initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<06. Numeri*>

Capitulum 33

Numérotation du verset Nm. 33,1 
He sunt mansiones filiorum Israel qui {t. 1 : Erfurt, f. 180ra ; facsim., p. 359a} [Rusch, f.  180ra ] egressi sunt de Egypto
interl.| interl.| id est : operatione||
marg.| marg.| HE SUNT  MANSIONES, etc.  ORIGENES. Diversas creavit Deus ciborum differentias pro diversitate animalium vel humani desiderii. Unde et animalia cognoscunt proprios cibos et aliis utitur leo, aliis cervus. In hominibus quoque qui sanus est et validus fortem cibum requirit confiditque edere omnia. Infirmus delectatur oleribus et fortem cibum non patitur. Parvulus vero si non voce, re tamen ipsa lac tantum requirit. Cibus autem rationalis nature verus sermo Dei est. Sed et hic differentias habet. Non omnis eodem verbo nutritur. Est aliis in verbo Dei cibus lactis aptior, scilicet doctrina sicut moralis que rudibus solet preberi. Hi lectionem in qua nihil est obscurum libenter accipiunt, verbi gratia Ester, Iudith, Thobiam et mandata sapientie. Si legatur eis Leviticus, offenditur continuo animus quasi non sit cibus suus. Venit enim ut disceret Deum coloere iusticie et pietatis precepta suscipere, et audit mandata sacrificiorum et ritus immolationum. Alius evangelistas Apostolum Psalmos libenter amplectitur velut remedia infirmitatis sue. Cui si legantur hec que habemus in manibus, nihil infirmitati sue aut saluti anime prodesse iudicabit, sed refutabit tanquam graves et onorosos cibos. Sed sicut leo si habebat intellectum non abundantiam herbarum culpabit creatam, nec dicet superfluam quia carnibus utitur, nec homo quia sibi aptis utitur alimoniis culpare debet quod fecit Deus serpentes in cibum cervorum. Ita in cibis rationabilibus non refutanda est scriptura que obscurior videtur, et inconveniens incipientibus parvulis infirmis et minus ad intelligendum validis. Quisuqe quod sibi sanum sentit assumat. Ait ergo  he mansiones filiorum Israel ex quo exierunt de terra Egypti cum virtute sua in manu Moysi et Aaron.  Et scripsit Moyses profectiones eorum et mansiones eorum per verbum Domini, etc. Quis ergo audeat dicere quod hec que scribuntur per verbum Domini nihil habeant utilitati aut saluti, sed solam narrent hystoriam ? Duobus modis potest quisque spiritaliter exire de Egypto, vel relinquendo gentilem vitam et ad cognitionem divine legis accedendo vel cum anima de corporis huius habitatione discedit. Ad utrumque enim spectant he mansiones. De illis mansionibus quas anima exuta corpore, immo rursus induta suo corpore habitura est, dicitur : « In domo patris mei mansiones multe sunt » etc. Sunt ergo multe mansiones que ad patrem ducunt, in quibus singulis quid utilitatis anime commoratio, quid ne eruditionis aut illuminationes accipiat, scit solus pater futuri seculi, qui ait : « Ego sum hostium, nemo venit ad patrem nisi per me ». Sed redeamus ad ea que inter nos et in nobis geruntur. In Egypto erant filii Israel in operibus pharaonis, luto et latere afffligebantur, donec ingemiscentes clamaverunt ad Dominum, et misit eis verbum suum per Moysen, et eduxit de Egypto. Nos igitur cum essemus in Egypto, id est in huius mundi erroribus et ignorantie tenebris operantes opera diaboli in concupiscentiis et voluptatibus carnis misertus Dominus misit verbum suum, id est unigenitum filium suum, qui nos de ignorantia erroris ad lumen divine legis adduceret. Sed primo omnium intuere mysterii rationem. In egressione enim filiorum Israel de Egypto sunt quadraginta due mansiones et adventus Christi in mundum fit per quadraginta duas generationes. Unde ab Abraham usque ad David generationes quatuordecim, etc. Quadraginta ergo duas generationum mansiones quas Christus fecit descendens en Egyptum huius mundi, faciunt qui ascendunt de Egypto. In quadraginta ergo duabus mansionibus perveniunt filii Israel ad principium capiende hereditatis, ubi Ruben et Gad et dimidia tribus Manasse {t. 1 : Erfurt, f. 179vb ; facsim., p. 358b} [Rusch, f.  179vb ] accipiunt terram Galaad. Sicut Christus per quadraginta duos patres quasi mansiones descendit usque ad nos et filii Israel per totidem mansiones ascenderunt usque ad hereditatis promisse principium. Incipiamus ergo per ea que descendit ascendere et primam mansionem facere quam ille fecit novissimam qui natus est de virgine. Erit ergo prima mansio de Egypto exeuntibus, relicto ydolorum cultu, ut credamus Christum de virgine natum et de Spiritu Sancto et verbum carnem factum venisse in mundum. Post hec ascendere ad singulos fidei virtutum gradus nitamur, et singulis immoremur, donec ad summum pervenientibus nobis institutionum fastigium promissa compleatur hereditas. Anim quoque de Egypto huius vite tendit ad terram promissionis, pergit per quasdam vias et certas conficit mansiones, unde : « Effudi super me manum tuam vel animam meam quando ingrediar in locum tabernaculi admirabilis usque ad domum Dei ». de his mansionibus alibi dicit : « Quam amabilia sunt tabernacula tua Domine , virtutum concupiscit et deficit anima mea in atria Domini ». Et alibi : « Multum peregrinata est anima mea ». Intellige ergo que sunt he peregrinationes anime in quibus se peregrinari diutius dolet. Tunc autem verius intelliget que fuit ratio peregrinationis sue cum regressa fuerit in requiem suam, id est in paradisum, unde : « Convertere anima mea in requiem tuam » etc. Iste ergo sunt mansiones, quibus itur in celum. Sed quis ita divinorum conscius secretorum qui possit huius ascensionis describere mansiones, et cuiusque loci labores vel requies ? Quis enarret quod post primam et secundam et terciam mansionem adhuc insequatur pharao et egytpii, licet non comprehendant, licet submersi sint. Quomodo enunciet quod salvus effectus populus Dei, post aliquot mansiones primum cantavit canticum dicens : « Cantemus Domino gloriose enim magnificatus est ». Quis hec egressioni anime singula possit vel audeat adaptare ? Et quomodo vetus populus cecidit ? cui conversatio et habitatio fuerat cum egyptiis, salvus autem novus pervenit ad regnum qui ignorabat egyptios, exceptis sacerdotibus et levitis ? Qui enim in sacerdotium vel levitarum ordine fuerit, et solum Deum portionem habuerit in deserto non cadit, sed pervenit ad terram promissionis. Ponuntur nomina mansionibus, neque enim conveniens videbatur ut cetera omnia suis uterentur nominibus, ascensio vero anime mansionum suarum nomina non haberet. Habet ergo nomina mystica et deducentem se, non Moysen qui quo iret ignorabat, sed columnam ignis et nubem, filius, scilicet Dei et Spiritum Sanctum. Cum submersi fuerint omnes egyptii et amalechite et omnes qui impugnaverunt eam, ut per singulas mansiones que dicuntur esse apud patrem illuminetur amplius, donec assuescat illius luminis quod illuminat omnem hominem intuitum pati et inire maiestais fulgorem. Si ergo veros anime in hac vita posite per hec doceri intelligamus profectus que conversa a gentili vita non tam Moysen quam legem Dei, nec Aaron, sed sacerdotem illum qui permanet in eternum sequitur, antequam ad perfectum veniat, in heremo habitat ubi in preceptis Domini exercetur, ut fides eius probetur, et victa una temptatione veniat ad alia, quasi de mansione ad mansionem, cum ea que acciderint fideliter tulerit. Ita enim per singula temptamenta vite et fidei profectus mansiones habere dicitur, secundum illud : « Ibunt de virtute in virtutem », donec perveniatur ad summum gradum virtutum, et transeatur flumen Dei, et promissa suscipiatur hereditas. Scire autem in deserto illo quomodo vocetur ille locus ubi applicuerint quid utilitatis affert legentibus et legem Dei die ac nocte mediantibus cum secundo describantur nomina, licet in nonnullis mutata et per verbum Domini a Moyse describi iubentur ? Quod ideo fit ut duas anime ostenderet vias, unam qua in carne posita per legem Dei virtutibus exercetur, et per quosdam gradus proficiens ascendit de virtute in virtutem, quasi de mansione in mansionem ; aliam vero quam post resurrectionem ascensura ad celos, non subito nec importune conscendit, sed per multas mansiones ubique singulis lumine sapientie illustrata ad ipsum patrem luminum perveniat. ||

