initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<05. Leviticus*>

Capitulum 11

marg.| marg.|  HESYCHIUS. Quidquid a Deo factum ipsa institutionis auctoritate mundum est. In animalibus enim mores pinguntur hominum et actus et voluntates, ex quibus fiunt mundi vel immundi.||
marg.| marg.|  HESYCHIUS. Dixit ad Noe : « Omne quod movetur et vivit, erit vobis in cibum » etc. In Genesi quoque dictum est : Vidit Deus cuncta que fecerat, et erant valde bona. Hic autem quedam prohibentur, velut mala, et immunda decernuntur. Non sunt tamen ista contraria sibi : nam et Iudeorum castrimargiam ad modicum Dominus reprimit, et spiritualis preceptorum expositio quales debeant esse instruit. Lex enim nutrimentum est anime rationalis rationaliter intellecta. Sicut autem in superioribus per oblationes figuravit offerentes, sic nunc per ea que comeduntur exprimit comedentes.||

Gn. 9, 3.
Gn. 1, 31.
Numérotation du verset Lv. 11,1 
Locutus est Dominus ad Moysen et Aaron dicens :
Numérotation du verset Lv. 11,2 
dicite filiis Israel :
interl.| interl.| quia commune mandatum est totius populi||
hec sunt animalia que comedere debetis de cunctis animantibus terre
interl.| interl.| ad differentiam celestium : ibi enim est leo, vitulus et aquila et homo, secundum visionem Ezechielis, sed ibi omnia munda et sancta.||

Cf. Ez. 1, 10.
Numérotation du verset Lv. 11,3 
omne quod habet divisam ungulam et ruminat
marg.| marg.| DIVISAM  UNGULAM.  Ungulam dividunt, qui secundum duo Testamenta firmo se gradu innocentie et iustitie statuunt. Iudei  ruminant verba legis, sed  ungulam non findunt, quia duo Testamenta non recipiunt, nec in Patrem et Filium et Spiritum sanctum credunt. Fidei gressum  dividunt heretici :  ungulam findunt, in Patrem et Filium credentes, sed doctrinam veritatis non  ruminant.||
in pecoribus comedetis
Numérotation du verset Lv. 11,4 
quicquid autem ruminat
interl.| interl.| non pecora, sed mores hominum discernit : hi autem mundi sunt qui ruminant, id est semper precepta Dei in ore portant.||

ruminat] + quidem Weber
et habet ungulam sed non dividit eam sicut {t. 1 : Erfurt, f. 117vb ; facsim., p. 236b} [Rusch, f. 117vb ] camelus et cetera non comedetis illud
interl.| interl.| vitam informem et criminibus tortuosam damnat||
marg.| marg.| CAMELUS. Iudeus superbia tumidus, quibus dicitur : Liquantes culicem, camelum autem glutientes. Hi ruminant, quia in littera meditantur, sed non dividunt ungulam, quia litteram a spiritu non distinguunt.||
marg.| marg.| In camelo superbia designatur, que proprie stultorum est, et sapientie stultitia contraria est. Lepus, ut timidus, fortitudini contrarius est ; chirogryllus, ut rapax, iustitie ; sus, ut sordibus, castitati. Horum carnes non comedamus, quas videntur habere virtutes non sequamur. Per has autem quattuor generales virtutes, omnes intellige. Morticina eorum non tangamus, id est peccatis non communicemus.||

Mt. 23, 24.
et inter immunda reputabitis.
Numérotation du verset Lv. 11,5 
Chirogryllus, qui ruminat ungulamque non dividit, immundus est.
interl.| | animal spinosum maius herinacio ||

< Parall . > Glossa ordinaria (Prv. 30, 26).

chirogryllus] scrips., cyrogrillus Rusch, chyrogryllius Weber
Numérotation du verset Lv. 11,6 
lepus
interl.| interl.| timidus, infirmus ; unde : Ve, cordibus trepidis et manibus remissis.||
interl.| interl.| effeminatos reprobat ; unde Comicus : Tute es lepus et queris palpamenta||

