulit itaque Moyses dimidiam partem sanguinis, et {t. 1 : Erfurt, f. 80rb ; facsim., p. 161b} [Rusch, f.  80rb ] misit in crateras :
interl.| interl.| quia sanguine Christi vasa Ecclesie, id est apostoli et sequaces redempti et consecrati sunt||
marg.| marg.| CRATERAS . Cratera a connexione dicitur, quia antiqui connexione virgarum sibi calices faciebant : cratin enim grece connecti dicitur. Crateres autem sunt calices ansas habentes.||
partem autem residuam fudit
interl.| interl.| ut significaret nullum sacrificium Deo placere nisi in fide passionis Christi offeratur, et per ipsam consecretur||
super altare.
interl.| interl.| Ecclesiam que est altare Dei et templum||
marg.| marg.| TULIT etc. Augustinus Hipponensis AUGUSTINUS. Notandum est nunc primum sacrificasse Moysen evidenter Scripturam dicere, ex quo de Egypto eductus est populus. Primo enim de Iethro dictum est, quamvis ambigue. Et advertendum librum Testamenti cum sanguine hostie recitari, in quo iustificationes scripte erant. Nam decalogum in tabulis lapideis fuisse scriptum postea patet.||
Numérotation du verset Ex. 24,7 
Assumensque volumen
interl.| interl.| Quia legis ius in eo scriptum quod populo expositum est ut observet continetur.||
Federis,
interl.| interl.| legis qua federamur Deo||
legit audiente populo, qui dixerunt : Omnia que locutus est Dominus faciemus,
interl.| interl.| Septuginta : faciemus et audiemus non aliter in tertio respondent||
et erimus obedientes.
Numérotation du verset Ex. 24,8 
Ille vero sumptum sanguinem respersit in populum,
interl.| interl.| significans sanguine Christi populum esse abluendum||
et ait : Hic est sanguis
interl.| interl.| Omne testamentum in morte testatoris confirmatur : Evangelium quoque in Christi sanguine est confirmatum.||
federis
interl.| interl.| quasi morte Christi que in hoc sanguine significatur testamentum confirmabitur||
quod pepigit Dominus vobiscum super cunctis sermonibus istis.

istis] his Weber
Numérotation du verset Ex. 24,9 
Ascenderuntque Moyses, et Aaron, Nadab, et Abiu,
interl.| interl.| In quaternario, quattuor evangelia significantur, et quattuor partes orbis per evangelia crediture.||
et septuaginta de senioribus Israel
interl.| interl.| qui ad Spiritum sanctum pertinent||
Numérotation du verset Ex. 24,10 
et viderunt Deum Israel. Sub pedibus eius quasi opus lapidis saphiri
interl.| interl.| in quo vita celestis significatur||

saphiri] sapphirini Weber
et quasi celum cum serenum est.
marg.| marg.| SUB  PEDIBUS. Deus non loco continetur, nec situ corporis membra ponit, sicut est nostri corporis sedere, iacere, stare, et huiusmodi, que tantum corporis sunt. Deus autem spiritus est. Quod ergo se ostendit spiritaliter, vel signis corporaliter expressit, non substantia eius apparet, que est quod ipse est, sed assumptio formarum visibilium eius omnipotentie subiacet.||
Numérotation du verset Ex. 24,11 
Necnon super eos qui procul recesserant de filiis Israel, misit manum suam,
interl.| interl.| id est non se abscondit eis : ponere enim maum est Deo se ne videatur abscondere ; unde Moysi dicit : Ponam manum meam donces pertranseam etc.||

Necnon] Nec Rusch
videruntque Deum, et comederunt, ac biberunt.
interl.| interl.| in loco Dei manducant et bibunt : suavitatem saturitatemque significantes in regno eternitatis : « Beati enim qui esuriunt et sitiunt iustitiam, etc ».||