a Jo. 14, 2.
b Cf. Jo. 14, 6.
c Ps. 83, 3.
d 2Par. 6, 41.
e Ex. 15, 1.
f Ps. 83, 8.
per turmas suas in manu
marg.| marg.|  PER  TURMAS  SUAS. Septuaginta. Cum virtute sua Christo, scilicet qui est Dei virtus et Dei potentia. Cum ipso ergo ascenditur qui ad nos descendit, ut ascenderemus. Qui enim descendit ipse est qui ascendit et qui ait : « tecum descendam in Egyptum », ideo non erat in tribubus eorum infirmus.||
Moysi et Aaron
interl.| interl.| Non enim sufficit manus Moysi, qui significat scientiam legis : queritur et  manus Aaron, qui sacrificandi Deo peritiam significat.||
marg.| marg.| IN MANU  MOYSI ET  AARON.  ORIGENES. Non enim tantum scientiam legis et fidei, sed etiam operum quibus Deo placetur fructus habere debemus cum de Egypto eximus. Si enim exiens de Egypto et conversus ad Deum abiiciam superbiam per manus Aaron taurum Deo sacrificavi. Si lasciviam peremero, hyrcum. Si libidinem, vitulum. Si stulticiam, ovem. Si ergo cum anime vicia pugnantur, manus Aaron operatur in nobis, et manus Moysi, cum ad hec intelligenda illuminamur ex lege. Utraque ergo manus necessaria est ut inveniatur in nobis non solum fidei et scientie, sed etiam actuum operumque perfectio. Nec tamen deu sunt manus, sed una.  In manu enim dixit non in manibus. Unum enim opus utriusque manus est, et una perfectionis expletio. ||
Numérotation du verset Nm. 33,2 
quas descripsit Moyses iuxta castrorum loca que Domini iussione mutabant
interl.| interl.| ut legamus semper et videamus quante nobis imminent profectiones et mansiones||
marg.| marg.|  QUAS  DESCRIPSIT. Et scripsit Moyses profectiones eorum et mansiones per verbum Domini. Ut scilicet legentes quante nobis immineant profectiones et mansiones preperemus nos ad hanc viam, nec segniter tempus nostrum consumamus. Ne dum vanitatibus immoramur et singulis que ea ad visum, auditum, tactum, odoratum gustumque veniunt delectemur, pretereat tempus nec spacium vie expleamus, sed in medio deficiamus quasi# in deserto. Idcirco enim venimus in hunc mundum ut transeamus de virtute in virtutem, neque permaneamus pro terrenis in terra, sicut ille qui dicebat : « Anima habes multa bona, manduca, bibe et letare ». Ait enim illi Dominus : « Sulte auferetur a te hac nocte anima tua ». Non dixit in hac nocte nec in hac die, sed hac nocte. Nocte enim permitur sicut primogenita Egyptiorum, quia dilexit mundum et tenebras eius, socius rectorum mundi huius tenebrarum harum. Tenebre autem et nox iste dicitur mundus, pro his qui in ignorantia vivunt, ne lumen veritatis recipiant et de Ramesse ad Socoth non transeunt. ||

Lc. 12, 19.
Numérotation du verset Nm. 33,3 
profectique igitur de Ramesse
interl.| interl.| ‘commotione turbida’ vel ‘commotione tinee’. Omnia enim que in mundo sunt in perturbatione et corruptione posita sunt.||
marg.| marg.|  PROFECTI  IGITUR. Filii Israel adhuc in Egypto positi quarta decima die fecerunt Pascha et initium quoddam festivitatis. Sequenti ergo die qui est primus azimorum, quintodecimo scilicet primi mensis proficiscuntur de Ramesse, et veniunt in Socoth ut ibi faciant festivitates azimorum vel diem. Quis hec intelligat ? Quis vel ex parte cognoscat ? sicut Apostolus dicit : « Ex parte scimus, ex parte prophetamus ». Quis enim intelliget quomodo ex parte dies festos agimus, ut nemo nos iudicet in parte diei festi aut neomenie aut sabbati ? Omnis enim dies festus qui hic agitur in parte geritur non in integro. Sed cum exieris de Egypto, tunc erit tibi perfecta festivitas. Scit tamen quia post illud Pascha quod in Egypto factum est semel, invenitur in deserto aliud curatum cum lex data est, et post hec nusquam geri nisi in terra promissionis. ||
marg.| marg.| Hic ordo et distinctio mansionum valde necessaria est et observanda his qui sequuntur Deum et cogitant de profectibus virtutum. Fit ergo prima profectio ex Ramesse, sive de hoc mundo anima proficiscens et ad futurum seculum pergens, sive ab erroribus vite ad viam virtutis et agnitionis Dei. De Ramesse proficiscitur que interpretatur commotio turbida vel commotio tinee, quia in hoc mundo omnia commotione et perturbatione et corruptione posita sunt. In quibus non oportet animam residere, sed proficisci et venire in Socoth, id est tabernacula. Primus ergo anime profectus est ut auferatur a commotione terrena, et sciat sibi tanquam peregrinanti, et iter agenti in tabernaculis habitandum. Quo velut in procintu posita adversus insidiantes expedita occurrere possit et libera idem iam ubi se sentit esse preparatam proficiscitur ex Socoth et applicat in Buthan. ||

profectique] profecti Weber
mense primo quinta decima die
interl.| interl.| Quia quarta decima egerunt Pascha in Egypto, et quoddam initium festivitatis iugulantes agnum pridie quam proficiscerentur.||
mensis primi altera die Phase filii Israel in manu excelsa videntibus {t. 1 : Erfurt, f. 180rb ; facsim., p. 359b} [Rusch, f.  180rb ] cunctis Egyptiis
marg.| marg.|  MANU  EXCELSA. Ubi non est humanum opus neque terrenum, sed {t. 1 : Erfurt, f. 180rb ; facsim., p. 359b} [Rusch, f.  180rb ] divinum ibi excelsa manus nominatur per manum enim opus intelligitur.||
Numérotation du verset Nm. 33,4 
et sepelientibus
interl.| interl.| Mortui sepeliebant mortuos suos, viventes sequebantur Dominum suum.||

Cf. Mt. 8, 22.
primogenitos quos percusserat Dominus nam et in diis eorum exercuerat ultionem
marg.| marg.| ET IN DIIS  EORUM. Omnes dii gentium demonia in quibus faciet Dominus vindictam in die iudicii facit et nunc cum quis ab illis deceptus fuerat ut ydola coleret, per verbum Domini conversus verbum colit, id est Deum vel cum fornicator ad pudiciam convertitur et se errasse deplorat, ipsius penitentie lacrimis utitur demon, vel de superbia ad humilitatem, de luxuria ad parsimoniam. Quantis eos putas agi tormentis si quem videant vendere omnia sua, et dare pauperibus et tollere crucem suam, et sequi Christum, vel cum vident fraudis sue nebulas per agnitionem divine legis reserari. Non enim sine ipsis consummatur peccatum. Nobis ergo summopere agendum est, ne egyptiorum primogenita vel deos eorum quos Dominus extinxit resuscitemus in nobi, si dederimus eis locum operandi in nobis que Dominus odit. Sic enim Dominus puniet deos egyptiorum de emendatione nostra conversatione. ||
Numérotation du verset Nm. 33,5 
castrametati sunt in Socoth
marg.| marg.| IN SOCOTH, etc. Tabernaculis, dum enim peregrinamur in corpore tabernaculis habitamus.||
marg.| marg.| Cum exierimus de Egypto, id est de seculo, primum tabernacula figimus scientes, quia ad ulteriora et ad terram sanctam celestem, scilicet properamus. ||
Numérotation du verset Nm. 33,6 
De Socoth venerunt in Ethan que est in extremis finibus solitudinis
marg.| marg.| DE SOCOTH.  ORIGENES. Proficiscuntur ex Socoth, et applicant in Buthan, que convallis dicitur. Sunt enim in his profectus virtutis que exercitio et labore acquiritur, nec tantum in prosperis quantum in adversis probatur. Venitur ergo ad convallem, in convallibus et inferioribus certamen habetur contra diabolum et aereas potestates. Abraham in valle salinarum pugnavit contra barbaros reges et victoriam consecutus est. Descendit ego viator noster ad eos qui in profundis sunt, et inimis non ut ibi moretur, sed ut victoriam consequatur. ||
marg.| marg.| IN ETHAN. Ethan sana fortitudo vel professio, in qua fortitudinem et robur assumimus, ne in via deficiamus. ||

