initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<05. Leviticus*>

Capitulum 26

Numérotation du verset Lv. 26,1 
Ego Dominus Deus vester. Non facietis vobis idolum et sculptile
interl.| interl.| Avaricia est idolorum servitus.||
marg.| marg.| NON  FACIETIS. Cultum  idolorum tam visibilium quam invisibilium prohibet.||
marg.| marg.| SCULPTILE. In edificiis domorum et possessionibus agrorum aliquam vestri {t. 1 : Erfurt, f. 134rb ; facsim., p. 269b} [Rusch, f. 134rb ] memoriam  sculpere cupientes.||

1 Ego Dominus Deus vester] hic explicit capitulum 25 Rusch
nec titulos erigetis nec insignem lapidem ponetis in terra vestra ut adoretis eum
marg.| marg.| NEC  INSIGNEM etc. Cumulum auri et argenti aut preciosorum lapidum in quibus seducuntur avari, sicut Gentiles in idolis.||
ego
interl.| interl.| non alius, non idola||
enim sum Dominus Deus vester
Numérotation du verset Lv. 26,2 
custodite sabbata mea
interl.| interl.| non vestra||
marg.| marg.| CUSTODITE . Ab omni malo abstinendo, et omni bono vacando : hoc est enim verum  sabbatum.||
et pavete ad sanctuarium meum
interl.| interl.| sanctimonie perfecte studentes||
ego Dominus
interl.| interl.| Sanctus habitans in sanctis, disperdens qui templum Dei polluunt.||

Cf. 1Cor. 3, 17 : « Si quis autem templum Dei violaverit, disperdet illum Deus ».
Numérotation du verset Lv. 26,3 
si in preceptis meis
interl.| interl.| que sunt recta via||
ambulaveritis
interl.| interl.| ita||
interl.| interl.| proficiendo||
marg.| marg.| IN PRECEPTIS etc. Quid fieri, quid vitari deberet, predixit. In fine que observantibus premia, que prevaricantibus supplicia debeantur, enumerat.||
marg.| marg.| SI IN PRECEPTIS, etc. Hec tamen ad litteram stare non possunt. Multi enim  in preceptis Dei ambulaverunt, et multa adversa passi sunt. Illud magis attendere oportet, quia custodientibus mandata, triginta benedictiones lex in presenti capitulo predicit, quas distinctas in Septuaginta editione interpretum reperies, quia Dominus, cum esset annorum triginta, venit ad baptismum, ut in perfecta etate donorum perfectionem ostenderet. Ex tunc enim Evangelium predicavit, in quo est omnis plenitudo vite et retributionis, que in hoc capitulo significantur.||
marg.| marg.| Origenes ORIGENES. Si lex carnalis est carnaliter observata, benedictiones carnales tribuit. Si autem, ut Paulo videtur, spiritualis est spiritualiter intellecta, spiritualem dat observata benedictionem, aut non observata maledictionem. Unde : « Qui benedixit nos in omni benedictione spirituali » etc. Ideo autem ait « in omni benedictione » , quia sciebat multa implenda que mandantur in lege et in uno quoque proprios agones in quibus benedictionem qui vinceret meretur. Iustus vero quisque et perfectus omni benedictione potest benedici, ut capiat benedictiones Levitici et libri Numeri, et Genesis, et Noe ad Sem, et Iaphet, et benedictiones Ysaac ad Iacob, et Iacob ad Ioseph, et Effraim, et Manassen, et tandem ad duodecim patriarchas. Ne enim solis convenire viderentur, ideo Apostolus spiritualiter mominavit, ut quicumque in spiritu vel virtute vel omnium vel alicuius istorum fuerit possit benedictionis alicuius vel omnium particeps fieri, si similem spiritum et virtutem habuit, sicut Ihoannes venit « in spiritu et virtute Helie ».||

Eph. 1, 3.
Eph. 1, 3.
Cf. Eph. 1, 3.
Lc. 1, 17.
et mandata mea
interl.| interl.| quibus iubetur decimas offerri et huiusmodi||
marg.| marg.| MANDATA  MEA. Quale est illud : Qui sabbatum non custodit ab omni synagoga lapidetur, et huiusmodi.||
custodieritis
interl.| interl.| in memoria||
interl.| interl.| intellexeritis||
et feceritis ea,
interl.| interl.| impleveritis||
dabo vobis pluvias
interl.| interl.| non que super iustos et iniustos||
interl.| interl.| Verbi Dei ; unde : Expectetur sicut pluvia eloquium meum.||
marg.| marg.| DABO  VOBIS etc. Septuaginta : Et dabo, superfluum est : non cum consuetudine locutionis nostre, sed more Scripturarum additum.||
temporibus suis
marg.| marg.| TEMPORIBUS  SUIS etc. Origenes ORIGENES.  Tempore oportuno, non ebrio, non in aliis occupato : prudenter ergo conviciat doctor cui ministret pluviam, et tritici mensuram, et cui debet lac dare et non det escam.||

