initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<05. Leviticus*>

Capitulum 5

Numérotation du verset Lv. 5,1 
Si peccaverit anima et audierit vocem iurantis testisque fuerit quod aut ipse vidit aut conscius est nisi indicaverit portabit iniquitatem suam
Numérotation du verset Lv. 5,2 
anima que tetigerit aliquid inmundum sive {t. 1 : Erfurt, f. 109ra ; facsim., p. 219a} [Rusch, f. 109ra ] quod occisum a bestia est aut per se mortuum aut quodlibet aliud reptile et oblita fuerit inmunditie sue rea est et deliquit

aut] vel Weber
Numérotation du verset Lv. 5,3 
et si tetigerit quicquam de immunditia hominis iuxta omnem impuritatem qua pollui solet oblitaque cognoverit postea subiacebit delicto
Numérotation du verset Lv. 5,4 
anima quae iuraverit et protulerit labiis suis ut vel male quid faceret vel bene et id ipsum iuramento et sermone firmaverit oblitaque postea intellexerit delictum suum
Numérotation du verset Lv. 5,5 
agat penitentiam pro peccato
Numérotation du verset Lv. 5,6 
et offerat de gregibus agnam vel capram orabitque pro eo sacerdos et pro peccatis eius

de gregibus - agnam] inv. Weber | vel] sive Weber | peccatis] peccato Weber |
Numérotation du verset Lv. 5,7 
sin autem non potuerit {t. 1 : Erfurt, f. 109rb ; facsim., p. 219b} [Rusch, f. 109rb ] offerre pecus offerat duos turtures vel duos pullos columbarum Domino unum pro peccato et alterum in holocaustum
Numérotation du verset Lv. 5,8 
dabitque eos sacerdoti qui offerens primum pro peccato retorquebit caput eius ad pennulas ita ut collo adhereat et non penitus abrumpatur

offerens primim] inv. Weber | pennulas] pinnulas Weber | adhereat] hereat Weber |
Numérotation du verset Lv. 5,9 
et asperget de sanguine parietem altaris quicquid autem reliquum fuerit faciet distillari ad fundamentum eius quia pro peccato est

sanguine] + eius Weber distillari] destillare Weber
Numérotation du verset Lv. 5,10 
alterum vero adolebit holocaustum ut fieri solet rogabitque pro eo sacerdos et pro peccato eius et dimittetur ei
Numérotation du verset Lv. 5,11 
quod, si non quiverit manus eius duos offerre10  turtures aut11  pullos columbarum12  , offeret pro {t. 1 : Erfurt, f. 109va ; facsim., p. 220a} [Rusch, f. 109va ] peccato suo simile13  partem ephi decimam ; non immittet14  in eam oleum nec thuris aliquid imponet quia pro peccato est.

10  duos offerre] inv. Weber | 11  aut] vel duos Weber | 12  columbarum] columbae Weber | 13  suo simile] similam Weber | 14  immittet] mittet Weber |
Numérotation du verset Lv. 5,12 
Tradetque eam sacerdoti qui plenum ex toto pugillum hauriens cremabit super altare in monimentum15  eius qui obtulerit16 

15  monimentum] monumentum Weber 16  obtulerit] obtulit Weber
Numérotation du verset Lv. 5,13 
rogans pro illo et expians reliquam vero partem ipse habebit in munere
Numérotation du verset Lv. 5,14 
locutusque17  est Dominus ad Moysen dicens

17  locutusque] locutus Weber
Numérotation du verset Lv. 5,15 
anima si prevaricans cerimonias per errorem in his quae Domino sunt sanctificata {t. 1 : Erfurt, f. 109vb ; facsim., p. 220b} [Rusch, f. 109vb ] peccaverit offeret pro delicto suo arietem inmaculatum de gregibus qui emi potest duobus siclis iuxta pondus sanctuarii
Numérotation du verset Lv. 5,16 
ipsumque quod intulit damni restituet et quintam partem ponet supra tradens sacerdoti qui rogabit pro eo offerens arietem et dimittetur ei
Numérotation du verset Lv. 5,17 
anima que18  peccaverit per ignorantiam feceritque unum ex his quae Domini lege prohibentur et peccati rea intellexerit iniquitatem {t. 1 : Erfurt, f. 110ra ; facsim., p. 221a} [Rusch, f. 110ra ] suam

18  que] si Weber
Numérotation du verset Lv. 5,18 
offeret arietem inmaculatum de gregibus sacerdoti iuxta mensuram estimationemque peccati qui orabit pro eo quod nesciens fecerit et dimittetur ei
Numérotation du verset Lv. 5,19 
quia per errorem deliquit in Dominum.




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria (Lv. 5), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 20/04/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber05.xml&chapitre=05_5)