initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<04. Exodus*>

Capitulum 37

Numérotation du verset Ex. 37,1 
Fecit autem et Beseleel arcam
interl.| interl.| Ecclesiam||
marg.| marg.| ARCAM. Isidorus Hispalensis ISIDORUS. In  arca testamenti fuit urna aurea, tabule quoque et virga Aaron. Arca, scilicet Ecclesia, habet duas tabulas lapideas, id est duplicis Testamenti perpetuam firmitatem, et urnam auream, id est carnem Christi puram et sinceram, que reconditum in se manna perpetue divinitatis conservat, et angelici panis perhennem gerit dulcedinem ; et virgam Aaron, id est veri pontificis nostri, vexillum salutare immortalis memorie semper viriditate florentem.||

1 et Beseleel] inv. Weber
de lignis Sethim,
interl.| interl.| Sanctis mente et corpore, qui habent interius duas tabulas testamenti, id est observantiam Legis et Evangelii.||
habentem duos et semis cubitos in longitudine, et cubitum
interl.| interl.| alterum scilicet||

et] om. Weber longitudine] longitudinem Weber
ac semissem in latitudine altitudo quoque uno
interl.| interl.| vel : unius ||

latitudine] latitudinem Weber
cubito
interl.| interl.| vel : cubiti ||
fuit et dimidio
interl.| interl.| vel : dimidii ||
vestivitque eam auro purissimo intus ac foris.
interl.| interl.| quia Ecclesia quasi aurum radiare debet tam interius vite splendore quam exterius sapientie et doctrine claritate||
Numérotation du verset Ex. 37,2 
et fecit illi coronam auream per gyrum
marg.| marg.| CORONAM  AUREAM etc. Quia in eo quod Ecclesia per quattuor mundi partes dilatatur, quattuor sancti Evangelii libris accincta predicatur, que tamen intra unius  corone ambitum, id est intra eiusdem fidei firmitatem, id est unitatem, concluditur.||
Numérotation du verset Ex. 37,3 
conflans quattuor annulos aureos per quattuor angulos eius duos annulos in latere uno et duos in altero
Numérotation du verset Ex. 37,4 
vectes quoque fecit de lignis Sethim quos vestivit auro
marg.| marg.| VECTES  QUOQUE . Isidorus Hispalensis ISIDORUS. Quia fortes perseverantesque doctores velut imputribilia  ligna querendi sunt, qui instructioni sacrorum voluminum semper inherentes, Ecclesie unitatem denuntient, et quasi intromissis circulis arcam portent ; qui  auro quoque iubentur operiri, ut cum sermone aliis insonant, ipsi etiam vite splendore fulgescant.||
Numérotation du verset Ex. 37,5 
et quos misit in annulos qui erant in lateribus arce ad portandum eam
Numérotation du verset Ex. 37,6 
Fecit et propitiatorium,
interl.| interl.| Christum||
marg.| marg.| FECIT ET  PROPITIATORIUM. Isidorus Hispalensis ISIDORUS.  Propiciatorium super arcam testamenti positum Christus est, qui inter Deum et homines medius propiciator intervenit. Unde : Quem posuit Deus propiciationem per fidem in sanguine ipsius, hoc  propiciatorium arce superponitur, quia Christus est Ecclesie caput.||

Rm. 3, 25.
Eph. 5, 23.
id est oraculum, de auro purissimo
interl.| interl.| quia Christus peccatum non fecit qui est sapientia Patris||

purissimo] mundissimo Weber
duorum cubitorum et dimidii in longitudine, et cubito
interl.| interl.| vel : cubiti ||

dimidii] dimidio Weber
ac semisse
interl.| interl.| vel : semis ||
in latitudine.
Numérotation du verset Ex. 37,7 
duos etiam cherubin ex auro ductili quos posuit ex utraque parte propitiatorii
Numérotation du verset Ex. 37,8 
cherub
interl.| interl.| Cherub est interpretatur plenitudo scientie, dilectio scilicet Dei et proximi.||
unum in summitate unius partis et cherub alterum in summitate alterius partis duos cherubin in singulis summitatibus propitiatorii