De] Et praem. Weber
Numérotation du verset Nm. 33,7 
inde egressi venerunt contra Phiahiroth que respicit Beelsephon et castrametati {t. 1 : Erfurt, f. 180va ; facsim., p. 360a} [Rusch, f.  180va ] sunt ante Magdalum
interl.| interl.| magnitudo vel turris||
marg.| marg.|  INDE  EGRESSI. Idem. Profectique ex Buthan applicuerunt Airoth quod interpretatur victus. Nondum enim ad civitatem venitur, nec perfecta iam tenentur, sed quedam parva. Hic est profectus ut a parvis ad magna veniatur. Venitur ergo ad os, id est ad primum ingressum vici, quod est iudicium conversationis et abstinentie. Airoth autem posita est contra Beelsephon, et contra Magdalum. Beelsephon interpretatur ascensio specule vel turris. A parvis ergo ascenditur ad magna. Nec dum anima in ipsa specula, sed contra speculam, id est in conspectu Ecclesie posita est, speculari enim incipit et prospicere spem futuram et latitudinem profectuum. Et paulatim crescit dum plus spe nutritur quam laboribus fatigatur. Quarta ergo mansio est contra magdalum, non dum in ipso quod magnificentia dicitur. Habet ergo in conspectu ascensionem specule et magnificentiam rerum futurarum quibus pascitur et nutritur. In profectibus enim est non in profectione.||
marg.| marg.|  HIERONYMUS. Quarta mansio est Phiairoth quod interpretatur ‘os nobilium’ que scribitur per litteram beth. Quidam patant male Airoth villas errorque manifestus quod pro supradicto elemento Ain litteram legant. Beelsephon interpretatur domus aquilonis, vel ascensus specule, vel habens archana, magdalum magnituo turris. Assumpta ergo fortitudine nobilitamur, vel militamus in Domino et diaboli archana contemnimus et magnificentiam illius et turritam superbiam declinamus. Non enim est ab austro unde Dominus venit et a meridie ubi sponsus recumbit in floribus, sed possessor aquilonis venti frigidissimi, unde exardescunt mala, qui cum sit frigidissimus nomine dextri vocatur, falso sibi assumens vocabulum virtutis et dextere cum totus sit in sinistra. ||

Magdalum] Magdolum Weber
Numérotation du verset Nm. 33,8 
profectique de Phiahiroth
interl.| interl.| ‘Os nobilium’ : fortitudine enim assumpta nobilitamur in Domino, et despicimus Beelsephon, id est dominum aquilonis, et eius superbiam declinamus.||
transierunt per medium mare in solitudinem et ambulantes tribus diebus per desertum Ethan castrametati sunt in Mara.
interl.| interl.| Mara interpretatur amaritudo, ut voluptas et luxuria vite amaritudine terminetur, et per crucis lignum quasi per cruciatum suvitas compensetur.||
marg.| marg.| IN MARA.  HIERONYMUS. Quinta mansio est Mara, id est amaritudo non poterant ad maris gurgites pervenire et pharaonem cum exercitu videre pereuntem, nisi habuissent in ore nobilitates, id est in Domini confessione virtutes. Post predicationem Evangelii, post tabernacula transmigrantium, post assumptam fortitudinem, post confessionis nobilitatem pericula rursus occurrunt. Semper ergo cavende insidie invocanda Dei misericordia, ut insequentem pharaonem possimus effugere et nubis spiritalis baptismo suffocecetur. Egressis de mari rubro occurrit heremus Sur, que et solitudo Ethan dicitur, in qua tribus diebus egredientes non habuerunt aquam et perveniunt ad Maram ex amaritudine sic dictam. Habebat fons aquam non dulcem. Murmurat populus aquas videns et potare non sustinens. Mara significat aquas occidentis littere quibus si imitatur confessio crucis, et sacramenta Dominice passionis, amaritudo vertetur in dulcedinem, unde : Constituit Dominus populo legem et iudicia et temptavit eum. Ubi enim magnitudo gratie ibi magnitudo discriminis. Ne terrearis si post victoriam venias ad amaritudinem, quia verum Pascha facientes cum amaritudinibus comedunt, et temptatio probationem, probatio spem spes parit salutem. Apud medicos quoque antidotum noxios humores temperans ex amaritudine nominatur, quod dulce ostenditur restituens sanitatem. Sicut econtrario voluptas atque luxuria amaritudine temperatur. Unde que ad tempus pingues facit fauces tuas, novissime vero amarius felle invenies. ||
marg.| marg.| Post hec profecti sunt de Airoth, transeunt per medium maris rubri et applicant ad amaritudines. Tempus enim profectuum periculosum est. Qua molesta temptatio est transire per medium mare, videre fluctus in tumulum crescere audire undarum insanientium fragorem. Si tamen sequaris Moysen, id est legem Dei, aque fient tibi murus dextra levaque et siccum iter in medio mari invenies. Illud quoque celeste iter quod agit anima potest offendere undas. Est enim pars aquarum super celum, pars sub celo. Nos interim earum que sub celo sunt undas, et fluctus perferimus, Deus viderit si ille quiete sint, et semper placide, nec ullis flatibus excitate. Cum autem venerimus ad transitum maris, etiam si videamus pharaoem et egyptios insequentes, nichil trepidemus, credamus in unum verum Deum, et quem misit filium suum Ihesum Christum. Credamus etiam Moysi, id est legi Dei prophetis et videbimus egyptios iacentes ad litus maris, et cantabimus Domino qui equum et ascensorem demersit in mare. Applicuerunt ergo ad amaritudines, sed ne paveas. Omnis enim eruditio ad presens non videtur dulcis esse, sed amara, postea vero fructum dulcissimum iusticie reddit exercitatis. Azima quoque cum amaritudine comeduntur. Nec pervenitur ad terram promissionis nisi per amaritudines. Sicut enim medici quasdam amaritudines medicamentis inferunt pro suavitate languentium, ita medicus animarum voluit nos pati amaritudines huius vite, quia finis amaritudinis acquirit dulcedinem sanitatis, sicut amarum finem finis mundane dulcedinis, ne refugias ergo applicare ad amaritudinem.||
Numérotation du verset Nm. 33,9 
profectique de Mara venerunt in Helim
interl.| interl.| Arietes : hi sunt apostolici duces Christiani gregis.||
marg.| marg.| IN HELIM. Profectique de amaritudine venerunt in Helim, ubi sunt duodecim fontes aquarum, et septuaginta palme erant. Vides post amaritudines et temptationum asperitates quam amena te suscipiant loca. Non venisses ad palmas nisi temptationum amaritudines pertulisses. Nec ad dulcedinem fontium, nisi tristia et aspera superasses. Non quod in his sit finis itineris et perfectio cunctorum, sed dispensator animarum Deus interferit laboribus quedam refrigeria, quibus recreata anima promptior reddatur ad reliquos labores. Helim interpretatur arietes, arietes sunt duces gregis. Hi sunt apostoli duces gregis Christi qui sunt etiam duodecim fontes. Sed quia non solum illos elegit Christus, sed et alios septuaginta ideo septuaginto arbores scribuntur esse palmarum, et ipsi enim apostoli nominantur, unde Paulus : « Deinde apostolis omnibus ». Hec te amenitas post amaritudinem, hec requies post laborem, hec gratia suspiciat post temptationem. ||