Cf. Terentius Afer, Eunuchus, 425 : « quid ais' inquam homini 'inpudens? / lepus tute es, pulpamentum quaeris? ».
quoque nam et ipse ruminat sed ungulam non dividit
marg.| marg.| CYROGRILLUS  QUI etc.  LEPUS etc. In populo Iudeorum utrunque accipitur. Debilia enim dicuntur esse hec animalia. Unde Salomon : « Lepusculus, plebs invalida ». Et David : « Petra refugium erinaciis », sive cyrogrillis. Unde velox est et timidus ; aliud quidem debile sed rapax, sed mortiferum dicunt, id est cyrogrillum quod convenit populo Iudeorum, de quibus dicitur : « Veloces pedes eorum ad effundendum sanguinem ».||

Prv. 30, 26.
Ps. 103, 18.
Rm. 3, 15.
Numérotation du verset Lv. 11,7 
et sus
interl.| interl.| illos significat quibus dicitur : Canis reversus ad suum vomitum : et sus lota in volutabro sceni.||

2Pt. 2, 22.
que cum ungulam dividat non ruminat

que] qui Weber
Numérotation du verset Lv. 11,8 
horum carnibus
interl.| interl.| simulatis virtutibus||
non vescemini nec cadavera
interl.| interl.| peccata||
contingetis quia immunda sunt vobis
Numérotation du verset Lv. 11,9 
hec etiam sunt que gignuntur in aquis
interl.| interl.| baptismi de quibus Isaias : « Ecce gentes quasi stilla situle » ; Septuaginta : Sicut aque multe gentes.||

Is. 40, 15.

etiam] om. Weber
et vesci licitum est omne quod habet pinnulas
interl.| interl.| vitam sublimem et celestem||
et squamas tam in mari quam in fluminibus et stagnis comedetis
interl.| interl.| ignorantiam, sed que facile auferatur, sicut de Paulo dicitur : « Ceciderunt ab oculi eius tanquam squame, et visum recepit ».||
marg.| marg.| HEC  SUNT  QUE etc. HESYCHIUS. Quemadmodum in spontaneis sacrificiis, que et dona vocantur, operatores legis et simplices vel contemplatores, per varias oblationes significavit, et qui salvantur ex gentibus, quibus sacrificium de simila, ut simplicibus deputatur ; quod innuit dicens : Si anima obtulerit Domino, nec addidit ‘de populo terre’, sicut in aliis sacrificiis : sic per ciborum abstinentiam quales debent esse qui legem meditantur ostendere cupiens, per ruminare et ungulam dividere Iudeum expressit, qui debet mandatum legis implere, et a spiritu litteram dividere, et legem spiritualiter intelligere. Per hec autem que in presenti capitulo dicuntur, ostendit se de gentibus loqui. Unde nec piscium nomina posuit, quia suorum nomina scribi super terram non cupit Ecclesia. Unde : « Scribantur hec in generatione altera », hoc est in celis.||
marg.| marg.| OMNE  QUOD  HABET  PINNULAS , etc. Isidorus Hispalensis ISIDORUS. In piscibus quidquid  pinnulas et squamas non habet, abominabile est : aspera pro mundis habentur. Hispidi enim et hirsuti, firmi et graves hominum mores approbantur. Qui sine his sunt, immundi dicuntur, quibus leves et lubrici, infirmi et effeminati mores adiiciuntur.||
marg.| marg.| Pinnulas quoque coniungit et  squamas : quicumque enim pisces pinnati sunt et squamosi. Sic quibus ignorantia solubilis est, his et cognitio sublimis et vita celestis. Qui autem tales non sunt, cum his nec cibum sumere.||
marg.| marg.| Gregorius Magnus GREGORIUS. Moraliter. Pisces qui pinnulas habent et squamas, dare saltus super aquas solent. In pinnatis ergo piscibus electe anime figurantur, que sole in celestis Ecclesie corpus transeunt, que pinnulis virtutum fulte, per celeste desiderium saliunt ad contemplationem, quamvis in se relabantur per carnis fragilitatem. Soli ergo in electorum corpus quasi cibus electus transeunt, qui dum imis serviunt, mentis saltibus superna conscendunt, ne semper in profundis curarum lateant, ubi nullam amoris summi, quasi liberi aeris, curam habent. Qui ergo rebus temporalibus occupantur, tunc bene exteriora disponunt, cum sollicite ad interiora refugiunt, nec perturbationis strepitus diligunt, sed apud semetipsos intus in tranquillitatis sinu requiescunt.||

