initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<05. Leviticus*>

Capitulum 15

Numérotation du verset Lv. 15,1 
Locutus est Dominus ad Moysen et Aaron dicens

1 Locutus] Locutusque Weber
Numérotation du verset Lv. 15,2 
loquimini filiis Israel et dicite eis vir qui patitur fluxum seminis immundus erit
Numérotation du verset Lv. 15,3 
et tunc iudicabitur huic vitio subiacere cum per momenta singula adheserit carni illius atque concreverit fedus humor
Numérotation du verset Lv. 15,4 
omne stratum in quo dormierit immundum erit et ubicumque sederit
Numérotation du verset Lv. 15,5 
si quis hominum tetigerit lectum eius lavabit vestimenta sua et ipse lotus aqua immundus erit usque ad vesperum
Numérotation du verset Lv. 15,6 
si sederit ubi ille sederat et ipse lavabit vestimenta sua et lotus aqua immundus erit usque ad vesperum
Numérotation du verset Lv. 15,7 
qui tetigerit carnem eius lavabit vestimenta sua et ipse lotus aqua immundus erit usque ad vesperum
Numérotation du verset Lv. 15,8 
si salivam huiuscemodi homo iecerit super eum qui mundus est lavabit vestem suam et lotus aqua immundus erit usque ad vesperum
Numérotation du verset Lv. 15,9 
sagma super quo sederit immundum erit
Numérotation du verset Lv. 15,10 
et omnis qui tetigerit quicquid sub eo fuerit pollutus erit usque ad vesperum qui portaverit horum aliquid lavabit {t. 1 : Erfurt, f. 122va ; facsim., p. 246a} [Rusch, f. 122va ] vestem suam et ipse lotus aqua immundus erit usque ad vesperum

omnis qui tetigerit] om. Weber | fuerit] + qui fluxum seminis patitur Weber | pollutus] pollutum Weber |
Numérotation du verset Lv. 15,11 
omnis quem tetigerit qui talis est non lotis ante manibus lavabit vestimenta sua et lotus aqua immundus erit usque ad vesperum
Numérotation du verset Lv. 15,12 
vas autem fictile quod tetigerit confringetur vas autem ligneum lavabitur aqua

autem] om. Weber
Numérotation du verset Lv. 15,13 
si sanatus fuerit qui huiuscemodi sustinet passionem numerabit septem dies post emundationem sui et lotis vestibus ac toto corpore in aquis viventibus erit mundus
Numérotation du verset Lv. 15,14 
die autem octavo sumet duos turtures aut duos pullos columbe et veniet in conspectu Domini ad ostium tabernaculi testimonii dabitque eos sacerdoti
Numérotation du verset Lv. 15,15 
qui faciet unum pro peccato et alterum in holocaustum rogabitque pro eo coram Domino ut emundetur a fluxu seminis sui
Numérotation du verset Lv. 15,16 
vir de quo egreditur semen coitus lavabit aqua omne corpus suum et immundus erit usque ad vesperum
Numérotation du verset Lv. 15,17 
vestem et pellem quam habuerit lavabit aqua et immunda erit usque ad vesperum
Numérotation du verset Lv. 15,18 
mulier cum qua coierit lavabitur aqua et immunda erit usque ad vesperum
Numérotation du verset Lv. 15,19 
mulier que redeunte mense patitur fluxum sanguinis septem diebus separabitur
Numérotation du verset Lv. 15,20 
omnis qui tetigerit eam immundus erit usque ad {t. 1 : Erfurt, f. 122vb ; facsim., p. 246b} [Rusch, f. 122vb ] vesperum
Numérotation du verset Lv. 15,21 
et locus in quo dormierit vel sederit diebus separationis sue polluetur

locus] om. Weber
Numérotation du verset Lv. 15,22 
qui tetigerit vestimentum eius lavabit vestimenta sua et ipse lotus aqua immundus erit usque ad vesperum

vestimentum] lectum Weber
Numérotation du verset Lv. 15,23 
omne vas super quo illa sederit quisquis attigerit lavabit vestimenta sua et ipse lotus aqua pollutus erit usque ad vesperum

ipse] om. Weber
Numérotation du verset Lv. 15,24 
si coierit cum ea tempore sanguinis menstrualis immundus erit septem diebus et omne stratum in quo dormierit polluetur

ea] + vir Weber
Numérotation du verset Lv. 15,25 
mulier que patitur multis diebus fluxum sanguinis non in tempore menstruali vel que10  menstruum sanguinis11  fluere non cessat quamdiu huic subiacebit12  passioni immunda erit quasi sit in tempore menstruo

10  que] + post Weber | 11  sanguinis] sanguinem Weber | 12  subiacebit] subiacet Weber |
Numérotation du verset Lv. 15,26 
omne stratum in quo dormierit et vas in quo sederit pollutum erit
Numérotation du verset Lv. 15,27 
quicumque tetigerit eam lavabit vestimenta sua et ipse lotus aqua immundus erit usque ad vesperum
Numérotation du verset Lv. 15,28 
si steterit sanguis et fluere cessaverit13  numerabit septem dies purificationis sue

13  cessaverit] cessarit Weber
Numérotation du verset Lv. 15,29 
et octavo die offeret pro se sacerdoti duos turtures vel duos pullos columbarum14  ad ostium tabernaculi testimonii

14  columbarum] columbe Weber
Numérotation du verset Lv. 15,30 
qui unum faciet pro peccato et alterum in holocaustum rogabitque pro ea coram Domino et pro fluxu immunditie eius
Numérotation du verset Lv. 15,31 
docebitis ergo filios Israel ut caveant immunditias15  {t. 1 : Erfurt, f. 123ra ; facsim., p. 247a} [Rusch, f. 123ra ] et non moriantur in sordibus suis cum polluerint tabernaculum meum quod est inter eos

15  immunditias] imminditiam Weber
Numérotation du verset Lv. 15,32 
ista est lex eius qui patitur fluxum seminis et qui polluitur coitu
Numérotation du verset Lv. 15,33 
et que menstruis temporibus separatur vel que iugi fluit sanguine et hominis qui dormierit cum ea.




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria (Lv. 15), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 17/02/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber05.xml&chapitre=05_15)