initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<06. Numeri*>

Capitulum 1

Numérotation du verset Nm. 1,1 
interl.|  quasi que dicuntur ut verba pensentur
ad Moysen
interl.|  sapientissimum Hebreorum
in deserto Sinai in tabernaculo federis prima die mensis secundi anno altero egressionis eorum ex Egypto
interl.|  mundo
dicens :
Numérotation du verset Nm. 1,2 
Tollite summam universe congregationis filiorum Israel per cognationes et domos suas et nomina singulorum. Quicquid est sexus masculini
interl.|  Non femini, cui obstat infirmitas

est sexus] inv. Weber
Numérotation du verset Nm. 1,3 
a vicesimo anno
interl.|  quia hec etas apta bello
et supra omnium virorum fortium ex Israel
interl.|  Non sola etas, sed virtus requiritur Israelite.
et numerabitis eos per turmas {t. 1 : Erfurt, f. 138rb ; facsim., p. 277b} [Rusch, f.  138rb ] suas tu et Aaron
interl.|  Lex et sacerdotium spiritali sensu annumerant primatum Ecclesie et officia singulorum, quia secundum tenorem legis per veros sacerdotes omnis Ecclesie ordo disponi debet.
marg.|  OMNIUM  VIRORUM  FORTIUM  EX, etc.  ORIGENES. Allegorice. Septuaginta : Omnis qui procedit in virtute Israel etc. Qui ergo procedit in virtute numeratur numeratur] numetatur cacogr. Rusch , et in virtute tantum Israel. Est enim virtus animi quam Grecorum philosophi docent, que non pro Deo, sed pro gloria exercetur humana. Est et Assiriorum virtus vel Chaldeorum in astrologie studiis, sed non Israelitica nec ad Deum pertinens. Sola vero apud Deum virtus Israelitica numeratur, que a Deo docetur, per Scripturas divinas discitur, per fidem Evangelicam et apostolicam traditur.
Numérotation du verset Nm. 1,4 
eruntque vobiscum principes
 PRINCIPES. Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Quid est quod per singulos de singulis tribubus eligi iubet et principes , eosque vocat ciliarchos, quos quidam Latini tribunos vocant vel appellaverunt. Chiliarchi autem a mille videntur dici. Sed cum consilium daret Iethro Moysi, quod etiam Deus approbavit, de populo sub   principibus ordinando ne omnes cause Moysen onerarent, ciliarchos dicit constituendos super millenos homines, hecacontarchos super centenos, et pentacontharchos super quinquagenos, et decarchos super denos, ab ipsis numeris quibus preessent cognominatos. Nunquid et hic sic accipiendi sunt chiliarchi quod singuli essent super millenos ? Non, neque enim omnis populus lsrael duodecim millia tunc fuerunt. Singulos enim elegit de singulis tribubus, que non millenos, sed multa millia continebant. Nomen ergo commune est cum illis qui in Exodo appellantur chyliarchi, quod unusquisque illorum esset mille hominum   princeps , istorum autem quod unusquisque milium   princeps . Quia sive a mille, sive a milibus, eadem compositio nominis resonat ut vocentur chiliarchi.
tribuum ac domorum in cognationibus suis
Numérotation du verset Nm. 1,5 
quorum ista sunt nomina de tribu Ruben Elisur
interl.|  Pater meus fortis

tribu Rusch Ed1455] om. Weber
filius Sedeur.
interl.|  Allegorice qui interpretatur absconditus.
marg.|  DE  TRIBU  RUBEN.  RABAN. Moraliter. Ruben, primogenitus Israelis, qui interpretatur ‘videns filios’ vel ‘videns in medio’, primitivam Ecclesiam significare potest, que fuit in Hierusalem, quam ipse Dominus in apostolis primum fundavit ; quem significat Elisur, id est pater meus fortis. Ipse enim est de quo dicitur : Dominus fortis, Dominus potens in prelio ». Hic ergo Ruben sub tali principe videt filios, id est fideles, ad se confluentes. Unde, predicante Petro, baptisati sunt una die tria millia, et multitudinis credentium erat cor unum et anima una.
marg.|  RABAN. Moraliter. Princeps tribus Ruben eos generaliter significat qui bene conversantes in medio fratrum subditorum curam gerunt, sermone et exemplo {t. 1 : Erfurt, f. 139rb ; facsim., p. 277b} [Rusch, f.  139rb ] instruunt, quos tanquam filios ad Dei militiam nutriunt. In hac tribu princeps est Elisur, id est ‘pater meus fortis’ vel ‘pater meus coangustans, filius Sedeur, id est ‘absconditi’. Qui enim autoritate magisterii et paterna disciplina subditos bene regit et corrigit, nec foris ad laudem humanam, sed in abscondito cordis ad Dei gloriam, iure princeps est tribuum et domorum, id est coniugatorum, continentium, virginum, et utriusque sexus curam gerens.