unius] huius Weber alterius partis] inv. Weber
Numérotation du verset Ex. 37,9 
extendentes alas et tegentes propitiatorium,
interl.| interl.| quia Vetus et Novum Testamentum tam Christi sacramenta quam Ecclesie misteria sub enigmatum figuris operiunt||
seque mutuo et illud respectantes.
interl.| interl.| quia duo Testamenta concorditer Christi sacramenta predicant||
Numérotation du verset Ex. 37,10 
Fecit et mensam
interl.| interl.| in qua pascimur alimentis Scripturarum||
de lignis {t. 1 : Erfurt, f. 101vb ; facsim., p. 204b} [Rusch, f.  101vb ] Sethim in longitudine duorum cubitorum et in latitudine unius cubiti que habebat in altitudine cubitum ac semissem
Numérotation du verset Ex. 37,11 
circumdeditque eam auro mundissimo et fecit illi labium aureum per gyrum
Numérotation du verset Ex. 37,12 
ipsique labio coronam interrasilem quattuor digitorum et super eandem alteram coronam auream
Numérotation du verset Ex. 37,13 
fudit et quattuor circulos aureos quos posuit in quattuor angulis per singulos pedes mense
Numérotation du verset Ex. 37,14 
contra coronam misitque in eos vectes ut posset mensa portari

posset] possit Weber
Numérotation du verset Ex. 37,15 
ipsosque10  vectes fecit de lignis Sethim et circumdedit eos auro

10  ipsosque] ipsos quoque Weber
Numérotation du verset Ex. 37,16 
et vasa ad diversos usus mense acetabula phialas et11  cyatos et thuribula ex auro purissimo12  in quibus offerenda sunt libamina13 

11  et] om. Weber | 12  purissimo] puro Weber | 13  libamina] liba Weber |
Numérotation du verset Ex. 37,17 
fecit et candelabrum ductile de auro mundissimo de cuius vecte calami scyphi spherule procedebant ac lilia14 

14  procedebant – ac lilia] inv. Weber
Numérotation du verset Ex. 37,18 
sex in utroque latere tres calami ex parte una et tres ex altera
Numérotation du verset Ex. 37,19 
tres scyphi in nucis modum per calamos singulos spheruleque simul ac15  lilia16  equum erat opus sex calamorum qui procedebant de stipite candelabri

15  ac] et Weber 16  lilia] + et tres scyphi instar nucis in calamo altero spheruleque simul et lilia Weber
Numérotation du verset Ex. 37,20 
in ipso autem vecte erant quattuor scyphi in nucis modum spheruleque per singulos et lilia
Numérotation du verset Ex. 37,21 
et sphere sub duobus calamis per loca tria qui simul sex fiunt calami procedentes de vecte uno
Numérotation du verset Ex. 37,22 
et spherule17  igitur et calami ex ipso erant universa ductilia de auro purissimo

17  spherule] sphere Weber
Numérotation du verset Ex. 37,23 
fecit et lucernas septem
marg.| marg.| ET LUCERNAS  SEPTEM etc. Spiritum sanctum significat, qui septiformi gratia illustrat Ecclesiam in unitate fidei consistentem, vel Christum portantem ecclesias septem in quibus septiformis Spiritus splendor emicat.||
cum emunctoriis suis
marg.| marg.| CUM  EMUNCTORIIS . Que in Isaia forcipes appellantur, duo Testamenta, scilicet quibus peccata purgantur, queque intra se sancti Spiritus unione sociantur.||
et vasa ubi ea18  que emuncta sunt extinguantur19  de auro mundissimo

18  ea] om. Weber 19  extinguantur] extinguuntur
Numérotation du verset Ex. 37,24 
talentum auri appendebat candelabrum cum omnibus vasis suis
Numérotation du verset Ex. 37,25 
Fecit et altare thymiamatis de lignis Sethim,
interl.| interl.| Corpus Christi, vel quoslibet sanctos in quibus ardet semper divinus ignis, et semper caro consumitur.||
habens per quadrum singulos cubitos et in altitudine duos e cuius angulis procedebant cornua
Numérotation du verset Ex. 37,26 
vestivitque {t. 1 : Erfurt, f. 102ra ; facsim., p. 205a} [Rusch, f.  102ra ] illud auro purissimo cum craticula ac parietibus et cornibus
Numérotation du verset Ex. 37,27 
fecitque ei coronam aureolam per gyrum et duos annulos aureos sub corona per singula latera ut mittantur in eos vectes et possit altare portari
Numérotation du verset Ex. 37,28 
ipsos autem vectes fecit de lignis Sethim et operuit lamminis aureis
Numérotation du verset Ex. 37,29 
Composuit et oleum ad sanctificationis unguentum,
interl.| interl.| gratiam Spiritus sancti habentem in se pacem et misericordiam per Salvatoris adventum ; unde in cordibus nostris lumen veritatis accenditur.||
et thymiama de aromatibus mundissimis opere pigmentario20  .

20  pigmentario] pigmentarii Weber




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria (Ex. 37), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 22/10/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber04.xml&chapitre=04_37)