initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<04. Exodus*>

Capitulum 26

Numérotation du verset Ex. 26,1 
interl.|  Ecclesia in qua Deus habitat
interl.|  Tabernaculum fit diversi coloris cortinis, quia universalis Ecclesia ex multis personis, multis ecclesiis et virtutibus variis.
marg.|  TABERNACULUM  ITA  FIET etc. Beda VenerabilisBEDA. Tabernaculum quod fecit Moyses in solitudine, et templum quod fecit Salomon in Hierusalem, statum universalis Ecclesie signant, que partim regnat cum Domino in celis, partim peregrinatur a Domino in terris. Tabernaculum edificium Ecclesie que in laboribus exercetur, templum future quietis significat : quod quotidie animabus illuc migrantibus perficitur, quia Moyses tabernaculum populo Dei dum iret ad terram promissionis condidit. Salomon vero templum in terra promissionis regno potitus construxit. Moyses in solitudine, Salomon in Hierusalem, que interpretatur ‘visio pacis’ : quia hic Ecclesia in labore labentis vite, in siti et esurie regni edificatur, illic in visione et perceptione vere pacis consummatur. Unde in constructione templi dictum est quod malleus et securis, et omne ferramentum non sunt audita, preparatis extra Hierusalem lapidibus et lignis et decenter aptatis, que ibi facillime suo loco reddita aut cemento necterentur aut clavis : quia in pace beatitudinis non est fides tribulationibus examinanda, aut vita probanda, sed que hic castigata et sedibus celi aptata est ibi glutino et vinculis mutue caritatis nunquam dissolvanda in conspectu conditoris et regis ad invicem copulanda. Nam cum in hac vita multitudinis credentium fiat cor unum et anima una, et sint illis omnia communia, quadrantur lapides vivi in edificium future domus Domini, ut absque labore tarditatis suis ordinibus inserantur, et copula divine et proprie dilectionis iungantur.
marg.|  Beda VenerabilisBEDA. Potest figura utriusque sanctuarii ita distingui, ut opus tabernaculi, tempus synagoge, opus templi, Ecclesiam que post incarnationem ad fidem venit significet, quia Moyses tabernaculum cum sola Hebreorum plebe fecit. Salomon vero templum cum proselitorum multitudine fecit, adiuvante etiam Cyro rege cum suis artificibus, qui nec natura, nec professione Iudeus. Priori enim populo Dei doctores tantum ex sua gente fuerunt ; Ecclesie vero primum de Hebreis, postea crescenti et dilatate etiam de gentibus, sicut Lucas, Timotheus, Tythus. Utriusque vero domus edificatio totius presentis Ecclesie statum, que ab initio mundi usque ad ultimum iustum edificari non desinit, et future gloriam vite, qua nunc ex parte fruitur, et post finem seculi in omnibus membris suis fruitura est in eternum, mirabili figurarum varietate depingit.

a Ac. 4, 32.

1 tabernaculum] + vero Weber
decem cortinas
interl.|  fidelium mentes
interl.|  quia omnis perfectio Ecclesie in sola Dei et proximi dilectione, que in decalogo Legis comprehensa est, substitit, nec est Ecclesie membrum qui non diligit per quem edificatur et in quibus, id est Deum et electos eius
de bysso retorta,
interl.|  decore virtutum ; unde : « Bissinum enim iustificationes es sanctorum ». Et alibi : « Bissus et purpura indumenti eius », quia enim de terra oritur, sed longo exercitio gramineum perdit, et candidum colorem recepit, significat corpora castitatis decore nitida, de quibus dicitur : « Nescitis quoniam membra vestra templum est Spiritus sancti ? »

Apc. 19, 8.
Prv.31, 22.
1Cor. 6, 19.
et hyacintho, ac purpura, coccoque
interl.|  amore Dei et proximi
bis tincto,
interl.|  ardente sanctorum dilectione
marg.|  DE  BISSO etc. Beda VenerabilisBEDA. In his quattuor cortinarum coloribus, quattuor iustificationes exprimuntur. In   bisso retorta : castitate renitens caro. In   hyacintho : mens superna cupiens. In   purpurea : caro passionibus subiacens. In   cocco bis tincto : scilicet mens inter passiones Dei et proximi dilectione prefulgens.
marg.|   Bissus retorquetur in cortinas tabernaculi, quia lumbi, carnis et mentis restringendi sunt, ut caro a lascivis motibus, et cor refrenetur a cogitatibus.
marg.|   Hyacincthus aerei et celestis coloris, mentes eorum qui toto desiderio celestia colunt significat.   Purpura sanguinei coloris, et de conchiliorum sanguine devota Deo corda figurat, et pro Deo mori parata.
variatas opere plumario
interl.|  distinctione virtutum
facies.
Numérotation du verset Ex. 26,2 
Longitudo cortine
interl.|  longanimis Ecclesie patientia

cortine] + unius Weber
interl.|  amplitudo caritatis, que etiam inimicum diligit
quattuor cubitorum erit ;
interl.|  qui quattuor sunt Evangeliorum libri in quibus exemplis et verbis Christi caritas tenenda docetur, et quattuor virtutes quarum operatione exercetur
marg.|  LONGITUDO  CORTINE etc. Beda VenerabilisBEDA. Si ab uno usque ad septem omnes in ordine numeros pleno ordine numeraveris, viginti octo complebis. Unum enim, et duo, et tria, quattuor, et quinque, et sex, et septem, fiunt viginti octo. Quia ergo in partibus septenarii numeri, vicesimus octavus invenitur, merito in eo cortinarum longitudo continetur, quia fides sanctorum et patientia virtutum varietate distincta, in omnibus que agit aut patitur, non humani gloriam {t. 1 : Erfurt, f. 83vb ; facsim., p. 168b} [Rusch, f.  83vb ] favoris, sed superne quietis beatitudinem expectat. Hinc est quod viginti octavus psalmus de consummatione tabernaculi scribitur, qui de perfectione Ecclesie cantatur. Unde : « Adorate Dominum in atrio sancto eius » etc. Et : « Et in templo eius omnes dicent gloriam ». Quia in hoc perfectio est peregrinantis Ecclesie, ut per fidem et opera bona ad requiem tendat.

Ps. 28, 2.
Ps. 28, 9.
unius mensure fient universa tentoria.
interl.|  « unus Dominus, una fides », licet diverse sunt virtutes sanctorum
marg.|  UNIUS  MENSURE  FIANT  UNIVERSA  TENTORIA etc. Beda VenerabilisBEDA. Etsi variante pictura cortine differebant, una tamen erant omnes longitudinis et latitudinis mensura temperate, quia etsi donationes habent electi differentes, « unus » tamen « Dominus, una fides, unum baptisma, unus Deus et pater omnium ».

Eph. 4, 5.
Eph. 4, 5-6.
Numérotation du verset Ex. 26,3 
Quinque cortine
interl.|  sancti Veteris Testamenti
sibi iungentur mutuo,
interl.|  in erectione tabernaculi, ut unum operimentum fiat
et alie quinque
interl.|  sancti Novi Testamenti
nexu simili
interl.|  eadem pietate et castitate
coherebunt.
marg.|  QUINQUE  CORTINE  SIBI  IUNGENTUR etc. Beda VenerabilisBEDA. Narrat Iosephus quod tabule Testamenti ita fuerint decalogo Legis conscripte, ut utraque tabula contineret quina verba. Unde et cortine decem que pulcritudinem tabernaculi iuncte complebant, ita tempore congruo disiungebantur, ut quinque in utraque parte simul permanerent, ut hec intuentes ministri sanctorum cum populo admonerentur semper observande Legis, que decem verbis in duabus tabulis comprehensa, sed quinario numero per utramque distincta.
marg.|  Beda VenerabilisBEDA. Vel priores quinque que frontem et primam tabernaculi partem protegebant vel faciebant, antiquum Dei populum signaverunt, qui decreta legis in sacramento circumcisionis, hostiarum et ceremoniarum secundum litteram implebat. Sequentes vero quinque que posteriora tegebant, vel faciebant, nos designaverunt, qui post adventum Domini, sacramenta legis spiritaliter ipso revelante servamus. Omnes cortine unius operis, et eisdem depicte coloribus, sed quine sibi coniuncte : quia omnes utriusque Testamenti cultores in unum Deum credebant, et unius pietatis et castitatis operibus serviebant, sed in celebratione sacramentorum suas uterque populus partes agebant. Nam passionis sacramentum, per quam utrique redempti sumus, illi in carne et sanguine victimarum, nos in oblatione panis et vini celebramus. Illi venturam nativitatem, passionem, resurrectionem credebant et confitebantur. Nos iam facta, nec ulterius facienda. Sed cum tabernaculum erigebatur, omnes ad invicem cortine nectebantur, quia cum universa Ecclesie pulcritudo ab initio usque ad finem seculi perpenditur, quasi una decem cortinarum connexione tabernaculum Domini decoratur.
Numérotation du verset Ex. 26,4 
Ansulas hyacinthinas
interl.|  hyacinctus aerii coloris celestia significat
in lateribus
interl.|  vita communi et operatione sanctorum
ac summitatibus
interl.|  quia terminum vite temporalis habemus omnes, eiusdem spei certitudinem communem tenemus
facies cortinarum, ut possint invicem copulari.
marg.|  ANSULAS  HYACINTHINAS etc. Beda VenerabilisBEDA.   Ansulis hyacinthinis cortine   invicem copulantur , cum spes superne beatitudinis unita omnium sanctorum corda una devotione coniungit. Que   ansule apte dicuntur, quia non solum   in lateribus , sed etiam   in summitatibus , id est in extremis angulorum terminis, fiebant : quia non tantum vita et opera sanctorum communi ad perfectionem itinere recte intentionis properant, sed initium bone conversationis, quod per confessionem fidei et sacramentorum celestium perceptionem geritur, non ab invicem diversum, sed pari veritatis gratia omnes habent connexum terminum huius vite eiusdem spei, cum ita oculos in morte claudunt, ut percepto prius viatico mysterii celestis, citius ad veram vitam venturos, et in ea se perpetuo mansuros confidunt.
marg.|  Beda VenerabilisBEDA. Preceptum est quoque fieri fimbrias per angulos palliorum, et vittas hyacinthinas, quia electi qui Deum videre desiderant, ita se operibus iustitie induunt, ut non ab hominibus, sed a Deo mercedem requirant. Unde ibi additur : Quas cum viderint, recordentur mandatorum Dei, ne sequantur cogitationes suas etc. Cortine quoque hyacinthinis coniuncte ansulis, ut qui viderint, recordentur mandatorum celestium, et nos ita legentes, noverimus quia hic viventes filii promissionis eterne, temporibus et locis distamur, sed in celesti patria, a quattuor ventis collecti, indivisibili societate coniungemur.