Ps. 23, 8.
Act. 4, 32.

Elisur] scrips. hic et ubique cf. Nm. 1, 5 ; 2, 10; 10, 18; Helisur Rusch Weber
Numérotation du verset Nm. 1,6 
de tribuSimeon
interl.|  Exauditio interpretatur, et significat devotionem ecclesie gentilis ; de qua : « In auditu auris obedivit mihi ».

Ps. 17, 45.

tribu Rusch Ed1455] om. Weber
Salamiel
interl.|  In hac dominatur Salamiel, id est ‘pax Deus meus’, Iesus scilicet « pax nostra qui fecit utraque unum », cum signa potentie sue per fidelium verba et opera demonstravit.

Eph. 2, 14.
filius Surisaddai
marg.|  DE  TRIBU  SIMEON.  RABANUS. Simeon generaliter omnes obedientes significat, quorum princeps est Salamiel, id est ‘retribuens mihi Deus’ vel ‘pax mea Deus’ ; filius   Surisaddai  : id est ‘continentis ab re’, cum ille qui iustam Dei retributionem cogitat corde pacifico, tranquillus et humilis, in cetu fidelium venerandus apparet. « Qui » enim « se humiliat, exaltabitur ». Tales enim omnem intentionem suam ad Dei placitum convertunt, et secundum quod in Scripturis continetur, fiducialiter se obedire promittunt dicentes : « Ad te levavi oculos meos qui habitas in celis ». Fons : Rabanus , In Nm., 1, 1, PL 108, 593B : « Horum ergo princeps est Gamaliel, qui Latine resonat retribuens mihi Deus, vel, ut supra posuimus, pax mea Deus: filiusque est Surisaddai, id est, continentis ab re, cum ille qui justam retributionem Dei erga omnes cogitat, corde pacifico tranquillam vitam agens, quam humilitas vera et timor Dei generant, in coetu fidelium omni veneratione dignus apparet; quia, juxta Veritatis vocem, Omnis qui se exaltat, humiliabitur; et qui se humiliat, exaltabitur. Tales ergo omnem intentionem suam ad Deo placendum convertunt, ejus que magisterio secundum id quod in Scripturis sacris continetur, parere se fiducialiter promittunt, dicentes cum Propheta: Ad te levavi oculos meos, qui habitas in coelis.

Lc. 14, 11 ; 18, 14.
Ps. 122, 1.
Numérotation du verset Nm. 1,7 
de tribu Iuda Naasson filius Aminadab
marg.|  DE  TRIBU  IUDA. Moraliter.  IDEM. Possunt significari in Iuda omnes qui recte invocant nomen Domini, nec sensu nec verbo dissentientes a norma fidei, quorum merito Naason princeps fuit, qui scilicet non solum alios predicando instruit, sed etiam virulenta viciorum iacula corpus suum castigando in semetipso interficit, secundum illud : « Castigo corpus meum, et in servitutem redigo » etc.
marg.|  Allegorice. Iuda : de quo reges, qui interpretatur confessio vel laudatio. Hic populum significat Ecclesie, cuius caput est leo de tribu Iuda, id est Christus. Vere enim fidei laudatio vel confessio, id est recta predicatio tantum in Ecclesia est. Naason ergo, id est serpentinus vel augurium, filius Aminadab, scilicet spontanei populi, Salvator intelligitur, de patriarchis Deo devotis famulis progenitus, qui per mortem suam destruxit diabolum In serpente enim unde primum mortis causa, id est peccatum, processit, mors figuratur. Unde : Sicut exaltavit Moyses serpentem in deserto, sic exaltari oportet filium hominis, etc.

