initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<04. Exodus*>

Capitulum 29

Numérotation du verset Ex. 29,1 
Sed et hoc facies ut mihi in sacerdotio consecrentur.
marg.|  SED  ET  HOC  FACIES etc. Beda VenerabilisBEDA. Hactenus Aaron et filiorum eius habitus qualis esse debeat designatur. Sequitur modus consecrationis, quo ipsos vel tabernaculum cum omni suppellectili dedicari oporteat : oblatis scilicet Domino vitulo et duobus arietibus, panibus quoque triticeis non solum azimis, sed oleo conspersis, addito oleo unctionis, que cuncta bonorum operum devotionem, et fidei munditiam, vel divine illustrationis gratiam, quibus consecrari oportet sacerdotes, figurate demonstrant.
Tolle vitulum
interl.|  immolationem Christi et aspersionem sanguinis eius hec animalia immolata demonstrant, per quam a peccatis abluendi et in bonis operibus sumus vivificandi
de armento,
interl.|  patriarcharum
et duos arietes immaculatos,
interl.|  quia Christus immolatus pro utroque populo

duos arietes] inv. Weber
Numérotation du verset Ex. 29,2 
panesque azymos,
interl.|  genus panis absque fermento in similitudine crustule duratus, oleo conspersus ; oleum autem pinguedinem gratie, vel unctionem spiritus, vel misericordie significat. Unde Apostolus : « Itaque epulemur non in fermento veteri, neque in fermento malicie et nequitie, sed in azimis sinceritatis et veritatis ».
marg.|  TOLLE  VITULUM . STRABO. Quisque pontifex vel sacerdos thaurum debet offerre, id est passionem Christi firmiter credere et imitari. Et   duos arietes , ut credat eundem Christum ex corpore et anima constare. Et   panes azimos , id est munditiam vite, et oleo conspersos, ut inter omnes virtutes non negligat opera misericordie, vel non a se, sed a dono gratie se credat habere.

1Cor. 5, 8.
et crustulam absque fermento que conspersa sint oleo, lagana quoque azyma oleo lita :
interl.|  ut sacerdotii opera non solum a fermento malicie et nequitie castigata, sed etiam pinguedine caritatis divinis conspectibus sint digna
marg.|  ET  CRUSTULAM. Beda VenerabilisBEDA.   Crustulam oleo conspersam ad consecrationem nostram Domino offerimus, cum omnia que facimus per internam Spiritus gratiam in cordis devotione pinguescunt.   Lagana oleo lita, cum foris spiritalia esse, que agimus, indubitanter in exemplum vivendi ostendimus, quibus oblationibus consecratio nostra perficitur, dum per bona opera et cogitationes puras meritum nobis sanctimonie, Deo donante, acquirimus.

crustulam plerique codd. edd. Ω Rusch ] crustula Weber
de simila triticea cuncta facies
Numérotation du verset Ex. 29,3 
et posita in canistro offeres vitulam autem
interl.|  ut passionem Christi firmiter credat

vitulam] vitulum Weber
et duos arietes
interl.|  quia in Christo verum corpus et vera anima
Numérotation du verset Ex. 29,4 
et Aaron
interl.|  pontifices
ac filios eius
interl.|  presbyteros imitatores pontificis
applicabis ad ostium
interl.|  vel : aditum
tabernaculi testimonii. Cumque laveris patrem cum filiis suis aqua,
interl.|  quia absolvendi sunt aqua lacrimarum qui consecrandi sunt
marg.|  CUMQUE  LAVERIS  PATREM  CUM  FILIIS etc. Beda VenerabilisBEDA. Prius lavari iubentur, deinde ornari vestibus, quia quicumque sacerdotii officium assumit, unda lacrimarum se abluere debet, ut ad ministerium divinum dignus approximet.
marg.|  Beda VenerabilisBEDA. Posset in hoc lavacro baptismus sacri fontis intelligi, si consequeretur ut quis in sacerdotium electus, tunc primum aqua baptismatis in remissionem peccatorum ablueretur, et non contradiceret Apostolus dicens : « Non neophitum : ne in superbiam elatus, in iudicium incidat diaboli ».