Act. 9, 18.
Ps. 101, 19.
Cf. Lv. 11, 10.
Numérotation du verset Lv. 11,10 
Quicquid autem pinnulas et squamas non habet eorum que in aquis moventur et vivunt abominabile vobis
marg.| marg.| QUIDQUID  AUTEM  PINNULAS. Sunt etiam pisces testam pro pelle habentes, quorum  squama auferri non potest, quia nec verbo Dei  squamas ignorantie deponunt, {t. 1 : Erfurt, f. 118ra ; facsim., p. 237a} [Rusch, f. 118ra ] nec cultrum spiritus suscipiunt, et quamvis in mari baptismi inveniantur vel in penitentie fluminibus,  abominabiles sunt tamen in his  que moventur et vivunt in aquis, quia regenerationem et vitam, quam in baptismo acceperunt, vivendo male corrumpunt.||
Numérotation du verset Lv. 11,11 
interl.| interl.| ut supra||

execrandumque] et execrandum Weber
eorum non comedetis et morticina vitabitis
Numérotation du verset Lv. 11,12 
cuncta que non habent pinnulas et squamas in aquis polluta erunt.
marg.| marg.| CARNES  EORUM etc. HESYCHIUS. Cum suem prohibet, vitam scenosam et sordibus gaudentem reprehendit. Cum vero leporem, viros effeminatos damnat. Quis mustelam cibum faciet ? Sed furtum notat. Quis lacertam ? Sed vite odit inconstantiam. In stellione maculas mentium execratur. Accipitrem, milvum, aquilam odit, id est raptores, violentia viventes. Vulturem abominatur, predam scilicet de aliena morte querentes. Corvum prohibet, id est nigras voluptates. Cum passerem interdicit, intemperantiam arguit. Cum noctuam, lucifugas varietates. Quando caradrion, lingue intemperantiam. Quando cignum prohibet, alte cervicis superbiam prohibet. Quando vespertilionem, querentes tenebras noctis.||

Cf. Lv. 11, 11-17.
Numérotation du verset Lv. 11,13 
Hec sunt que de avibus comedere non debetis et vitanda sunt vobis
aquilam
interl.| interl.| que vivit de morte et rapina aliarum avium||
et grypum et alietum
interl.| interl.| avis magna||
marg.| marg.| HEC  SUNT  QUE DE  AVIBUS etc. Que ad contemplativorum vitam pertinent, adiungit. Sicut enim in oblatione sacrificiorum proprium capitulum eis deputavit, sic et in cibis. Vere enim abominandum quemlibet contemplationi vacantem, sponte tales habere maculas quales in his avibus legislator significat. Ait enim : Aquilam et griphem etc. Per hec raptores et cibum alienum male sectantes, et iniustis gaudentes figurat. Quedam ex his rapto vivunt, alia domos penetrant et diripiunt que reperiunt. His similes sunt qui domos penetrant, et captivas ducunt mulierculas peccatis oneratas.||

2Tim. 3, 6.

grypum] scrips., griphum Rusch, grypem Weber
Numérotation du verset Lv. 11,14 
milvum ac vulturem
interl.| interl.| avis similis aquile, maior tamen||
marg.| marg.| VULTUREM. Qui bellis gaudet. Unde sequitur exercitum, expectans cadavera mortuorum : non debet enim alieno luctu pasci, qui dat operam contemplationi.||
iuxta genus suum
Numérotation du verset Lv. 11,15 
et omne corvini
interl.| interl.| qui est expers affectionis ; unde corvus semel emissus a Noe non revertitur, cui similis Iudas.||
generis in similitudinem suam
Numérotation du verset Lv. 11,16 
struthionem
marg.| marg.| STRUTIONEM.  Strutio avis est, sed volare non potest, et semper circa terram est, sicut quidam Deo militantes et secularibus negociis se implicantes. ||