1Cor. 9, 27.
Io. 3, 14.

tribu Rusch Ed1455] om. Weber
Numérotation du verset Nm. 1,8 
de tribu Isachar
marg.|  DE  TRIBU  ISACHAR.  RABANUS.   Isachar monachos non incongrue exprimit, qui omnibus mundi negotiis spretis, dono Dei, id est Spiritu sancto, protegente, premium eternum, districta vita, voluptate mortificata, querunt et pompas mundi calcantes, humilia amplectentes, soli Deo placere cupiunt.

tribu Rusch Ed1455] om. Weber
Nathanael
interl.|  Merces
filius Suar
marg.|  NATHANAEL. Allegorice. Qui pie exercent se ut mercedem in celis accipiant, eorum princeps est   Nathanael , id est Deus meus vel donum Dei ;   filius Suar , id est pusilli, Christi scilicet qui inter homines pusillus apparuit. Ipse enim dux, et ipse et merces.
Numérotation du verset Nm. 1,9 
de tribu Zabulon
marg.|  DE  TRIBU  ZABULON.  IDEM.   Zabulon pacientes figurat, qui contra omnia adversa munimine virtutum invicti perseverant ; quorum princeps solus Deus est, sine quo nihil possunt agere, dicentes cum Apostolo : « Quis nos separabit a caritate Christi ? tribulatio ? an augustia ? » etc.

Rm. 8, 35.

tribu Rusch Ed1455] om. Weber
Eliab filius Helon
interl.|  Robusti
marg.|  HELIAB.  ALLEGORICE. Habitaculum fortitudinis habet principem   Heliab , qui interpretatur Deus meus pater, Deum scilicet qui est Pater fidelium, quos disponit et regit. Et est   filius Helon , id est quercus. Ecclesia enim recte dicitur habitaculum fortitudinis, contra hereticos scilicet et scismaticos.
Numérotation du verset Nm. 1,10 
filiorum autem Ioseph
interl.|  Augmentum
de tribu Ephraim
interl.|  Frugifer vel crescens
marg.|  IOSEPH.  IDEM.   Ioseph , pater duorum tribuum, Christum significat, patrem populorum duorum et lapidem angularem.   Ephraym minor Manasse primogenito prelatus : gentilem populum Iudaico prelatum. Unde : « Amen dico vobis, non inveni tantam fidem in Israel ».

Mt. 8, 10.

de tribu] om. Weber
Elisama
interl.|  Deus meus audiens
filius Ammiud
interl.|  Populus meus inclitus
marg.|  ELISAMA.   Elisama Christum significat, de quo dicitur : Factus est obediens Patri usque ad mortem, etc. Qui de se ait : Que audivi ab eo, hoc loquor in mundo. Hic est   filius Ammiud , id est populi mei incliti, de stirpe scilicet patriarcharum et prophetarum.
marg.|  RABANUS.   Elisama princeps in tribu Ephraym significat eos qui attente verbum Dei audiunt corde bono et optimo, et fructum afferunt in patientia.
marg.|  AMMIUD. Populus meus inclitus, vel obliviosus, ea scilicet que retro {t. 1 : Erfurt, f. 139rb ; facsim., p. 277b} [Rusch, f.  139rb ] sunt obliviscens, in anteriora se extendens ut accipiat coronam vite quam retribuet Deus diligentibus se.

Phil. 2, 8.
Io. 8, 26.
Iac. 1, 12.
interl.|  Reddidit mihi Deus

tribu] om. Weber
filius Phadassur
interl.|  Redemptionis valide
marg.|  GAMALIEL.   Gamaliel  : reddiit mihi Deus ;   filius Phadassur , id est redemptionis valide, princeps est in   tribu Manasse , qui interpretatur oblitus vel obliviosus, cum Christus (quem ad vocandum populum Iudaicum Pater in mundum misit) in regno suo gentem obliviosam invenit. Oblitus est enim Israel Creatoris sui. Non tamen omnes perierunt, cum plenitudo gentium intraverit, omnis lsrael salvus fiet.

Rm. 11, 25-26.
Numérotation du verset Nm. 1,11 
de tribu10  Beniamin Abidan
interl.|  Pater meus iudex

10  tribu Rusch Ed1455] om. Weber
filius Gedeonis
interl.|  Qui temtatio iniquitatis vel humilitatis mee interpretatur.
marg.|  DE  TRIBU  BENIAMIN.   Beniamin Hierusalem significat, que est in tribu sua, cuius populus secundum prophetiam, Rachel « Benoni, id est filius doloris » fuit, quia gravi dolore matrem affecit. Sanguinem enim prophetarum fudit, et in Christi necem conspirans ait : « Sanguis eius super nos, et super filios nostros ». In credentibus vero iuxta patris prophetiam : filius dextre.   Beniamin quoque gentilem populum potest significare, qui filius doloris fuit Christianos persequendo. Filius etiam dextre potest dici, quia in iudicio ad dexteram Dei erit, vel quia dextera, id est bona opera, facit. Huius populi   Abidan , id est pater meus iudex,   filius Gedeonis , qui interpretatur tentatio iniquitatis vel humilitatis, princeps est. Quia Christus (quem humilem Iudeus sprevit et dyabolus inique tentavit) caput est credentium, et iudex venturus vivorum et mortuorum.
marg.|  MORALITER. Filius dextre significat eos qui fortiter pugnant contra inimicos, et fortiter premunt temtationis stimulos, nec femineum aliquid vel molle in se dominari permittunt.

