initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<04. Exodus*>

Capitulum 7

Numérotation du verset Ex. 7,1 
{t. 1 : Erfurt, f. 61ra ; facsim., p. 123a} [Rusch, f.  61ra ] Dixitque Dominus ad Moysen ecce constitui te deum pharaonis
interl.|  ut quidquid volueris precipias ei, sicut Deus imperat creature sue : sancti enim adoptione dii sunt quamvis non natura.
interl.|  nuncupative
Aaron frater tuus erit propheta
interl.|  interpres
tuus.
Numérotation du verset Ex. 7,2 
tu loquere
interl.|  vel : loqueris

loquere] loqueris Weber
omnia que mando tibi ille loquetur ad pharaonem ut dimittat filios Israel de terra sua
interl.|  mundi concupiscentia
marg.|  ECCE  CONSTITUI  TE  DEUM etc. Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Notandum quod cum ad populum mitteretur, non ei dictum est : Ecce dedi te deum populo, et frater tuus erit tuus propheta, sed : Frater tuus loquetur tibi ad populum. Dictum est etiam : Erit os tuum, et tu illi in his que ad Deum ; non est dictum : Tu illi deus. pharaoni autem dicitur Moyses datus deus, secundum analogiam, propheta Moysi Aaron, sed ad pharaonem. Hic insinuatur nobis ea loqui prophetas Dei que audiunt ab eo, nihilque aliud esse prophetam Dei, nisi enuntiatorem verborum Dei hominibus, qui Deum vel non possunt vel non merentur audire.
marg.|  Gregorius MagnusGREGORIUS. Aliquando Deus nuncupative, aliquando essentialiter dicitur. Nuncupative, ut hic : Constitui te deum pharaonis . Et alibi : Applica illum ad deos. Et alibi : « Deus stetit in synagoga deorum » etc. Essentialiter sicut hic : Ego sum Deus Abraam, Deus Isaac, et Deus Iacob. Quod volens Paulus discernere, ait : Ex quibus Christus secundum carnem natus est, qui est Deus benedictus in secula. Nuncupative enim dicitur Deus inter omnia. Essentialiter autem super omnia ; ut ergo ostenderet Christum naturaliter Deum, non tantum Deum, sed Deum super omnia esse memoravit. Iustus enim quilibet Deus est, sed inter omnia, quia nuncupative : Christus autem super omnia, quia naturaliter Deus.

Ps. 81, 1.
Numérotation du verset Ex. 7,3 
sed ego indurabo
interl.|  ostensis signis et portentis, vel : Quam durum sit demonstrabo
cor eius
interl.|  ita scilicet
et multiplicabo
interl.|  vel implebo
signa
interl.|  minora
et ostenta
interl.|  maiora
mea in terra Egypti,
marg.|  SED  EGO  INDURABO  COR  EIUS etc. Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Assidue dicit Deus :   Indurabo cor pharaonis , et velut causam infert cur hoc faciat :   Indurabo cor pharaonis, et implebo signa mea et portenta mea in Egypto , tamquam necessaria fuerit obduratio pharaonis, ut signa multiplicarentur vel implerentur. Utitur ergo Deus bene cordibus malis, ad id quod vult ostendere bonis et quod facturus est bonis. Et quamvis cuiusque cordis in malicia qualitas, id est quale cor habeat ad malum, suo fiat vitio quod inolevit ex arbitrio ; ea tamen qualitate mala ut huc moveatur vel illuc, tum sive huc sive illuc male movetur, causis fit quibus animus hominis propellitur : que ut existant vel non, non est in hominis potestate, sed veniunt ex occulta providentia Dei iuste et sapienter omnia que creavit disponentis et administrantis. Ut ergo tale cor haberet pharao, quod patientia Dei non moveretur ad pietatem, sed potius ad impietatem, vitii proprii fuit ; quod vero ea facta sunt, quibus cor suo vitio tam malignum resisteret iussionibus Dei : hoc est enim quod dicitur induratum, quia non flexibiliter consentiebat, sed inflexibiliter resistebat ; dispensationis divine fuit, qua tali cordi evidenter iusta pena parabatur, qua timentes Deum corrigerentur. Proposito enim lucro (verbi gratia) propter quod homicidium committatur, aliter avarus, aliter pecunie contemptor movetur ; ille scilicet ad facinus perpetrandum, hic ad cavendum. Lucri tamen propositio in eorum potestate non fuit. Ita cause veniunt malis, que non sunt in eorum potestate, sed hoc de illis faciunt, quales iam invenerunt factos propriis viciis ex popria voluntate. Potest et sic accipi   indurabo , id est : Quam durum sit demonstrabo.
Numérotation du verset Ex. 7,4 
et non audiet vos
interl.|  induratus
immittamque manum
interl.|  potentiam, vel filium
meam super Egyptum, et educam exercitum et populum meum
interl.|  quos in agone huius mundi exerceo
filios Israel de terra Egypti
interl.|  qui Deum vident non debent remanere in tenebris
per iudicia maxima.
interl.|  contra pharaonem facta
Numérotation du verset Ex. 7,5 
Et scient Egyptii
interl.|  quasi misericordia est quod putatur ira, ut scilicet sciant Egypti quia ego sum Dominus .
interl.|  experimento hoc
quia ego sum Dominus qui extenderim {t. 1 : Erfurt, f. 61rb ; facsim., p. 123b} [Rusch, f.  61rb ] manum meam
interl.|  potentiam
interl.|  quam diu contraxi