Nm. 15, 38.
Nm. 15, 39.
Cf. Nm. 15, 39.
Numérotation du verset Ex. 26,5 
Quinquagenas
interl.|  propter gratiam Spiritus sancti, vel gaudium quietis future ad quam tendunt
ansas
interl.|  vel : ansulas
interl.|  ulnas caritatis

ansas] ansulas Weber
cortina {t. 1 : Erfurt, f. 84ra ; facsim., p. 169a} [Rusch, f.  84ra ] una habebit in utraque parte ita insertas,
interl.|  ad eos qui nos precesserunt vel secuturi sunt

una] om. Weber
ut ansa contra ansam veniat,
interl.|  cum iusti concordi virtutum multitudine vel caritate iunguntur
et altera alteri possit aptari.
interl.|  quia virtutes sanctorum sibi congruunt, ut casti cum castis, misericordes cum misericordibus
marg.|  QUINQUAGENAS  ANSAS etc. Beda VenerabilisBEDA. In quinquagesimo anno scilicet iubileo, id est dimittente vel iniciato, secundum legem, omnis populus ab omni labore terre quiescebat, et omnium solvebantur debita. In Novo quoque Testamento, Spiritus sancti gratia die Pentecostes in quinquagesimo Dominice resurrectionis {t. 1 : Erfurt, f. 84ra ; facsim., p. 169a} [Rusch, f.  84ra ] scilicet die, in apostolos venit, et initia Ecclesie suo adventu consecravit. In hoc ergo numero, vel gratia Spiritus sancti, vel future gaudium beatitudinis ad quam per eundem Spiritum pervenitur, et in cuius perceptione veraciter quiescitur et gaudetur, recte figuratur.
marg.|  Beda VenerabilisBEDA. Quinquaguinta ansas habent cortine, quia dono Spiritus sancti agitur ut in societate pacis, quod est vinculum perfectionis, sibi invicem copulentur electi : future quoque spes et memoria societatis et pacis que in hac vita habetur temporibus vel locis discretos una facit pietate concordes.
marg.|  Beda VenerabilisBEDA. Cortine in utraque parte habent, ut proximas sibi utrimque cortinas, singule, quasi extensis hinc inde brachiis, amplectantur. Quia necesse est, ut fideles qui nos in Christo precesserunt, et qui secuti sunt, obviis pietatis ulnis amplectantur ; et qui nos erudiebant in Christo, et quos erudivimus, uno omnes in Christo veneremur affectu. Sic enim ad faciem Creatoris debemus bene vivendo properare, ut currentem nobiscum non deseramus proximum, sed una pervenire studeamus : quia et cortine singule ita per adminicula tabularum ad superiora ascendebant, ita intus et in superioribus vario picture flore fulgebant, ut non eas que secum in altum ferebantur, vel in alto posite fulgebant, cortinas desererent. Sic ergo proficientes nobiscum in omni servitio fideles non deseramus, sed digna veneratione tractemus. Ansa ergo contra ansam venit, ut altri aptetur altera, cum iusti concordi virtutum qualitate federantur.
Numérotation du verset Ex. 26,6 
Facies et quinquaginta circulos aureos
interl.|  Perpetuam claritatem et claram perpetuitatem summe quietis insinuat in circulis aureis, quia circuli nec initium, nec finis invenitur.
quibus cortinarum vela iungenda sunt, ut unum tabernaculum fiat.
interl.|  ut salutari inspiratione ex omnibus sanctis una fiat Ecclesia
marg.|  FACIES  ET  QUINQUAGINTA etc. Beda VenerabilisBEDA. Hoc plenius explicatur, cum dicitur : «   Quinquaginta fudit   circulos aureos  » etc. Quinquagenarius requiem in Spiritu sancto designat. Circulus nec initium habet nec finem. Aurum ceteris metallis claritate pretiosius. In   quinquaginta ergo   circulis aureis , perpetua claritas et clara perpetuitas summe quietis exprimitur. Mordent cortinarum ansas circuli, ut   unum ex omnibus   tabernaculum fiat , cum gloria superni regni fidelium mentibus se infundit, ut tali glutino inspirationis, una ex utroque populo, immo ex omnibus electis Christi Ecclesia perficiatur.

Ex. 36, 13.
Ex. 36, 13.
Numérotation du verset Ex. 26,7 
Facies et saga cilicina
interl.|  quia humiliter peccatores confitentur
interl.|  rectores quibus ab imbre et calore defendentur cortine
undecim,
interl.|  tamquam nec precepta decalogi custodiant, nec apostolicam gratiam percipiant
interl.|  industria et labore
tectum
interl.|  decus
tabernaculi.
interl.|  Ecclesie
marg.|  FACIES  ET  SAGA etc. Beda VenerabilisBEDA. Hoc in sequentibus ita reperitur : « Fecit et saga undecim de pilis caprarum » etc. Saga, quibus operitur tabernaculum, rectores sunt quorum industria et labore decus Ecclesie protegitur semper et munitur, ne vita et fides sanctorum ab hereticis corrumpatur, vel falsorum catholicorum improbitate fedetur, vel vitiorum sorde contaminetur, nec inopia temporalium contristetur. Qui quanto attentius tentationum violentias sustinent et repellunt, tanto subditis Domino libertatem serviendi tribuunt; et quasi intus fulgendi cortinis copiam prestant, dum quasi saga foris tempestates tolerant.
marg.|  SAGA  CILICINA. Grossas hominum mentes significant, que occulto dei iudicio quamvis dure preferuntur, quia servire curis temporalibus non timent, ut tentatione ventos et pluvias portent.
marg.|  Beda VenerabilisBEDA. FACIES  ET  SAGA etc. Cilicium penitentium est. Unde : « Ego autem, cum mihi molesti essent, induebar cilicio », id est habitum penitentie et humilitatis, quo furorem persequentium aut levius ferrem placidus, aut mitigarem. Nam si capre pili, vel pelles caprarum semper significarent fetorem penitentium, non ipsum animal inter munda computaretur, nec in laude sponsi diceretur : « Capilli tui sicut grex caprarum » etc.   Saga ergo, que sanctos predicatores significant,   cilicina sunt, et   undecim sunt, quia quo studiosius corda purificant, plura inveniunt quibus seipsos reprehendant. Unde humiliter fatentur : Quia in multis offendimus omnes, et : Si dixerimus quia peccatum non habemus, ipsi nos seducimus etc. Quorum tamen corda quante sint perfectionis declaractur, cum dicitur : « Longitudo sagi unius » etc.
marg.|  Beda VenerabilisBEDA. Saga cilicina , vel de pilis caprarum, et   undecim sunt. Predicatores enim, quo altiores merito, eo humiliores animo, iuxta illud : Quanto maior es, humilia te in omnibus. Undenarius enim, qui denarium transit, nec ad duodenarium pervenit, id est apostolicum numerum, trangressionem significat decalogi. In undecimo quoque psalmo Propheta conqueritur, dicens : « Salvum me fac, Domine, quoniam defecit sanctus » etc. Hoc numero tacite designans, quod huiusmodi homines duplicis lingue et cordis, nec decalogi precepta custodiant, nec apostolicam gratiam percipiant.
marg.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Undecim sunt vela capillacea, id est   cilicina . In peccatis enim transgressio {t. 1 : Erfurt, f. 84rb ; facsim., p. 169b} [Rusch, f.  84rb ] est, que in undenario significatur qui denarium, id est legem, transgreditur : ideo undecim per septem multiplicata faciunt septuaginta septem, in quo Dominus significavit omnem remissionem, dicens : Non dico tibi septies, sed usque septuagesies septies. Quot generationes reperiuntur, cum Lucas a baptismo Domini numerans sursum versus principium ascendit, et per Adam usque ad Deum pervenit. Ad hoc enim significatio peccatorum fit in his vestibus, ut per confessionem exprimantur, et per gratiam que data est Ecclesie aboleantur et tegantur. Unde : « Beati quorum remisse sunt iniquitates, et quorum tecta sunt peccata ».
marg.|  A d operiendum tecta scilicet ne interiora tenera, clara, qualibet adversitate turbentur, alioquin nec bissus fulget, nec coccus coruscat, nec hyacinthus ceruleo colore decoratur ; non debent ergo qui in Ecclesie sinu proficiunt prepositos despicere, si vacare eos rebus exterioribus vident.