Gn. 35, 18.
Mt. 27, 25.
Cf. Act. 10, 42.
Numérotation du verset Nm. 1,12 
de tribu11  Dan Ahiezer filius Amisaddai
marg.|  DE  TRIBU  DAN.   Dan  : iudicium vel iudicans. Hii sunt qui omnia discrete agunt, qui   Aiezer , id est fratem adiutorem, sibi principem constituunt, et secundum patrum regulam omnia faciunt, vel omnia bona sua Deo tribuunt.
marg.|  RABAN.   Dan  : iudicium vel iudicans.   Aiezer  : frater meus adiutor.   Amisad  : populus meus sufficiens. In   Dan accipimus gentiles qui de frigore infidelitatis ad gratiam Christi confugerunt. Unde, in sequentibus, ad aquilonem iuxta tabernacula   Dan primus castra metatur.   Aiezer ergo   filius Amisaddai in hac tribu princeps est, cum Ecclesie de gentibus apostoli Christi quasi fratres, verbo et opere sufficientes, principantur, et fraterna dilectione ad societatem spiritalis gratie hortantur.

11  tribu Rusch Ed1455] om. Weber
Numérotation du verset Nm. 1,13 
de tribu12  Aser Phegiel filius Ochran
marg.|  DE  TRIBU  ASER.   Aser  : beatus vel divitias habens, fideles virtutibus locupletes significat, quibus principatus   Phegiel , id est occursio Dei.   Filius Ochran  : qui interpretatur ‘turbavit eos’, Christus scilicet « mediator Dei et hominum » qui humano generi periclitanti occurrit, malignos spiritus repellendo turbavit. Unde : « Appropians alligavit vulnera eius, infundens oleum et vinum » etc.
marg.|  MORALITER. In   Aser figurantur qui cuncta consilio agunt nec caducis rebus, sed virtutibus divites esse volunt ; substantiam suam pauperibus tribuunt, thesauros in celo condunt ; unde : Beati erunt : retribuetur enim eis in resurrectione iostorum.

1Tim. 2, 5.
Lc. 10, 34.
Cf. Mt. 13, 44.
Lc. 14, 4.

12  tribu Rusch Ed1455] om. Weber
Numérotation du verset Nm. 1,14 
de tribu13  Gad Eliasaph filius Duel
marg.|  DE  TRIBU  GAD.  ALLEGORICE  VEL  MORALITER.   Gad  : accinctus.   Heliasaphan  : Dei mei protectio vel ascensio.   Duel  : agnoscens Deum.   Gad Gad] scrips., Gag Rusch ergo fidelium populum significat, qui semper lumbos mentis accingit iusticia, et armis spiritualibus instructus, spiritales nequitias debellat, cui presidet Christus de stirpe Patrum progenitus, vere Deum agnoscens et ei obediens, suos dirigens et protegens.
marg.|  Potest etiam Gad doctores exprimere, qui in procinctu constituti hostibus {t. 1 : Erfurt, f. 139vb ; facsim., p. 278a} [Rusch, f.  139vb ] resistere parati sunt, inter quos excellit Heliasaphat, qui scilicet cor levat ad Deum, unde petiit auxilium. Unde : Gallus accinctus, vel succinctus, lumbos ; et aries ; nec est rex qui resistat ei.

Prv. 30, 31.

13  tribu Rusch Ed1455] om. Weber
Numérotation du verset Nm. 1,15 
de tribu14  Neptalim Achira filius Henan
marg.|  DE  TRIBU  NEPTALIM.   Neptalim  : conversus vel dilatatus. Hic est fidelis populus qui ab errore conversus per mundi terminos fidei abundantia dilatatus est. Cui dicit Esaias : « Dilata locum tentorii tui » etc.   Ahira , id est fratris mei amicus.   Filius Hennon , id est fontis tristicie, huic prelatus est, quia Dei filius qui fratribus, id est Iudeis, amicus fuit quando per legem sui noticiam tribuit, ipse modo gentilitati per penitentie tristitiam consulens, ad fidem convertit ut in exercitu suo adnumerati ipsius ducatu et regimine fruerentur in prelio spiritali.
marg.|  MORALITER. In   Neptalim intelliguntur sancti qui caritatem fraternitatis etiam ad inimicos dilatant : horum princeps est   Ahira , id est ipse Dominus qui eos sui amoris ducatu regit quos non inter servos sed inter amicos conscribit. Unde : Iam non dicam vos servos sed amicos, etc.