Cf. 1Cor. 3, 2.
Numérotation du verset Lv. 26,4 
et terra
interl.| interl.| corpus||
gignet germen suum
interl.| interl.| castitatem, sobrietatem, abtsinentiam||
marg.| marg.| TERRA  GIGNET . Septuaginta : Ligna campi dabunt fructum suum, id est : motus anime, qui altiores sunt motibus terre, id est carnis nostre, quorum fructus sunt caritas, iustitia, mansuetudo, et similia.||
et pomis
interl.| interl.| operibus||
interl.| interl.| virtutes, scilicet pietas, sapientia, disciplina, et alie||
marg.| marg.| POMIS  ARBORES etc. Origenes ORIGENES. Non potest arbor mala bonos fructus facere, neque arbor bona fructus malos facere. Arbor bona : iustitia, prudentia, pietas, sapientia, et alie multe quibus consitus est Paradisus. Super omnia est arbor vite {t. 1 : Erfurt, f. 134va ; facsim., p. 270a} [Rusch, f. 134va ], scilicet sapientia, de qua dicitur : Lignum vite est his qui apprehenderunt eam. ||

Mt. 7, 18.
Prv. 3, 18.
Numérotation du verset Lv. 26,5 
apprehendet messium tritura vindemiam
interl.| interl.| HESYCHIUS. Bona corporis : tritura enim est fructuum terre.||
marg.| marg.| APPREHENDET  MESSIUM  TRITURA etc. Anima que germinat ex verbo Dei, celesti pluvia rigata, germen producit ad  messem.  Messis autem purganda in area, id est sensus in medio proferendus, et cum ceteris doctoribus vel divinis voluminibus conferendus, ut si quid inane aut palee aut aristis simile fuerit, spiritu discretionis excutiatur, et solum triticum conservis in tempore dispensandum remaneat.||
marg.| marg.| APPREHENDET  MESSIUM  TRITURA etc. Panis enim cor hominis confirmat, vinum letificat. Que de continentia, de observantiis et de custodiis mandatorum dicuntur, frumentum videntur, ex quo conficitur panis, qui corda confortat. Ea vero que ad scientiam pertinent et occultorum exploratione letificant mentem, vino et vindemie comparantur. Cor enim letatur, cum obscura explanantur.||
marg.| marg.| VINDEMIAM etc. Fructum anime.  Vindemia enim arbor est. Hec autem simul habere, id est corpore et anima fructificare, magne benedictionis est.||
marg.| marg.|  HESYCHIUS. Congregans enim anima virtutes suas, mox desiderat alias. Unde sequitur : Que retro sunt obliviscens, ad priora me extendo.||

Ps. 103, 15.
Phil. 3, 13.
et vindemia occupabit sementem
interl.| interl.| aliarum virtutum et actionum||
marg.| marg.| VINDEMIA  OCCUPABIT. Origenes ORIGENES. Quasi dicamus : Seminavi que legis sunt, postea oravi ut Dominus daret nobis pluviam in tempore ; facta est messis, iterum semino de prophetica scriptura, auditorum novalia ; post hec de Evangeliis semino. Possumus per totum annum seminare, possumus et de apostolicis litteris multa semina iacere. In spiritu seminemus, ut de spiritu metamus vitam eternam.||

Gal. 6, 8.
et comedetis
interl.| interl.| operando||
panem vestrum in saturitate
interl.| interl.| ut sufficienter operemini||
marg.| marg.| PANEM  VESTRUM etc. Qui de celo descendit, et dat vitam mundo : non qui plus abundat malis quam bonis.||

saturitate] saturitatem Weber
et absque pavore habitabitis in terra vestra
interl.| interl.| qui domus vestra supra firmam petram||
marg.| marg.| ABSQUE  PAVORE etc. Si corpus stabile fuerit et anima fructificaverit, securi erimus  in terra nostra, quia caro non concupiscet adversus spiritum.||

Cf. Gal. 5, 17.
Numérotation du verset Lv. 26,6 
dabo
interl.| interl.| in futuro||
pacem
interl.| interl.| perfectam||
interl.| interl.| non huius mundi ; unde : Non veni mittere pacem etc.||

Mc. 10, 34.
in finibus vestris
interl.| interl.| « Qui posuit fines tuos pacem » etc.||

Ps. 147, 3.
dormietis
interl.| interl.| moriemini||
interl.| interl.| a strepitu mundi||
et non erit qui exterreat
interl.| interl.| Iustus ut leo confidit.||
interl.| interl.| quia non habebitis pro quo terreamini||