1Cor. 15, 7.
interl.| interl.| apostolica doctrina viventium||
et palme septuaginta
interl.| interl.| alii scilicet discipuli qui tamen apostoli dicti sunt||
ibique castrametati sunt
Numérotation du verset Nm. 33,10 
sed et inde egressi fixere tentoria super mare Rubrum profectique de mari Rubro
marg.| marg.|  SED ET  INDE  EGRESSI. Quia post apostolicam doctrinam et dulces fructus {t. 1 : Erfurt, f. 180vb ; facsim., p. 360b} [Rusch, f.  180vb ] triumphorum interdum apparent preterita discrimina. ||
marg.| marg.| Profectique de Helim applicuerunt iuxta mare rubrum. Nota quia non iam intrant in mare, suffecit semel intrasse, sed applicant iuxta et mare quidem vident et undas, sed motus eius et impetus timent. ||
marg.| marg.|  MARE  RUBRUM.  HIERONYMUS. Hebraice : iamsuph. Pergentibus quidam sinus maris occurrit iuxta quem fixere tentoria, quod aliud est quam mare transire. Post evangelicam eniù disciplinam post dulces cibos triumphorum apparet interdum mare et preterita discrimina. Iamsuph ex mari et rubro compositum est. Suph enim rubrum et scirpus dicitur. Forsitan ergo venerunt ad quandam paludem carecto et iuncis plenam. Omnes autem congregationes aquarum dicuntur Maria. Hec mansio in Exodo non habetur, sed scriptum est quod de mari rubro venerunt in desertum Sin, que est inter Helim et Sinai, quindecim dies mensis secundi egressionis eorum de Egypto, id est trigenta patria postquam egressi sunt de Ramesse.||
Numérotation du verset Nm. 33,11 
castrametati sunt in deserto Sin
interl.| interl.| ‘rubus’ vel ‘odium’, quia cum venimus in locum ecclesie de qua nobis loquitur Deus odium inimici meremur.||
marg.| marg.| IN DESERTO  SIN.  HIERONYMUS.  Profectique de mari rubro, castrametati sunt in deserto Sin. Hec octava mansio est, licet iuxta Exodum  VII. Sed sciendum quod omnis heremus usque ad montem Sinai, sin vocetur, et ex tota provintia locus illius mansionis nomen accepit, sicut Moab tam urbis quam provincie nomen est. In hac solitudine mansiones quinque sunt, Iamsuph et heremus Sin et Defac et Halus et Raphidim. Sin autem interpretatur rubus vel odium. Cum enim venerimus ad locum illius mansionis de quo nobis loquitur Dominus, odium inimici incurrimus et videmus ardere rubum et non comburi, Ecclesiam persecutionibus inflammari et loquente in illa Domino non perire. Et nota quod in hac mansione in qua nostra torcularia sunt, unde octavus psalmus prenotatur, desertum carpimus rubi, quia plures deserte filii quam eius que habet virum.||
marg.| marg.| Profectique de mari rubro applicuerunt in deserto Sin. Sin rubus interpretatur vel temptatio. Ibi iam incipit arridere bonorum spes, ubi de rubo apparuit Dominus et responsa dedit Moysi et initium visitationis filiis Israel. Solet enim in visionibus esse temptatio. Solet enim angelus iniquitatis transfigurare se in angelum lucis, et ideo solicite agendum est ut discernas visiones. Unde Ihesus Nave cum visione videret, interrogat eum qui apparuit noster es an adversariorum ? Ita ergo proficiscens anima cum adinvenerit discretionem visionum probabitur spiritalis esse. Est enim inter dona Spiritus Sancti discretio spirituum. ||
Numérotation du verset Nm. 33,12 
unde egressi venerunt in Dephca
interl.| interl.| Quia postquam vederimus in locum ecclesie, incipimus sacramenta pulsare ut aperiantur nobis.||
marg.| marg.| IN DEPHECA. Hebraice Phichaici, id est pulsatio. Post responsa Domini post octavum numerum resurrectionis Christi incipimus sacramenta pulsare. ||
marg.| marg.|  ORIGENES. Profecti de deserto Sin. Venerunt in Rapheca, que interpretatur sanitas. Nota ordinem profectuum. Ubi spiritalis efficitur anima et discretionem habet visionum, pervenit ad sanitatem ut merito dicat. Benedic anima mea Domino qui sanat omnes languores tuos. Multi sunt languores anime avaricia, scilicet superbia, iactantia, formido inconstantia et similia.||
Numérotation du verset Nm. 33,13 
Profectique de Dephca castrametati sunt {t. 1 : Erfurt, f. 181ra ; facsim., p. 361a} [Rusch, f.  181ra ] in Halus.
interl.| interl.| Fermentum, quod miscet Evangelica mulier in farine satis tribus.||
marg.| marg.|  CASTRAMETATI  SUNT.  HIERONYMUS. Deciam mansio in Exodo non habetur et creditur in heremo Sin contineri eodem narrante libro, profecta est omnis multitudo Israel de heremo Sin, per mansiones suas per os Domini, et venerunt in Raphidim. Unde patet plures mansiones huius regionis vocabulo demonstrari. In hac solitudine murmurat populus propter famem, et conversus respicit procul in nube gloriam Dei, accipit vespere coturnicem, mane autem manna. Et nota in mansione decima fermentum poni et post Esum carnium manna tribui et impleri scripturam ? Panem angelorum manducavit homo. ||
marg.| marg.| Profectique de Rapheca veniunt in Halus, id est labores. Nec mireris si sanitatem sequuntur labores, quia ideo sanatur anima ut delectabiliter laboret et dicatur ei. Labores fructuum tuorum manducabis beatus es et bene tibi erit.||

profectique de Dephca] om. ΩSM*, Alus Weber Halus Cava X ΩJ Ed1455 Rusch] Haliis ΛH ΩS, Auus ΩM*, Alius Ω, Alus Weber
Numérotation du verset Nm. 33,14 
Egressi de Halus Raphidim
interl.| interl.| ‘Dissolutio fortium’ vel ‘remissio manuum’, quia ibi dissipatus est Amalech.||

egressi de] om. ΩS* | Halus Cava X ΩJ Ed1455 Rusch] om. ΩS*, Haliis ΛH Ω, Auus ΩM*, Alius ΩM*, Alus Weber
fixerunt tentoria ubi populo aqua defuit ad bibendum

fixerunt] fixere Weber populo aqua] inv. Weber
Numérotation du verset Nm. 33,15 
profectique de Raphidim
marg.| marg.| {t. 1 : Erfurt, f. 181ra ; facsim., p. 361a} [Rusch, f.  181ra ] IN RAPHIDIM.  HIERONYMUS. Castrametati sunt in Raphidim. Undecima mansio hec in Exodo dicitur post profectionem de heremo Syn. In ea queritur populus ob ardorem sitis, et fons de petra Oreb erumpit et profluit, temptationisque nomen sortitur. Moyses ascendit in montem, Hiesus contra Amalech militat et crucis signo suparatur inimicus. Remissis orantis manibus hostis, victor insequitur. Sedet Moyses super lapidem Zacharie, qui septem oculos habet et in Samuelis volumine appellatur Abnezer, id est lapis adiutorii. Utranque manum eius Aaron et Hur, id est montanus et lucidus sustinent, devicto adversario supervenit Ietro, adducit Sephoram et utrosque filios, dat consilium septuaginta seniorum, et in typum Ecclesie de gentibus congregate imminutio legis Evangelio suggerente completur. Bene dissolutio vel satis fortium Raphydim dicitur, propter dissipatum Amalech, vel sanatum Israhel vel premissio manuum iuxta syros propter offensam populi, qui contra Dominum in hoc loco murmuravit. Post fermentum ergo Halus et massam Ecclesie solent demonum temptamenta consurgere. ||
marg.| marg.|  ORIGENES. Post hec veniunt in Raphidim que interpretatur laus iudicii. Bene laus sequitur post labores, scilicet laus iudicii. Fit ergo digna laude anima que recte iudicat et discernit que, scilicet spiritaliter diudicat omnia et a nemine diiudicatur. ||
castrametati sunt in deserto Sinai
marg.| marg.| IN DESERTO  SINAI.  HIERONYMUS. Synai duodecima mansio. Statim tibi veniat in mentem apostolorum numerus. Una de pluribus, sed maior omnibus, non separatur in ordine, precellit in merito. Ad hanc quadraginta septima die perveniunt dicente scriptura. Mense tercio egressionis filiorum Israhel de Egypto in die hac transierunt in solitudine Synai. ||
marg.| marg.| Post pervenitur in desertum Syna. Syna quidam locus deserti est quem supra Syn nominavit. Sed hic magis locus montis qui in ipso deserto est, appellatur qui ex vocabulo deserti Syna dicitur. Postquam ergo laudabilis iudicii facta est anima, et rectum cepit habere iudicium datur ei lex a Deo, quia capax est divinorum secretorum et celestium visionum. ||
Numérotation du verset Nm. 33,16 
sed et de solitudine Sinai egressi venerunt ad sepulcra Concupiscentie
interl.| interl.| ubi omnes concupiscentie sepeliuntur, et mortificantur||
marg.| marg.| AD SEPULCRA  CONCUPISCENTIE.  HIERONYMUS. Terciadecima mansio sepulcra concupiscentie. Est autem sensus ille de Evangelio quod Dominus Hiesus baptizatus, statim a spiritu ductus est in desertum, et temptabatur a dyabolo. Itaque Israhel post familiarem cum Deo sermonem postquam iuxta montem Synai commoratus est, anno uno et diebus quarto, mira dispositione castrorum egressus est in solitudinem Pharan, que interpretatur onager vel feritas. Ibique succumbit male bestie fastidiens celestem panem.||
marg.| marg.|  ORIGENES. Post hec venitur in Asseroth quod interpretatur atria perfecta vel beatitudo. Intuere viator diligentius quis sit ordo profectu vim postquam sepelieris et mortificaveris concupiscentias carnis, venies ad amplitudinem atriorum venies ad beatitudinem. Beata enim est anima que iam nullis viciis carnis urgetur. ||
Numérotation du verset Nm. 33,17 
profectique de sepulcris Concupiscentie castrametati sunt in Aseroth
interl.| interl.| Atria||
Numérotation du verset Nm. 33,18 
interl.| interl.| ‘Sonitus’ vel ‘iuniperus’, ut ferventes scilicet spiritum claro sonitu Evangelium Domini predicemus : iuniperus enim multo tempore conservare ignem dicitur.||
marg.| marg.| IN RETHMA.  HIERONYMUS. Castrametati sunt in Rethma. Hec est quindecim mansio, et notandum quod relique mansiones duodeviginti quarum breviter cathalogus describitur a Rethma usque ad Asyongaber, id est tricesimamsecundum mansionem sub Pharan solitudinis nomine continentur. In quibus duodecim exploratores {t. 1 : Erfurt, f. 181rb ; facsim., p. 361b} [Rusch, f.  181rb ] missi sunt ad terram sanctam et botrus in ligno relatus populus gigantes formidans murmurat, et contra Amalech pugnat et vincitur. In Data et Abyron et filios Chore vindicta Dei profertur, virga Aaron geminat, vitula rufa in holocaustum crematur. Postquam sepulcra concupiscentie et vestibula transeundum est ad iuniperum que diu calorem servat ut simus serventes spiritu et claro sonitu Evangelium predicemus. ||
marg.| marg.|  ORIGENES. Inde venitur in Rethma sive Pharan. Rethma visio consummata interpretatur ; Pharan vero visibile os. Quid ubi ita crescat anima ut cum desierit molestiis carnis urgeri visiones habeat consummatas, et verum perfectam capiet intelligentiam, causas scilicet incarnationis verbi Dei, et rationes dispensationum eius altius cognoscens. ||
Numérotation du verset Nm. 33,19 
profectique de Rethma
interl.| interl.| unde profectus populus de Asseroth, castrametati sunt in solitudine Pharan||
castrametati sunt in Remmonphares
marg.| marg.| IN REMONPHARES.  HIERONIMUS. Mali punici divisio, in quo significatur Ecclesia quasi multa grana uno cortice contegi, dum omnem turbam credentium in fidei unitatem concludit, vel varietas et consonantia virtutum, unde : « multitudinis credentium erat cor unum et anima una » ; sicque divisi sunt singuli gradus ut omnes eadem compage teneantur. ||
marg.| marg.|  ORIGENES. Inde venitur in Remonpha, ubi scilicet divinarum et celestium rerum a terrenis et infirmis discretio fit. Crescente enim intellectu anime noticia ei excelsorum prebetur et iudicium datur, quo sciat a temporalibus eterna et a perpetuis caduca separare. ||
marg.| marg.| Post hec venitur in Lempna, quod interpretatur dealbatio. Scio in aliis dealbationem culpabiliter poni, tu cum dicitur paries dealbatus et monumenta dealbata. Hic autem dealbatio est, de qua dicitur : « lavabis me, et super nivem dealbabor ». Et si fuerint peccata vestra sicut fenicium ut nivem dealbabo. Et alibi : « Nive dealbabuntur in Selmon. Et vetusti dierum capilli dicuntur esse candidi, id est albi sicut lana ». Hec igitur dealbatio ex splendore vere lucis intelligitur provenire et ex visionum celestium claritate descendere. ||