quia] quod Weber sum] sim Weber
super Egyptum,
interl.|  filios tenebrarum
et eduxerim filios Israel de medio eorum.
Numérotation du verset Ex. 7,6 
fecit itaque Moyses et Aaron sicut precepit
interl.|  vel : ait

precepit] preceperat Weber
Dominus ita egerunt
Numérotation du verset Ex. 7,7 
erat autem Moyses octoginta annorum et Aaron octoginta trium quando locuti sunt ad pharaonem
marg.|  ERAT  AUTEM  MOYSES  OCTOGINTA etc. STRABO. Propter circumcisionem scilicet, que octava die celebrari iussa est : eandem enim significationem habet octogenarius quam et octonarius infra eum minor.
marg.|   Erat autem Moyses octoginta annorum .   Quando Moyses et Aaron   locuti sunt ad pharaonem , Moyses erat octogenarius,   Aaron vero   octoginta trium annorum, quia lex per predicatores ad gentes oblata circumcisionem spiritalem docuit, {t. 1 : Erfurt, f. 61rb ; facsim., p. 123b} [Rusch, f.  61rb ] et ipsi perfecte mundari studebant, et sic fidem sancte Trinitatis predicabant.
marg.|  ET  AARON  OCTOGINTA  TRIUM. GILIBERTUS. Quia verus montanus, id est Christus, veram circumcisionem in se octava die resurrectionis implevit, et fide Trinitatis triumphato diabolo mundum replevit.
Numérotation du verset Ex. 7,8 
dixitque Dominus ad Moysen et Aaron
Numérotation du verset Ex. 7,9 
cum dixerit vobis pharao ostendite nobis signa dices ad Aaron tolle virgam
interl.|  crucem