Is. 54, 2.
Io. 15, 15.

14  tribu Neptalim Rusch Ed1455] Neptali Weber
Numérotation du verset Nm. 1,16 
hii nobilissimi principes
interl.|  Virtutibus preclari doctrina eximii merito in Ecclesia principantur .
multitudinis
interl.|  Fidelium : multitudinis credentium erat cor unum et anima una.

Act. 4, 32.
per tribus et cognationes suas et capita exercitus Israel
Numérotation du verset Nm. 1,17 
quos tulerunt Moyses
interl.|  Lex precedit, que sacerdotem docet et instruit.
et Aaron
interl.|  sacerdotium
cum omni vulgi multitudine
Numérotation du verset Nm. 1,18 
et congregaverunt primo die mensis secundi
interl.|  principio scilicet Novi Testamenti
recensentes eos per cognationes et domos ac familias et capita et {t. 1 : Erfurt, f. 139va ; facsim., p. 278a} [Rusch, f.  139va ] nomina singulorum a vicesimo
interl.|  duplici perfectione, historiali sensu Legis et spiritali
marg.|  A VICESIMO.  ISIDORUS. A vicesimo anno numerantur qui ad bellum eliguntur, quia ab hac etate contra unumquenque viciorum bella nascuntur. Ideoque ad pugnam eliguntur, ut pugnent contra libidinem, ne luxiria superentur.
anno et supra
marg.|  PER  COGNATIONES, etc. AUGUSTINUS.Merito queritur quare per omnes tribus dicitur secundum propinquitates eorum, secundum populum eorum, secundum domos familiarum eorum, secundum capita, secundum numerum nominum nominum] nominium cacogr. Rusch eorum, et hec quinque similiter omnino repetuntur donec omnes tribus compleantur, quasi aliud sit secundum propinquitates eorum, aliud secundum populos, aliud secundum domos familiarum, aliud secundum numerum nominum nominum] nominium cacogr. Rusch , aliud secundum capita, cum potius videantur aliis verbis idem significare hec omnia. Nimirum ergo ipse numerus aliquid sgnificat, ut hic idem quinquies varie repetatur. Nam iste numerus, id est quinarius, sicut in quinque libris Moysi in Veteri Testamento maxime commendatur. Illa vero quatuor que deinceps connectuntur, id est masculina a viginti annis et supra, omnis qui procedit in virtute ex recognitione eorum, quamvis et ipsa per omnes tribus eodem modo repetantur, habent necessariam differentiam. Cum enim ageretur de numero universe multitudinis ad unam tribum pertinentis, discernendus erat sexus. Ideo positum est omnia masculina. Et ne parvuli etiam computarentur, adiunctum est : a viginti annis et supra. Et ne imbellis senectus numeraretur, additum est : omnis qui procedit in virtute. Et omnia concluduntur verbo eius operis quod fiebat, ut dicatur recognitio eorum. Recognitio enim fiebat cum hec hominum vel nominum millia computarentur. Quinque igitur illa, propinquitates, populi, domus familiarum, et numerus hominum, et caput, et ista quatuor, sexus, etas, virtus, recognitio, fortassis in ipso numero aliquid significant. Si enim horum numerorum alter multiplicetur ex altero ut quinquies quaterni aut quater quini ducantur, viginti fiunt. Quorum numero etiam adolescentium etas illa signatur, qui numerus memoratur quando intratur ad terram promissionis, et dicitur illa etas viginti annorum, que non declinaverit in dexteram aut sinistram, ubi videntur mihi significari fideles ex utroque Testamento fidem veram tenentes. Nam Vetus Testamentum quinque libris Moysi maxime excellit, et Novum quattuor Evangeliis.
Numérotation du verset Nm. 1,19 
sicut preceperat Dominus Moysi numeratique sunt in deserto Sinai
Numérotation du verset Nm. 1,20 
de Ruben primogenito Israelis per generationes et familias ac domos suas et nomina capitum singulorum omne quod sexus est masculini
interl.|  ad differentiam feminarum
a vicesimo anno et supra
interl.|  ad differentiam parvulorum
procedentium ad bellum
interl.|  Hoc addidit ne in bellis senectus computaretur.
Numérotation du verset Nm. 1,21 
quadraginta
interl.|  Novum Testamentum scilicet et Vetus tenentes in veritate
sex millia
interl.|  summe perfectionis
interl.|  perfecti in operibus
quingenti
interl.|  Sancti Spiritus confidentes auxilio, qui in quinquagesimo die super discipulos venit
Numérotation du verset Nm. 1,22 
de filiis Simeon per generationes et familias ac domos cognationum suarum recensiti
interl.|   numerati
sunt per nomina et capita singulorum omne quod sexus est masculini a vicesimo anno et supra procedentium ad {t. 1 : Erfurt, f. 140ra ; facsim., p. 279a} [Rusch, f.  140ra ] bellum
interl.|  spiritale
Numérotation du verset Nm. 1,23 
quinquaginta novem millia trecenti
interl.|  Gloria perfectorum est principium, et in perfectione sanctorum imperfectio est.
Numérotation du verset Nm. 1,24 
de filiis Gad per generationes et familias ac domos cognationum suarum recensiti sunt per nomina singulorum a viginti annis et supra omnes qui ad bella procederent
Numérotation du verset Nm. 1,25 
quadraginta quinque millia
interl.|  bene utentes sensibus corporis
sexcenti quinquaginta
Numérotation du verset Nm. 1,26 
de filiis Iuda per generationes et familias ac domos cognationum suarum per nomina singulorum a vicesimo anno et supra omnes qui poterant ad bella procedere
interl.|  alii indigni numero
Numérotation du verset Nm. 1,27 
recensiti sunt septuaginta quattuor millia sexcenti
interl.|  spiritalem intelligentiam Legis habentes : in septenario enim Spiritus, in denario Lex significatur.
Numérotation du verset Nm. 1,28 
de filiis Isachar per generationes et familias ac domos cognationum suarum per nomina singulorum a vicesimo anno et supra
interl.|  Numerat Deus multitudinem stellarum, et omnibus eis nomina vocat.
omnes qui ad bella procederent
Numérotation du verset Nm. 1,29 
recensiti sunt quinquaginta quattuor
interl.|  Novo instructi Testamento
millia quadringenti
interl.|  vel : triginta
Numérotation du verset Nm. 1,30 
de filiis Zabulon per generationes et familias ac domos cognationum suarum recensiti
interl.|   numerati
sunt per nomina singulorum a vicesimo anno et supra omnes qui poterant ad bella procedere
Numérotation du verset Nm. 1,31 
quinquaginta septem millia
interl.|  Spiritus sancti gratia perfecti
quadringenti
interl.|  quattuor principalibus virtutibus perfecti
Numérotation du verset Nm. 1,32 
de filiis Ioseph filiorum Ephraim per generationes et familias ac domos cognationum suarum recensiti
interl.|   numerati
sunt per nomina singulorum a vicesimo anno et supra omnes qui poterant ad bella procedere
Numérotation du verset Nm. 1,33 
quadraginta millia
interl.|  in modestia corporalium sensuum perfecti
quingenti
Numérotation du verset Nm. 1,34 
porro filiorum Manasse per generationes et familias ac domos cognationum suarum recensiti sunt per nomina singulorum a vicesimo anno15  et supra omnes qui poterant ad bella procedere