Act. 4, 32.
Ps. 50, 9.
Dn. 7, 9.
Numérotation du verset Nm. 33,20 
Unde egressi venerunt in Lempna.
interl.| interl.| vel : Lebna ||

Lempna] Lebna Weber
Numérotation du verset Nm. 33,21 
De10  Lempna11  castrametati sunt in Ressa.
marg.| marg.| IN RESSA. Frena scilicet. Si enim ad lutulenta opera descendimus, in frenandi sumus, et cursu vagi atque precipites scripturarum retinaculis dirigendi. ||
marg.| marg.|  ORIGENES. Poste hec fit mansio  in Ressa, quod est visibilis vel laudabilis temptatio. Quamvis enim grandes habeat profectus anima, tamen tempationes non auferuntur ab ea, quia quasi custodia et munimen sunt ei. Sicut enim caro si non sale aspergitur corrumpitur, ita anima si temptatione non sallitur continuo resolvitur. Unde dictum est quod omne sacrificium sale sallietur. Hic Paulus ait : « Ne magnitudo revelationum extollat me datus est mihi stimulus carnis mee ». Hec est ergo visibilis et laudabilis temptatio.||

2Cor. 12, 7.

10  De] et de Weber 11  Lempna] Lebna Weber
Numérotation du verset Nm. 33,22 
egressique12  de Ressa venerunt in Ceelatha
interl.| interl.| quod interpretatur ‘Ecclesia’, ut vagi cursus ad Ecclesiam referantur.||

12  egressique] egressi Weber
Numérotation du verset Nm. 33,23 
unde profecti castrametati sunt in monte Sepher
marg.| marg.| IN MONTE  SEPHER.  HIERONYMUS. Pulcritudinis : mons autem pulcritudinis est Christus. Vicesima mansio in monte pulcritudinis constituta est, de qua dicitur : « Domine quis habitabit in tabernaculo tuo aut quis requiescet in monte sancto tuo ». Vide quid prosint frena. A viciis nos retrahunt ad virtutum thoros nos introducunt, in Christo monte pulcerrimo habitare faciunt. ||
marg.| marg.| Inde venitur in montem Sephar, quod tubicinatio dicitur. Tuba signum belli est, ubi enim se tantis ac talibus virtutibus armatam sentit anima necessario procedit ad bellum quod est contra principatus et potestates et huius mundi rectores, vel tuba canit in verbo Dei, doctrine scilicet et predicationis ut qui audierit tubam prepare se possit ad bellum. ||

Ps. 14, 1.
Numérotation du verset Nm. 33,24 
egressi de monte Sepher venerunt in Arada
marg.| marg.| IN ARADA.  HIERONYMUS. Miraculum. Et nota ordinem, post frenos in Ecclesiam intromittitur, inde ad montem Christi ascendimus, in quo positi miramur que nec oculus vidit nec auris audivit. ||
marg.| marg.| De monte Sephar venerunt in Caradad, quod interpretatur idoneus effectus {t. 1 : Erfurt, f. 181va ; facsim., p. 362a} [Rusch, f.  181va ] ut scilicet dicat idoneos nos fecit ministros novi testamenti. ||
Numérotation du verset Nm. 33,25 
inde proficiscentes {t. 1 : Erfurt, f. 181va ; facsim., p. 362a} [Rusch, f.  181va ] castrametati sunt in Maceloth
marg.| marg.|  MACHELOTH. Cetus. Hec est Ecclesia de qua dicitur : « Ecce quam bonum et quam iocundum habitare vel consonantia omnium virtutum ». ||
marg.| marg.| Inde venitur ad Macheloth, quod interpretatur ab initio. Contemplatur enim qui ad perfectionem tendit initium rerum, immo cuncta ad eum refert qui erat in principio apud Patrem, scilicet Deum, nec ab isto unquam recedit initio. ||
marg.| marg.| Et hac venitur in Macheloth, quod est principatus vel virge utroque potestas iudicatur, et quod eousque profecerit, ut dominetur corpori quasi tenens virgam potestatis immo toti mundo cum dicit : « Mihi mundus crucifixus est » etc. ||

Ps. 132, 1.
Gal. 6, 14.
Numérotation du verset Nm. 33,26 
profectique de Maceloth venerunt in Thaath
marg.| marg.|  THAAT. Pavor est custos beatitudinis ut qui tantum ascendit non superbiat quasi venisti ad Ecclesiam ascendisti ad montem pulcerrimum, stupore et miraculo Christi magnitudinem confiteris. Vides ibi multos virtutis socios, noli altum sapere, sed sapere ab sobrietatem. Timor virtutum custos securitas labilis, unde : « virga tua et baculus tuus, ipsa me consolata sunt ». Hoc est dum tormenta formido, gratiam acceptam servo.||
marg.| marg.|  ORIGENES. Post hec fit mansio in Thaat, quod est confirmatio vel patientia. Necesse est enim eum qui vult aliis prodesse multa pati, et cuncta pacienter ferre, unde : « Ego enim ostendam ei quanta oporteat eum pati pro nomine meo ». ||