Ex. 36, 14.
Ps. 34, 13.
Ct. 6, 4.
Iac. 3, 2.
1Io. 1, 8.
Ex. 26, 8.
Sir. 3, 20.
Ps. 11, 2.
Mt. 18, 22.
Cf. Lc. 3, 23-38.
Ps. 31, 1.
Numérotation du verset Ex. 26,8 
Longitudo sagi unius habebit triginta cubitos,
interl.|  sed tamen
interl.|  quia decalogum legis in fide sancte Trinitatis perficiunt
et latitudo quattuor :
interl.|  amplitudo sincere caritatis que commendatur in quattuor Evangeliis
marg.|  LONGITUDO  SAGI. Beda VenerabilisBEDA.   Longitudo habet denarium numerum et hunc triplicatum, quo indicatur virtus eorum qui decalogum Legis in fide sancte Trinitatis que per dilectionem operatur perficiunt : qua perfectione in hac vita nulla potest esse sublimior.   Latitudo quattuor cubitorum , quo amplitudo sincere caritatis, quasi in signo commendatur, exprimitur. Operiunt ergo tectum tabernaculi saga undecim et de pilis caprarum. Sic in longitudine   triginta cubitos , in latitudine habent   quattuor , quia summi illi predicatores, qui vitam fidelium exhortando et intercedendo quotidiana sollicitudine, vigiliis, ieiuniis, et sua nuditate protegunt, qui se contemplata superne puritatis excellentia peccatores confitentur, sed secundum humane modum inter homines sublimantur.
equa erit mensura sagorum omnium.
interl.|  quia fides una qua salvatur Ecclesia, et una vita eterna ad quam festinat
Numérotation du verset Ex. 26,9 
E quibus quinque iunges seorsum,
interl.|  magistros scilicet antiqui populi, qui fuerunt in quinque etatibus mundi
et sex sibi mutuo copulabis,
interl.|  doctores Novi Testamenti, qui omnia que in sex etatibus mundi dicta vel facta sunt, in adiutorium predicationis assumunt, vel in sexta etate positi omnia spiritaliter interpretantur
interl.|  decem sagis operiebatur tabernaculum, undecimum duplicatum ponebatur in fronte, ne vi ventorum lucerne extinguerentur
in fronte tecti duplices.
interl.|  in ingressu Ecclesie
marg.|  EQUA  ERIT  MENSURA etc. Beda VenerabilisBEDA. Quia una est fides in qua salvatur Ecclesia, et una vita eterna ad quam festinat. Unde, qui in vineam Domini diverso tempore ad operandum intraverunt, omnes uno denario remunerantur. Divisio ergo sagorum in   quinque et sex intelligi potest, ut supra de cortinis in quinque et quinque divisis exposuimus : quia doctores utriusque Testamenti significant.   Quinque scilicet saga, antiqui populi Dei magistros qui Mosayce tantum legis sacramenta predicabant, vel quia in   quinque etatibus mundi vitam ducebant.   Sex ante magistros Novi Testamenti : quia omnia que divina Scriptura in sex etatibus seculi facta vel dicta refert, in adiutorium et exemplum predicationis sue assumunt, et passionem Christi, per quam mundus sexta sabbati redemptus est, palam auditoribus credendam et confitendam pronuntiant, et per eam tantum salutem esse testantur. Unde precipitur   in fronte tecti sextum sagum duplicari , propter confessionem scilicet et imitationem scilicet Dominice passionis. Non enim sufficit credentes in confessione mortis Domini et resurrectionis baptizari et consecrari, nisi baptizatus quisque studuerit similitudini mortis Domini vivendo et patiendo similari, ut fiat particeps resurrectionis. Siquidem ad litteram,   frontem tecti ingressum tabernaculi dicit : ubi non tabule, sed columne et vectis ab angulo tabularum usque ad angulum protentus ponebatur : quantum enim ad formam operis pertinet, ibi magis opus erat geminato sagorum munimento, ubi solida parietis firmitas aberat.
marg.|  Beda VenerabilisBEDA. Intuere etiam mensuram cortinarum quibus tegitur domus, qualiter prefatis possint convenire mensuris. Decem erant cortine, habentes singule longitudinis viginti octo cubitos, latitudinis quattuor, que simul iuncte, et in unum compositum tabernaculum implebant latitudine sua cubitos quadraginta. Suspende ergo cortinas, que habent singule longitudinis viginti octo cubitos, et pone in domo cuius mensura est in transverso triginta cubitorum, et videbis quia cortine habebunt in equalitate, que est inter parietes, cubitos denos. In ascensu autem vel descensu, qui est iuxta parietes, habebunt cubitos novenos. Sicque fit ut summitas cortinarum terram tangere non possit, sed mensura unius cubiti a terra altior absit. Item videbis quod cortine habent in equalitate per longitudinem domus cubitos triginta. In ascensu autem vel descensu, quod est in orientali vel occidentali latere domus, cubitos quinos. Ideoque eadem lateralis summitas cortinarum non usque ad terram pertingit, sed quinis cubitis abest a terra altior. Unde necesse fit ut quini cubiti cortinarum, {t. 1 : Erfurt, f. 84va ; facsim., p. 170a} [Rusch, f.  84va ] qui cessantibus parietibus supersunt, inducantur ad invicem in occidentali latere et orientali, sibique mutuo iungantur, et sic fiat ut undique domum cortine, excepto uno cubito, iuxta terram contegant. Hec de cortinis.
marg.|  Beda VenerabilisBEDA. Saga tricenos habet cubitos longitudinis, quaternos latitudinis; et quia undecim erant, coniuncta in invicem per latera, quadraginta quattuor cubitos implebant. Pone ergo et hec in domo : et quia concordat longitudo sagorum cum funiculo quo domum metiebaris in transversum, fit ut summitas eorum ad terram usque pertingat. Habebant enim denos cubitos equalitatis inter parietes, denosque ascensionis vel descensionis in utroque latere. Et hoc est quod ait quia cubitus ex una parte penderet, alter ex altera, qui plus esset in sagorum longitudine, utrumque latus tabernaculi protegens. Tabernaculum enim proprie vocat ipsam cortinarum facturam vel coniunctionem, quas uno cubito transibant saga ab australi parte vel latere domus, altero a septentrionali. Ideoque ad terram perveniebant, quia hec triginta cubitos longitudinis, ille duos minus habebant. Item mensura sagorum per longitudinem domus quadraginta quattuor cubitis tendebatur, triginta scilicet cubitos in equalitate habens, a fronte domus usque ad summitatem tabularum in plaga occidentali, et septem cubitos dependentes in plaga orientali, et septem similiter dependentes in plaga occidentali. Sicque fuit ut mensura sagorum in occidentali latere duobus cubitis excederet mensuram cortinarum ; quia cortine desuper venientes, quinque cubitos eiusdem occidentalis partis tegebant, et quinque relinquebant intactos. Et hoc est quod nunc dicit : Quod autem superfuerit in sagis que parantur tecto, id est sagum unum quod amplius est, ex medietate eius operies posteria tabernaculi. Medietas enim sagi in latitudine duo sunt cubiti : qua medietate operiebantur posteriora tabernaculi, id est cortinarum que proprie tabernaculum dicuntur, quia duobus cubitis eas ad inferiora tendens sagum ultimum transibat. Itemque saga desuper venientia, septem tantum cubitos occidentalis partis operiebant : nec tamen tres reliqui qui remanserant usque ad terram nudi tempestatum iniuriis patebant, sed adductis ad invicem ab utroque latere sagis septenorum cubitorum, qui deficientibus parietibus supererant, his posteriora domus firmissime usque ad terram tegebantur. Neque hec tantum ad invicem pertingere, et instar cortinarum sese in medio parietis contingere poterant, sed quia septenorum erant cubitorum, medium parietis in utraque parte duobus cubitis excedebant, ac sibi invicem superposite iungebantur ; quod eodem modo per omnia de orientali parte domus intelligendum putamus. Ideoque supra precipitur, ut sextum sagum in fronte tecti duplicetur . Allegorice, saga cortinas desuper et infra et ex omni latere protegebant : et ut ille intus libera facie venustatis fulgerent, hec ab omni iniuria tempestatum, pluviarum et caumatum foris defendebant, quia prepositi ita vitam subditorum sollerti cura circumspiciunt, ut nec subsidia carnis, nec vite spiritalis auxilia desint et dogmata hereticorum et pravorum exempla catholicorum absint. Assit doctrina salutaris, qua confortati, male docentes repellant, et mala illata patienter sustineant ; assit vita ipsorum, qua semper quasi in via lectione utantur. Sed quia inter predicatores illi maximo honore digni sunt, qui excepto quod officio predicationis et populorum regimini deserviunt, et pro Christo sanguinem fundunt, recte subdituraa   : « Facies et operimentum aliud tecto » etc.
marg.|  SEXTUM  SAGUM etc. Mystice vero   in fronte tecti sextum sagum duplicatur , cum omnes, qui sanctam intrant Ecclesiam, ita fide et sacramento Dominice passionis iniciantur, ut huius quoque imitatione semper sibi vivendum esse intelligant. Quasi enim in ingressu   sextum sagum duplicatur , ut Dominice passionis sacramenta consequimur, et exemplis instruimur. De sacramentis ait Petrusab   : « Qui regeneravit nos in spem vivam per resurrectionem Iesu Christi {t. 1 : Erfurt, f. 84vb ; facsim., p. 170b} [Rusch, f.  84vb ] ex mortuis ». Dicitac  et de imitatione passionis : « Christo igitur passo in carne, et vos eadem cogitatione armamini ».

Ex. 26, 13.
Ex. 26, 12.
aa  Ex. 26, 14.
ab  1Pt. 1, 3.
ac  1Pt. 4, 1.
Numérotation du verset Ex. 26,10 
Facies et quinquaginta ansas in ora sagi unius,
interl.|  per confessionem scilicet et imitationem Dominice passionis
interl.|  contra violentiam ventorum
interl.|  humilitatem compunctionis significat, que Spiritu sancto largiente conceditur
ut coniungi cum altero queat :
interl.|  Nulla virtus magis quam fidelis humilitas in unam caritatem lig at.
et quinquaginta ansas in ora sagi alterius, ut cum altero copuletur.
marg.|  FACIES  ET  QUINQUAGINTA  ANSAS etc. Beda VenerabilisBEDA. Ut hec supra in cortinis exposuimus, etiam hic intelligi possunt, quia scilicet recordatio superne quietis, que quinquagenario numero solet exprimi, corda sanctorum adunat vinculo pacis. Sed quia saga humilitatem sublimium designant, qui magis suorum meminisse delictorum quam virtutes predicare cupiunt, et plus de eis quas nondum habent virtutes compungi, quam de habitis student gloriam. Quinquagenario ansarum vel fibularum numero, compunctionis eorum humilitas designatur. Quinquagesimus enim penitentie psalmus, non nisi Spiritu sancto largiente conceditur, et donum venie penitentibus eius tantum gratia inspirante tribuitur. Et bene quinquaginta anse vel fibule saga in invicem nectunt, quia nulla virtus magis quam fidelis humilitas in unam caritatis copulam ligat : quia quanto se quis infirmiorem se conspicit, tanto auxilium proximi quo confortetur inquirit.
Numérotation du verset Ex. 26,11 
Facies et quinquaginta fibulas
interl.|  quibus scilicet sonus confessionis et predicationis significatur

facies et] om. Weber
eneas
interl.|  Magnam vocem apud Deum habet humilis conscientia iustorum.
marg.|  ENEAS. Beda VenerabilisBEDA. Bene autem fibule sunt enee, de vocali scilicet metallo facte, quia magnam vocem habet apud Deum humilis conscientia iustorum. Unde pauper Daviticus, cum anxiatus esset, et non in auribus hominum, sed in conspectu Dei orationem suam effunderetad   : « Domine », inquit, « exaudi orationem meam, et clamor meus ad te veniat ».

ad  Ps. 101, 2.
quibus iungantur anse, ut unum ex omnibus operimentum fiat.

