initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<05. Leviticus*>

Capitulum 23

Numérotation du verset Lv. 23,1 
Locutusque est Dominus ad Moysen dicens

1 Locutusque] Locutus Weber
Numérotation du verset Lv. 23,2 
loquere filiis Israel et dices ad eos he sunt ferie Domini quas vocabitis sanctas
Numérotation du verset Lv. 23,3 
septem diebus facietis opus dies septimus quia sabbati requies est vocabitur sanctus omne opus non facietis in eo sabbatum Domini est in cunctis habitationibus vestris

septem] sex Weber
Numérotation du verset Lv. 23,4 
he sunt ferie Domini sancte quas celebrare debetis temporibus suis

sunt] + ergo Weber
Numérotation du verset Lv. 23,5 
mense primo quarta decima die mensis ad vesperum Phase Domini est
Numérotation du verset Lv. 23,6 
et quinta decima die huius sollemnitas Domini est azymorum septem diebus azyma comedetis

die] + mensis Weber Domini est - azymorum] inv. Weber
Numérotation du verset Lv. 23,7 
dies primus erit vobis celeberrimus sanctusque omne opus servile non facietis in eo
Numérotation du verset Lv. 23,8 
sed offeretis sacrificium in igne Domino {t. 1 : Erfurt, f. 130vb ; facsim., p. 262b} [Rusch, f. 130vb ] septem diebus dies autem septimus erit celebrior et sanctior nullumque opus servile facietis in eo

opus servile facietis] servile opus fiet Weber
Numérotation du verset Lv. 23,9 
locutusque est Dominus ad Moysen dicens
Numérotation du verset Lv. 23,10 
loquere filiis Israel et dices ad eos cum ingressi fueritis terram quam ego dabo vobis et messueritis segetem feretisque manipulos spicarum primitias messis vestre ad sacerdotem

feretrisque] feretris Weber
Numérotation du verset Lv. 23,11 
qui lavabit fasciculum coram Domino ut acceptabile sit pro nobis altero die sabbati et sanctificabit illum

lavabit] elevabit Weber nobis] vobis Weber
Numérotation du verset Lv. 23,12 
atque in eodem die quo manipulus consecratur cedetur agnus immaculatus anniculus in holocaustum Domini
Numérotation du verset Lv. 23,13 
et libamenta offerentur cum eo due decime simile consperse oleo in incensum Domini odoremque suavissimum liba quoque vini quarta pars hin.
Numérotation du verset Lv. 23,14 
Panem et polentam10  et pultes non comedetis ex segete usque ad diem qua offeratis ex ea Domino11  Deo vestro preceptum est sempiternum in generationibus vestris12  cunctisque habitaculis vestris

10  polentam Rusch ] pulentam Weber | 11  Domino] om. Weber | 12  vestris] om. Weber |
Numérotation du verset Lv. 23,15 
numerabitis ergo ab altera13  die14  in quo obtulistis manipulos15  primitiarum septem hebdomadas plenas

13  altera] altero Weber | 14  die] + sabbati Weber | 15  manipulos] manipulum Weber |
Numérotation du verset Lv. 23,16 
usque ad alteram diem expletionis hebdomade septime id est quinquaginta dies et16  offeretis novum sacrificium17  Domino

16  et] + sic Weber 17  novum sacrificium] inv. Weber
Numérotation du verset Lv. 23,17 
{t. 1 : Erfurt, f. 131ra ; facsim., p. 263a} [Rusch, f. 131ra ] ex omnibus habitaculis vestris panes primitiarum duos de duabus decimis simile fermentate quos coquetis in primitias Domino18 

18  Domino] Domini Weber
Numérotation du verset Lv. 23,18 
offeretisque cum panibus septem agnos immaculatos anniculos et vitulum de armento unum et arietes duos et erunt in holocausto cum libamentis suis in odorem suavissimum Domino
Numérotation du verset Lv. 23,19 
facietis et hircum pro peccato duosque agnos anniculos hostias pacificorum
Numérotation du verset Lv. 23,20 
cumque elevaverit eos sacerdos cum panibus primitiarum coram Domino cedent in usum eius
Numérotation du verset Lv. 23,21 
et vocabitis hunc diem celeberrimum atque sanctissimum omne opus servile non facietis in eo legitimum sempiternum erit in cunctis habitaculis et generationibus vestris
Numérotation du verset Lv. 23,22 
postquam autem messueritis segetem terre vestre non secabitis eam usque ad solum nec remantes19  spicas colligetis sed pauperibus et peregrinis dimittetis eas ego Dominus {t. 1 : Erfurt, f. 131rb ; facsim., p. 263b} [Rusch, f. 131rb ] Deus vester