Prv. 28, 1.
auferam malas bestias
interl.| interl.| non has corporales, quia neque bone neque male||
interl.| interl.| demones||
et gladius
interl.| interl.| hostilis afflictio||
non transibit terminos vestros
interl.| interl.| corpus et animam||
marg.| marg.| ET GLADIUS  NON  TRANSIBIT etc. Quia pax erit in finibus vestris ; modo ex concupiscentia sunt bella et lites.||
Numérotation du verset Lv. 26,7 
persequemini
interl.| interl.| lege Dei armati||
inimicos vestros
interl.| interl.| demones||
interl.| interl.| occisi ieiunio||
marg.| marg.| INIMICOS  VESTROS etc. Occisi ieiunio, oratione, et similibus. Unde : Hoc genus non eicitur, nisi cum oratione et ieiunio.||

Mc. 9, 28.
et corruent coram vobis
interl.| interl.| Si castus sit, excidit ante te libido ; si pius, impietas.||
marg.| marg.| CORRUENT  CORAM  VOBIS etc. Septuaginta :  In conspectu vestro morte vestra , scilicet mortificatis membris vestris, que sunt super terram, id est fornicatione, immunditia, et huiusmodi.||

Col. 3, 5.
Numérotation du verset Lv. 26,8 
persequentur quinque
interl.| interl.| qui spiritualiter quinque sensibus utuntur||
de vestris centum alienos
interl.| interl.| astutia perfectos||
marg.| marg.| PERSEQUENTUR  QUINQUE DE  VESTRIS etc. Origenes ORIGENES. Sicut quinarius sapientes indicat et insipientes, ita centenarius fideles et infideles. Abraam centenarius credidisse et iustificatus esse describitur, et peccator centum annorum maledictus erit. Hic quoque centum infideles quinque sapientes persequentur, et centum fideles non tam numero quam perfectione signati, multa infidelium millia. Hi sunt doctores qui fugant innumeros demones, ne credentes decipiant. ||
marg.| marg.| SEPTUAGINTA : Expellent quinquaginta centum. Quinquaginta spiritualem hominem significat, quia omnia diiudicat et a nemine diiudicatur, qui perfecta et discreta utitur scientia : hic quamvis astutum et validum demonem qui supra centum, vel qui legio appellatur, propter inobedientium sibi, aliorum multitudinem {t. 1 : Erfurt, f. 134vb ; facsim., p. 270b} [Rusch, f. 134vb ] persequi potest et vincere.||

1Cor. 2, 15.
et centum
interl.| interl.| finitum pro infinito||
ex vobis decem millia
interl.| interl.| contrarias virtutes||
marg.| marg.| ET CENTUM EX  VOBIS etc. Qui non tantum subtilem scientiam, sed et vitam perfectam habent, qui spiritualiter decuplantur, et ideo  centum dicuntur, scilicet qui  centenos afferunt fructus.||
cadent inimici vestri
interl.| interl.| spirituales||
gladio
interl.| interl.| Spiritus, quod est Verbum Dei||
in conspectu vestro
interl.| interl.| non sustinentes faciem vestram||

gladio - in conspectu vestro] inv. Weber
Numérotation du verset Lv. 26,9 
respiciam vos et crescere faciam multiplicabimini
marg.| marg.| RESPICIAM  VOS etc. Cuius  respectus est salus.  Respexit Dominus Petrum et flevit amare. Si sol segetem non  respiciat, manet infructuosa. Segetem cordis nostri  respicit Deus, et radiis verbi sui nos illuminat, auget et  multiplicat ut magni efficiamur, sicut magnus factus est Ysaac, et magnus Moyses, et magnus Iohannes.||
marg.| marg.| CRESCERE  FACIAM etc. In operibus bonis, ut parva magna. Unde : Quod uni ex minimis meis fecistis, michi fecistis.||
marg.| marg.| MULTIPLICABIMINI etc. Ut pauca fiant magna vel multa. Unde : Si quod est aliud mandatum, in hoc verbo restauratur : diliges proximum tuum sicut teipsum.||

Mt. 25, 40.
Rm. 13, 9.
et firmabo
interl.| interl.| opere complebo||
pactum
interl.| interl.| predictum||

pactum] + meum Weber
vobiscum
Numérotation du verset Lv. 26,10 
et comedetis vetustissima veterum
interl.| interl.| que per legem et prophetas promissa sunt, et in benedictionibus patriarcharum||