Ps. 22, 4.
Act. 9, 16.
Numérotation du verset Nm. 33,27 
de Thaath castrametati sunt in Thare
marg.| marg.|  CASTRAMETATI  SUNT IN  THARE.  HIERONYMUS. Id est malicia vel pastura secundum quosdam. Nec errarent si per ain litteram scriberetur, sed quia aspiratio duplex in extrema sillaba est, erroris causa manifesta est eodem vocabulo et eisdem litteris patrem Abrahe scriptum invenio, qui in apocrifo parve geneseos volumine abactis corvis que hominum frumenta vastabant, abactoris vel depulsoris fortitus est nomen. Imitemur ergo Thare et volucres iuxta viam triticum devorantes prohibeamus. Nam Abraham patriarcha in typo Israelis sacrificia per membra divisit et volucres abegit, et contemptorem oculum effodiunt corvi de convallibus verusque Moyses ducit Ethiopissam et Helias a corvis pascitur. ||
marg.| marg.| Inde venitur ad Thara quod est contemplatio stuporis, id est extasis cum alicuius magne rei stupescit animus.||
marg.| marg.|  HIERONYMUS. Malicia vel pastura quod ad prepositos Ecclesie, vel ad custodiam anime refertur ut solicitus sit qui pascit, ne diabolus in caulas omnium, id est ecclesias rei stupescit animsu. ||
Numérotation du verset Nm. 33,28 
unde egressi fixerunt tentoria in Methca
marg.| marg.|  METHCA.  HIERONYMUS. Dulcedo, quod ascendisti in excelsum montem patris et miratus es virtutum choros, timuisti ruinam, abiescisti insidiatores, ideo dulcis te fructus laboris insequitur, ut dicas : « Qua dulcia faucibus meis eloquia tua ». Samson qui abegerat a fructibus suis aves et vulpes que exterminant vineas colligaverat, leonem quoque interfecerat rugientem, favum invenit in ore mortui. ||
marg.| marg.| Post hec venerunt ad Methca quod interpretatur mors nova. Mors autem nova est, quando Christo commorimur et consepelimur ut convivamus eis. ||

Ps. 118, 103.
Numérotation du verset Nm. 33,29 
et de Methca castrametati sunt in Esmona
marg.| marg.|  ESMONA. Que interpretatur festinatio, quia post dulces fructus laboris non debemus esse ociosi, sed obliti preteritorum in futura nos extendamus.||
marg.| marg.|  ORIGENES. Inde ad Semam venitur quod os vel ossa significare dicitur, in quo virtus et robur patientie declaratur. ||
Numérotation du verset Nm. 33,30 
profectique de Esmona venerunt in Moseroth
marg.| marg.|  MOSEROTH. Vincula vel disciplina, ut magistrorum teramus limina et precepta virtutum ac mysteria scripturarum vincula putemus esse eterna contra dyaboli potestatem et vincula. Quibus diruptis vicit hostes Samson, de quibus dicitur : « Dirupisti vincula mea ». Qui vinculo Christi fuerit ligatus dicet : « Sinistra eius sub capite me et dextera eius amplexabitur me ». ||
marg.| marg.|  ORIGENES. Inde ad Moseroth, quod est excludens, ut iam exclaudat suggestiones contrarii spiritus de cogitationibus suis. Unde si spiritus {t. 1 : Erfurt, f. 181rb ; facsim., p. 361b} [Rusch, f.  181rb ] potestatem habentis descenderit super te, locum tuum ne dimittas. Tenendus est ergo locus et excludendus adversarius est, ne inveniat locum on corde nostro, unde : « Nolite locum dare dyabolo ». ||

Ps. 115, 16.
Cf. Ct. 8, 3.
Eph. 4, 27.
Numérotation du verset Nm. 33,31 
et de Moseroth castrametati sunt in Beneiachan13 
interl.| interl.| alias : Baneiachan ||
marg.| marg.|  BENEIACHAN.  HIERONYMUS. Filii necessitatis vel stridoris viginti octavo mansio. Nota numerum, quia si ab uno incipias et paulatim addens ad septimum usque pervenies vicesimus octavus efficitur. ||
marg.| marg.|  HIERONYMUS. Beneiachan interpretatur filii necessitatis vel stridoris. De his filiis dicitur : « Afferte Domino filios arietum ». Cum autem divinis scripturis fueris eruditus et leges earum et testimonia scieris esse vincula caritatis et contendens cum adversariis ligabis eos, et vinctos duces in captivitatem, et de hostibus et captivis efficies liberos Dei. Et filii stridoris timore iudicii vel supplicii ubi est fletus et stridor dentium, deferentes vincula dyaboli, cristo colla submettent. ||
marg.| marg.|  ORIGENES. Post hec venitur ad Beneiachan, quod significat fontes vel excolationes. Ubi scilicet divinorum verborum fontes haurit usquequo excolet eos bibendo, ut nec minimum quidem mandatum pretereat, immo nec unum iota aut unus apex de verbo Dei in intellectu eius habeatur ociosus. ||

13  Beneiachan] Beneiacan Weber
Numérotation du verset Nm. 33,32 
profectique14  {t. 1 : Erfurt, f. 181vb ; facsim., p. 362b} [Rusch, f.  181vb ] de Beneiacan15  venerunt in montem Galad16 
interl.| interl.| vel : Galgath ||
interl.| interl.| expeditio’ vel ‘accinctio’ vel ‘nuncius’ vel ‘concissio’ : horum quicquid magister facit in monte consistit.||
marg.| marg.|  MONTEM  GALAD.  HIERONYMUS. Galad vel Galgath interpretatur nuncius vel actio vel concissio. Non enim possumus facere filios necessitatis nisi preceptores eorum interfecerimus nec parcat manus nostra armum aut extremum auricule extrahere de ore leonis et nunciaverimus premia futura et accinctos esse rebellando docuerimus, unde : « Maledictus qui facit opus Dei negligenter et prohibet gladium suum a sanguine et David in matituno interficiebam omnes peccatores terre ».||
marg.| marg.| Post hec venitur in Galad quod interpretatur temptamentum vel constipatio, fortitudo quedam in Deo et munimen est anime temptamentum. Ita enim virtutibus admulcetur ut videantur absque eo nec decore esse nec plene, et ideo proficientibus ad virtutem varie et frequentes mansiones in temptationibus fiunt, quas cum transieris, applicabis in Thabata. Thabatha interpretatur bona ad bonum ergo non misit post temptationum experimenta venitur. ||

Jer. 48, 10.

14  profectique] egressique Weber | 15  Beneiachan] Beneiacan Weber | 16  Galad] Gadgad Weber |
Numérotation du verset Nm. 33,33 
inde17  profecti castrametati sunt in Hietebatha
interl.| interl.| Tricesima mansio||
marg.| marg.|  IETHABATA.  HIERNONYMUS. Bonitas que est Christus, ut cum pervenerimus ad perfectum virum sacerdotalem gradum et etatem plenitudinis Christi in qua Ezechiel erat iuxta fluvium Chobar, possimus triginta psalmo canere « Domine in te speravi, non confundar in eternum », « pastor enim bonus animam suam ponit per ovibus suis ». ||

Ps. 30, 2.
Jo. 10, 11.

17  inde] unde Weber
Numérotation du verset Nm. 33,34 
et de Hietebatha venerunt in Ebrona
marg.| marg.|  EBRONA.  HIERONYMUS. Transitus, id est mundus. Preteri enim figura huius mundi quem venientes sancti cupiunt ad meliora transire. Ad hanc mansionem venit verus hebreus, id est transitor qui dicere potes transiens videbo visionem hanc magnam, unde : « Et non dixerunt, qui preteribant, benedictio Domini super vos ».||
marg.| marg.|  ORIGENES. Inde applicuerunt in Ebrona quod est transitus. Transeunda enim sunt omnia, que etiam si ab bona venias, oportet te ad meliora transire, usquequo ad illum bonum venias in quo semper debeas permanere.||

Ps. 128, 8.
Numérotation du verset Nm. 33,35 
egressique de Ebrona castrametati sunt in Asiongaber
marg.| marg.| IN ASIONGABER.  HIERONYMUS. Asyongaber ligna viri que scilicet saltuum et omnium aborum genera possunt multitudinem gentium figurare, hucusque solitudo Pharan, decimo et octavo continet mansiones que descripte in cathalogo, in superiore itinere non ponuntur. ||
marg.| marg.|  ORIGENES. Post hec venitur ad Asyongaber, quod interpretatur consilia viri. Si quis desiit puer esse sensibus, pervenit ad consilia viri, sicut ille qui dicebat : « quando autem factus sum, vir evacuavi que erant parvuli »aa  . Sunt ergo magna consilia viri, unde : « Aqua alta consilium in corde viri »ab  .||