Cf. 2Tim. 2, 4 : « Nemo militans Deo implicat se negotiis secularibus ».
et noctuam
interl.| interl.| Septuaginta : glaucum ||
marg.| marg.|  NOCTUAM . Hanc aiunt in  nocte acute videre, et parum in die. Tales sunt qui Legis gloriantur contemplatione et Evangelii lucem capere non valent.||
marg.| marg.| Nicticorax in nocte tantum rapit. Tales sunt gentes noctis operibus inhiantes, « que sunt fornicatio, immunditia, impudicitia ». ||

Gal. 5, 19.
et larum
marg.| marg.| LARUM .  Larus animal est tam in aqua quam in terra habitans : volat enim et natat. Huic assimilantur qui circumcisionem et baptismum venerantur.||
et accipitrem
marg.| marg.| ACCIPITREM .  Accipiter inter rapaces est aves, sed mansuescit, et rapinam cum hominibus operatur. Hunc imitantur qui mansueti videntur, sed cum potentibus et avaris ac rapacibus rapere nituntur.||
iuxta genus suum
Numérotation du verset Lv. 11,17 
bubonem et mergulum et ibim
marg.| marg.| MERGULUM ET  IBIM. Hec longi colli sunt, et cibum ex profunditate terre vel aque (ut dicitur) trahunt, nec imitanda sunt. Qui enim contemplationi vacat, ad superiora debet tendere, nec de inferioribus sollicitus esse.||

ibim Rusch] ibin Weber
Numérotation du verset Lv. 11,18 
cygnum et onocrotalum
interl.| interl.| avis est in Africa habens longum rostrum||

cygnum B M T Φ O G Clementina] cignum Cava Ω Ed1455 Rusch, cycnum Amiatinus Weber
et porphyrionem
Numérotation du verset Lv. 11,19 
herodionem et charadrionem iuxta genus suum upupam10 
marg.| marg.| UPUPAM . Hec lugubris est et luctum amans. Seculi autem tristicia mortem operatur. Qui autem Deum diligit, debet gaudere, sine intermissione orare, in omnibus gratias agere.||

Cf. 1Th. 5, 16-18.

charadrionem] scrips., caradrionem Rusch, charadrio Weber 10  upupam Rusch] opupam Weber
quoque et vespertilionem
marg.| marg.| {t. 1 : Erfurt, f. 118rb ; facsim., p. 237b} [Rusch, f. 118rb ] VESPERTILIONEM . Que circa terram volat, pennis pro pedibus utitur, quod alienum est ab eis qui contemplantur, ne contemplatio eorum in terrenis occupetur.||
Numérotation du verset Lv. 11,20 
omne de volucribus quod graditur super quattuor pedes abominabile erit vobis.
marg.| marg.| OMNE DE  VOLUCRIBUS  QUOD etc. Qui contemplativis videntur esse similes, sed tanquam reptilia terrenis inherent concupiscentiis, etiam si in  quattuor pedibus ambulent, id est si Evangelicam predicationem simulent que vocat ad penitentiam : quia non vere socialem amplectuntur vitam, voluptatibus servientes,  abominabiles sunt.||
Numérotation du verset Lv. 11,21 
Quicquid autem ambulat quidem super quattuor pedes sed habet longiora retro crura per que salit super terram
marg.| marg.| QUIDQUID  AUTEM etc. Quia cum sint in carne, non « secundum carnem ambulant », sed a sordidis actionibus exiliunt, et terrenis hominibus permiscentur ut instruant et doceant, sicut Dominus cum peccatoribus et publicanis. Habere nos oportet crura sublimiora pedibus, ne claudicemus utroque pede, sicut Iudei in lege et prophetis, sed crura habeamus recta, sicut Cherubin, de quibus dicitur : Crura eorum recta, et pennati pedes eorum.||