et] om. Weber
et vetera
interl.| interl.| promissa legis et prophetarum||
novis
interl.| interl.| Evangelicis promissis||
supervenientibus
interl.| interl.| tanquam maioribus||
interl.| interl.| tanquam superflua, novis comparata||
marg.| marg.| ET COMEDETIS  VETUSTISSIMA  VETERUM etc. Origenes ORIGENES. Vetus lex et prophete, vetera veterum que ante legem fuerunt ab initio mundi ; venerunt Evangelia nova, et Apostolis his supervenientibus, vetera proiiciemus, legem scilicet secundum litteram, ut statuamus secundum spiritum. Ante etiam quam veniret homo de celo et nasceretur homo celestis, eramus omnes terreni, secundum imaginem terreni. Superveniente homine novo, deposuimus veterem et induimus novum.||
Numérotation du verset Lv. 26,11 
Ponam
interl.| interl.| firmiter||
tabernaculum meum
interl.| interl.| Ecclesia||
in medio vestri
interl.| interl.| quia catholica et communis||
marg.| marg.| PONAM  TABERNACULUM  MEUM etc. Si predicta habemus, abiecto veteri homine, innovatum est cor nostrum. Venit ad nos Deus, et habitabit in nobis.||
et non abiciet vos anima mea.
marg.| marg.| NON  ABIICIET etc. Origenes ORIGENES. Audeo et dico quia  anima Dei Christus est, sicut et verbum Dei, sapientia Dei et virtus Dei. Tale est ergo ac si dicat :  Non abiiciet vos Filius meus.||
marg.| marg.| ANIMA  MEA etc. Augustinus Hipponensis AUGUSTINUS.  Animam suam Deus vocat voluntatem suam. Non enim est animal habens corpus et  animam ; neque substantia* eius similis est  anime que est creatura eius, sicut ipse testatur : Omnem flatum ego feci. Sicut ergo cum oculos suos et labia sua et cetera membrorum vocabula dicit, non accipimus eum forma corporis definitum : per hec intelligimus effectum operationum vel virtutum, sed cum dicit :  Anima mea, voluntatem eius debemus accipere. Perfecta quippe et simplex illa natura que dicitur Deus, non constat ex  anima et corpore et spiritu, nec ipso spiritu mutabilis est sicut  anima, sed spiritus est Deus, et semper idem est « apud quem non est transmutatio ». Hinc autem acceperunt Appollinariste occasionem qui dicunt  animam non habuisse Ihesum.||

Cf. Is. 57, 16.
Iac. 1, 17.
substantia] corr., substantiam cacogr. Rusch
Numérotation du verset Lv. 26,12 
Ambulabo inter vos
marg.| marg.| AMBULABO  INTER  VOS . Homo factus. Unde : Hic est Deus noster, et non reputabitur alius ad eum. Post hec in terra visus est, et cum hominibus conversatus est.||

Ba. 3, 36 ; 38.
et ero vester Deus
interl.| interl.| esse apparebo||
vosque eritis mihi populus.

mihi populus] populus meus Weber
Numérotation du verset Lv. 26,13 
Ego Dominus Deus vester qui eduxi vos
interl.| interl.| cum serviretis||
de terra Egyptiorum
interl.| interl.| demonum||
ne serviretis eis
interl.| interl.| « Qui facit peccatum, servus est peccati ».||

Io. 8, 34.
et qui confregi catenas
interl.| interl.| peccatorum||
interl.| interl.| quas imposuerant qui vos ad captivitatem deduxerant opere||
cervicum vestrarum ut incederetis erecti
interl.| interl.| ad Deum||
Numérotation du verset Lv. 26,14 
quod si non audieritis me
interl.| interl.| aure cordis||
nec feceritis
interl.| interl.| opere cordis||
omnia mandata mea
interl.| interl.| sed traditiones vestras||
marg.| marg.| QUOD SI  NON  AUDIERITIS etc. Obedientium bona precedenti capitulo expressit : que autem sint prevaricatorum mala in presenti capitulo ostendit, quorum quedam ad litteram Iudei passi sunt. Omnia vero secundum spiritum.||
Numérotation du verset Lv. 26,15 
si spreveritis
interl.| interl.| ad libitum vestrum exponendo||
leges meas et iudicia mea contempseritis
interl.| interl.| non ad voluntatem meam sed vestram interpretando||
ut non faciatis ea que a me constituta sunt et ad irritum perducatis pactum meum
Numérotation du verset Lv. 26,16 
ego quoque hec faciam vobis visitabo vos velociter in egestate
marg.| marg.| IN EGESTATE . Verbi Dei. Unde : Durus est hic sermo. Quis potest eum audire ? Quia intellectum legis transgrediebantur, ut Evangelicum testamentum irritum facerent, obscure loquebatur eis, ne intelligerent.||

Io. 6, 41.
et ardore
interl.| interl.| ire, invidie||
qui conficiat oculos vestros
interl.| interl.| interiores ; unde excecati dicebant : « Si dimittimus eum sic, omnes credent in eum ».||

Io. 11, 48.
et consumat animas vestras
interl.| interl.| unde clamabant : « Quousque animam nostram tollis ? aa  »||

aa  Io. 10, 24.