aa  1Cor. 13, 11.
ab  Prv. 20, 5.
Numérotation du verset Nm. 33,36 
inde profecti venerunt in desertum Sin hec est Cades
interl.| interl.| HIERONYMUS : ‘Sancta’ per antifrasim.||
marg.| marg.| IN DESERTUM  SIN.  HIERONYMUS. Queritur cur octava scilicet mansio xxiii dicatur. Sed sciendum quod prior scribitur per Samech litteram, et interpretatur rubus vel odium. Hec autem per sade, et interpretatur mandatum.  Cades non (ut plerique estimant) sancta dicitur, sed mutata et translata, unde in Genesi Hiras interrogat secundum hebraicam veritatem : « ubi est Cadesa ? », id est scortum cuius habitus a ceteris feminis mutatus est. Sin autem sancta interpretatur {t. 1 : Erfurt, f. 182ra ; facsim., p. 363a} [Rusch, f.  182ra ] per antifrasim, sicut parce dicuntur qui minime parcunt et bellum, quia non est bonum et lucus, quia non lucet. In hac enim mansione moritur Maria et sepelitur et propter aquas contradictionis Moyses et Aaron offendunt Dominum et prohibentur transire trans Iordanem. Missisque nunciis ad Edom, transitus petitur et negatur. Quis timeret post tantos profectus murmur populi et offensam magistrorum et vie transitus denegatos ? Et nota quod post mortem prophetie et aquas contradictionis Idumeum carneum atque terrenum transire non possunt. Sed egrediatur Edom adversus eos in populo multo et in forti manu. Interpretatio quoque nominis morti et offense et negato transivi convenit, ubi enim mandatum, ibi peccatum ; ubi peccatum, ibi offensa ; ubi offensa, ibi mors. De hac mansione dicitur :  Commovebit Dominus desertum Cades.||
marg.| marg.|  ORIGENES. Hinc iterum Syn, id est temptatio, quia nec aliter expedit hoc iter agere. Aurifex enim vas necessarium facere volens, frequenter admovet igni, subdit malleis, rasoriis perstringit ut purgatius fiat et ad speciem quam prospicit artifex perveniat. ||
marg.| marg.|  ORIGENES. Post hec venerunt ad Pharan Cades, quod est fructificatio sancta. Vides quo venitur, vides quia post temptationis sulcos fructificatio sancta subsequitur.||
Numérotation du verset Nm. 33,37 
egressique de Cades {t. 1 : Erfurt, f. 182ra ; facsim., p. 363a} [Rusch, f.  182ra ] castrametati sunt in monte Hor in extremis finibus terre Edom
Numérotation du verset Nm. 33,38 
ascenditque Aaron sacerdos montem Hor iubente Domino et ibi mortuus est anno quadragesimo egressionis filiorum Israel ex Egypto mense quinto prima die mensis
marg.| marg.|  HOR.  HIERONYMUS. Quidam interpretantur sumen, nec errarent si per aleph litteram scriberetur, alii pellem qui verum dicerent si ibi esset ain. Nonnulli foramen quod posset accipi, si heth haberet elementum. Cum autem legatur per he, magis mons intelligitur. Et legi potest ascendit Aaron sacerdos in montis montem, id est in verticem eius. Et not non in monte simpliciter, sed in monte moritur pontifex, ut dignus locus alius moritur in monte, alius in monte montis.||
marg.| marg.| Inde applicatur in monte Hor, quod interpretatur montanus. Venit enim ad montem Dei, ut fiat mons Uber, mons coagulatus, vel ab eo quod semper in monte Dei habitet dicitur montanus. ||
marg.| marg.|  AARON IN  MONTEM, etc.  ISIDORUS. Eo quo anno mortuus est Aaron, quo novus populus terram promissionis intraturus erat. Et quanquam in monte Eleazaro sacerdotium dereliquerit, et lex eos qui eam impleverint perducat ad summum, tamen ipsa sublimitas non es transfluentam Iordanis, sed in extremis terrenorum operum finibus. Et plangit eum omnis populus triginta diebus, Aaron plangitur, Ihesus non plangitur. In lege descensus ad inferos, in Evangelio ad paradisum ascensio. ||
Numérotation du verset Nm. 33,39 
cum esset annorum centum viginti trium
Numérotation du verset Nm. 33,40 
audivitque Chananeus rex Arad qui habitabat ad meridiem in terra Chanaan venisse filios {t. 1 : Erfurt, f. 182rb ; facsim., p. 363b} [Rusch, f.  182rb ] Israel.
marg.| marg.|  AUDIVITQUE.  ISIDORUS.  Audivit quoque  Chananenus, quod venisset Israhel in loco exploratorum ubi quondam populum offendisse noverat, iniit prelium et captivum duxit Israhel. Rursum in eodem loco expugnatur, ex voto victor vincitur, superant victi. Per quod intelligimus ut cum nos auxilio Dei destitutos hostes captivaverint, non desperemus salutem, sed iterum pugnemus. Potest fieri ut vincamus ubi victi sumus. Appellaturque nomen loci illius Horma, id est anathema. ||
Numérotation du verset Nm. 33,41 
Et profecti de monte Hor castrametati sunt in Salmona.
marg.| marg.| IN SALMONA.  HIERONYMUS. Castrametati sunt in Salmona, deinde in Phiron. He due mansiones triginta quinque et triginta sex in ordine historie non habentur, sed scriptum est prope eis :  Egressi de monte Hor per viam maris rubri ut circuirent terram Edom. Et quo ostenditur in finibus et in circuitu terre Edom eas positas, nec de monte legitur.  Profecti de monte Hor, castrametati sunt in Salmona vel in Phynon. Sed post ambitum terre idumeorum venit ad extremum et ait :  Profecti filii Israhel, castrametati sunt in Oboth. Nec dixit ‘profecti sunt de illo in illum locum’ quia duas mansiones pretermiserat, quas cum in supputatione tacuerit, reddit eas in summa. In his Aaron mortuo populus murmurat contra Dominum et Moysen, manna fastidiunt a serpentibus vulnerantur. ||
marg.| marg.|  ORIGENES. Sequitur post hec mansio Salmona, quod interpretatur umbra {t. 1 : Erfurt, f. 182rb ; facsim., p. 363b} [Rusch, f.  182rb ] portionis. Hec puto est umbra, de qua dicitur : « Spiritus vultus nostri Christus Dominus », cui diximus : « In umbra tua vivemus in gentibus »ac  . Illa quoque umbra similis est huic de qua dicitur : « Et spiritus Domini obumbrabit tibi ». Umbra ergo portionis nostre que nobis opacitatem prestat ab omni estu temptationum Christus est et Spiritus Sanctus. ||
marg.| marg.|  HIERONYMUS.  Salmona. Imaguncula, quia ibi expressa est imago Salvatoris per serpentem Eneum qui in ligno pependit. ||

ac  Lm. 4, 20.
Numérotation du verset Nm. 33,42 
Et inde18  egressi venerunt in Phinon
marg.| marg.|  PHYNON. Os quia cum passionem filii Dei cognoscimus, quod corde credimus, ore pronunciamus, secundum illud : « Corde creditur ad iusticiam »ad  .||
marg.| marg.|  ORIGENES. Hinc venitur ad Phynon quod putamus esse oris parsimoniam. Qui enim potuerit mysterium Christi et Spiritus Sancti intueri, et viderit vel audierit que non licet homini loqui, necessario habebit oris parsimoniam, sciens quibus quando vel quomodo de mysteriis divinis oporteat loqui.||

ad  Rm. 10, 10.

18  et inde] unde Weber
Numérotation du verset Nm. 33,43 
profectique de Phinon castrametati sunt in Oboth
marg.| marg.|  OBOTH. Magi vel phitones, quod post imaginem Dei qui in corde ratione monstratur et confessionem fidei que ore profertur, consurgent serpentes et malefice artes ad bella nos provocant. Sed omni custodia servantes cor nostrum, obturemus aures nostras ne audiamus voces incantantium et carmina sirenarum.||
marg.| marg.|  ORIGENES. Post hec venitur  in Oboth, cuius nominis quamvis non invenerimus interpretationem non dubitamus sicut in ceteris et in hoc consequentiam profectuum conservari.||
Numérotation du verset Nm. 33,44 
et de Oboth venerunt in Ieabarim que est in finibus Moabitarum
interl.| interl.| acervos lapidum transeuntium, id est sanctos per hoc seculum ad alias mansiones transeuntes.||
marg.| marg.| IN FINIBUS  MOABITARUM. Significat secundum litteram quod hucusque fuerunt in finibus idumeorum, et nunc veniunt ad terminos Moab.||
marg.| marg.|  ORIGENES. Sequitur post hec mansio Gai, id est chaos. Appropriant enim per hos effectus ad sinum Abrahe qui ait : « Inter nos et vos magnum chaos firmatum est, ut cum Lazaro requiescat »ae  . ||

