initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<06. Numeri>

Capitulum 31

Numérotation du verset Nm. 31,1L 
Locutusque est Dominus ad Moysen dicens :
Numérotation du verset Nm. 31,2 
ulciscere prius filios Israel {t. 1 : Erfurt, f. 177ra ; facsim., p. 353a} [Rusch, f.  177ra ] de Madianitis et sic colligeris ad populum tuum.
Numérotation du verset Nm. 31,3 
statimque Moyses armate inquit ex vobis viros ad pugnam qui possint ultionem Domini expetere de Madianitis
Numérotation du verset Nm. 31,4 
mille viri de singulis tribubus eligantur Israel qui mittantur ad bellum
Numérotation du verset Nm. 31,5 
dederuntque millenos de cunctis tribubus id est duodecim millia expeditorum ad pugnam
Numérotation du verset Nm. 31,6 
quos misit Moyses cum Phinees filio Eleazari sacerdotis vasa quoque sancta et tubas ad clangendum tradidit ei
Numérotation du verset Nm. 31,7 
cumque pugnassent contra Madianitas atque vicissent omnes mares occiderunt
Numérotation du verset Nm. 31,8 
et reges eorum Evi et Recem et Sur et Hur et Rebe quinque principes gentis. Balaam quoque filium Beor interfecerunt gladio

Hur Cava etc. ΨD Ω Clementina ] Ur Rusch Weber et Weber ] om. Rusch tantum
Numérotation du verset Nm. 31,9 
ceperuntque mulieres eorum et parvulos omniaque pecora et cunctam supellectilem quicquid habere potuerant depopulati {t. 1 : Erfurt, f. 177rb ; facsim., p. 353b} [Rusch, f.  177rb ] sunt
Numérotation du verset Nm. 31,10 
tam urbes quam viculos et castella flamma consumpsit
Numérotation du verset Nm. 31,11 
et tulerunt predam et universa que ceperant tam ex hominibus quam ex iumentis
Numérotation du verset Nm. 31,12 
et adduxerunt ad Moysen et Eleazarum sacerdotem et ad omnem multitudinem filiorum Israel reliqua etiam utensilia portaverunt ad castra in campestribus Moab iuxta Iordanem contra Hiericho
Numérotation du verset Nm. 31,13 
egressi sunt autem Moyses et Eleazar sacerdos et omnes principes synagoge in occursum eorum extra castra
Numérotation du verset Nm. 31,14 
iratusque Moyses principibus exercitus tribunis et centurionibus qui venerant de bello
Numérotation du verset Nm. 31,15 
ait cur feminas reservastis
Numérotation du verset Nm. 31,16 
nonne iste sunt que deceperunt filios Israel ad suggestionem Balaam et prevaricari vos fecerunt in Domino super peccato Phogor unde et percussus est populus
Numérotation du verset Nm. 31,17 
ergo cunctos interficite {t. 1 : Erfurt, f. 177va ; facsim., p. 354a} [Rusch, f.  177va ] et quicquid est generis masculini etiam in parvulis et mulieres que noverunt viros in coitu iugulate