vestras] om. Weber
frustra
interl.| interl.| quia non est fertilis terra||
seretis sementem
interl.| interl.| doctrinam prophetarum||
que ab hostibus
interl.| interl.| Gentilibus in Christum credentibus quibus invidetis||
devorabitur
Numérotation du verset Lv. 26,17 
ponam faciem meam
interl.| interl.| Vultus Domini super facientes malaab  etc.||

ab  Ps. 33, 17.
contra {t. 1 : Erfurt, f. 135ra ; facsim., p. 271a} [Rusch, f. 135ra ] vos et corruetis coram hostibus vestris
interl.| interl.| in salutem gentium offendentes||
et subiciemini
interl.| interl.| tanquam doctoribus||
his qui oderunt vos fugietis nemine persequente
marg.| marg.| {t. 1 : Erfurt, f. 135ra ; facsim., p. 271a} [Rusch, f. 135ra ] FUGIETIS,  NEMINE  PERSEQUENTE. Quia gentiles non persequentur ad expellendum, sed festinant ad salutem eorum, secundum illudac   : Sequar autem, si quomodo comprehendam.||

ac  Phil. 3, 12.
Numérotation du verset Lv. 26,18 
sin autem nec sic obedieritis mihi
interl.| interl.| in correctione||
addam correptiones vestras septuplum propter peccata vestra
interl.| interl.| perfectionem pene voluistis||
marg.| marg.| SIN  AUTEM, etc. Huiusmodi distinctionibus frequenter utitur, quia Ihesus frequenter populum Iuedorum convertere voluit, illi autem noluerunt. Undead   : Quotiens volui congregare filios tuos et noluisti. Hoc autem maxime est attendum, quia cum septem correctiones comminetur, contritionem superbe duricie et dationem celi ferrei etc., et sex tamen, non septem, enumerat. Sed quia septenarius perfectus est numerus presentis vite, omnimodam plenam et integram vindictam significat.||
marg.| marg.| ADDAM  CORREPTIONEM. Septuaginta :  Et apponam castigare vos septies etc. Etiam hoc superfluum est.  Septies autem pro omni numero est accipiendum.||

ad  Mt. 23, 27 ; Lc. 13, 34.
Numérotation du verset Lv. 26,19 
et conteram superbiam duritie vestre daboque celum vobis desuper
interl.| interl.| ut non pluat vobis doctrinam||
sicut ferrum et terram eneam
interl.| interl.| divinam Scripturarum vobis infructuosam||
marg.| marg.| ET CONTERAM  SUPERBIAM etc. Quia dicitisae   : « Semen Abrae sumus, et nemini servivimus unquam », ideo gentibus servietis.||

ae  Io. 8, 33.
Numérotation du verset Lv. 26,20 
consumetur in cassum labor vester
interl.| interl.| quem divinis Scripturis impendenditis, quia prave intelligitis||
non proferet terra
interl.| interl.| exterior homo||
germen
interl.| interl.| virtutum||
nec arbores
interl.| interl.| mentes||
poma
interl.| interl.| fructus Deo acceptabiles||
prebebunt
Numérotation du verset Lv. 26,21 
si ambulaveritis ex adverso mihi
interl.| interl.| Non enim recte incendunt qui legis sensum et prophetarum subvertunt.||
nec volueritis audire me addam plagas vestras
interl.| interl.| non iam correctiones, sed penam secundum iniquitatem vestram||
usque in septuplum
interl.| interl.| perfectam ultionem||
propter peccata vestra
Numérotation du verset Lv. 26,22 
emittamque in vos bestias agri
interl.| interl.| demones de quibus dictum estaf   : Omnes bestie agri ludunt ibi.||

af  Iob. 40, 15.
que consumant vos et pecora vestra
interl.| interl.| gentem pecoribus similem||

consumant] + et Weber
et ad paucitatem
interl.| interl.| tam in numero quam in dignitate||
cuncta redigant deserteque fient10  vie vestre
interl.| interl.| quia nec aquam vite habent, nec Deum suscipiunt hospitem||

10  fient] fiant Weber
Numérotation du verset Lv. 26,23 
quod si nec sic volueritis recipere disciplinam sed ambulaveritis ex adverso mihi
interl.| interl.| prevaricantes legem||
Numérotation du verset Lv. 26,24 
ego quoque contra vos adversus incedam
interl.| interl.| inferendo ultionem||
et percutiam vos septies
interl.| interl.| qui prius corripueram ut sicut crescit iniquitas, crescat et pena||
propter peccata vestra
Numérotation du verset Lv. 26,25 
inducamque super vos gladium
marg.| marg.| GLADIUM. Spiritus, quod est verbum Dei, quod per predicatores Iudeos convincit, nec Vetus Testamentum habere cum Evangelio contradicant.||
ultorem
interl.| interl.| vel : ultionis ||
federis mei cumque confugeritis in urbes
marg.| marg.| IN URBES . Prophetas in quibus fideles munitiones et salutem inveniunt, inimici fugientes capiuntur, illic moriuntur apertis de Christo prophetiis resistere non valentes.||
mittam pestilentiam in medio vestri et trademini hostium manibus
Numérotation du verset Lv. 26,26 
postquam confregero baculum panis vestri
interl.| interl.| firmamentum doctrine spiritualis||
ita ut decem mulieres
interl.| interl.| decem legis mandata||
in uno clibano
interl.| interl.| lege||
coquant panes
interl.| interl.| doctrine||
et reddant eos ad pondus11 
interl.| interl.| districti sensus||

