initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<05. Leviticus*>

Capitulum 16

Numérotation du verset Lv. 16,1 
Locutusque est Dominus ad Moysen post mortem filiorum duorum Aaron quando offerentes ignem alienum interfecti sunt

1 duorum filiorum] inv. Weber duum Weber
Numérotation du verset Lv. 16,2 
et precepit ei dicens loquere ad Aaron fratrem tuum ne omni tempore ingrediatur sanctuarium quod est intra velum coram propitiatorio quo tegitur arca ut non moriatur quia in nube apparebo {t. 1 : Erfurt, f. 123rb ; facsim., p. 247b} [Rusch, f. 123rb ] super oraculum
Numérotation du verset Lv. 16,3 
nisi hec ante fecerit vitulum pro peccato offeret et arietem offeret in holocaustum

pro peccato – offeret] inv. Weber offeret] om. Weber
Numérotation du verset Lv. 16,4 
tunica linea vestietur feminalibus lineis verenda celabit accingetur zona linea cidarim lineam imponet capiti hec enim vestimenta sunt sancta quibus cunctus cum lotus fuerit induetur

verenda] verecunda Weber cunctus] cunctis Weber
Numérotation du verset Lv. 16,5 
suscipietque ab universa multitudine filiorum Israel duos hircos pro peccato et unum arietem in holocaustum
Numérotation du verset Lv. 16,6 
cumque obtulerit vitulum et oraverit pro se et pro domo sua
Numérotation du verset Lv. 16,7 
duos hircos stare faciet coram Domino in ostio tabernaculi testimonii
Numérotation du verset Lv. 16,8 
mittens super utrumque sortem unam Domino et alteram capro emissario
Numérotation du verset Lv. 16,9 
cuius exierit sors {t. 1 : Erfurt, f. 123va ; facsim., p. 248a} [Rusch, f. 123va ] Domino offeret illum pro peccato
Numérotation du verset Lv. 16,10 
cuius autem in caprum emissarium statuet eum vivum coram Domino ut fundat preces super eo et emittat illum in solitudinem
Numérotation du verset Lv. 16,11 
his rite celebratis offeret vitulum et rogans pro se et pro domo sua immolabit eum
Numérotation du verset Lv. 16,12 
assumptoque thuribulo quod de prunis altaris impleverit et hauriens manu compositum thymiama in incensum ultra velum intrabit in sancta
Numérotation du verset Lv. 16,13 
ut positis super ignem aromatibus nebula eorum et vapor operiat oraculum quod est supra testimonium et non moriatur

supra] super Weber
Numérotation du verset Lv. 16,14 
tollet de sanguine vituli et asperget digito septies contra propitiatorium ad orientem

tollet] + quoque Weber
Numérotation du verset Lv. 16,15 
cumque mactaverit hircum pro peccato populi inferet sanguinem {t. 1 : Erfurt, f. 123vb ; facsim., p. 248b} [Rusch, f. 123vb ] eius intra velum sicut preceptum est de sanguine vituli ut aspergat e regione oraculi
Numérotation du verset Lv. 16,16 
et expiet sanctuarium ab immunditiis filiorum Israel et a prevaricationibus eorum cunctisque peccatis iuxta hunc ritum faciet in tabernaculo testimonii quod fixum est inter eos in medio sortium habitationis eorum

in] om. Weber sortium] sordium Weber
Numérotation du verset Lv. 16,17 
nullus hominum sit in tabernaculo quando pontifex ingreditur sanctuarium ut roget pro se et pro domo sua et pro universo cetu Israel donec egrediatur tabernaculum10 

10  tabernaculum] om. Weber
Numérotation du verset Lv. 16,18 
cum autem exierit ad altare quod coram Domino est oret pro se et sumptum sanguinem vituli atque hirci fundat super cornua eius per gyrum
Numérotation du verset Lv. 16,19 
aspergensque digito septies expiet et sanctificet illud ab immunditiis filiorum Israel
Numérotation du verset Lv. 16,20 
postquam emundaverit11  sanctuarium et tabernaculum et altare tunc offerat hircum viventem

11  emundaverit] emundarit Weber
Numérotation du verset Lv. 16,21 
{t. 1 : Erfurt, f. 124ra ; facsim., p. 249a} [Rusch, f. 124ra ] et posita utraque manu super caput eius confiteatur omnes iniquitates filiorum Israel et universa delicta atque peccata eorum que imprecans capiti eius emittet illum per hominem paratum in desertum
Numérotation du verset Lv. 16,22 
cumque portaverit hircus omnes iniquitates eorum in terram solitariam et dimissus fuerit in deserto
Numérotation du verset Lv. 16,23 
revertetur Aaron in tabernaculum testimonii et depositis vestibus quibus prius indutus erat cum intraret sanctuarium relictisque ibi
Numérotation du verset Lv. 16,24 
lavabit carnem suam in loco sancto indueturque vestibus12  suis et postquam egressus obtulerit holocaustum suum ac plebis rogabit tam pro se quam pro populo

12  vestibus] vestimentis Weber
Numérotation du verset Lv. 16,25 
et adipem qui oblatus est pro peccatis adolebit super altare
Numérotation du verset Lv. 16,26 
ille vero qui dimiserit caprum emissarium lavabit vestimenta sua et corpus aqua et sic ingredietur13  castra

13  ingreditur] + in Weber
Numérotation du verset Lv. 16,27 
vitulum autem et hircum qui pro peccato fuerant immolati et quorum sanguis illatus est in sanctuario ut14  expiatio compleretur asportabunt foras castra et comburent igni tam pelles quam carnes eorum ac15  fimum

14  in sanctuario - ut] inv. Weber 15  ac] et Weber
Numérotation du verset Lv. 16,28 
et quicumque combusserit {t. 1 : Erfurt, f. 124rb ; facsim., p. 249b} [Rusch, f. 124rb ] ea lavabit vestimenta sua et carnem aqua et sic ingredietur in castra
Numérotation du verset Lv. 16,29 
eritque vobis hoc16  legitimum sempiternum mense septimo decima die mensis affligetis animas vestras nullumque facietis opus sive indigena sive advena qui peregrinantur17  inter vos

16  vobis hoc] inv. Weber 17  peregrinantur] peregrinatur Weber
Numérotation du verset Lv. 16,30 
in hac die expiatio erit vestri atque mundatio ab omnibus peccatis vestris coram Domino mundabimini
Numérotation du verset Lv. 16,31 
sabbatum enim requietionis est et affligetis animas vestras religione perpetua
Numérotation du verset Lv. 16,32 
expiabit autem sacerdos qui unctus fuerit et cuius manus initiate18  sunt19  ut sacerdotio fungatur pro patre suo indueturque stola linea et vestibus sanctis

18  manus initiate] inv. Weber 19  sunt] om. Weber
Numérotation du verset Lv. 16,33 
et expiabit sanctuarium et tabernaculum testimonii atque altare sacerdotes quoque et universum populum
Numérotation du verset Lv. 16,34 
eritque hoc20  legitimum sempiternum ut oretis pro filiis Israel et pro cunctis peccatis eorum semel in anno fecit igitur sicut preceperat Dominus Moysi.

20  hoc] + vobis Weber




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria (Lv. 16), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 17/06/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber05.xml&chapitre=05_16)