19  remantes] remanentes Weber
Numérotation du verset Lv. 23,23 
locutusque est Dominus ad Moysen dicens
Numérotation du verset Lv. 23,24 
loquere filiis Israel mense septimo prima die mensis erit vobis sabbatum memoriale20  clangentibus tubis et vocabitur sanctum

20  memoriale] memorabile Weber
Numérotation du verset Lv. 23,25 
omne opus servile non facietis in eo et offeretis holocaustum Domino
Numérotation du verset Lv. 23,26 
locutusque est Dominus ad Moysen dicens
Numérotation du verset Lv. 23,27 
decimo die mensis huius septimi dies expiationum erit celeberrimus et vocabitur sanctus affligetisque animas vestras in eo et offeretis holocaustum Domino
Numérotation du verset Lv. 23,28 
omne opus non facietis in tempore diei huius quia dies propitiationis est ut propitietur vobis Dominus Deus vester
Numérotation du verset Lv. 23,29 
omnis anima que afflicta non fuerit die hoc peribit de populis suis
Numérotation du verset Lv. 23,30 
et que operis quippiam fecerit delebo eam de populo suo
Numérotation du verset Lv. 23,31 
nihil ergo operis facietis in eo legitimum sempiternum erit vobis in cunctis generationibus et habitationibus vestris
Numérotation du verset Lv. 23,32 
sabbatum requietionis est et21  affligetis animas vestras die nono mensis septimi22  a vespero {t. 1 : Erfurt, f. 131va ; facsim., p. 264a} [Rusch, f. 131va ] usque ad vesperum celebrabitis sabbata vestra

21  et] om. Weber 22  septimi] om. Weber
Numérotation du verset Lv. 23,33 
et locutus est Dominus ad Moysen dicens
Numérotation du verset Lv. 23,34 
loquere filiis Israel a quinto decimo die mensis huius septimi erunt ferie tabernaculorum septem diebus Domino
Numérotation du verset Lv. 23,35 
dies primus vocabitur celeberrimus atque sanctissimus omne opus servile non facietis in eo23 

23  in eo] om. Weber
Numérotation du verset Lv. 23,36 
et septem diebus offeretis holocausta Domino dies quoque octavus erit celeberrimus atque sanctissimus et offeretis holocaustum Domino est enim cetus atque collecte omne opus servile non facietis in eo
Numérotation du verset Lv. 23,37 
he sunt ferie Domini quas vocabitis celeberrimas atque24  sanctissimas offeretisque in eis oblationes Domino holocausta et libamenta iuxta ritum uniuscuiusque diei

24  atque] et Weber
Numérotation du verset Lv. 23,38 
Exceptis sabbatis Domini donisque vestris et que offertis ex voto vel que sponte tribuitis Domino.
Numérotation du verset Lv. 23,39 
A quinto decimo ergo die mensis septimi quando congregaveritis omnes fructus terre vestre celebrabitis ferias Domini septem diebus die primo et die octavo erit sabbatum id est requies.
Numérotation du verset Lv. 23,40 
Sumetis25  vobis die primo fructus arboris pulcherrime spatulasque palmarum et ramos {t. 1 : Erfurt, f. 131vb ; facsim., p. 264b} [Rusch, f. 131vb ] ligni densarum frondium et salices de torrente et letabimini coram Domino Deo vestro.

25  Sumetis] sumetisque Weber
Numérotation du verset Lv. 23,41 
Celebrabitisque sollemnitatem eius septem diebus per annum legitimum sempiternum erit in generationibus vestris mense septimo festa celebrabitis.
Numérotation du verset Lv. 23,42 
et habitabitis in umbraculis septem diebus omnis qui de genere Israel est26  manebit in tabernaculis

26  Israel est] inv. Weber
Numérotation du verset Lv. 23,43 
ut discant posteri vestri quod in tabernaculis habitare fecerim filios Israel cum educerem eos de terra Egypti ego Dominus Deus vester
Numérotation du verset Lv. 23,44 
locutusque est Moyses super sollemnitatibus Domini ad filios Israel.




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria (Lv. 23), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 18/04/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber05.xml&chapitre=05_23)