ut] et Weber
Numérotation du verset Ex. 26,12 
quod autem superfuerit in sagis que parantur tecto, id est unum sagum {t. 1 : Erfurt, f. 84vb ; facsim., p. 170b} [Rusch, f.  84vb ] quod amplius est, ex medietate eius operies posteriora tabernaculi.
interl.|  Medietas sagi in latitudine duo sunt cubiti : ex qua medietate operiebantur posteriora tabernaculi, id est cortinarum que proprie dicuntur tabernaculum.
marg.|  QUOD  AUTEM  SUPERFUERIT etc. Beda VenerabilisBEDA. Hec ut plenius intelligantur, de tota tabernaculi positione disputare necesse est. Diximus parietes tabernaculi, que ex tabulis et columnis constabant, longitudinem habuisse triginta cubitorum, latitudinem decem, altitudinem similiter decem. Si quis ergo vellet domum in altitudine cingere funiculo (verbi gratia) a basi tabule unius meridiani lateris, usque ad basim tabule, que est e regione in latere septentrionali, constat eundem funiculum triginta cubitorum longitudinis esse debere, ut haberet scilicet decem cubitos ascensionis in meridiano latere parietis, decem alios equalitatis inter parietes. Decem tertios descensionis in septentrionali pariete. Item si super longitudinem domus extendatur funiculum, id est a basibus columnarum sursum, et per longitudinem totius domus ad occidentalem partem, et deinde ad bases eius deorsum, habebit funiculus ille cubitos longitudinis quinquaginta : decem scilicet ascensionis iuxta columnas, triginta equalitatis secundum longitudinem domus, decem rursus descensionis iuxta orientalis parietis tabulas.
Numérotation du verset Ex. 26,13 
et cubitus ex una parte pendebit, et alter ex altera qui plus est in sagorum longitudine, utrumque latus tabernaculi protegens.
marg.|  ET  CUBITUS  EX  UNA etc. Quia cortinas uno cubito transibant saga ab australi latere domus, altero a septentrionali, ideoque ad terram perveniebant, quia hec triginta cubitos longitudinis, ille duos minus habebant.
Numérotation du verset Ex. 26,14 
facies et operimentum
interl.|  defensionem
aliud tecto
interl.|  Ecclesie
de pellibus arietum
interl.|  doctorum qui duces gregis
interl.|  undeae   : « Afferte Domino, filii Dei, afferte Domino filios arietum ».
interl.|  Aries rubricatus : Christus sanguine passionis cruentatus ; significantur etiam martires quorum orationibus propiciatur Deus peccatis populi.
marg.|  DE  PELLIBUS  ARIETUM etc. Beda VenerabilisBEDA. Arietes sunt doctores, gregis Dominici duces. Undeaf   : « Afferte Domino, filii Dei, afferte Domino filios arietum ». Quasi : O angeli, huic officio mancipati, afferte Domino in celos imitatores apostolorum. Hinc quoque sexta mansio populi de Egypto egressi Helim, id est arietes, nominatur, in qua erant duodecim fontes et septuaginta palme, ut scilicet nomine et specie figuram apostolorum teneret.

ae  Ps. 28, 1.
af  Ps. 28, 1.
rubricatis :
interl.|  martirio
marg.|  RUBRICATIS . Beda VenerabilisBEDA. Rubricantur pelles arietum ad operiendum tectum tabernaculi, cum apostoli et apostolici viri usque ad martirium docere non desinunt, ut tutius subiectos a tentationum periculis protegant, dum persecutionem usque ad mortem patiuntur propter iustitiam ; et operiunt tabernaculum pelles arietum rubricate, et a tempestatibus defendunt, cum predicatores exemplo passionis et patientie corda infirmorum, ne inter pressuras deficiant, muniunt.
et super hoc
interl.|  Rubricatis superponuntur hyacinthine, in quibus figuratur vita eterna.
rursum aliud operimentum de hyacinthinis pellibus.
interl.|  de his scilicet quorum « conservatio in celis est »ag  , et mortificata carnis concupiscentia
marg.|  FACIES  ET  OPERIMENTUM. STRABO. Primum erat operimentum cortinarum ex bisso, purpura et cocco ; secundum sagorum undecim ; tertium ex rubricatis id est particis pellibus arietum ; postremum erat hyacinthinarum pellium. Cortine autem ita operiebant, ut ad latera descenderent, ad terram tamen non pertingerent. Saga autem tectum et latera operiebant, et ad terram pertingebant. Pelles vero rubricate vel hyacinthine tectum tantum operiebant, nec ad latera declinabant.
marg.|  DE  HYACINTHINIS  PELLIBUS etc. Beda VenerabilisBEDA. Hyacinthus celestis est coloris, pellis {t. 1 : Erfurt, f. 85ra ; facsim., p. 171a} [Rusch, f.  85ra ] mortui animalis pars et indicium. Per pelles ergo hyacinthinas, exprimitur virtus eorum qui, mortificatis illecebris carnis, celestem vitam gerunt in terra, et inter homines positi, angelicam puritatem imitantur, quia neque nubent, neque nubentur : « Hi sunt qui cum mulieribus non sunt coinquinati : virgines enim sunt »ah  . Merito ergo pelles hyacinthine suppremum tenent locum, et color celestis celo proximum, ut virginales chori, spiritali vicinia Agnum secuturi, et hymnorum laudes ei designentur cantaturi. Bene autem de velis cortinarum et sagorum dicitur, quia etsi in alto posita, ad terram demissa pendent, quamvis cortine usque ad terram non pervenerint. Columne quoque et tabule in altum erecte, bases in altum positas habebant. De rubricatis vero et hyacinthinis pellibus, quod in alto tectum operi dicitur, sed non quod ad terram deflexe, quia virtutum cetere species cum his qui in terra sunt, aliquid commune habent ; certamen vero martirii et decus virginitatis a terrenis suspensum, civibus supernis est coniunctum. Martir enim in tormentis positus, omnia mundana et ipsum mundum relinquere, et ad videndum mundi Conditorem, et que ultra mundum sunt, gaudia pervenire desiderat. Celibes quoque, dum communem legem, qua diciturai   : « Crescite et multiplicamini, et replete terram », intuitu maioris premii transcendunt, altiorem ceteris fidelibus et ipso mundo sedem eligunt, dum hi empti sunt ex omnibus primitie Deo et Agnoaj  , qui latine recte ‘virgines’, quasi ‘virtute insignes’, vel ‘celibes’, quasi ‘celo beati’ nominantur, id est celi vitam imitantes.

ag  Phil. 3, 20.
ah  Apc. 14, 4.
ai  Gn. 1, 28 ; 9, 1.
aj  Apc. 14, 4.

hyacinthinis Rusch ] ianthinis Weber
Numérotation du verset Ex. 26,15 
Facies et tabulas
interl.|  Situm tabularum ostendit.
interl.|  perseverantes
marg.|  sanctos exemplo et doctrina Ecclesiam munientes
de lignis Sethim,
marg.|  DE  LIGNIS  SETHIM etc. Beda VenerabilisBEDA. He tabule apostolos et successores, per quorum sermonem Ecclesia dilatata est, significant. Latitudo enim, dilatatio fidei est et sacramentorum eius, que prius in Iudea tantum nota. Quamvis in latitudine tabularum, dilatatio cordis sanctorum possit intelligi, qua mundum despiciunt, ad celestia petenda accensi, et amicos in Deo, et inimicos diligunt propter Deum. Undeak   : « Os nostrum patet ad vos, o Corinthii, cor nostrum dilatatum est ». De illa quoque dicit Paulus, qua ad profectum tabernaculi, id est Ecclesie uti solebatal   : Ita ut ab Hierusalem per circuitum usque ad Iliricum impleverim Evangelium Christi. Facte autem sunt tabule de lignis Sethim, id est spinarum que curas seculi, delicias, voluptates, vel etiam punctiones peccatorum significant. Undeam   : Spine nascantur in manu temulenti, id est in operibus stulti. Quia ergo predicatores a punctionibus vitiorum se expurgare, et omnibus mundi curis ac delectationibus exuere studuerunt, ut libera mente in amorem Dei et proximi dilatari, et ad predicandum verbum longe lateque possent discurrere ; recte dicitur, quia de lignis spinarum tabule tabernaculi facte sunt, scilicet que omnes aculeos spinosos exuerant, et solo candore niteant. Sancti enim in peccato prime prevaricationis concepti ac nati sunt, ad quos etiam generalis damnatio illa pertinetan   : Terra tua spinas et tribulos germinabit tibi. Sed Christi gratia spinis peccatorum exuti, digno virtutum exercitio in structuram domus sunt aptati.
marg.|  Quia imputribilia, candore eximia, levia, non multum ab alba spina nisi magnitudine distantia, que difficle inveniuntur nisi in terris Arabie, ubi factum est tabernaculum, nec translatum est nomen Hebreum, quia vix apud alios invenitur hoc lignum.

ak  2Cor. 6, 11.
al  Rm. 15, 19.
am  Prv.26, 9.
an  Gn. 3, 18.
Numérotation du verset Ex. 26,16 
que singule denos cubitos in longitudine habeant, et in latitudine singulos cubitos
interl.|  perfectionem boni

cubitos] om. Weber
ac semissem.
interl.|  initium divine cognitionis
marg.|  Beda VenerabilisBEDA. SINGULE  DENOS  CUBITOS habebant   in longitudine, in latitudine cubitum ac   semissem  ; longitudo vero altitudo est, que decem cubitos habebat, quia doctores per observantiam decalogi ad perfectionem tendunt, pro denario diurno in vinea Christi laborantes, ideo scilicet doctrine insistentes ut imaginem sui Conditoris et regis, quam Adam peccante perdiderunt, restaurent, et nomen eius, quod peccando amiserant, recte vivendo recipiant. Solet enim in denario regis nomen et imago contineri : denarius quoque ex eo dicitur, quod decem numis completur, et nostra beatitudo dilectione Dei et proximi perficitur. Deus enim ternario sepe numero propter eam, que ipse est, Trinitatem figuratur. Homo septenario, quia corpus habet ex quattuor elementis. Anime vero substantia triplici solet in Scriptura distantia comprehendi. Hinc est quod Deum diligere toto corde, tota anima, tota virtute precipimurao  . Decem ergo tabule cubitos habent altitudinis, quia rectores Ecclesie hac intentione Deo serviunt, ut ipsum in eternum videre mereantur, et ad hoc auditores verbo et opere provocare, quasi suspendere, contendunt. {t. 1 : Erfurt, f. 85rb ; facsim., p. 171b} [Rusch, f.  85rb ] Quod tabule singulos cubitos et semissem in latitudine habebant, plenus cubitus perfectionem operis ; dimidius, inchoationem divine cognitionis ostendit, quia iusti perfecte elemosinis, orationibus, et ieiuniis, et huiusmodi possunt operam dare. Deum enim interim fide cognoscimus, sed plenam eius cognitionem in futuro speramus. Undeap   : Hec est vita eterna, ut cognoscant te solum verum Deum etc. Et alibiaq   : « Ex parte enim cognoscimus, et ex parte prophetamus ». Non ait : Ex parte laboramus, et ex parte predicamus. Implebitur autem cubitus, Domino promittentear   : Eripiam eum, et glorificabo eum ; et ostendam illi salutare meum.