Rm. 8, 1 ; cf. 2Cor. 10, 3.
Cf. Ez. 1, 7.
Numérotation du verset Lv. 11,22 
comedere debetis ut est bruchus
marg.| marg.| BRUCHUS . Qui exilit, sed minus quam attacus vel locusta, qui magis exiliunt. Tales sunt qui cum peccatoribus conversantur, ad conversationem, non ad consensum vel imitationem.||
in genere suo et attacus11  atque ophiomachus12 
marg.| marg.| OPHIOMACHUS . 13  Qui pugnat cum serpentibus : nobis autem pugna est cum antiquo serpente et angelis eius.||

11  attacus Weber] atachus ΦRZVP ΩS ΩJ, atthacus M Ed1455 Rusch 12  ophiomachus Weber] ophimacus ΛL , ophimachus P
13  ophiomacus] scrips., ophimachus Rusch
atque14  locusta singula iuxta genus suum
interl.| interl.| scilicet omnium istorum animalium||

14  atque] ac Weber
Numérotation du verset Lv. 11,23 
{t. 1 : Erfurt, f. 118rb ; facsim., p. 237b} [Rusch, f. 118rb ] quicquid autem ex volucribus quattuor tantum habet pedes
interl.| interl.| id est : qui abutuntur evangelica predicatione et inquinantur sordibus terrene vite||
execrabile erit vobis
Numérotation du verset Lv. 11,24 
et quicumque morticina
interl.| interl.| actiones in quibus mors||
eorum tetigerit
interl.| interl.| participando||
polluetur et erit immundus usque ad vesperum
interl.| interl.| ut supra||
interl.| interl.| usque dum agat penitenitam ; unde : «  Ad vesperum demorabitur fletus ».||

Ps. 29, 6.
Numérotation du verset Lv. 11,25 
et si necesse fuerit ut portet quippiam horum mortuum
marg.| marg.| UT PORTET  QUIPPIAM etc. Sicut qui dicit malum bonum, et amarum dulce : laudando enim malum a quo prohibere debuerat, suum facit et portat.||

Cf. Is. 5, 20.
lavabit vestimenta sua
interl.| interl.| corpus vel actionem ; unde : « Beatus qui vigilat, et custodit vestimenta ».||

Apc. 16, 15.
et immundus erit usque ad occasum solis15 

15  occasum solis] inv. Weber
Numérotation du verset Lv. 11,26 
omne animal quod habet quidem ungulam sed non dividit eam
interl.| interl.| sicut Iudei non dividunt litteram a spiritu||
nec ruminat
interl.| interl.| Verbum Dei assidue meditando||
immundum erit et quicquid tetigerit illud contaminabitur
marg.| marg.| OMNE  ANIMAL etc. HESYCHIUS. Nullum peccatum preterit lex : quecumque in Evangelio prohibentur Legis enigmatibus exprimuntur, ut in ore duorum testium stet omne verbum, et in utraque lege laudes Deum, et sicut prohibet, fugias malum.||

Mt. 18, 16.
Numérotation du verset Lv. 11,27 
quod ambulat super manus ex cunctis animantibus que incedunt quadrupedia immundum erit qui tetigerit morticina eorum
interl.| interl.| quibus manus impositione, mors ipsorum communicata||
marg.| marg.| QUOD  AMBULAT  SUPER  MANUS EX  CUNCTIS  ANIMANTIBUS etc. Qui ad evangelicam doctrinam conversationemve migrat, sed  manibus ambulat, turpis scilicet lucri causa  manus imponens, hic recte omnibus bestiis comparatur, ut vel adulterium dicas vel avarum vel homicidam et similia : omnibus enim per pravam impositionem communicat.||
polluetur usque ad vesperum
interl.| interl.| donec agat penitentiam||
Numérotation du verset Lv. 11,28 
et qui portaverit huiuscemodi cadavera
marg.| marg.| QUI  PORTAVERIT  HUIUSMODI etc. Falsa dicendo testimonia, dignum dicendo indignum, et mundum immundum.||
lavabit
interl.| interl.| lacrimis penitentie : « Lavabo per singulas noctes lectum meum : lacrimis meis stratum meum rigabo. »||

Ps. 6, 7.
vestimenta sua et immundus erit usque ad vesperum quia omnia hec immunda sunt vobis
Numérotation du verset Lv. 11,29 
hec16  quoque inter polluta reputabuntur17  de his que moventur in terra : mustela
interl.| interl.| furtum prohibet||