Mt. 5, 6.
Numérotation du verset Ex. 24,12 
Dixit autem Dominus ad Moysen :
interl.| interl.| qui lex tantum a perfectioribus capitur, et uni genti predicatur||
Ascende ad me
interl.| interl.| quia excelsa lex ab humanis doctrinis secreta||
in montem,
interl.| interl.| altitudinis legis||
interl.| interl.| commorare||
interl.| interl.| ut mecum moratus liberius audias quod inferius doceas||
marg.| marg.| ASCENDE AD ME IN  MONTEM etc. Beda Venerabilis BEDA. Locuturi de figura tabernaculi, vasorum et utensilium, primum loci situm, et circumstantias rerum, attente inspiciamus : Omnia enim in figura contingebant illis etc. : scripta sunt enim propter nos, etc. Daturus ergo Dominus legem Moysi, primum illum invitat in verticem montis ut in alto secum moratus liberius audiat que ad inferiora rediens doceat, et ex altitudine loci colligat quam excelsa, quamve ab humanis doctrinis secreta sit lex quam accipit, et ab illis tantum intelligi vel custodiri possit, qui se a terrenis contagiis sublimius vivendo separaverunt. Unde populum in inferiori expectare iubet, donec redeat, ut insinuet quia celestia sunt arcana legis, et tantum capienda perfectis, nec tamen infirmi desperent, si maioribus auscultaverint, secundum illud : « Iustitia tua sicut montes Dei ». In Evangelio quoque precones gratie Dominus in montem convocavit et instruxit, post resurrectionem eisdem in monte apparens, et ad predicandum toti mundo mittens : « Euntes », inquit, « docete omnes gentes, baptizantes eos in nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti » etc. Sed quia lex tantum uni populo committenda, Evangelii gratia omnibus predicanda, ad accipiendam legem solus Moyses ascendit, doctrinam vero Evangelii apostoli simul omnes apostoli in monte cum Domino positi, auscultantibus etiam turbis, audierunt. Adventum quoque Spiritus sancti, quo nunc veritas Evangelii manifestius est data, non solum apostoli, sed plurima turba fidelium in cenaculo montis Syon suscepit variarum divisione linguarum, ut Ecclesia per orbem cunctarum gentium linguis locutura Deum signaretur.||

Cf. 1Cor. 10, 11.
Ps. 35, 7.
Mt. 28, 19.
daboque tibi tabulas lapideas,
interl.| interl.| quia fortibus fixa intentione custodienda, quorum exempla cum nobis imitanda proponunutur, quasi scripta in lapide lex ostenditur. Hinc est quod Daniel vidit lapidem excisum sine manibus, et Petrus ait : Vos tamquam lapides vivi superedificamini, domus spiritalis etc.||

1Pt. 2, 5.
et legem
interl.| interl.| in eis||
ac mandata que scripsi, ut doceas filios Israel.
marg.| marg.| DABOQUE  TIBI etc. Beda Venerabilis BEDA. Huic simile est illud : « Docentes eos servare omnia quecumque mandavi vobis ». Non ergo Moyses, non apostoli, vel quilibet, alia debet docere quam que Dominus docuit, et consilii decreto observanda prescripsit, in quibus vitam eternam nos habere voluit, sicut de his pretermitti quicquam non oportet, sed omnia que mandavit, auditoribus committere necesse est.||

Mt. 28, 20.

filios Israel] eos Weber
Numérotation du verset Ex. 24,13 
Surrexerunt
interl.| interl.| Per hoc certum est Iosue interfuisse illis qui montem ascenderunt.||
Moyses et Iosue
interl.| interl.| Christus||
minister
interl.| interl.| qui non venit solvere legem sed adimplere ||

Cf. Mt. 5, 17.
eius
interl.| interl.| legis||
ascendensque Moyses in montem Dei
Numérotation du verset Ex. 24,14 
senioribus ait : Expectate hic
interl.| interl.| in campestribus, qui scilicet non potestis in montem ascendere||
donec revertamur ad vos. Habetis Aaron
interl.| interl.| montem fortitudinis Christi||
interl.| interl.| fidem incarnationis Christi||
et Hur
interl.| interl.| consolationem Spiritus sancti||
interl.| interl.| ignem vel lumen, id est Spiritum sanctum||
vobiscum : si quid natum fuerit questionis,
interl.| interl.| si qua scilicet adversitas vel tentatio pulsaverit||
referetis ad eos.
marg.| marg.| SURREXERUNT  MOYSES ET  IOSUE etc. Augustinus Hipponensis AUGUSTINUS. Iosue non commemoratus in illis quattuor, subito cum Moyse apparet, et cum illo ascendit ad accipiendas tabulas Legis ; et subito rursus absconditur, id est tacetur, et Moyses accepit Legem, et cum eo iterum apparet. Forte significat Novum Testamentum absconditum esse in Lege, et aliquando intelligentibus apparere ? Quod vero Iesus iam vocatur. Cum in libro Numeri quando hoc nomen acceperit, Scriptura dicit quod iam prope esset ut terram promissionis intrarent, per prolepsim, id est preoccupationem, anticipat Scriptura quod postea factum est. Omnia enim ista postquam facta sunt, scripta sunt ; et ideo quando factum est quod modo memoratur, nondum vocabatur Iesus, sed quando scriptum est.||
marg.| marg.| Beda Venerabilis BEDA. Iosue Christum nomine et actione significat, qui minister Moysi dicitur, quia Christus non venit legem solvere, sed adimplere. Moysi vestigia in omnibus sequitur, quia in cunctis que scripsit Moyses typice designatur, quasi comes individuus, si bene queritur, invenitur. Unde : « Si crederetis Moysi, forsitan crederetis et mihi ».||
marg.| marg.| Beda Venerabilis BEDA. Aaron mons fortitudinis, Hur interpretatur ignis vel lumen. Aaron ergo Christum, Hur Spiritum sanctum significat ; de hoc dicit Isaias : Erit in novissimis diebus preparatus mons domus Domini in vertice montium. Et ille super apostolos in lumine ignis apparuit. Ascendens ergo Moyses ad Dominum, montem fortitudinis et lumen ignis in campestribus ad regendum populum reliquit. Nos ergo si doctores ad contemplationem sequi non possumus, curemus ne aliqua tentatione a vicinitate montis Dei retrahamur, sed pro posse virtutum operibus insistamus, inherentes stabiliter sacramentis Christi, quibus imbuti sumus ; et gratiam Spiritus quo signamur, intemeratam conservemus. Et si qua questio pulsaverit, invocemus adiutorium Redemptoris, qui per donum Spiritus sancti protegere ab omnibus malis ac liberare consuevit. Nec dubitandum quia si persistimus, per montem fortitudinis humilitas et infirmitas nostra exaltetur, et cunctis hostibus fortior efficiatur. Per lumen quoque sancti Spiritus illustratur ignorantia nostra, et ad dilectionem Conditoris animus inardescit.||