ao  Cf. Mc. 12, 30.
ap  Io. 17, 3.
aq  1Cor. 13, 9.
ar  Ps. 90, 15-16.
Numérotation du verset Ex. 26,17 
In lateribus tabule, due incastrature fient,
interl.|  in prosperis et in adversis iura inviolata caritatis, ut maiores et minores qui nos in Christo precesserunt vel secuti sunt ulnis et eisdem caritatis brachiis tenentes ad perfectionis fastigia tendamus
quibus tabula alteri tabule conectatur, atque in hunc modum cuncte tabule parabuntur.
marg.|  IN  LATERIBUS etc. Beda VenerabilisBEDA.   Incastrature in lateribus tabularum humilitatem significant in mentibus iustorum, per quam maxime sibi fraterna caritate iungantur. Dum enim corde contrito et humiliato, receptaculum in se proximorum dilectioni   parant , et se diligendos pietate et devotione exhibent, quasi omnes   tabule tabernaculi in alterutrum per   incastrature nexum copulantur. Erecto quidem tabernaculo et regulariter ordinata ante compage tabularum, figura   incastrature non cernitur, sed quanta virtute tabulas adunaverit, parietis stabilitas ostendit, quia humilitas sanctorum, qua sibi foris federantur, videri non potest, sed ex statu Ecclesie pacatissimo, quid intus operetur patet. Per quam dispensationem divine gratie agitur, ut nos eos, qui in principio seculi fuerunt fideles, sincere diligamus, sicut illos quos in presenti videmus, sinu amoris suscipimus, et nos ab illis suscipi credimus.
Numérotation du verset Ex. 26,18 
interl.|  quater quini viginti fiunt : Lex autel quinque libris, gratia Novi Testamenti quattuor Evangeliis continetur, et doctores miro veritatis consensu completa in Evangelio Legis arcana manifestant, et prefigurata in Lege Evangelii sacramenta
erunt in latere meridiano
interl.|  Iudaico populo, quia notus in Iudea Deus
quod vergit ad austrum.
marg.|  QUARUM  VIGINTI etc. Beda VenerabilisBEDA. Quanta fuerit longitudo tabernaculi, non exprimitur specialiter, sed ex eo invenitur quod parietes viginti tabulis compacti sunt, que singule singulos cubitos et semissem latitudinis habent. Viginti enim cubiti, et vicies semis cubiti, triginta faciunt, quam fuisse tabernaculi longitudinem Iosephus scribit. Bene autem hoc numero tabernaculi longitudo comprehenditur, quia tres sunt virtutes, in quibus principaliter Ecclesie perfectio consistit : fides, spes et caritas, que per decem multiplicantur, ut tricenarius impleatur, dum virtutibus mentis opera bona iunguntur, que decalogo continentur, ne quis sibi virtutes sine opere putet sufficere.
Numérotation du verset Ex. 26,19 
Quibus quadraginta bases argenteas
interl.|  pro nitore celestis verbi
interl.|  « Eloquia Domini, eloquia casta <argentum> igne examinatum »as 

as  Ps. 11, 7.
fundes, ut bine bases
interl.|  propter consensum prophetice attestationis, et evangelice predicationis
singulis tabulis per duos angulos subiciantur.
marg.|  QUIBUS  QUADRAGINTA  BASES etc. Beda VenerabilisBEDA. Bases quibus tabule sustentabantur, verba sunt et libri Legis et prophetarum, quibus apostoli et evangeliste, que scribere et predicare volebant, vera esse et divina probabant. Unde : Tunc adimpletum est quod dictum est per prophetas. Et alibiat   : « Hoc autem totum factum est, ut adimplerentur Scripture prophetarum ». Et Petrus aitau   : « Habemus firmiorem propheticum sermonem ».
marg.|  BEDA, Gregorius MagnusGREGORIUS. Per tabularum bases argenteas ordo prophetarum significatur : qui dum primi de Domini incarnatione locuti sunt, quasi bases a fundamento surrexerunt, et superposite fabrice pondera sustinuerunt, et tabulas, id est apostolicam predicationem in mundo dilatatam, quasi firmi et fusiles sustinent, quia apostolorum vita predicatione eorum instruitur, et autoritate solidatur. Unde bases bine coniuncte singulis tabulis supponuntur, quia dum prophete in verbis suis de Christi incarnatione concordant, sequentes predicatores edificant, ut quo a semetipsis non discrepant, illos robustius figant. Ex argento fundi iubentur : argenti enim claritas ex usu servatur, sine usu in nigredinem vertitur ; prophetarum vero dicta ante Christi adventum in usus spiritalis intelligentie non erant, dum conspici per obscuritatem non poterant, et ideo quasi nigra permanebant, sed postquam Christus veniens ea ante oculos nostros incarnationis manu tergit, quidquid lucis in eis latebat claruit, sensusque patrum precedentium in usum dedit, quia verba rebus exposuit.
marg.|  Beda VenerabilisBEDA. Bene singulis tabulis bine bases supponuntur, ut consensus prophetice attestationis in omnibus que Apostoli dixere monstretur. Vel bine per duos angulos subiiciuntur, ut bene suffultis angulis tota recte possit consistere tabula, quia omnis apostolici et evangelici sermonis in propheticis libris initium presignatur, et finis omnis apostolorum et successorum vita ab initio fidei usque ad finem vite presentis mysticis Veteris Testamenti inserta est tabulis.

at  Mt. 26, 56.
au  2Pt. 1, 19.
Numérotation du verset Ex. 26,20 
In latere quoque secundo tabernaculi
interl.|  gentiles qui tenebris et frigore infidelitatis usque ad adventum Christi torpebant
{t. 1 : Erfurt, f. 85va ; facsim., p. 172a} [Rusch, f.  85va ] quod vergit ad aquilonem, viginti tabule erunt,
marg.|  IN  LATERE  QUOQUE etc. Beda VenerabilisBEDA. Latus meridianum, quod vergit ad austrum, antiquam Dei plebem significat, que dudum lucem scientie legis accipiens, amore Dei fervebat.   Latus secundum, quod vergit ad aquilonem , gentes significat, que {t. 1 : Erfurt, f. 85va ; facsim., p. 172a} [Rusch, f.  85va ] usque ad tempus incarnationis, tenebris et frigore infidelitatis torpebant ; de quarum vocatione diciturav   : « Dicam aquiloni : Da : et austro : Noli prohibere. » Quasi : « Dicam » populo gentium diu sine fide algenti : « Da » de filiis tuis qui veniant ad fidem mee confessionis et amoris ; et plebi Israelitice que iam mee cognitionis lumine fruitur : « Noli prohibere » gentes in sortem electionis recipi.
marg.|  VIGINTI  TABULE. Beda VenerabilisBEDA. Unius autem numeri et mensurarum, et facture, tabulas utrumque latus habuit, quia una et eadem fides, spes et caritas, utrique populo per apostolos predicatur, et ad terram uterque regni celestis promissam vocatur ; de utroque generale preceptum accipiuntaw   : « Euntes in mundum universum predicate Evangelium omni creature », id est preputio et circumcisioni, et absque ulla differentia subinferturax   : « Qui crediderit, et baptizatus fuerit, salvus erit ».

av  Is. 43, 6.
aw  Mc. 16, 15.
ax  Mc. 16, 16.
Numérotation du verset Ex. 26,21 
quadraginta habentes bases argenteas. Bine bases singulis tabulis supponentur.
marg.|  BINE  BASES . Basis est fundamentum a Greco quod est baseio, id est fundo. Per bases prophete significantur, quorum autoritate apostoli et omnes doctores innituntur ; bine autem dicuntur propter concordiam prophetarum, qui omnes unum senserunt.
Numérotation du verset Ex. 26,22 
Ad occidentalem vero plagam
interl.|  que significant finem cuiusque, vel generalis Ecclesie
interl.|  qua finis bonorum operum significatur
tabernaculi facies sex tabulas,
interl.|  propter perfectionem operis, quia in senario Deus mundi ornatum consummavit
interl.|  sanctos qui fuerunt per sex seculi etates
marg.|  AD  OCCIDENTALEM etc. Beda VenerabilisBEDA.   Occidentalis plaga , que ad utrumque parietem suscipiens edificium tabernaculi consummat, impletionem Ecclesie in fine mundi significat, quousque fides et operatio utriusque populi perseveratura, quasi gemini latitudo parietis pertingit. Nunquam enim vel ante incarnationem defuerunt qui ex gentibus crederent, nec unquam de populo Iudeorum, quamvis damnato, aliqui desunt fideles. Si quis tamen hoc negare presumpserit, dicamus quod spiritales utriusque Testamenti doctores qui proferunt de thesauro suo nova et veteraay  usque ad finem seculi sunt in Ecclesia permansuri.
marg.|  Beda VenerabilisBEDA. ad occidentalem vero plagam etc. Bene in occidentali plaga tabernaculum consummatur, quo dies clauditur, et astra occidunt, propter obitum scilicet cuiusque electi, vel generalem mundi terminum. Ei enim quasi sol occidit, qui ab hac luce per tenebras transitorie mortis ad gaudia lucis et vite migrat eterne. Occidit omni Ecclesie sol in occidente, ut verius in oriente preteritis tenebris oriatur, cum finita in adventu Domini vita presentis seculi, mox dies vera eternitatis apparebit, et quia iustis cum Domino regnantibus, reprobi in eternum pereunt. De hac plaga tabernaculi in sequentibus dicitur, quod mare respiciat, mare scilicet Rubrum, in quo demersus exercitus pharaonis, et Israel salvatus ad montem Sina, ubi tabernaculum fecit, ascendit. Respicit mare hec plaga, cum Ecclesia post bonorum perfectionem coronata, libere intuetur vitia vel impiorum penas quas Christo iuvante evasit. Undeaz   : « Egredientur, et videbunt cadavera virorum qui prevaricati sunt in me » etc. Maris enim fluctus profundi, turbulenti, amari, peccata significant, quibus reprobi male delectati in baratrum perditionis merguntur. Nec pretereundum quod cum tabernaculum edificaretur in Sina, mare Rubrum habuit ad occasum, et introductum per Iesum in terram promissionis, collocatum in Sylo, in eadem plaga mare magnum habuit : quia sancti in hac vita Domino servientes, in se tabernaculum facientes, superbam impiorum iactantiam, quasi cito casuram, fixa mente despiciunt, et in futura patria cum Domino positi, perpetuam eorum penam sine ulla felicitatis minutione respiciunt, ut maiores ei grates referant, non solum pro bonis que donavit, sed etiam pro malis a quibus liberavit.
marg.|  Beda VenerabilisBEDA. Bene plaga occidentalis que mare respicere dicta est, sex tabulis constat, quia in senario boni operis consummatio notatur, quia in illo mundi ornatum Dominus consummavit ; in illo hominem in principio creavit. In illo genus humanum sua passione restauravit, vel quia sex sunt etates seculi, quibus oportet nos bonis operibus perfici, ut ad requiem eternam et resurrectionis gloriam perveniamus.