11  pondus] + et comedetis Weber
et non saturabimini
interl.| interl.| quia arta est et prava doctrina||
marg.| marg.| ITA UT  DECEM etc.  Panem doctrine non habent Iudei, exceptis  decem preceptis, quia veram prophetarum expositonem Christum in plerisque prophetarum predicantem fugiunt. Alia que sunt in lege nolunt spiritualiter accipere nec possunt ad litteram stare. Locus enim destructus est in quo sacrificia fiebant et oblationes ; pretera multa sunt in eis ridenda, sicut lepra parietum, vestium, et similia. Sed  decem mandatorum etiam litteram custodiri et impleri dignum est, nec mandatum sabbati contrarium est. Quis enim  decem mandatis insertum sit, non tamen ex eis est. Si autem speciale mandatum ponimusag   : « Ego sum Dominus Deus tuus, qui eduxi te de {t. 1 : Erfurt, f. 135rb ; facsim., p. 271b} [Rusch, f. 135rb ] terra Egypti, de domo servitutis », perfectum  decem mandatorum numerum invenimus. Preterea spiritualem requiem signat, in qua non licet operari servilia. Hec ergo sola  panem faciunt in populo Iudeorum,  in clibano uno legali scilicet,  et reddunt ad pondus, non dilatando scilicet, sed restringendo sensus. Celestis vero doctrina Evangelica sensum dilatat, ut  mulierem videre ad concupiscendum adulterium dicat, et odium fratris homicidium. Ideo non satiantur qui his  panibus nutriuntur.||

ag  Ex. 20, 2 ; Dt. 5, 6.
Numérotation du verset Lv. 26,27 
sin autem nec per hec audieritis me
interl.| interl.| vox Christi qui ait : Si crederetis Moysi, crederetis et michi : forsitan de me ille scripsit.||
marg.| marg.| SIN  AUTEM etc. Non solum legislator est Moyses, sed et propheta. Ait enimah   : Prophetam suscitabit vobis Dominus de fratribus vestris, ipsum audite sicut me. Qui cum in aliis Christi figuram gesserit. In hoc quoque eum expressit. Sic enim Dominus de excidio urbis, de fine mundi predixit, sic et ipse. Nam que hic dicunt ad ultimam captivitatem pertinent quam Iudei sustinuerunt, quia in Christum manum miserunt, nec solum ad litteram, sed etiam spiritualiter puniti sunt, quia et legem prevaricati sunt, et auctorem legis blasphemaverunt.||

ah  Dt. 18, 18 ; Act. 3,22 ; 7, 37.
sed ambulaveritis contra me
interl.| interl.| detrahentes doctrine et miraculis||
Numérotation du verset Lv. 26,28 
et ego
interl.| interl.| inducendo captivitatem||
interl.| interl.| Cum sancto sanctus eris, et cum perverso perverterisai  .||

ai  Ps. 17, 26-27.
incedam adversum vos in furore contrario et corripiam vos septem plagis
interl.| interl.| perfecta ultione||
propter peccata vestra
interl.| interl.| id est : Sicut multiplacastis peccata, multiplicabo penas.||
Numérotation du verset Lv. 26,29 
ita ut comedatis carnes {t. 1 : Erfurt, f. 135rb ; facsim., p. 271b} [Rusch, f. 135rb ] filiorum vestrorum12  et filiarum vestrarum
interl.| interl.| sicut Maria, filia Eleazari||
marg.| marg.| CARNES  FILIORUM. Id est discipulos, quos vobis assumitis in filios, ad eandem doctrinam verbis callidis, et animam corrumpentibus inducatis.||

12  vestrorum] om. Weber
Numérotation du verset Lv. 26,30 
destruam excelsa vestra
interl.| interl.| principes, doctores||
et simulacra
interl.| interl.| virtutes falsas||
confringam cadetis inter ruinas idolorum vestrorum
marg.| marg.| CADETIS  INTER  RUINAS .  Cadit enim populus cum Phariseis spiritualiter  cadentibus, quos quasi  idola admirabatur populus traditionibus eorum intentus.||
et abominabitur vos anima mea
interl.| interl.| quam pro peccatoribus posui, et neglexistis||
Numérotation du verset Lv. 26,31 
in tantum ut urbes vestras
marg.| marg.| URBES  VESTRAS. Ad litteram vel libros prophetarum, in quibus sanctitatis fructum non inveniunt.||
redigam in solitudinem et deserta
interl.| interl.| in quibus non habitem||
faciam sanctuaria vestra
interl.| interl.| templum, sacrificia||
nec recipiam
interl.| interl.| sicut ante||
ultra odorem suavissimum
interl.| interl.| sacrificiorum||
Numérotation du verset Lv. 26,32 
disperdamque
interl.| interl.| a vobis auferendo||
terram vestram
interl.| interl.| Scripturam||
et stupebunt
interl.| interl.| admirando||
super ea inimici vestri
interl.| interl.| Gentiles quos putatis inimicos vestros ||
cum habitatores illius
interl.| interl.| Scripturam intelligentes||
fuerint
Numérotation du verset Lv. 26,33 
vos autem
interl.| interl.| vel : vero ||
disperdam13  in gentes
interl.| interl.| ut sitis sicut prius erant Gentil es Deum non habentes||