1Tim. 3, 6.

suis Ω Ed1455 Rusch Ed1530 Clementina ] om. cett. Weber
Numérotation du verset Ex. 29,5 
interl.|  hec supra exposita sunt
linea
interl.|  continentia corporali
et tunica,
interl.|  hyacinthina, scilicet spe celesti
et superhumerali
interl.|  pondere operis
et rationali
interl.|  sapientia mentis
quod constringes balteo
interl.|  domita omni concupiscentia
marg.|  INDUES  AARON etc. Beda VenerabilisBEDA. Notandum quod cum in Exodo Aaron octo vestibus induendus asseveretur, in Levitico nonum addi videtur. Baltheus scilicet, quo linea tunica ante indutam hyacinthinam precincta erat : sic enim scriptum est : Cumque lavisset eos, vestivit pontificem subucula linea, accingens eum baltheo, et induens tunica hyacinthina, desuper humerale imposuit, quod stringens cingulo aptavit rationali.
marg.|  Beda VenerabilisBEDA. Notandum quod quattuor colores eximii, quibus factus est habitus {t. 1 : Erfurt, f. 92rb ; facsim., p. 185b} [Rusch, f.  92rb ] sacerdotis, totidem mundi elementis congrua comparatione aptantur. Bissus vel linum terre, quia ex ea nascitur ; purpura aquis que de marinis tingitur cochleis. Hyacinthus et coccus aeri et igni ob similitudinem coloris. Coccus bis tinctus, quia ignis gemine sit virtutis : lucet enim et urit. Aiunt Hebrei quod pontifex figuram omnium elementorum in habitu gestavit, quia pro toto mundo immolans rogare debet, quibus nos forte addere possumus quod in omni homine figura omnium elementorum continetur. Ignis in calore, aeris in halitu, aquarum in humore, terre in membrorum soliditate. Unde homo grece microcosmos, id est ‘minor mundus’, vocatur. Aurum vero in eodem habitu rationabilem virtutem hominis interioris significat. Unde in eo proprie sanctum Domini scriptum est quia tantum per hanc ad cognitionem Conditoris ascendit. Unde : In interiori homine, habitare Christum per fidem in cordibus nostris. Ideoque Scriptura nobis pontificem Veteris Testamenti sic vestitum ostendit, ut sciat pontifex nostri temporis se pro toto humano genere, maxime autem pro his qui cognoverunt veritatem et signum fidei in frontibus portant, intercedere debere : Obsecro primum omnium fieri obsecrationes, orationes, postulationes, gratiarum actiones pro omnibus hominibus, pro regibus, et qui in sublimitate sunt. Quod si in pontifice, quem consecrat Moyses, Christum intelligimus, iure in habitu totius mundi figuram simul et hominis habet : portat enim omnia verbo virtutis sue. Et est « Agnus Dei qui tollit peccata mundi », et sacerdos in eternum, omni sanctitatis ornatu preclarus, non quem natus in carne per exercitium laboris accepit, sed quem in utero Virginis incarnatus, preveniente gratia Spiritus sancti, simul habuit.De cuius sacerdotio dicit Apostolus : « Hic autem eo quod maneat in eternum, sempiternum habet sacerdotium » etc. Indumenta quoque et ornamenta virtutum commendans ait : Talis decebat ut nobis esset pontifex, sanctus, innocens, impollutus etc. Hic vero habuit laminam in capite suo auream, et in ea sanctum Domini sculptum, quia venit in nomine Patris, dicens : « Ego in Patre, et Pater in me est » ; et : « Qui videt me, videt et Patrem ».

Lv. 8, 6-8.
Cf. Eph. 3, 16-17.
1Tim. 2, 1-2.
Cf. Hbr. 1, 3.
Io. 1, 29.
Hbr. 7, 24.
Hbr. 7, 26.
Io. 14, 10.11.
Io. 14, 9.
Numérotation du verset Ex. 29,6 
et pones tiaram in capite eius,
interl.|  ut quattuor sensus discrete custodiantur, et ad Deum dirigantur
et lamminam sanctam
interl.|  in qua nomen Domini ineffabile, quod omnia decorat et protegit
super tiaram
Numérotation du verset Ex. 29,7 
et oleum unctionis
interl.|  Spiritus sancti ; unde : « Unxit te Deus, Deus tuus, oleo leticie, pre consortibus tuis ».