nobis] om. Weber
tuam et proice eam coram pharaone
interl.|  in fide audientium

pharaone] pharao Weber
ac vertatur in colubrum
interl.|  sapientiam
marg.|  CUM  DIXERIT  VOBIS etc. Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Hic non erat opus voce pro cuius gracilitate videbatur Moysi datus Aaron, sed virga erat proiicienda ut draco fieret. Cur hoc ergo Moyses ipse non fecit, nisi quia mediatio Aaron inter Moysen et pharaonem magne fidei figuram gerit ? Hoc quoque notandum quod scriptum est : Proiecit Aaron virgam suam ; forte si dixisset : Proiece virgam, nulla questio esset ; quod vero addidit ‘suam’, cum eam Moyses dederit, non frustra forsitan dictum est. An erat utrique illa virga communis, ut cuiuslibet eorum diceretur ?
marg.|  STRABO. Virga Moysi Christum significat, qui ex regali stirpe carnem sumpsit. Unde eadem virga in colubrum conversa, omnes virgas maleficorum devoravit, quia mors Christi mortem nostram consumpsit.
marg.|  OrigenesORIGENES. Apostolus dicit : Emulamini meliora dona alias spiritalia magis autem ut prophetetis. Temptemus et nos emulationem bonorum suscipere, a Domino vero plenitudinem muneris expectare. Pro hoc enim dicitur : Aperi os tuum et implebo illud. Pro illo vero : Punge oculum, et producit lacrimam ; punge cor, et producit sensum. Puto ergo quod Moyses ad Egyptum veniens et virgam ferens qua castigat et verberat Egyptum decem plagis, lex Dei sit, que mundum decem plagis, id est decem mandatis decalogi, corripiat et emendet. Virga qua hec geruntur et Egyptus subigitur, et pharao superatur, crux Christi est, per quam mundus et princeps mundi superatur, id est diabolus cum principibus et potestatibus. Virga proiecta fit draco vel serpens et devorat Egyptiorum magorum serpentes. Serpens vero pro sapientia vel prudentia poni solet. Unde : Estote prudentes sicut serpentes. Et alibi : Serpens erat prudentior cunctis animalibus etc. Crux ergo Christi, cuius predicatio stulta videbatur, quam Moyses, id est Lex, continet, secundum illud : « De me enim ille scripsit », postquam in terra proiecta est, id est ad fidem hominum venit, conversa est in sapientiam, et in tantam que omnem sapientiam Egyptiorum, id est huius mundi, devoraret. Intuere enim quomodo stultam fecit Deus sapientiam huius mundi, postquam manifestavit Christum crucifixum esse Dei virtutem et sapientiam, et universus iam mundus comprehensus est ab eo, qui dixit : « Comprehendam sapientes in astutia eorum ».

Cf. 1Cor. 12, 31.
Cf. Ps. 80, 11.
Cf. Sir. 22, 24.
Mt. 10, 16.
Cf. Gn. 3, 1.
Io. 5, 46.
1Cor. 3, 19.
Numérotation du verset Ex. 7,10 
Ingressi itaque Moyses et Aaron ad pharaonem fecerunt sicut preceperat Dominus tulitque Aaron virgam suam et proiecit coram pharaone et servis eius que versa est in colubrum.
interl.|  Hoc est primum signum.
interl.|  Predicatio crucis stulta videbatur, sed postquam venit ad fidem hominum, sapientia intelligitur.
marg.|  PROIECIT. Isidorus HispalensisISIDORUS. Proiecit Moyses virgam coram pharaone, et serpens facta devoravit serpentes Egyptiorum, significans quod verbum caro fieret, et serpentes diri veneni vacuaret per remissionem peccatorum. Virga est enim verbum directum, regale, plenum potestatis, insigne imperii. Virga serpens facta est, quoniam qui erat Fliius Dei ex Deo Patre natus, factus est filius hominis ex virgine natus, qui quasi serpens exaltatus in cruce, medicinam vulneribus infudit humanis. Unde : « Sicut Moyses exaltavit serpentem in deserto » etc. Virga enim Moysi, in draconem versa, magorum absorbuit virgas; et Christus post glorie sue dignitatem « factus obediens usque ad mortem ». Per ipsam mortem carnis consumpsit aculeum mortis, secundum illud : « Ero mors tua, o mors ».
marg.|  QUE  VERSA  EST etc. Lex Moysi quasi insipida erat ut virga, sed versa in colubrum, id est in spiritalem intelligentiam, potabilis effecta est et delectabilis.