16  hec] hoc Weber 17  reputabuntur] reputabitur Weber
et mus
interl.| interl.| ingluviem||
marg.| marg.| MUS. Ingluviem. Mus enim pro ventris ingluvie nulla vitat pericula.||
et crocodilus18  ,
marg.| marg.| CROCODILUS. Qui dure cutis et maliciosus luto pascitur.||

18  crocodilus Rusch] corcodillus Weber
singula iuxta genus suum
Numérotation du verset Lv. 11,30 
migale19   ;
interl.| interl.| animal est natum ad deridendum, dolosum, rapax, ingluviosum||

19  migale] + et Weber
cameleon
marg.| marg.| CAMELEON. Miserescet, et pre infirmitate mansuetum fingit se, cum crudele sit.||
interl.| interl.| ascolopotis, parvulus quidem sed venenosus||

20  stellio Rusch] stelio Weber
ac lacerta
interl.| interl.| que habitat in sepulcris||
et talpa
marg.| marg.| {t. 1 : Erfurt, f. 118va ; facsim., p. 238a} [Rusch, f. 118va ] TALPA. Animal cecum de terra genitum. Creatur enim, ut aiunt, de terra compluta et lutulenta, sed prius corrupta.||
Numérotation du verset Lv. 11,31 
Omnia hec immunda sunt
interl.| interl.| non sola, sed maxime||
qui tetigerit morticina eorum immundus erit usque ad vesperum
interl.| interl.| ut supra||
marg.| marg.| QUI  TETIGERIT etc. Si naturaliter essent immunda, immundus esset viventia etiam qui tangeret. Morticina talium actiones sunt, id est dolus, furtum, duplicitas et huiusmodi in quibus mors anime.||
Numérotation du verset Lv. 11,32 
et super quod ceciderit quicquam de morticinis eorum polluetur tam vas ligneum
interl.| interl.| vita levis et mediocris||
et vestimentum
interl.| interl.| quod sufficit ad tegendum||
marg.| marg.| ET SUPER  QUOD  CECIDERIT. HESYCHIUS. Admirabili divisione utitur legislator. Alii enim peccant ex negligentia, alii studio. Unde Salomonaa   : Ve his qui student vino, et calicibus vacant epotandis. Quos recte inter eos qui tangunt morticina posuit. Qui vero per negligentiam et stuporem anime, defectumque virtutum delinquunt, sicut David videns uxorem Urie se lavantem, specie renitentem, incidit in adulterium. Super eos morticina cadunt. Non enim ad peccandum studuerunt, sed inciderunt, quasi desuper cadens suscipientes morticinum. Qui autem omnino susceperunt nec restiterunt, immundi sunt :  Tam vas ligneum quam vestimentum.||

aa  Cf. Prv. 23, 30.
quam pelles
interl.| interl.| patiens||
et cilicia
interl.| interl.| penitens||
et in quocumque fit opus
interl.| interl.| virtutis||
tingentur aqua
interl.| interl.| lavacri vel lacrimarum||
et polluta erunt usque ad vesperum et sic postea mundabuntur
Numérotation du verset Lv. 11,33 
Vas autem fictile
interl.| interl.| qui totus terrenus est||
in quo horum quicquam
interl.| interl.| morticinum, id est peccatum ad mortem||
inciderit21 
interl.| interl.| ut interiori dominetur||

21  inciderit] intro ceciderit Weber
polluetur et ideo22  frangendum est.
interl.| interl.| quia immunditia eius non potest facile purgari, et labore multo et contritione et quadam reformatione eget||

22  ideo] idcirco Weber
Numérotation du verset Lv. 11,34 
omnis cibus quem comedetis23  , si fusa fuerit super eum aqua,
interl.| interl.| si quicquam horum inciderit||
marg.| marg.| SI FUSA  FUERIT etc. Augustinus Hipponensis AUGUSTINUS. De vase, scilicet quod factum est immundum, de morticinis immundis, si forte aquam habuit.||
marg.| marg.| aqua baptismi. Est enim sermo de baptizatis : de infidelibus autem mentionem non facit. Unde Paulusab   : Scripsi vobis non commisceri fornicariis, non utique fornicariis huius mundi etc.||

ab  1Cor. 5, 9-10.