ay  Cf. Mt. 13, 52.
az  Is. 37, 36.
Numérotation du verset Ex. 26,23 
et rursum alias duas que in angulis erigantur post tergum tabernaculi
marg.|  ET  RURSUM  ALIAS  DUAS . Beda VenerabilisBEDA. Quod   rursum alie due tabule, exceptis sex primis,   in angulum iubentur   erigi post tergum tabernaculi , que venientem ab orientali plaga parietem excipiunt, et occidentalis plage parieti coniunguntur, {t. 1 : Erfurt, f. 85vb ; facsim., p. 172b} [Rusch, f.  85vb ] ad remunerationem future vite pertinet, que post labores et tempora huius vite secura vel securata est, divisa in sabbatismum, id est requiem animarum post absolutionem corporum, et gloriam resurrectionis utrique populo communis nullo fine terminandam.
Numérotation du verset Ex. 26,24 
Eruntque sibi coniuncte a deorsum usque sursum,
interl.|  quia una caritas electorum ad celestia tendit, et ad eundem finem pervenit

sibi] om. Weber
et una omnes compago retinebit. Duabus quoque tabulis
interl.|  quia future quietis et immortalitatis gloria nostre conversationi per fidem, spem et caritatem, firmiter connexa est
que in angulis {t. 1 : Erfurt, f. 85vb ; facsim., p. 172b} [Rusch, f.  85vb ] ponende sunt similis iunctura servabitur.
marg.|  ERUNTQUE  CONIUNCTE. Beda VenerabilisBEDA. Quia omnis electorum vita una fide et caritate ad celestia tendit, et in unum finem visionis divine pervenit, in una voce recti dogmatis omnis sanctorum predicatorum sermo convenit. Recederet enim ab invicem compago tabularum, si quod unus propheta aut apostolus dixisset, alius negaret.
marg.|  DUABUS  QUOQUE  TABULIS etc. Beda VenerabilisBEDA. Angulares tabule tabulis parietum per omnia sunt coniuncte, quia future quietis et immortalitatis gloria presentis vite conversationi per fidem, spem, et caritatem firmissime connexa est, immo stabilis et inconcussa nostra conversatio perdurat, quia futuram conversationem credit, sperat et diligit, quia crebro supernorum civium adiutorio, ne flatibus turbulentis demonum decidat, continetur. He autem tabule, que perfectionem boni operis vel futura premia designant, binis singule basibus sustentantur, quia hec quoque omnia ad confirmationem evangelice et apostolice predicationis prophete consona voce futura esse predixerunt.
marg.|  Hic non dicitur mensura basium, sed Iosephus dicit quod quattuor digitis tabule distabant a terra, per quod intelligitur bases quattuor digitorum fuisse.
marg.|  Historice. Iosephus scribit quod tabernaculum decem cubitos habuit latitudinis, et tabule eius mensura quattuor digitorum a terra suspense fuerint, ex quo velle videtur intelligi, quod tante altitudinis fuerint bases tabularum. Qui rursus de hoc quod proposuimus capitulo, et de vectibus tabularum ait. Posterioris autem parietis novem cubitos sex tabule faciebant, quibus coniuncte sunt due alie tabule, ex medio cubito secte, quas angulares posuerunt ad instar maiorum tabularum. Singule vero tabule annulos habent aureos, per exteriorem frontem eminentes, velut quibusdam radicibus per ordinem ad invicem fixos per circuitum respicientes, et per eos deaurati vectes immissi, uno quoque habente magnitudinem cubitorum quinque ; erantque ad coniunctiones tabularum, intrabatque vectis caput uniuscuiusque in alio vectis capite, velut in modum cocci, propter tergum parietum in longitudine positorum, unus erat ordo, per tabulas omnes vadens, quo per uncinos utriusque parietis latera continebantur, in castrationibus ad invicem factis, et immissis ad invicem. Quod sic exquisitum est, ut nec a ventis moveretur, neque alia causa tabernaculum conturbaret, sed immobile secura quiete servaretur.
Numérotation du verset Ex. 26,25 
Et erunt simul tabule octo, bases earum argentee sedecim, duabus basibus per unam tabulam supputatis
interl.|  quia hec omnia ad confirmationem evangelice, vel apostolice predicationis consona voce futura esse predicerunt
Numérotation du verset Ex. 26,26 
Facies et vectes de lignis Sethim quinque
interl.|  quinque libros Moysi, quibus mirabiliter munitur Ecclesia
ad continendas tabulas
interl.|  ne vacillarent viventorum
in uno latere tabernaculi,
Numérotation du verset Ex. 26,27 
et quinque alios
interl.|  propter qinque libros Legis, quibus omnibus idem precipitur
in altero
interl.|  quia non solum priorem Dei populum ad fidem et opera Lex erudiebat, sed etiam nos in Novo Testamento spiritaliter intellecta
et eiusdem numeri
interl.|  quia ipsam completionem boni operis, quando ad futura premia de carne egredimur, Lex nobis bene intellecta predicat
ad occidentalem plagam :
marg.|  FACIES  ET  VECTES etc. Beda VenerabilisBEDA. Quinque vectes qui tabulas tabernaculi continent sunt quinque libri Legis, quorum munimine Ecclesia ab omni impulsione sustentatur, et hoc in utroque latere, quia non solum priorem Dei populum littera legis erudivit ad fidem et opera bona, sed et nos in Novo Testamento Deo servientes, eadem littera spiritaliter intellecta, maioris gratia dulcedinis in presenti ad fidem et virtutum operationem instituit, et in futuro ad spem perpetue remunerationis accendit. Eiusdem numeri vectes ad occidentalem plagam sunt, quia ipsam completionem boni operis, quando ad futura premia de carne egredimur, lex nobis bene intellecta predicat, ut interroganti divitiba   : Magister, quid boni faciam ut habeam vitam eternam ?, respondit Magister bonusbb   : Si vis ad vitam ingredi, serva mandata ; nec alia quam Legis mandata subdidit.

ba  Mt. 19, 16.
bb  Mt. 19, 17.
Numérotation du verset Ex. 26,28 
qui mittentur per medias tabulas
interl.|  scilicet tabernaculi
a summo usque ad summum.
Numérotation du verset Ex. 26,29 
interl.|  in hoc significatur puritas et munditia sanctorum
interl.|  quia sermo predicatorum lucem celestis sapientie et beatitudinis premonstrat
et fundes eis annulos aureos,
interl.|  qui significant coronam summe beatitudinis que sanctis reddetur pro instantia laboris
interl.|  quia eterna beatitudo et fulgida
per quos vectes tabulata contineant
interl.|  vestes per annulos aureo tabulata continent : cum verba predicationis per promissionem regni celesti statum Ecclesie consummant, ne perturbationes mundi timeant
marg.|  IPSASQUE  TABULAS etc. Beda VenerabilisBEDA. Tabule deaurate tabernaculi prefulgent, cum omnis sermo predicatorum lumen celestis sapientie et beatitudinem premonstrat, que propter gloriam claritatis auro, propter eternitatem, circulo comparatur. Undebc   : « Reposita est mihi corona iustitie ». Quinque circulos singule habent {t. 1 : Erfurt, f. 86ra ; facsim., p. 173a} [Rusch, f.  86ra ] tabule : non quia quinque partita est distinctio celestis patrie, sed quia perpetue claritas regni illius in Genesi, in Exodo, in Levitico, in libro Numerorum, et eadem in Deuteronomio scripta continentur. Et quinque annuli aurei singulis tabernaculi tabulis erant infixi, quia corda iustorum multum dilatata per amorem, in omnibus libris Legis non solum correptionem operum, sed etiam superne retributionis lucem legunt.

bc  2Tim. 4, 8.
quos operies lamminis aureis.
interl.|  spiritali intelligentia
marg.|  QUOS  OPERIES  LAMINIS etc. Beda VenerabilisBEDA. Laminis aureis vectes operiuntur, cum verbis divine legis, que iuxta litteram fortia videntur, et ad confirmandam vitam fidelium aperta, superior intellectus claritate evangelica fulgidus inesse monstratur. Cum enim legimus diluvium impios delevisse, Noe cum suis in arca servatum fuisse, patet quod Deus diligat iustitiam, et odio habeat iniquitatem, pios de tentatione eripit, et impios iusta ultione punit. Talisque lectio instar vectium imputribilium tabernaculum Domini continet, quia mentes fidelium ab incursu tentationum premunit. Sed vectes lignei laminis aureis vestiuntur, cum spiritalis intelligentia mysteriis plena ostenditur.
Numérotation du verset Ex. 26,30 
Et eriges tabernaculum
interl.|  mentes electorum
iuxta exemplar10 
interl.|  angelice puritatis