13  disperdam] dispergam Weber
et evaginabo post vos gladium
interl.| interl.| verbi Dei||
eritque terra vestra deserta
interl.| interl.| a Deo vel a sanctis||
et civitates
interl.| interl.| ad litteram vel Scripturarum munitiones||
vestre14  dirute

14  vestre] om. Weber
Numérotation du verset Lv. 26,34 
tunc placebunt terre
interl.| interl.| Scripture scilicet, Veteri Testamenti||
sabbata sua cunctis diebus solitudinis sue.
interl.| interl.| quibus sola et deserta erit a vobis||
marg.| marg.| TUNC  PLACEBUNT  TERRE  SABBATA. Id est requies, scilicet vobis feriantibus et a lege remotis, cum in lege et prophetis voluntatem vestram non inveniatis.||
Quando fueritis
interl.| interl.| coniuncti et subditi Novo Testamento, etsi nolitis||
Numérotation du verset Lv. 26,35 
in terra hostili
interl.| interl.| polluta iniquitatibus vestris||
sabbatizabit
interl.| interl.| quiaaj   : « Non est speciosa laus in ore peccatoris ».||

aj  Sir. 15, 9.
et requiescet
interl.| interl.| ab inquisitione nostra||
in sabbatis solitudinis sue eo quod non requieverit in sabbatis vestris quando habitabatis in ea.
interl.| interl.| tempore Veteris Testamenti||
Numérotation du verset Lv. 26,36 
Et qui de vobis remanserint
interl.| interl.| post cladem et captivitatem||
dabo pavorem
interl.| interl.| Timent enim litteram Legis quam putant discordare a novitate Evangelii.||
in cordibus eorum in regionibus hostium
interl.| interl.| gentiliium ad fidem conversorum||
terrebit eos sonitus
interl.| interl.| non vox, sed tantum sonus eorum||
marg.| marg.| TERREBIT  EOS etc. Sicut folium fructum, sic littera abscondit spiritum : aufer folium, accipe fructum.||
folii volantis
interl.| interl.| littere legalis, quam vident Ecclesiam negligere, et spiritum in ea querere||
marg.| marg.| SONITUS  FOLII. Hyperbole. Quia etiam levissima queque formidabunt.||
et ita fugient
interl.| interl.| consortium fidelium||
quasi gladium
interl.| interl.| verbi, quod audient a fidelibus ||
cadent nullo persequente15 
marg.| marg.| CADENT  NULLO etc. Non enim  persequimur eos, sed  sequimur ut revocemus.||

15  persequente] sequente Weber
Numérotation du verset Lv. 26,37 
et corruent singuli super fratres suos quasi bella
interl.| interl.| disputationes||
fugientes
interl.| interl.| quasi victi||
marg.| marg.| CORRUENT  SINGULI etc. Disputantibus nobis cum {t. 1 : Erfurt, f. 135va ; facsim., p. 272a} [Rusch, f. 135va ] eis, diversa proferunt testimonia alternatim, sed alternis conturbabuntur verbis, alter alterum conturbat dum subvenire videtur.||
nemo vestrum audebit inimicis16  resistere

16  audebit inimicis] inv. Weber
Numérotation du verset Lv. 26,38 
peribitis inter gentes et hostilis vos terra
interl.| interl.| Novum Testamentum||
consumet
interl.| interl.| firmamentum erroris vestri||
Numérotation du verset Lv. 26,39 
quod si et de his aliqui remanserint
interl.| interl.| conversi||
tabescent
interl.| interl.| in studio legis||
in iniquitatibus suis in terra
interl.| interl.| ut supra||
inimicorum suorum
interl.| interl.| quam polluunt etiam conversi semper ad legem suspirando||
et propter peccata patrum suorum
interl.| interl.| que imitantur||
et sua affligentur
Numérotation du verset Lv. 26,40 
donec confiteantur
interl.| interl.| penitendo||
iniquitates suas et maiorum suorum
interl.| interl.| quibus ipsis similes||
qui17  prevaricati sunt in me
interl.| interl.| verba mea negligendo||