Ps. 44, 8.
fundes super caput eius
interl.|  caput viri Christus, caput Christi Deus
interl.|  mentem ut interior homo consecretur
atque hoc ritu consecrabitur.
interl.|  tunc
Numérotation du verset Ex. 29,8 
filios quoque illius
interl.|  presbyteros vel Christi vicarios
applicabis,
interl.|  ut remoti a populo Deo adherent
et indues tunicis lineis
interl.|  continentia castitatis
cingesque balteo
interl.|  ut sit iustitia cingulum lumborum eius, et fides cinctorum renum eius

Cf. Is. 11, 5.
Numérotation du verset Ex. 29,9 
Aaron scilicet et liberos eius, et impones
interl.|  hec omnia facit Moyses, id est lex secundum cuius institutionem omnia fiunt
eis mitras
interl.|  custodiam omnium sensuum
eruntque
interl.|  sic consecrati
sacerdotes mihi in religione perpetua
interl.|  quia perpetuam religionem, id est christianam, significat

mihi] mei Weber
postquam initiaveris
interl.|  consecraveris
manus eorum,
interl.|  quibus contrectent sancta
interl.|  omnia bona ut operantur et nulla mala
marg.|  POSTQUAM  INITIAVERIS  MANUS etc. Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Alia littera. Quid est : Et consummabis   manus Aaron et filiorum eius ? An per   manus potestatem significaverunt, ut etiam aliquid ipsi sanctificare possent. Potestas autem ipsa significatione consummabatur qua precepti sunt scilicet sanctificari a Moyse.
sanctificare] sancificare cacogr. Rusch
Numérotation du verset Ex. 29,10 
applicabis et vitulum coram tabernaculo testimonii
interl.|  quia sicut predixerat Lex, Christus immolatus est
imponentque Aaron et filii eius super caput illius manus
interl.|  quia peccata nostra portavit
marg.|  APPLICABIS  ET  VITULUM etc. Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Alia littera : Et adduces   vitulum ad ostium tabernaculi, et super  ponet Aaron et filii eius manus suas etc. Ecce unde dictum est consummandas esse   manus eorum, id est perficiendam potestatem, ut {t. 1 : Erfurt, f. 92va ; facsim., p. 186a} [Rusch, f.  92va ] etiam ipsi sanctificarent, quomodo fit, cum   ponunt manus suas   super vitulum immolandum.

super caput illius – manus] inv. Weber
Numérotation du verset Ex. 29,11 
et mactabis eum in conspectu Domini iuxta ostium tabernaculi testimonii
interl.|  quia oblatus est Deo in odorem suavitatem
Numérotation du verset Ex. 29,12 
sumptumque sanguinem vituli pones super quattuor cornua altaris
interl.|   quattuor principales virtutes
interl.|  super quattuor iustos nitentes virtitubus

sanguinem] de sanguine Weber quattuor Rusch tantum ] om. cett. Weber
digito tuo
interl.|  id est Spiritu sancto qui omnes replet carismatibus suis
interl.|  quia virtus est Dei
reliquum autem sanguinem fundes iuxta basim
interl.|  inferiores in Ecclesia
Numérotation du verset Ex. 29,13 
sumes et adipem totum
interl.|  carnalia desideria
qui operit intestina et reticulum iecoris
interl.|  Hec in Levitico exposita plene invenies que pretermittimus, ad aliam festinantes.
ac duos renes et adipem qui super eos est et offeres incensum super altare
Numérotation du verset Ex. 29,14 
carnes vero vituli et corium et fimum combures foris extra castra,
interl.|  extra civitatem passus est Christus
eo quod pro peccato sit
Numérotation du verset Ex. 29,15 
unum quoque arietum
interl.|  Christum ducem et pastorem ovium
Sumes, super caput cuius10  ponent Aaron et filii eius manus
interl.|  quia Christum morti sacerdotes tradiderunt

10  caput cuius] inv. Weber
Numérotation du verset Ex. 29,16 
quem cum mactaveris tolles de sanguine eius et fundes circa altare
Numérotation du verset Ex. 29,17 
ipsum autem arietem secabis in frusta lotaque intestina eius ac pedes pones super concisas carnes et super caput illius
Numérotation du verset Ex. 29,18 
et offeres totum arietem in incensum super altare oblatio est Domino11  suavissimus odor12  victime Domini13 
marg.|  OBLATIO  EST  DOMINO  SUAVIS  ODOR. Augustinus HipponensisAUGUSTINUS.   Odor suav itatis   Domino sepe dicitur sacrificium de victimis pecorum, non quod Deus delectetur fumi   odore , sed quod his significatur spiritaliter Deum delectat, cum spiritaliter exhibetur, sicut   odor Dei spiritaliter intelligitur. Non enim sicut nos   odorem corporeis naribus ducit.