23  comedetis] comeditis Weber
immundus erit et omne liquens quod bibitur de universo vase
interl.| interl.| quodlibet homine||
immundum erit.
marg.| marg.| OMNIS  CIBUS etc.  Cibum et potum opera bona intelligit. Ideo dixit :  Cibus quem comeditis,  et liquens quod bibitur etc., quia malarum actionum et  cibus et potus prohibetur, ne quis participet. Si ergo bonis actionibus que sunt in omni  vase, id est in omni homine, quodlibet morticinum inciderit, necessario  immunda actio erit. Si enim bone actioni, superbia, dolus, hypocrisis vel quodlibet morticinum, id est participanti mortiferum inciderit, et hic  immundus erit : bonam enim actionem mala incidens intentio polluit.||
Numérotation du verset Lv. 11,35 
et quicquid de morticinis huiusmodi24  ceciderit super illud immundum erit sive clibani
marg.| marg.| SIVE  CLIBANI . Per hoc magistri designantur in quibus cibi sacre doctrine coquuntur operatione et igne Spiritus sancti. Nec mirum : Moab enim lebes appellaturac   : « Moab olla spei mee ».||

ac  Ps. 59, 10.

24  huiusmodi] istiusmodi Weber
sive cytropodes25 
interl.| interl.| vasa quedam||
marg.| marg.| CITROPEDES. Quia qui docent non furari, furantur, et qui predicant non mechari, mechantur : doctrina tamen munda est. Undead   : Fontes etc.||

ad  Lv. 11, 36.

25  cytropodes Weber] citropedes Rusch
destruentur et immundi erunt
Numérotation du verset Lv. 11,36 
fontes
interl.| interl.| opulentas doctrinas||
vero et cisterne
interl.| interl.| lingue mediocria loquentes, et doctrinam mutuam habentes||
et omnis aquarum congregatio
interl.| interl.| verborum affluentia undecumque congregata ||
munda erit
interl.| interl.| in se||
qui morticinum eorum tetigerit
interl.| interl.| ut supra. Que enim tales dixerint : Debemus facere, non que fecerint.||
polluetur
Numérotation du verset Lv. 11,37 
si ceciderit26  super sementem
interl.| interl.| baptisandos||

26  ceciderit Rusch] ceciderint Weber
non polluent eam
interl.| interl.| quo ignorantia excusat||
Numérotation du verset Lv. 11,38 
si27  autem quispiam
interl.| interl.| baptista||

27  si] sin Weber
aqua
interl.| interl.| baptismi||
sementem perfuderit et postea morticinis tacta fuerit illico polluetur
interl.| interl.| Quiaae   : « Excusationem non habent ».||
marg.| marg.| SI CECIDERINT etc.28  HESYCHIUS. Nihil indiscussum relinquit. Omnia discutit ad perfectionem spiritualis legis, etsi imperfecta eis videatur qui solam legis {t. 1 : Erfurt, f. 118vb ; facsim., p. 238b} [Rusch, f. 118vb ] litteram intuentur. Differentiam ergo infidelium qui nondum baptizati sunt exponit.  Semen appellantur quicumque predicationem suscipiunt. Unde Dominus aitaf   : Bonum  semen sunt filii regni.  Sementis est que seminanda est : hi sunt nondum baptizati qui baptizandi sunt. Super hos si ceciderit  morticinum, quia cautelam mysteriorum nondum acceperunt, nec integram Dei cognitionem, ut possint sibi cavere a peccatis, mundi esse dicuntur, quia per ignorantiam excusantur. Super quos fusa fuerit aqua baptismatis, si quodlibet  morticinum super eos  ceciderit, fiunt immundi.||

ae  Cf. Io. 15, 22.
af  Cf. Mt. 13, 38.
28  ceciderint] sic Rusch
Numérotation du verset Lv. 11,39 
si mortuum
interl.| interl.| in peccato||
fuerit animal quod licet vobis comedere
interl.| interl.| id est viventis conversationi sociari||
quia29  cadaver eius tetigerit
interl.| interl.| imitando||