15  vicesimo anno] viginti annis Weber
Numérotation du verset Nm. 1,35 
interl.|  dilectionem Dei et proximi amplectentes
Numérotation du verset Nm. 1,36 
de filiis Beniamin per generationes et familias ac domos cognationum suarum recensiti sunt nominibus singulorum a vicesimo anno et supra omnes qui poterant ad bella procedere
Numérotation du verset Nm. 1,37 
triginta quinque millia quadringenti
marg.|  TRIGINTA. etc. Boni coniugati, quia ad significandum tricenarium index et pollex blando osculo coniuguntur. Unde aliud tricesimum, aliud sexagesimum, aliud vero centesimum.
Numérotation du verset Nm. 1,38 
de filiis Dan per generationes et familias ac domos cognationum suarum recensiti sunt nominibus singulorum a vicesimo anno et supra omnes qui poterant ad bella procedere
Numérotation du verset Nm. 1,39 
sexaginta
interl.|  continentes
duo
interl.|  coniugati
millia
interl.|  virgines corpore et spiritu : centenarius enim virginitatem, denarius perfectionem.
marg.|  SEXAGINTO  DUO, etc.  GILBERTUS. Non puto silentio pretereundum quod modo minores summe numerorum et minoris sacramenti precedunt. Maiores vero et maioris dignitatis succedunt, vel e converso. Honore enim se invicem milites Christi preveniunt, et superiores invicem arbitrantur. Audacius quoque congrediuntur coniugati quam continentes, continentes quam virgines, et maioris sunt meriti. Aliquando vero intermiscentur summe, ne candor virginitatis abhorreat amplexum coniugii, et in necessitatibus carnis virginitati et continentie ministrant coniugati, ut divini exercitus sit « cor unum, et anima una »aa  .