10  exemplar] exemplum Weber
quod tibi in monte monstratum est.
marg.|  ERIGES  TABERNACULUM  IUXTA etc. Beda VenerabilisBEDA. Exemplum tabernaculi   in monte monstratum est Moysi, quia moratus in secreto cum Domino, vidit sublimem angelice puritatis et immortalitatis vitam, ad cuius instar, humanam conversationem, quantum imitari possibile fuit, instituere iussus est, ut cum exemplo angelorum, divine laudationi, unanimi paci, sincere castitati, ceterisque virtutibus in terra vacaremus, consortes in celis esse meremur. Undebd   : Equales sunt angelis, et filii Dei, cum sint filii resurrectionis. Exemplum ergo angelice conversationis quam in monte contemplationis vidit, preceptis legalibus ostendit, quibus observantis, ad angelorum consortium perveniamus in celis. Exemplum quoque vite perfectioris et beate retributionis in figura tabernaculi et ministerii sacerdotalis ac Levitici prebuit. Erigitur autem tabernaculum iuxta exemplum in monte monstratum, quando electi ad imitationem angelice puritatis, quam contemplari meruit, opus animumque componunt.

bd  Lc. 20, 36.
Numérotation du verset Ex. 26,31 
facies et velum de hyacintho et purpura coccoque bis tincto et bysso retorta opere plumario et pulchra varietate contextum
interl.|  hec varietas pulcritudinis celo congruit
marg.|  FACIES  ET  VELUM  DE etc. Beda VenerabilisBEDA. Etiam iuxta litteram pulcritudini celestis visionis hoc congruit. Si enim decorem flammasque astrorum, multiphariam nubium speciem, et ipsam yrim consideras, mille trahentem et varios averso sole colores, multo plures et pulcriores quam in velo tabernaculi in celo picturas notabis.
marg.|  Beda VenerabilisBEDA. FACIES  ET  VELUM etc. Velum hoc, quo tabernaculum dividebatur medium, dicit Iosephus ita positum esse, ut viginti cubiti longitudinis ad priorem domum, decem vero pertinerent ad secundam. Quod per omnia mensuris Salomonici templi convenit, quod cum esset sexaginta cubitorum longitudinis, viginti latitudinis, tertiam longitudinis partem, id est viginti cubitos ad interiorem domum, id est sanctum sanctorum habebat separatam, ita ut longitudo et latitudo eiusdem domus interioris una esset. Sic tabernaculi pars interior longitudinem et latitudinem similem, id est denorum habebat cubitorum. De mystico autem sensu huius veli dicit Apostolusbe  , exponens quare « in priori tabernaculo semper introirent sacerdotes, sacrificiorum officia consummantes ; in secundo autem semel in anno solus pontifex, non sine sanguine ». Velum hoc celum significat. In priori tabernaculo quotidie per annum introibant cum sacrificiis sacerdotes, quod huius vite etatem significat, ubi sancti Domino semper famulantes, quotidianos sue fragilitatis erratus, sine quibus esse in hac vita nullatenus possunt, quotidiana peccata sine quibus in hac vita esse non possunt, quotidianis operum victimis, et lacrimarum libaminibus, quasi sacerdotes Dei, expiant. Summum vero sacerdotem, qui semel in anno sancta sanctorum cum sanguine victimarum ingrediebatur, illum intellige cui diciturbf   : « Tu es sacerdos in eternum secundum ordinem Melchisedech ». Qui semel oblatus pro peccatis nostris, ipse sacerdos et hostia per proprium sanguinem celum intravit, ut appareat vultui Dei pro nobisbg  .
marg.|  FACIES  ET  VELUM etc. Hactenus de pariete meridiano septentrionali et occidentali {t. 1 : Erfurt, f. 86rb ; facsim., p. 173b} [Rusch, f.  86rb ] expositum est. In sequentibus, orientale latus qualiter compositum sit monstratur, sed prius de medio pariete quod sancta sanctorum a priore tabernaculo dividit dicendum est. Quo scilicet distinguitur sanctuarium, et sanctuarii sanctuarium, quod Apostolus celum interpretatur dicens quia post velamentum erat secundum tabernaculum, in quo semel in anno ingrediebatur solus pontifex, ferens sanguinem in manu : velum ergo celum, summus pontifex christus, qui resurgens celum ascendit in sanguine passionis. Bene autem per hoc velum celum innuitur in quo similitudo colorum quibus distinguitur celum. Serenum enim hyacinthinum est, et syderum flammas continet, et diversitate planetarum, quorum alii ignei ut Mars, alii candidi ut Iupiter, alii cerulei ut Saturnus, et yris mille trahit averso sole colores.

be  Hbr. 9, 6-7.
bf  Ps. 109, 4 ; Hbr. 5, 6 ; 7, 1.
bg  Cf. Hbr. 9, 24.
Numérotation du verset Ex. 26,32 
quod appendes {t. 1 : Erfurt, f. 86rb ; facsim., p. 173b} [Rusch, f.  86rb ] ante quattuor columnas de lignis Sethim,
interl.|  angelicos spiritus qui quattuor principales virtutes colunt plenarie, quos pro modulo nostro imitamur
marg.|  QUOD  APPENDES  QUATTUOR etc. Beda VenerabilisBEDA. Quattuor autem columne ante quas appensum est hoc velum, potestates celi sunt quattuor eximiis virtutibus preclare, id est fortitudine, temperantia, prudentia, iustitia, que aliter in celis servantur ab angelis et animabus sanctis. Ibi enim subditum esse Deo iustitie est, nullum Deo preponere bonum vel equare prudentie, Deo fortissime coherere fortitudinis, nulla re noxia delectari temperantia. Hic autem iustitia in subveniendo miseris, prudentia in precavendis insidiis, fortitudo agitur in perferendis molestiis, temperantia in coercendis delectationibus pravis, hoc ibi non erit, ubi nihil omnino mali.
que et11  ipse quidem
interl.|  quia angeli incorruptibiles et non mortales conditi, vel quia intemeratam sue conditionis puritatem custodiunt

11  et Rusch ] om. Weber
deaurate erunt,
interl.|  gratia summe claritatis vestite
et habebunt capita aurea,
interl.|  mentes presentia sue visionis illustratas
marg.|  QUE  ET  IPSE  QUIDEM  DEAURATE etc. Beda VenerabilisBEDA.   Deaurate sunt columne   ante quas appenditur velum, quia posite intra velum celi, virtutes angelorum summe claritatis gratia vestite sunt.   Capita habent aurea , quia mentem, qua reguntur, presentia divine cognitionis et visionis habent illustratam.
sed et12  bases argenteas.
interl.|  quia in laude Conditoris quasi in fundamento subsistunt, quam incessanter persolvunt
marg.|  SED  ET  BASES  ARGENTEAS etc. Gregorius MagnusGREGORIUS. Bases argento vestite, quattuor columnas tabernaculi sustinent, quia predicatores Ecclesie divino eloquio decorati, ut in cunctis se exemplum prebeant quattuor evangelistarum dicta ore et opere portant.
marg.|  Pro interliniari legatur. Beda VenerabilisBEDA. Habent columne bases argentea s quia omnis natura eorum in hoc quasi fundamento subsistit ut laudes decantent suo Conditori, et voluntatem eius, nobis adhuc peregrinantibus, quasi extra velum positis, concivibus narrent. Unde et ipsi gratulantes eorum in laudibus exhortando dicimusbh   : « Benedicite Domino, omnes angeli eius » etc. Auro enim sapientie splendor, argento verborum nitor ostenditur.
marg.|  Gregorius MagnusGREGORIUS. Quattuor columnarum bases iubet esse   argenteas . In argento enim claritas divini verbi accipitur. Undebi   : « Eloquia Domini eloquia casta, argentum igne examinatum ».   Bases ergo argento vestite, quattuor columnas sustinent, quia predicatores Ecclesie divino eloquio decorati, ut in cunctis se exemplum prebeant quattuor evangelistarum dicta ore et opere portant.

bh  Ps. 102, 20.
bi  Ps. 11, 7.

12  et] om. Weber
Numérotation du verset Ex. 26,33 
inseretur autem velum
interl.|  pro eterno consilio divinitatis in qua erat quando crearetur mundus, vel quia firmamentum celi non potest dissolvi
per circulos,
interl.|  eternitatem consilii
marg.|  INSERETUR  AUTEM etc. Beda VenerabilisBEDA. Quia in eterno consilio divinitatis erat, quando mundus crearetur. In quo primum locum habet celestis natura, vel quia firmamentum celi ita factum est, ut nunquam dissolvatur. Nam quod Dominus aitbj   : « Celum et terra transibunt », de aerio accipiendum est. De quo Ieremiasbk   : « Milvus in celo cognoscit tempus suum ». Illud enim celum in iudicio igne periturum est, quod constat in diluvio perisse. Unde Petrusbl   : Celi erant prius, et terra de aqua, et per aquam consistens verbo Dei, per quem tunc mundus aqua inundatus periit. Celi autem, qui nunc sunt, eodem verbo repositi sunt, igni reservati in die iudicii.

bj  Mt. 24, 35 ; Mc. 13, 31 ; Lc. 21, 33.
bk  Ier. 8, 7.
bl  2Pt. 3, 5-7.
intra
interl.|  scilicet
quod
interl.|  velum
pones arcam testimonii13  ,
interl.|  Christum Iesum secretorum conscium
marg.|  INTRA  QUOD  PONES  ARCAM  TESTIMONII etc. Beda VenerabilisBEDA.   Intra hoc velum posita est   arca testamenti  : quia Christus, paternorum arcanorum conscius, post passionem et resurrectionem, celos celorum ascendens, sedet ad dexteram Patris.

13  testimonii] + et Weber
quo
interl.|  velo
et14  sanctuarium et sanctuarii sanctuaria dividentur.
marg.|  DIVIDENTUR. Beda VenerabilisBEDA. Quia Ecclesia, que ex angelis et hominibus constat, partim peregrinatur in infimis, partim regnat in supernis, adhuc cives suos, dirimente velo celi, habet ab invicem segregatos.