17  qui] quibus Weber
et ambulaverunt
interl.| interl.| vel ex toto aversi, vel ficte conversi||
Numérotation du verset Lv. 26,41 
ambulabo
interl.| interl.| perversus contra perversos||
igitur et ego contra eos et inducam illos
interl.| interl.| undeak   : « Ad emulationem vos adducam, non in gentem ».||

ak  Rm. 10, 19.
in terram hostilem
interl.| interl.| undeal   : Secundum Evangelium, inimici propter vos.||

al  Rm. 11, 28.
donec erubescat
interl.| interl.| penitendo||
incircumcisa mens eorum
marg.| marg.| INCIRCUMCISA  MENS. Quia  incircumcisi corde, viciorum polluti preputio : non enim que in carne est  circumcisio am  .||

am  Rm. 2, 28.
tunc orabunt pro iniquitatibus18  suis

18  iniquitatibus] impietatibus Weber
Numérotation du verset Lv. 26,42 
et recordabor federis mei
marg.| marg.| FEDERIS  MEI etc. Septuaginta : Peccata sua placita habebunt, penas scilicet quas pro peccatis patientur.||
quod pepigi cum Iacob
interl.| interl.| Evangelium||
et Isaac
interl.| interl.| prophete||
et Abraham
interl.| interl.| lex||
marg.| marg.| QUOD  PEPIGI etc. Nota quod temporis et generis ordinem mutavit. Septuaginta quoque non dicunt : Testamenti Iacob et Ysaac et Abraam, sed : Testamenti Iacob, testamenti Ysaac, testamenti Abraam, tria testamenta innuentes, legem scilicet, prophetas et Evangelium. Antiquior lex, antiqui prophete, Evangelium novum quod pre gratie plenitudine preponitur, velut Iacob qui tempore et generationis ordine erat novissimus. Coniungitur vero tanquam cognata et convenientia.||
terre quoque memor ero
marg.| marg.| TERRE  QUOQUE etc. Scripture scilicet, quam mandabo eiectis Iudeis, qui eam prevaricati sunt vel prevaricabantur et prave interpretabantur.||
Numérotation du verset Lv. 26,43 
que cum relicta fuerit ab eis complacebit
interl.| interl.| quia desolata ab illis||
sibi in sabbatis suis patiens solitudinem propter illos
interl.| interl.| Ipsi enim in solitudinem fecerunt.||
ipsi vero
interl.| interl.| vel : autem ||
rogabunt pro peccatis suis
interl.| interl.| prevaricationis sibi conscii||
eo quod abiecerint iudicia mea
interl.| interl.| nen facientes vel male intelligentes||
et leges meas
interl.| interl.| non : vestras||
despexerint
Numérotation du verset Lv. 26,44 
at19  tamen etiam cum essent in terra hostili
interl.| interl.| Scriptura Evangelica||

19  at] et Weber
non penitus abieci eos
interl.| interl.| « Reliquie salve fient »an  .||
marg.| marg.| AT TAMEN etc. Bene in fine capituli blanditur, et quos minis terruerat, promissis consolatur.||
marg.| marg.| NON  PENITUS etc. Cecitas ex parte contingit in Israel, donec plenitudo gentium subintraretao  etc.||

an  Rm. 9, 29.
ao  Rm. 11, 25.
nec20  sic despexi ut consumerentur et irritum facerem pactum meum cum eis
marg.| marg.| NEC  SIC  DESPEXI etc. Qui salutem omnium voloap  ideo, post tantas iniquitates, etiam Iudeorum reliquias salvo.||

ap  Cf. 1Tim. 2, 4 : « Qui omnes homines vult salvos fieri et ad agnitionem veritatis venire ».

20  nec] neque Weber
ego enim sum Dominus Deus eorum
Numérotation du verset Lv. 26,45 
et recordabor federis mei pristini
interl.| interl.| ut sim Dominus Deus eorum in conspectu gentium||
quando eduxi eos de terra Egypti in conspectu gentium ut essem Deus eorum. Ego Dominus Deus hec sunt precepta
interl.| interl.| nullo interrogante, data||
atque iudicia
interl.| interl.| que a Domino interrogato, iudicata sunt||
et leges
interl.| interl.| generales||
quas dedit Dominus
interl.| interl.| antequam veniret||
marg.| marg.| HEC  SUNT  PRECEPTA. Usque ad certum tempus legis litteram significat observandam. Iudeis quoque os obstruit, qui etiam nunc volunt implere litteram, cum ille iam venerit qui tunc Iudeis, lac per Moysen dedit, non escamaq   ; per se autem perfecta donavit. Ideo ait :  Inter se et filios Israel. Usquequo scilicet veniat et aperiantur oculi cecorum et audiant aures surdorumar   ? Ut relicta superficie littere, transferat legem ad perfectionem gratie, non solvendo, sed implendoas  .||

aq  Cf. 1Cor. 3, 2.
ar  Cf. Is. 35, 5.
as  Cf. Mt. 5, 17.
in monte Sinai
marg.| marg.| In monte Sinai, non in Sion. Undeat   : « Videbitur Deus deorum in Syon ». Et alibiau   : « Ex Syon species decoris eius : Deus manifeste veniet ». Et in Malachiaav   : Subito veniet ad templum sanctum suum Dominator quem vos queritis.||

at  Ps. 83, 8.
au  Ps. 49, 2-3.
av  Mal. 3, 1.
per manum Moysi.




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria (Lv. 26), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 16/09/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber05.xml&chapitre=05_26)