Cf. Phil. 2, 3.
aa  Act. 4, 32.
septingenti
interl.|  Spiritualibus donis provecti, et ad dexteram Dei locandi.
marg.|  SEPTUAGENTA : Spiritualibus donis provecti et ad dexteram Dei locandi. Centenarius enim numerus primus in dextera computatur, pollice et indice in coronam flexis. Undeab   : « Iam dextra computat annos ».

ab  Juvenal , Sat. X, 249 : « Felix nimirum, qui tot per saecula mortem | distulit atque suos iam dextra computat annos  ».
Numérotation du verset Nm. 1,40 
de filiis Aser per generationes et familias ac domos cognationum suarum recensiti sunt per nomina singulorum a vicesimo anno et supra omnes qui poterant ad bella procedere
Numérotation du verset Nm. 1,41 
quadraginta millia et mille quingenti
Numérotation du verset Nm. 1,42 
de filiis Neptali per generationes et familias ac domos cognationum suarum recensiti sunt nominibus singulorum a vicesimo anno et supra omnes qui poterant ad bella procedere
Numérotation du verset Nm. 1,43 
quinquaginta tria millia
interl.|  fide Trinitatis armati
quadringenti
interl.|  scuto fidei que in quattuor Evangeliis continetur perfecte muniti
Numérotation du verset Nm. 1,44 
hii sunt quos numeraverunt
interl.|  Novit iustus animas iumentorum suorumac  .

ac  Prv. 12, 10.
Moyses et Aaron et duodecim
interl.|  apostoli et apostolici viri
principes
interl.|  supradicti viri
Israel singulos per domos cognationum suarum
Numérotation du verset Nm. 1,45 
fueruntque simul omnes16  filiorum17 
interl.|  alias : omnes filii

16  simul omnes Rusch] inv. Ω, omnes Cor1 G Cava X Π Σ B Amiatinus T M Φ O Θ S PΨB²DFM Ed1530 Weber, simul Λ, omnis numerus Ed1455 Clementina 17  filiorum Cor2 (hebr. et antiqui habent filiorum Israel, de solis enim numeratis loquitur) Rusch etc. ] filii G Σ TO ΨB²DFM Cor1 ΩJ
Israel per domos18  et familias suas a vicesimo anno et supra qui poterant ad bella procedere

18  domos] + cognationum suorum ΩM
Numérotation du verset Nm. 1,46 
sexcenta
pro perfectione operum
tria millia
interl.|  pro fide Trinitatis
virorum
interl.|  fortium
quingenti quinquaginta
Numérotation du verset Nm. 1,47 
Levite autem in tribu familiarum suarum non sunt numerati cum eis
interl.|  Quia sacerdotalis dignitas a plebeia multitudine remota est, ut in exemplum boni emineat.
Numérotation du verset Nm. 1,48 
locutusque est Dominus ad Moysen dicens :
Numérotation du verset Nm. 1,49 
Tribum Levi
interl.|  sacerdatolem ordinem et ministros Ecclesie
marg.|  TRIBUM  LEVI.  RABANUS. In   tribum levi sacerdotalis ordo signatur, qui   super tabernaculum testimonii constituitur , ut Ecclesie scilicet in qua condita sunt Dei testamenta curam gerant, et omnia   vasa , id est fideles ad spiritale ministerium electi, sine errore et viciorum sorde permaneant. Hic enim ordo   quidquid ad ceremonias legis  pertinet procurare debet. Ipsius est enim populum docere, quomodo secundum legem honeste et ordinate in Ecclesia vivant.   Ipsi tabernaculum portant et utensilia   eius . Quia sacerdotes compatiendo, infirmorum mores tolerando, et consolando, quasi humeris laboris et patientie Ecclesiam   portant .
noli numerare {t. 1 : Erfurt, f. 140va ; facsim., p. 280a} [Rusch, f.  140va ] neque ponas summam eorum cum filiis Israel
interl.|  cum plebeia multitudine cui debet preesse
Numérotation du verset Nm. 1,50 
sed constitues19  eos super tabernaculum testimonii
interl.|  Ecclesiam, in qua utrumque Testamentum servatur.