Io. 3, 14.
Phil. 2, 8.
Os. 13, 14.

suam et proiecit] om. Weber Pharaone] Pharao Weber
Numérotation du verset Ex. 7,11 
Vocavit autem pharao sapientes {t. 1 : Erfurt, f. 61va ; facsim., p. 124a} [Rusch, f.  61va ] et maleficos et fecerunt etiam ipsi per incantationes egyptias et arcana
interl.|  demonum
quedam similiter
marg.|  VOCAVIT  AUTEM  PHARAO etc. Sciendum quia vel diabolicis figmentis {t. 1 : Erfurt, f. 61va ; facsim., p. 124a} [Rusch, f.  61va ] spectantium oculos deludebant, ut res in sua natura manentes aliud viderentur. Vel, secundum Augustinum, demones, quamvis mali naturam suam non amiserunt. Ideo dum per incantationem eorum malefici aliquid efficere conantur, discurrunt per mundum, et subito semina eorum de quibus hoc agitur afferunt. Sicque ex illis, permittente Deo, novas rerum species producunt.
marg.|  SIMILITER. In prima plaga dicit cum aqua vertitur in sanguinem ; et in secunda, cum rane ebulliunt ; et in tertia, cum cyniphes ingruunt ; in quarta, cum cynomia educitur ; in quinta, cum manus Domini fit super pecora Egyptiorum, dicuntur similia.
Numérotation du verset Ex. 7,12 
proieceruntque singuli virgas suas que verse sunt in dracones
interl.|  minores serpentes : speciem scilicet pro specie posuit
interl.|  astutias mundi
marg.|   dracones apo tou dorcen dicuntur, id est videre, quia vident acutius ceteris animalibus.

< Parall . > Glossa ordinaria (Prv. 6, 5)
apo tou dorcen] scrips. (ἀπὸ τοῦ δέρκειν) , apo toy dorce Rusch
sed devoravit virga Aaron
interl.|  sapientia mundi, que inimica est Deo
interl.|  crux Christi, qui est sacerdos in eternum
virgas eorum
marg.|  SED  DEVORAVIT etc. Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Si dictum esset : Absorbuit draco Aaron virgas eorum, intelligeretur verus draco Aaron fantastica figmenta non absorbuisse, sed virgas. Hoc enim potuit absorbere quod erant, non quod videbantur et non erant. Sed quia dixit : Absorbuit virga Aaron virgas illorum, draco potuit absorbere virgas, non virga. Sed eo nomine dicta est res unde versa est, quia in id etiam reversa est. Ideo hoc vocari debebat quod principaliter erat. Quid ergo dicendum est de virgis magorum ? An veri dracones facti fuerant, sed simili ratione virge dicantur ? An potius videbantur esse quod non erant ludificatione venefica ? Cur ergo ex utraque parte virge dicuntur et dracones, ut de figmentis illis nihil differat loquendi modus ? Sed monstrare difficile est. Quomodo etiam si veri dracones facti sunt ex virgis magorum, non fuerunt tamen creatores draconum, nec magi, nec angeli mali quibus ministris illa fiebant ? Insunt enim rebus corporeis per omnia elementa mundi quedam occulte seminarie rationes, quibus cum data fuerit oportunitas temporalis, prorumpunt in species debitas suis scilicet modis et finibus. Nec dicuntur qui faciunt ista animalium creatores, sicut nec agricole segetum vel arborum vel huiusmodi, quamvis prebeant quasdam visibiles oportunitates et causas nascendi. Quod autem isti faciunt visibiliter, hoc angeli invisibiliter. Deus vero solus creator est verus, qui causas ipsas et rationes seminarias rebus inseruit.
Numérotation du verset Ex. 7,13 
induratumque est cor pharaonis et non audivit eos sicut preceperat Dominus.
marg.|  INDURATUMQUE etc. Induravit Deus  cor pharaonis quia diabolum ita induravit post peccatum ut, penitentie compunctione, nunquam emolliatur, sicut in Iob dicitur : « Cor eius indurabitur quasi lapis ».

Iob. 41, 15.
Numérotation du verset Ex. 7,14 
Dixit10  Dominus ad Moysen : Ingravatum est cor pharaonis
interl.|  unde : « Cor eius indurabitur quasi lapis ».
interl.|  cui debuit emolliri

Iob. 41, 15.

10  dixit] + autem Weber
et11  non vult dimittere populum.