11  Domino] Domini Weber | 12  suavissimus odor] inv. Weber | 13  Domini] Dei Weber |
Numérotation du verset Ex. 29,19 
tolles quoque arietem alterum super cuius caput Aaron et filii eius ponent manus
Numérotation du verset Ex. 29,20 
quem cum immolaveris sumes de sanguine illius14 
interl.|  quia immolatione Christi purgatus est et innovatus auditus Iudaici populi

14  illius] ipsius Weber
et pones super extremum dextere auricule Aaron et filiorum eius et super pollices manus eorum
interl.|  in quo significantur opera purgata
ac15  pedis dexteri
interl.|  ut incessus sint dextri et puri

15  ac] et Weber
fundesque sanguinem
interl.|  animalium
super altare per circuitum
Numérotation du verset Ex. 29,21 
cumque tuleris de sanguine qui est super altare et de oleo unctionis asperges Aaron et vestes eius filios et vestimenta eorum consecratisque et ipsis et vestibus
Numérotation du verset Ex. 29,22 
tolles adipem de ariete et caudam et arvinam
interl.|  ut consummatur et perficiatur sacrificium
que operit vitalia ac reticulum iecoris et duos renes atque adipem qui super eos est armumque dexterum eo quod sit aries consecrationis16 

16  consecrationis] consecrationum Weber
Numérotation du verset Ex. 29,23 
tortamque17  panis unius crustulam conspersam18  oleo laganum de canistro azymorum quod positum est in conspectu Domini

17  tortamque] tortam Weber 18  crustulam conspersam] crustulum conspersum Weber
Numérotation du verset Ex. 29,24 
{t. 1 : Erfurt, f. 92vb ; facsim., p. 186b} [Rusch, f.  92vb ] ponesque omnia super manus Aaron et filiorum eius et sanctificabis eos elevans coram Domino
Numérotation du verset Ex. 29,25 
suscipiesque universa de manibus eorum et incendes super altare in holocaustum odorem suavissimum in conspectu Domini quia eius oblatio19  est

19  eius oblatio] inv. Weber
Numérotation du verset Ex. 29,26 
sumes quoque pectusculum de ariete
interl.|  ut omnis eius sensus et cogitatio consecretur Domino
quo initiatus est Aaron
interl.|  hoc enim pertinet ad summum sacerdotem
sanctificabisque illud elevatum20  coram Domino et cedet in partem suam21 

20  elevatum] elatum Weber 21  suam] tuam Weber
Numérotation du verset Ex. 29,27 
sanctificabis et pectusculum consecratum
interl.|  vel : consecrationis
et armum quem de ariete separasti
Numérotation du verset Ex. 29,28 
quo initiatus est Aaron et filii eius cedentque in partem Aaron et filiorum eius iure perpetuo a filiis Israel quia primitiva sunt et initia de victimis eorum pacificis que offerunt Domino
Numérotation du verset Ex. 29,29 
Vestem autem sanctam qua utetur22  Aaron habebunt filii eius post eum,
interl.|  ut religionem et sanctitatem eius successores imitentur

22  utetur] utitur Weber
ut ungantur23  in ea et consecrentur manus
interl.|  opera

23  ungantur] unguantur Weber
eorum.
Numérotation du verset Ex. 29,30 
Septem diebus
interl.|  continuis scilicet quibus sacerdotium dedicatur
utetur illa qui pontifex
interl.|  summus scilicet, qui non poterat esse nisi unus
pro eo fuerit constitutus de filiis eius, et qui ingredietur tabernaculum testimonii ut ministret in sanctuario.
marg.|  ET  QUI  INGREDIETUR. Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Quomodo proprium dicit huius unius esse intrare in   tabernaculum testimonii , deservire in sanctis, cum et illa que sunt extra velum quo velantur sancta sanctorum sancta appellentur, et   tabernaculum testimonii etiam illud vocatur, ubi sancta sunt, id est mensa et candelabrum, ubi cum deserviant sequentes sacerdotes ad mensam et candelabrum et ipsum altare, quomodo dicit unum successorem Aaron, qui intret in   tabernaculum testimonii deservire in sanctis ? Si enim dixisset ‘deservire in sanctis sanctorum’, nulla questio esset. Ad hoc enim, ubi est arca testimonii, solus intrabat summus sacerdos, nisi forte eo ipso quod unum dicit intrare   tabernaculum testimonii , deservire in sanctis, non vult intelligi in sanctis sanctorum, quia et ipsa sancta dicuntur. Non enim omnia que sancta sunt et sancta sanctorum dici possunt, sed que sancta sanctorum utique sancta sunt. Hic autem unus qui semel in anno introibat in sancta sanctorum, Christum significat. Quod autem prefiguratum est in sancta sanctorum, ut super arcam que Legem habebat, esse propiciatorium, ubi Dei misericordia significata intelligitur, qua propicius fit peccatis eorum qui Legem non implent. Hoc enim videtur etiam in ipsa veste sacerdotis significari, que et ipsa sacramenta Ecclesie significat, qui in logio, id est rationali, in pectore sacerdotis posito iudicia constituit. In lamina vero sanctificationem et abolitionem peccatorum, tamquam rationale sit in pectore simile arce, in qua Lex erat, et lamina in fronte, similis propiciatoria, quod super arcam erat, et ut utrobique servaretur quod scriptum est : « Superexaltat misericordia iudicium ».