Mt. 5, 17.
Io. 5, 46.
Is. 2, 2.
Numérotation du verset Ex. 24,15 
Cumque ascendisset Moyses, operuit nubes
interl.| interl.| divina protectio||
montem,
marg.| marg.| CUMQUE  ASCENDISSET  MOYSES etc. Beda Venerabilis BEDA. Sicut mons altitudinem perfectionis que in lege scribenda erat designat, ita  nubes qua mons tegitur gratiam divine protectionis insinuat : qua tanto quisque fruitur, quanto ad scrutanda mirabilia Legis revelatis oculis cordis ascendit. Nam nec  montem solum quo Moyses ascendit,  nubes operuit, sed et populum per deserta gradientem, qui ad altiora non potuit ascendere, obumbravit. Unde : « Expandit nubem in protectionem eorum » etc. Quia Dominus omnes timentes se, pusillos cum maioribus celesti benedictione protegit.||

Ps. 104, 39.
Numérotation du verset Ex. 24,16 
et habitavit gloria
interl.| interl.| illustratio||
Dei super Sinai
interl.| interl.| ‘amphoram meam’ vel ‘mensuram meam’, quia Lex Dei est perfecta regula vivendi, et unicuique secundum opera reddit||

Dei] Domini Weber
tegens
interl.| interl.| a tentatione diaboli||
illum nube
interl.| interl.| divina protectione||
interl.| interl.| quia in lege Dei sex diebus operari iubetur||
septimo autem die
interl.| interl.| quia in septimo die iubemur requiescere||
interl.| interl.| quia post perfectionem operum, lex eternam requiem promittit||
vocavit eum Dominus10 
interl.| interl.| quia Moyse et ceteris mundo corde divina referante gratia obscuritas celestium sacramentorum est accessibilis. Unde : « Accedite ad eum, et illuminamini ».||

Ps. 33, 6.