11  et] om. Weber
Numérotation du verset Ex. 7,15 
Vade ad eum mane
interl.|  Studiose, et quasi primo manes aggrediendus est diabolus.
ecce egredietur ad aquas
interl.|  populos decipiendos
et stabis
interl.|  resistes
in occursum eius super
interl.|  non : in
ripam fluminis
interl.|  secularis
et virgam
interl.|  fidem crucis
que conversa est in draconem tolles in manu
interl.|  opere
tua
marg.|  ECCE  EGREDIETUR etc. OrigenesORIGENES. Primo quidem non intrat Moyses ad pharaonem, sed occurrit ei exeunti ad aquas ; postea vero intrat ; post hec nec intrat, sed accersitus accedit, quia sive nobis in verbo Dei et assertione religionis certamen est cum pharaone, sive obsessas ab eo animas eripere conamur, et est in nobis in disputatione luctamen, non prima fronte ingredi debemus ad ultima questionum loca, sed occurrendum est nobis adversario, et ad aquas suas, id est auctoritates gentilium philosophorum, ut ipsos primo arguamus et errasse doceamus ; deinde ingrediendum ad interiora {t. 1 : Erfurt, f. 61vb ; facsim., p. 124b} [Rusch, f.  61vb ] certaminis. Dicit enim Dominus : Nisi quis prius alligaverit fortem, non potest intrare in domum eius et vasa eius diripere. Prius ergo ligandus est fortis, et questionum vinculis constringendus, et ita introeundum ad diripienda vasa, et liberandas animas, quas deceptione et fraude possederat. Quod cum sepius fecerimus et steterimus contra ipsum, succincti scilicet lumbos in veritate, et stantes in Domino, et viriliter agentes, artifex antiquus et callidus victum se simulabit et cedere, ut negligentiores nos faciat ad certamen. Penitentiam quoque simulabit, deprecabitur nos discedere, sed non longe : vult nos aliqua parte sibi esse vicinos. Sed nisi ab eo longius recedamus, et mare transeamus, et dicamus cogitatione, locutione et opere : Quantum distat ortus ab occidente, tantum fecit a nobis iniquitates nostras, salvi esse non possumus. Oremus ergo misericordiam Dei, ut et nos eripiat de terra Egypti, de potestate tenebrarum, et pharaonem cum exercitu suo tamquam plumbum demergat in aqua vehementissima. Nos autem liberati cum gaudio et exultatione hymnum « cantemus Domino : gloriose enim honorificatus est » etc

Cf. Mt. 12, 29.
Cf. Ex. 15, 1. 21.
Numérotation du verset Ex. 7,16 
dicesque ad eum Dominus Deus Hebreorum misit me ad te dicens dimitte populum meum
interl.|  predestinatum
ut sacrificet mihi12 
interl.|  « Immola Deo sacrificium laudis ».

Ps. 49, 14.

12  sacrificet mihi] inv. Weber
in deserto
interl.|  in quiete et silentio
et usque ad presens audire
interl.|  obedire
noluisti
interl.|  quasi in arbitrio suo fuit vel tenere vel dimittere
Numérotation du verset Ex. 7,17 
interl.|  experieris
quod Dominus sim
interl.|  cui resistere nemo potest
ecce percutiam virga que in manu mea est aquam fluminis
interl.|  in qua enecaverunt parvulos Hebreorum ut bibant sanguinem quem fuderunt
et vertetur in sanguinem
marg.|  ECCE  EGO  PERCUTIAM etc. Isidorus HispalensisISIDORUS. Plage in Egypto corporaliter geste sunt, sed in nobis spiritaliter geruntur. Egyptus enim seculi forma est.
marg.|  AQUAM  FLUMINIS  ET  VERTETUR  IN etc. STRABO. Aqua in sanguinem versa mundanam sapientiam significat, in qua omnis qui manserit necatur, sicut in sanguine piscis. Mundana enim sapientia stultum putat Deum pro hominibus mori : huic ergo quicumque adheserit vivere non poterit.
marg.|  OrigenesORIGENES. Aqua fluminis vertitur in sanguinem, cui Hebreorum pueros tradiderant necandos, ut auctoribus sceleris poculum redderet sanguinis, et cruorem polluti gurgitis quem parricidali cede maculaverant potando sentirent. Allegorice, quoque aque Egypti erratica et lubrica philosophorum dogmata sunt, que parvulos sensu et intelligentia deceperunt ; at ubi crux Christi lumen veritatis ostendit, necis suorum in penas et reatum sanguinis exiguntur. Unde : Omnis sanguis qui effusus est super terram, requiretur a generatione hac.