et] om. Weber
Numérotation du verset Nm. 31,18 
puellas autem et omnes feminas virgines reservate vobis
Numérotation du verset Nm. 31,19 
et manete extra castra septem diebus qui occiderit hominem vel occisum tetigerit lustrabitur die tertio et septimo
Numérotation du verset Nm. 31,20 
et de omni preda sive vestimentum fuerit sive vas et aliquid in utensilia preparatum de caprarum pellibus et pilis et ligno expiabitur
Numérotation du verset Nm. 31,21 
Eleazar quoque sacerdos ad viros exercitus qui pugnaverant sic locutus est hoc est preceptum legis quod mandavit Dominus Moysi
Numérotation du verset Nm. 31,22 
aurum et argentum et aes et ferrum et stagnum et plumbum
Numérotation du verset Nm. 31,23 
et omne quod potest transire per flammas igne purgabitur quicquid autem ignem non potest sustinere aqua expiationis sanctificabitur
Numérotation du verset Nm. 31,24 
et lavabitis vestimenta vestra die septimo et purificati postea castra intrabitis
Numérotation du verset Nm. 31,25 
dixitque Dominus ad Moysen
Numérotation du verset Nm. 31,26 
tollite summam eorum que capta sunt ab homine usque ad pecus tu et Eleazar sacerdos et principes vulgi
Numérotation du verset Nm. 31,27 
dividesque ex equo predam inter eos qui pugnaverunt et egressi sunt ad bellum et inter omnem reliquam multitudinem
Numérotation du verset Nm. 31,28 
et separabis partem Domino ab his qui pugnaverunt et fuerunt in bello unam animam de quingentis {t. 1 : Erfurt, f. 177vb ; facsim., p. 354b} [Rusch, f.  177vb ] tam ex hominibus quam ex bobus et asinis et ovibus
Numérotation du verset Nm. 31,29 
et dabis eam Eleazaro sacerdoti quia primitie Domini sunt
Numérotation du verset Nm. 31,30 
ex media quoque parte filiorum Israel accipies quinquagesimum caput hominum et boum et asinorum et ovium cunctarumque animantium et dabis ea Levitis qui excubant in custodiis tabernaculi Domini
Numérotation du verset Nm. 31,31 
feceruntque Moyses et Eleazar sicut preceperat Dominus.
Numérotation du verset Nm. 31,32 
Fuit autem preda quam exercitus ceperat ovium sexcenta septuaginta quinque millia
Numérotation du verset Nm. 31,33 
boum septuaginta duo millia
Numérotation du verset Nm. 31,34 
asinorum sexaginta millia et mille
Numérotation du verset Nm. 31,35 
anime hominum sexus feminei que non cognoverant viros triginta duo millia
Numérotation du verset Nm. 31,36 
dataque est media pars his qui in prelio fuerant ovium trecenta triginta septem millia quingenta
Numérotation du verset Nm. 31,37 
e quibus in partem Domini supputate sunt oves sexcente septuaginta quinque
Numérotation du verset Nm. 31,38 
et de bobus triginta sex milibus boves septuaginta duo
Numérotation du verset Nm. 31,39 
de asinis triginta milibus quingentis asini sexaginta unus
Numérotation du verset Nm. 31,40 
de animabus hominum sedecim milibus cesserunt in partem Domini triginta due anime
Numérotation du verset Nm. 31,41 
tradiditque Moyses numerum primitiarum Domini Eleazaro sacerdoti sicut ei fuerat imperatum
Numérotation du verset Nm. 31,42 
ex media parte filiorum Israel quam separaverat his qui in prelio fuerant
Numérotation du verset Nm. 31,43 
de media vero parte que contigerat relique multitudini id est de ovium trecentis triginta septem milibus quingentis
Numérotation du verset Nm. 31,44 
et de bobus triginta sex milibus
Numérotation du verset Nm. 31,45 
Numérotation du verset Nm. 31,46 
et de hominibus sedecim milibus
Numérotation du verset Nm. 31,47 
tulit Moyses quinquagesimum caput et dedit Levitis qui excubant in tabernaculo Domini sicut preceperat Dominus
Numérotation du verset Nm. 31,48 
cumque accessissent principes exercitus ad Moysen et tribuni centurionesque dixerunt
Numérotation du verset Nm. 31,49 
nos servi tui recensuimus numerum pugnatorum quos habuimus sub manu nostra et ne unus quidem defuit
Numérotation du verset Nm. 31,50 
ob hanc causam offerimus in donariis Domini singuli quod in preda auri potuimus invenire periscelides et armillas annulos et dexteralia ac murenulas ut depreceris pro nobis Dominum
Numérotation du verset Nm. 31,51 
{t. 1 : Erfurt, f. 178rb ; facsim., p. 355b} [Rusch, f.  178rb ] susceperuntque Moyses et Eleazar sacerdos omne aurum in diversis speciebus
Numérotation du verset Nm. 31,52 
pondo sedecim millia septingentos quinquaginta siclos a tribunis et centurionibus
Numérotation du verset Nm. 31,53 
unusquisque enim quod in preda rapuerat suum erat
Numérotation du verset Nm. 31,54 
et susceptum intulerunt in tabernaculum testimonii in monumentum filiorum Israel coram Domino




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria (Nm. 31), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 16/02/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber06.xml&chapitre=06_31)