19  constitues Rusch] constitue Weber
cuncta vasa eius
interl.|  fideles, qui sunt vasa electionisad 

ad  Cf. Act. 9, 15.
et quicquid ad cerimonias pertinet ipsi portabunt
interl.|  compatiendo, tolerando, consolando
tabernaculum
interl.|  Ecclesiam
et omnia utensilia
interl.|  diversos ordines
eius et erunt in ministerio atque20  per gyrum tabernaculi metabuntur
interl.|  ne alicubi pateat aditus hosti, pastorali cura vigilantes

20  atque Rusch] ac Weber
Numérotation du verset Nm. 1,51 
cum proficiscendum fuerit, deponent
interl.|  humiliari docebunt
marg.|  DEPONENT. Id est : sermone et exemplo disponent quomodo quisque humiliatus in profectu virtutum gradiatur.
Levite tabernaculum cum castra metanda erigent
interl.|  docentes qualiter spe erecti, statu fidei et constantia operum, firmiter consistant
quisquis externorum accesserit occidetur
marg.|  QUISQUIS  EXTERNORUM, etc. AUGUSTINUS.   Alienigena qui accesserit moriatur . Hic   alienigena intelligendus est etiam de illis filiis Israel qui non fuerant de illa tribu, quam tabernaculo deservire precepit, id est qui non fuerint de tribu Levi. Mirum est autem quomodo abusive   alienigena dicitur, quod magis alterius generis homines significat, et allogenes, et non magis allophilos, quod significat alterius tribus homines, quo nomine magis utitur Scriptura in aliarum gentium hominibus ut allophili appellentur, quasi aliarum tribuum homines.
marg.|  ALLEGORICE. Qui ad sacrum ministerium indignus accedit, penam presumptionis non evadit. Nemo enim debet sibi sumere honorem nisi qui vocatur a Deo tanquam Aaron. Unde Ozias qui sacerdotium usurpavit lepra percussus est.
Numérotation du verset Nm. 1,52 
metabuntur autem castra filii Israel unusquisque per turmas
marg.|  UNUSQUISQUE  PER  TURMAS. Allegorice.  ORIGENES. Unusquisuqe secundum signa incedat in castris hoc precepit Moyses, immo Deus per Moysen. Potest autem fieri ut emulatione bonorum operum ab inferioribus signis ad meliora et magnificentiora perveniamus. Si enim in promptu habuerimus studium meliorum et posteriora obliviscentes ad anteriora extendamur, in resurrectione mortuorum (ubi sicut stella differt a stella, cuiusque merita refulgebunt) ab inferioribus ad meliora signa et fulgentiora transferemur, et splendentioribus stellis equabimur. Et etiam in tantum potest in hac vita humana natura proficere, ut in resurrectione mortuorum non solum stellarum, sed etiam solis splendori valeat equari, quia fulgebunt iusti sicut sol in regno Deiae  . Hinc ergo est quod supponit secundum signa sua per domos familiarum suarum. Quod dicit per domos familiarum, in Greco idem est sermo quem ponit ibi Apostolus, ex quibus « omnis paternitas in celo et in terra nominatur »af  . Quas ergo paternitates Paulus, familias dicit latinus interpres. Iste sunt ergo paternitates vel familie quas Paulus iam ostendit in celis, Moyses sub figuris legalibus describit in terris, secundum quas incedere nos monet ut possimus paternitatibus celestibus sociari. Sunt enim familie et paternitates in celo, ex quibus forte est illa quam Paulus ecclesiam primitivorum ascriptam in celisag  nominat. Cui sociabimur, si omnia secundum ordinem gerimus, si nihil inquietum, nihil inordinatum, nihil inhonestum inveniatur in nobis.

ae  Mt. 13, 43.
af  Eph. 3, 15.
ag  Cf. Hbr. 12, 23.
Numérotation du verset Nm. 1,53 
porro Levite per gyrum tabernaculi figent tentoria ne fiat indignatio super multitudinem filiorum Israel et excubabunt in custodiis tabernaculi testimonii
Numérotation du verset Nm. 1,54 
Fecerunt ergo filii Israel iuxta omnia que preceperat Dominus Moysi.




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria (Nm. 1), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 06/12/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber06.xml&chapitre=06_1)