Cf. Mt. 23, 35.
Numérotation du verset Ex. 7,18 
pisces quoque qui sunt in fluvio morientur et computrescent aque et affligentur Egyptii bibentes aquam fluminis
Numérotation du verset Ex. 7,19 
dixit quoque Dominus ad Moysen dic ad Aaron tolle virgam tuam et extende manum tuam
interl.|  manifesta potentiam
super aquas Egypti et super fluvios eorum et rivos ac paludes et omnes lacus aquarum ut vertantur in sanguinem et sit cruor in omni terra Egypti tam in ligneis vasis quam in saxeis
Numérotation du verset Ex. 7,20 
feceruntque ita Moyses et Aaron sicut preceperat Dominus et elevans virgam
interl.|  crucem
percussit aquam fluminis
interl.|  philosophorum dogmata
coram pharaone13  et servis eius
interl.|  unde : Omnis sanguis qui effusus est super terram requiretur a generatione hac.

Cf. Mt. 23, 35.

13  Pharaone] Pharao Weber
que versa est in sanguinem
interl.|  mortem bibentium
marg.|  QUE  VERSA  EST etc. Rabanus MaurusRABANUS. Primum preceptum de colendo uno Deo : Non erunt tibi dii alii preter me ; prima plaga, aqua in sanguinem versa. Compara primum preceptum prime plage : aqua de qua generantur omnia significat unum Deum, ex quo omnia. Sanguis, carnem mortalem. Aqua ergo versa est in sanguinem, quia commutaverunt gloriam Dei incorruptibilis in similitudinem ymaginis corruptibilis hominis, et hec quidem commutatio fit in corde impiorum.
marg.|  IN  SANGUINEM etc. Quia qui in rerum causis carnaliter sentiunt, huiusmodi correptionibus arguuntur, ut ex qualitate penarum agnoscant suum errorem.
Numérotation du verset Ex. 7,21 
et pisces
interl.|  homines
qui erant in fluvio14 
interl.|  philosophico dogmate

14  fluvio] flumine Weber
mortui {t. 1 : Erfurt, f. 62ra ; facsim., p. 125a} [Rusch, f.  62ra ] sunt computruitque fluvius et non poterant Egyptii bibere aquam fluminis
interl.|  vel : fluminis
et fuit sanguis in tota terra Egypti
Numérotation du verset Ex. 7,22 
feceruntque similiter malefici Egyptiorum incantationibus suis et induratum est cor pharaonis nec audivit eos sicut preceperat Dominus
marg.|  ET  INDURATUM  EST  COR . Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Videtur propterea   cor pharaonis induratum fuisse, quia incantatores Egyptiorum similia fecerunt. Sed sequentia docent quanta fuerit illa obduratio, etiam cum incantatores defecerunt.
Numérotation du verset Ex. 7,23 
avertitque se et ingressus est domum suam nec apposuit cor etiam hac vice
Numérotation du verset Ex. 7,24 
foderunt autem omnes Egyptii per circuitum fluminis aquam ut biberent non enim poterant bibere de aqua fluminis
marg.|  FODERUNT  AUTEM etc. Quia gentilitas confusa de meditatione secularis philosophie, cum videt nihil vitale nec salubre esse in illa, studet investigando circumquaque querens haustum sapientie, nec invenit, donec perveniat ad eum qui ait : Qui sitit, veniat ad me et bibat.

Io. 7, 37.
Numérotation du verset Ex. 7,25 
impletique sunt septem dies postquam percussit Dominus fluvium




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria (Ex. 7), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 25/04/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber04.xml&chapitre=04_7)