Iac. 2, 13.
Numérotation du verset Ex. 29,31 
arietem autem consecrationis24  tolles et coques carnes eius in loco sancto

24  consecrationis] consecrationum Weber
Numérotation du verset Ex. 29,32 
quibus vescetur Aaron et filii eius panes quoque qui sunt in canistro in vestibulo tabernaculi testimonii comedent
Numérotation du verset Ex. 29,33 
ut placabile sit25  sacrificium et sanctificentur offerentium manus. Alienigena
interl.|  gentilis vel hereticus, vel cuius vita ab Ecclesia alienatur

25  placabile sit] inv. Weber
non vescetur ex eis quia sancti sunt
Numérotation du verset Ex. 29,34 
quod si remanserit de carnibus consecratis sive de panibus usque mane combures reliquas26 
interl.|  si quid residuum fuerit, igni comburetur

26  reliquas Rusch ] reliquias Weber
igni
interl.|  Spiritus sancti
non comedentur quia sanctificata sunt
Numérotation du verset Ex. 29,35 
omnia que {t. 1 : Erfurt, f. 93ra ; facsim., p. 187a} [Rusch, f.  93ra ] precepi tibi facies27  Aaron et filiis eius septem diebus consecrabis manus eorum
interl.|  ut omni tempore sint opera eorum munda

27  facies] + super Weber
Numérotation du verset Ex. 29,36 
et vitulum pro peccato offeres per singulos dies ad expiandum mundabisque altare
interl.|  quod est extra velum
cum immolaveris28  expiationis hostiam et ungues illud in sanctificationem

28  immolaveris] immolaris Weber
Numérotation du verset Ex. 29,37 
septem diebus expiabis altare
interl.|  quod est extra velum
et sanctificabis et erit sanctum sanctorum
interl.|  per unctionem
omnis qui tetigerit illud sanctificabitur
Numérotation du verset Ex. 29,38 
hoc est quod facies in altari agnos anniculos duos per singulos dies iugiter
Numérotation du verset Ex. 29,39 
unum agnum mane et alterum vespere
Numérotation du verset Ex. 29,40 
decimam partem simile consperse oleo tuso29  quod habeat mensuram quartam partem hin et vinum ad libandum eiusdem mensure in agno uno

29  tuso] tunso Weber
Numérotation du verset Ex. 29,41 
alterum vero agnum offeres ad vesperam iuxta ritum matutine oblationis et iuxta ea que diximus in odorem suavitatis
Numérotation du verset Ex. 29,42 
sacrificium est30  Domino Deo31  oblatione perpetua in generationes vestras ad ostium tabernaculi testimonii coram Domino ubi constituam ut loquar ad te

30  est] om. Weber 31  Deo] om. Weber
Numérotation du verset Ex. 29,43 
ibique precipiam filiis Israel et sanctificabitur altare {t. 1 : Erfurt, f. 93rb ; facsim., p. 187b} [Rusch, f.  93rb ] in gloria mea
Numérotation du verset Ex. 29,44 
sanctificabo
interl.|  solus scilicet ego, et non alius
et tabernaculum testimonii cum altari et Aaron cum filiis eius ut sacerdotio fungantur mihi
Numérotation du verset Ex. 29,45 
et habitabo in medio filiorum Israel eroque eis Deus
Numérotation du verset Ex. 29,46 
et scient quia ego Dominus Deus eorum qui eduxi eos de terra Egypti ut manerem inter illos et essem32  Deus eorum33 

32  et essem] ego Dominus Weber 33  eorum] ipsorum Weber




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria (Ex. 29), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 17/02/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber04.xml&chapitre=04_29)