10  Dominus] om. Weber
de medio caliginis.
interl.| interl.| obscuritatis scilicet sacramentorum||
interl.| interl.| In Deo nulle sunt tenebre, sed lucem habitat inacessibilem, quam nullus videre potest.||
ET HABITAVIT GLORIA etc. Beda VenerabilisBEDA. Non modo sublimitas, sed et nomen montis in quo data, legis perfectionem significat. Sina enim interpretatur ‘mensura mea’, vel ‘amphora mea’. Divinitus ergo procuratum est, ut sic vocaretur, ut ipso vocabulo significaret Deus, quod Lex sua perfectam vivendi regulam promulgaret, et unicuique secundum opera sua redderet. Iuxta illud : « In qua mensura mensi fueritis, remetietur vobis ». Bene autem dicitur quod Moyse ascendente, nubes et gloria Domini sex diebus montem operuit, et septimo illum ad altiora montis vocaverit. {t. 1 : Erfurt, f. 80vb ; facsim., p. 162b} [Rusch, f.  80vb ] Sex enim diebus in lege operari, in septimo quiescere iubemur.||
marg.| marg.| TEGENS  ILLUM etc. Beda Venerabilis BEDA.  Sex diebus nube et gloria Domini tegitur : quia qui mandata Domini iustis operibus exequitur, divina protectione dignus habetur. Dominus enim qui ascendere iussit, nube sua et claritate circumdedit, quia qui donum bene operandi tribuit, ipse bene operantes, ne deficiant, illustrat, et ne tentamentis diaboli, quasi fervoribus solis exurantur, protegit.  Septimo die vocavit ad altiora, quia post operum perfectionem, Lex promittit eternam requiem, ut qui in altitudine recte actionis Domino assistimus, ad eius visionem et colloquium ascendamus, secundum illud : « Etenim benedictionem dabit legislator ; ibunt de virtute in virtutem : videbitur Deus deorum in Syon ». In hac etiam vita, post active vite perfectionem, ad divine speculationis gratiam ascendunt, qualis et quantula adhuc mortlibus dari potest. Unde de Moyse dictum est quia locutus sit cum Domino facie ad faciem, sicut homo cum amico suo. De illo ergo specialiter intelligitur quod sex diebus in monte nube et gloria Domini sit protectus ; septimo altiora conscendit ad colloquium Domini vocatus, quia per opera que a Deo acceperat, magis illustrari et ab omnibus malis meruit obumbrari, ut ad sublimiora divine visionis et collocutionis dona perveniret.||

Cf. 1Tim. 6, 16.
Mt. 7, 2 ; Mc. 4, 24.
Ps. 83, 8.
Cf. Ex. 33, 11.
Numérotation du verset Ex. 24,17 
Erat autem species glorie Domini quasi ignis ardens super verticem montis
marg.| interl.| quia mentes fidelium supernorum cognitione irradiat, dilectione accendit| ||

Fons : cf. infra, glossa marg. Quasi ignis ardens.
in conspectu filiorum Israel.
interl.| interl.| qui Deum videre desiderantes, in memoria claritatis eius mentis oculos figunt||
marg.| marg.| ERAT  AUTEM  SPECIES etc. Beda Venerabilis BEDA.  Quasi ignis ardens species glorie Domini apparuit, quia corda electorum et dona scientie celestis illustrat, et ardore sue caritatis inflammat. In nube ergo apparet gloria Domini, quia nos ab estu tentationum protegit. In caligine, quia potentia maiestatis eius a nullo potest integre comprehendi : Pax enim Dei exuperat omnem sensum. In igne ardente, quia mentes fidelium supernorum cognitione irradiat, et spe ac dilectione incendit. Hanc gloriam filii Israel de longe et ab inferioribus aspiciunt ; Moyses ascendendo penetrat, quia mysteria divina perfecti subtiliter vident. Nos vero nostre memores fragilitatis et inertie, si intrare comprehendendo nequimus, credendo, sperando et diligendo, in proximo aspectare curemus. Filii enim Israel a longe oculos ad montem Domini et ad conspectum glorie habent, cum infirmi Deum videre desiderantes, oculos mentis figunt in memoria eterne claritatis ; quibus in vicinio montis Dei in quem Moysen ascendisse noverunt commorantes, cum eo moderamine vivendi se coercent, ut nunquam gressum operis ab imitatione summorum vivorum abstrahant, tametsi plene illos sequi non valeant.||

Cf. Phil. 4, 7.
Numérotation du verset Ex. 24,18 
Ingressusque Moyses
interl.| interl.| predicatores||
medium nebule,
interl.| interl.| occulta divine potentie, vel sapientie||
ascendit
interl.| interl.| subimi intellectu||
in montem,
interl.| interl.| sapientie altitudinem||
et fuit
interl.| interl.| etiam Moyses||
ibi quadraginta diebus et quadraginta noctibus.
interl.| interl.| quia illi soli decalogum implent quos evangelii gratia iuvat.||
marg.| marg.| INGRESSUSQUE  MOYSES  MEDIUM etc. Beda Venerabilis BEDA.  Moyses medium nebule ingressus ascendit in montem, cum predicatores divine Legis in quibus ipse eximius est, ad intuenda sublimiter occulta sapientie divine, Domino ducente, penetrant.  Fuit autem cum Domino  quadraginta diebus et noctibus, ut hoc numero disceret quod illi soli decalogum Legis, quem cum populo suo acceperat, possent implere quos Evangelii gratia quattuor libris conscribenda iuvaret. Quater enim deni quadraginta faciunt, vel quod quandoque eadem precepta decalogi in noticiam cunctarum gentium, que in quattuor partibus orbis continentur, divina gratia panderentur, ut per eorum observantiam ad salutem veniant eternam.||




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria (Ex. 24), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 22/10/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber04.xml&chapitre=04_24)