14  et] om. Weber
Numérotation du verset Ex. 26,34 
pones et propitiatorium
interl.|  quia Christus a Patre datus est, ut esset propiciatio pro peccatis nostris ; undebm   : Qui mortuus est, et resurrexit, qui est ad dextram Dei, qui etiam interpellat pro nobis.
interl.|  propiciationem pro peccatis

bm  Rm. 8, 34.
interl.|  Christum
in sancta sanctorum
Numérotation du verset Ex. 26,35 
mensamque extra velum
interl.|  temporalia Dei beneficia, quibus in presenti reficimur et illuminamur significat
interl.|  quia in hac vita tantum indigemus ut perveniamus ad panem angelorum et veram mundi lucem
et contra mensam candelabrum in latere tabernaculi meridiano
interl.|  quod antiquam Dei plebem significat, que prior lucem divine cognitionis et fervorem dilectionis accepit divine
mensa
interl.|  Scriptura
enim stabit in parte aquilonis.
marg.|  MENSAMQUE  EXTRA etc. Beda VenerabilisBEDA. Mensa et candelabrum tabernaculi temporalia15  Dei beneficia significant, quibus in presenti reficimur et illuminamur, ut his confortati et adiuti, crescente gratia meritorum, ad panem angelorum in celis manducandumbn  et ad veram mundi lucem intrare valeamus. Hec sunt ambo extra velum, quia in hac vita tantum, Scripturis et doctoribus, vel ceteris nostre redemptionis sacramentis indigemus. In futuro autem, ubi Christus palam Patrem annuntiabit nobis, et videbimus sicuti estbo  , non opus erit externo adminiculo, cum habitans in electis suis Deus sicut lux illustrat, et sicut panis vite satiatbp  , quos introducens in gaudium regni perpetua beatitudine sublimat.
marg.|  Diximus quia latus meridianum tabernaculi antiquam Dei plebem significat, que prior lucem divine cognitionis et fervorem divine dilectionis accepit : pars vero septentrionalis congregatam de gentibus Ecclesiam que sedebat in tenebris. Recta ergo distinctione candelabrum, quod in parte australi locatur, gratiam priori populo datam significat. Mensa vero que stat in parte aquilonis, data nobis Dei beneficia. Et recte candelabrum contra mensam ponitur, quia Scriptura Legis et prophetarum ad Evangelium respicit, testimonium perhibens ei.

bn  Cf. Ps. 77, 25.
bo  1Io. 3, 2.
bp  Cf. Io. 6, 35 : « Ego sum panis vite : qui venit ad me, non esuriet, et qui credit in me, non sitiet umquam. »
15  temporalia] temperalia Rusch
Numérotation du verset Ex. 26,36 
facies et tentorium in introitu tabernaculi
interl.|  primitive Ecclesie decus quod ornabatur diversis virtutum floribus
de hyacintho,
interl.|  quia celestia cogitabat
et purpura,
interl.|  quia pro Christo mori parata
coccoque bis tincto
interl.|  quia dilectione Dei et proximi flagrabat
et bysso retorta,
interl.|  munditia cordis et mentis
opere plumarii.
marg.|  FACIES  ET  TENTORIUM etc. Beda VenerabilisBEDA. Exposita narratione de velo, quod sanctuarium et sanctuarii sanctuarium dividebat, redit exponere de orientali latere sanctuarii, quod intermisit, cum cetera latera eius, australe scilicet, septentrionale et occidentale, describeret.   Tentorium ergo   in introitu tabernaculi pulcra varietate contextum, primitivam signat Ecclesiam, diversis virtutum floribus contextam. Undebq   : Multitudinis credentium erat cor unum et anima una etc. Inerat ei hyacinthus, quia celestia cogitabat, celestem vitam in terris ducebat. Inerat purpura, quia pro Christo mori parata. Inerat coccus bis tinctus, quia Dei et proximi dilectione flagrabat. Inerat bissus retorta; quia continentia carnis et animi gaudebat.
marg.|  Beda VenerabilisBEDA. Erat ad litteram tabernaculum domus Deo consecrata, habens longitudinis cubitos triginti, latitudinis decem, et altitudinis eque decem, tectum habens equale per totum, quomodo in Egypto et Palestina domus edificantur : cuius quidem parietes australis, septentrionalis et occidentalis compacti sunt de tabulis ligneis, ab utroque latere deauratis. Ex orientali parte unus vectis erat, unde introitus fuit, qui per medias tabulas ab angulo usque ad angulum perveniret, id est a summitate ultima huius parietis usque ad parietis alterius summitatem est, cui cortine tabernaculi et tectum incubuere, ubi et tentorium erat quinque columnis suspensum. Tegebatur autem domus desuper et undique cortinis mira varietate contextis, decem que proprie tabernaculum vocabantur. Tegebatur hoc undique sagis cilicinis, usque ad terram pertingentibus. Sed et aliud operimentum tecto de arietum pellibus rubricatis factum est, et super hoc aliud operimentum de hyacinthinis pellibus. Erat enim velum opere plumario variatum, columnis quattuor appensum, quo sanctuarium et sanctuarii sanctuarium dividebantur, intra quod posita erat arca testamenti, et contra arcam extra velum altare thymiamatis. Item in medio ipsius sanctuarii candelabrum. In parte australi altare holocausti. Foris ante ingressum sanctuarii, labium eneum inter hoc altare et tabernaculum, et circa omnia atrium tabernaculi longitudinis habens cubitos centum, latitudinis quinquaginta.

bq  Act. 4, 32.
Numérotation du verset Ex. 26,37 
et quinque columnas deaurabis
interl.|  quinque libros Moysi, quorum autoritate omnis Ecclesia roboratur
interl.|  doctores de quibus diciturbr   : « Virtute magna reddebant apostoli testimonium resurectionis » etc
marg.|  ET  QUINQUE  COLUMNAS. Beda VenerabilisBEDA. Columne quibus tentorium suspenditur sunt doctores, quorum mens quanto robustius ad superna erigitur, tanto firmius docendo, alios ad amorem supernorum attollitur. Sicut enim apostoli et apostolici viri per tabulas signantur propter latitudinem vel doctrinam, quia euntes in mundum universum predicant Evangelium omni creaturebs   ; vel caritatem extendunt etiam ad inimicos, ita propter inexpugnabile mentis robur et intentionem semper ad celestia erectam, vocabulo et factura columnarum figurantur. Undebt   : « Iacobus, et Cephas, et Iohannes, qui videbantur columne esse » etc.
marg.|  {t. 1 : Erfurt, f. 86vb ; facsim., p. 174b} [Rusch, f.  86vb ] Columne sunt quinque propter quinque libros Moysi, quibus doctores predicationem suam muniunt, maxime qui primitivam instruere Ecclesiam, que ex Hebreis congregata, solam legis auctoritatem noverat, nondum patefacta evangelica Scriptura.

br  Apc. 4, 33.
bs  Mc. 16, 15.
bt  Gal. 2, 6.
lignorum Sethim,
interl.|  quia predicatores firmitate cordis intus integri
marg.|  LIGNORUM  SETHIM. Beda VenerabilisBEDA. Columne de lignis Sethim iubentur fieri et auro operiri, quia predicatores firmitate cordis intus integri, in nullo deficientes, operum claritate foris debent esse perspicui. Vel quia fortitudinem sue actionis docent divino adiutorio protegi, cum in omnibus gloriam Patris querunt, qui est in celis, et in omnibus que loquuntur, Christum predicant. Undebu   : « Non enim nosmetipsos predicamus, sed Iesum Christum ».

bu  2Cor. 4, 5.
ante quas {t. 1 : Erfurt, f. 86vb ; facsim., p. 174b} [Rusch, f.  86vb ] ducetur tentorium quarum erunt capita
interl.|  quia Christus omnia in omnibus ; alii de plenitudine eius accipiunt.
aurea,
interl.|  non deaurata, quia Christus plenus gratie et veritatis
et bases enee.
interl.|  prophete per quos apostolorum sermo firmatur
interl.|  propter insuperabilem fiduciam, vel quia sermo eorum, senescente mundo, nulla vetustate consumitur, quia non venit legem solvere aut prophetas, sed adimplerebv  .
marg.|  QUARUM  ERUNT  CAPITA  AUREA. Beda VenerabilisBEDA.   Aurea capita Christum significant, qui « est caput corporis Ecclesie », « principium, primogenitus ex mortuis »bw  , nec incongrue per quinque   capita columnarum, unum caput Ecclesie significatur. Tot enim fuere   capita quot columne, quia Christus omnium sanctorum caput in se semper manens indivisibilis, singulis gratiam Spiritus pro ipsorum capacitate dividit. De qua diciturbx   : « Nunc exaltavit caput meum super inimicos meos ».   Capita columnarum non deaurata, ut columne et tabule, sed   aurea esse iubentur, quia omnes sancti participant Spiritu et gloria celesti. Ipse autem plenus gratie et veritatisby  , cui non ad mensuram dat Deus Spiritumbz  . « Pater enim diligit Filium. »ca  Habent columne tabernaculi bases eneas, habent   aurea capita , quia apostoli et apostolici viri verbis prophetarum in fide sunt firmati, et ad videndam faciem Conditoris desiderio erecti. Item   capita aurea , sed bases habent eneas, quia quecumque per Deum celesti autoritate sibi data perceperunt, prophetico eloquio predicta esse sacramenta didicerunt. Quia de plaga orientali loquimur, memorandum est aliquid de expositione vectis singularis, quem ab angulo tabularum usque ad angulum alterius parietis porrectum esse, et totam parietum constantiam, ne vi et impulsu procellarum huc illucque flectatur, continere diximus. Scriptum est in sequentibus, ubi Moyses imperata explevisse narraturcb   : Fecit ergo alium vectem qui per medias tabulas ab angulo usque ad angulum perveniret. Hic ergo vectis a prima tabularum summitate usque ad alterius lateris summitatem, per decem cubitos latitudinis tabernaculi protentus est, utroque capite firmiter tabulis impositus, ut per hoc et ea tabernaculi plaga, que non tabulis sed columnis constabat, non minus fixa quam cetere, vento licet impellente persisteret. Hic vectis Christum significat, qui ab angulo usque ad angulum pervenit, quia a plebe Iudaica, quam prius salvandam elegit, ad gentes se propiciatus extendit. Unde, sicut in prophetis lapis angularis, in lege quoque vectis angularis potest dici : Lapis angularis, propter tabernaculum, quod ei de lignis imputribilibus, id est electorum animabus corruptione carentibus, edificatur.

bv  Mt. 5, 17.
bw  Col. 1, 18.
bx  Ps. 26, 6.
by  Io. 1, 14.
bz  Io. 3, 34.
ca  Io. 5, 20.
cb  Ex. 36, 33.




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria (Ex. 26), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 25/04/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber04.xml&chapitre=04_26)