29  quia] qui Weber
interl.| interl.| donec peccati fervor deficiat||
Numérotation du verset Lv. 11,40 
et qui comederit
interl.| interl.| defenderit||
ex eo quippiam sive portaverit lavabit vestimenta
interl.| interl.| actiones||
sua et immundus erit usque ad vesperum
interl.| interl.| QUIA CADAVER etc. Iniquorum vitam debemus abominari, iustorum imitari. Qui enim vitam malorum tetigerit,  immundus erit, donec penituerit.  Qui comederit, id est quasi advocatus defenderit, et in se auxiliando transtulerit,  lavet vestimenta sua, id est actiones pravas, donec penituerit.||
Numérotation du verset Lv. 11,41 
omne quod reptat super terram
interl.| interl.| terrena sapiens||
abominabile erit nec assumetur in cibum
interl.| interl.| OMNE QUOD REPTAT etc. Hoc superius legislator exposuit, sed ad frequentationem meditande legis monendo auditorem repetit.||
Numérotation du verset Lv. 11,42 
quicquid super pectus
interl.| interl.| alii : super ventrem ||
quadrupes graditur
interl.| interl.| Evangeliorum predicatione abutens luxuriose vivendo||
interl.| interl.| castrimargie studens||
et multos habet pedes
interl.| interl.| Etiam ex aliis scripturis et varia doctrina sibi salutem futuram affirmans.||
sive per humum trahitur non comedetis quia abominabile est
interl.| interl.| vitandum||
Numérotation du verset Lv. 11,43 
nolite contaminare animas vestras, nec tangatis quicquam eorum ne immundi sitis
interl.| interl.| sicut illa si tetigeritis||
Numérotation du verset Lv. 11,44 
ego30  sum Dominus Deus vester
interl.| interl.| ad cuius imaginem facti estis, ut celestia sapiatis||

30  ego] + enim Weber
sancti estote quoniam31  ego sanctus sum ne polluatis animas vestras
interl.| interl.| Notat non esse pollutionem in mortuis corporibus.||
marg.| marg.| ANIMAS  VESTRAS. In quibus imago, que pollutionem non patitur nec sociari infirmis animalibus, quia super omnia dominantur.||

31  quoniam] + et Weber
in omni reptili quod movetur super terram
interl.| interl.| humiliari hominem bonum est, sed ad terrenam sapientiam declinare malum est ; unde addit : quod movetur super terram ||
Numérotation du verset Lv. 11,45 
ego enim32  sum Dominus qui eduxi vos de terra Egypti
interl.| interl.| malis operibus tenebrarum||

32  enim] om. Weber
ut essem vobis in Deum.
interl.| interl.| cui si vultis adherere, sancti debetis esse sicut  ego ag   : ||

ag  Cf. Lv. 11, 44 ; Lv. 19, 2.
Sancti eritis quia33  ego sanctus sum.

33  quia] + et Weber
Numérotation du verset Lv. 11,46 
Ista est lex animantium et volucrum et omnis anime viventis que movetur in aqua et reptat in terra
Numérotation du verset Lv. 11,47 
ut differentias noveritis mundi et immundi et sciatis quid comedere et34  respuere debeatis.
marg.| marg.| ET SCIATIS  QUID  COMEDERE. Non hi cibi nos mundant vel polluunt, sed nos ipsi : vivificamus enim que comeduntur, et quemadmodum omnis cibus bonus, et nihil reiciendum, quod cum gratiarum actione percipitur ; sic ea que comeduntur, id est que nutriunt animam, bonas scilicet actiones, nos vivificamus, si bene utimur ; si male, mortificamus. Qui enim ex rapina facit elemosinam mortificat eam, et aufert ei potentiam, et qui abstinent a cibis, fratribus vero detrahunt, mortificant abstinentiam.||

34  et] + quid Weber




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria (Lv. 11), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 16/09/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber05.xml&chapitre=05_11)