ae  Cf. Lc. 16, 26.
Numérotation du verset Nm. 33,45 
profectique de Ieabarim fixere tentoria in Dibongad
interl.| interl.| fortiter intellecta ‘tentatio’||
marg.| marg.| IN DIBONGAD.  HIERONYMUS. Dibongad triginta nona mansio. Pro hac in ordine historie legitur, quia postquam castrametati sunt in Ieabarim in finibus Moab contra ortum solis, inde profecti sunt et devenerunt ad torrentem Zared et inde proficientes castrametati sunt trans Arnon, que est in solitudine finium Amorrei, eo quod Arnon in terminis sit moabitarum et amorreorum, post Dibongad bellum geritur contra Seon regem amorreorum et Og regem Basan. Unde dicimus quia cum venerimus ad summum, non superbiamus, sed econtrario solitudinem nobis propositam noverimus.||
marg.| marg.|  ORIGENES. Inde venitur iterum ad Dibongad, quod interpretatur apiarum temptationum. O mira providentie cautela divine. Iam viator celestis summe perfectioni proximus fit successione virtutum, tamen ei temptamenta non desunt, sed novi generis audio temptamenta. Apis laudabile animal in scripturis est, cuius laboribus et reges et mediocres ad sanitatem utuntur, quod recte de verbis prophetarum at apostolorum et omnium qui sacra volumina scripserunt accipitur. Et hoc esse apiarum omnem numerum, scilicet divinarum scripturarum puto. Est ergo his qui ad perfectionem tendunt, etiam in hoc apiario temptatio. Video in hoc apiario temptationem cum dicitur : « vide ne aspiciens solem et lunam adores ea, que sequestravit Dominus Deus tuus gentibus » ; et alibi : « Deos non maledices ». Et in novo testamento : « Quid me vultis occidere hominem qui veritatem locutus sum vobis » ; et alibi : « Propterea in parabolis loquar eos, ut videntes non videant, et audientes non intelligant » etc. Apostolus quoque ait : In quibus Deus huius seculi excecavit mentes infidelium et multa huiusmodi temptamenta in divino apiario invenies ad que necesse est evenire unumquemque sanctorum, ut etiam per hec qua perfecte et pie de Deo sentiat cognoscatur. ||
Numérotation du verset Nm. 33,46 
Inde19  egressi castrametati sunt in Elmondeblathaim
marg.| marg.|  ELMONDEBLATAIM. Quod interpretatur contemptus palatorum vel opprobrium. Ut intelligamus omnia dulcia et illecebras voluptatum in hoc seculo contemnendas et obprobria diligenda. Que si falso obiiciantur beatitudinem pariunt. Mel non offertur in sacrificiis Dein et cera que dulcia continet in tabernaculo non lucet, sed oleum purissimum {t. 1 : Erfurt, f. 182va ; facsim., p. 364a} [Rusch, f.  182va ] quod de olive profertur amaritudine. Mel enim distillat de labiis meretricis, de quo puto mistice gustasse Ionathan vix populi precibus liberatum. ||
marg.| marg.|  ORIGENES. Post hec venitur in Elmondeblataim, quod interpretatur contemptus ficuum, id est ubi contemnuntur penitus terrena. Nisi enim contempta fuerint que delectare videntur in terris ad celestia transire non possumus.||

19  inde] unde Weber
Numérotation du verset Nm. 33,47 
{t. 1 : Erfurt, f. 182va ; facsim., p. 364a} [Rusch, f.  182va ] Egressi de Elmondeblathaim venerunt ad montes Abarim contra Nabo.
marg.| marg.|  VENERUNT AD  MONTES  ABARIM, etc. Quadragesima prima mansio vertitur in montes transeuntium et est contra faciem montis Nabo. ||
marg.| marg.| Sequitur mansio Abarim, quod est transitus contra Naban, quod est abscessio. Ubi enim per has omnes virtutes anima transierit, et summam perfectionis ascenderit, transit iam de seculo et abscessit sicut Enoch, qui non inveniebatur quia transtulit illum Deus. Quod si videatur adhuc in seculo esse, et in carne habitare, tamen non invenietur in ullo seculari actu, quia transtulit illum Deus in regionem virtutum. ||
marg.| marg.|  HIERONYMUS. Hic moritur Moyses, terra promissionis ante conspecta. Nabo interpretatur conclusio, in qua finitur lex et non invenitur eius memoria, sed gratia Evangelii sine fine perseverat. Et notandum quod mansio transeuntium in montibus sita est, et adhuc profectu indiget. Post montana enim ad campestria Moab et Iordanis fluenta descendimus, qui interpretatur descensio. Nihil enim tam periculosum quam glorie cupiditas et iactantia et animus conscientia virtutum tumidus. ||
Numérotation du verset Nm. 33,48 
Profectique de montibus Abarim transierunt ad campestria Moab supra20  Iordanem contra Hiericho.
marg.| marg.| AD CAMPESTRIA  MOAB.  HIERONYMUS. In quadragesima secunda mansione que extrema est residens populus benedicitur a Balaam et maledictio mutatur in laudes fornicatur cum filiabus Madian et Phinees fornicantes cum pugione transfigit, numeratur rursus populus, numeratur et levit, ut interfectis pessimis, novus Dei populus censeatur. Filie Salphaat hereditatem iudicio Domini accipiunt inter fratres, nec femineus sexus a possessione Domini excluditur. Ihesus Moysi in monte succedit et discit a lege que spiritaliter debeat offerre in Ecclesia, quid per singulos dies, quid in sabbato, quid in calendis, quid in Pascha, qui in Penthecoste, quid in neomenia mensis septimin quid in ieiunio eiusdem mensis die decimo, quid in scenophegia quando figuntur tabernacula. Quinto decimo mensis eiusdem, uxorum et filiorum vota sine autoritate et patrum et virorum cassa memorantur. Bellum contra madianitas, mors Balaam, prede divisio, oblatio ex ea in tabernaculo Dei. Ruben et Gad et dimidia tribus Manasse circa Iordanem in heremo possessionem accipiunt. Plurima enim habebant iumenta, nec adhuc poterant habitare in templo, docetur populus ut in terra sancta ydola destruat, et nullus de prioribus habitatoribus servetur. Describitur olim cupita provintia et duarum, et semis tribuum hereditas separatur, numerantur tribuum principes qui terram intrare debeant sancta quadraginta duas urbes cum suburbanis suis usque ad mille passus per circuitum levite accipiunt, quot sunt scilicet mansiones. Adduntur sex urbes fugitivorum, tres intra Iordanem et tres ultra, ut sint quadraginta octavo qui fugitivorum suscipi, qui interfici debeant, et usque ad mortem summi pontificis reservari. Succedit Deuteronomium, secunda lex meditatorium Evangelii. Ibi breviter discimus que inter Pharan et Thophel et Laban et Asseroth et loca aurea, abiecto Iuda infelicissimo, undecim diebus in via de Choreb, per viam montis Seir usque Cadesbarne Moyses sit populo locutus. Et extremum canat canticum in quo synagoga proiicitur et Ecclesia Domino copulaur. Impinguatus {t. 1 : Erfurt, f. 182vb ; facsim., p. 364b} [Rusch, f.  182vb ] et incrassatus ac dilatatus et recaciltravit et oblitus est Dei salvatoris sui, etc. Benedicuntur filii Israhel et rursus in Simone Iudas miserandus excluditur. Ascendit Moyses ad montem Nabo in vertice Phasga, qui est contra Hiericho, et ostendit ei Dominus omnem terram Galaad usque ad Dan et Neptalim, Effraim, Manassen et universam terram Iuda usque ad mare magnum contra austrum et regionem campestrem hericontine civitatis palmarum usque Phegor. Quis potest tanta mysteria explanare, qui in extremis legis huius vite finibus constitutus non intelligit semper ibi esse pugnandum, et tunc plenam victoriam dari si fuerit in campestribus Belsatim, quod interpretatur luctus spinarum et fleverit antiqua peccata, et spinas que suffocaverunt sementem verbi Dei, de quibus dicitur : « Versatus sum in miseria dum mihi configitur spina ».||
marg.| marg.|  ORIGENES. Ultima mansio est ab occidente Moab iuxta Iordanem. Hic enim cursus propterea agitur ut perveniatur ad flumen Dei sapientie, scilicet et scientie, ut purificati terram promissionis intremus. In litterario ludo, ubi pueri elementa suscipiunt, alii dicuntur abecedarii, alii sillabarii, alii nominarii, alii calculatores dicuntur. Et cum audierimus hec omnia puerorum profectus agnoscimus. Similiter in liberalibus studiis cum locum recitare, vel locutionem vel laudem vel alias per ordinem materias audierimus ex materie nomine profectum adolescentis advertimus. Per hec ergo locorum quasi materiarum nomina in divinis eruditionibus profectus indicantur, et sicut illi in singulis immorantes, quasi mansiones faciunt, et de una ad aliam tendunt, ita hoc mansionum nomina et profectiones ab una usque ad aliam profectum mentis indicant et incrementa virtutum.||

20  supra] super Weber
Numérotation du verset Nm. 33,49 
Ibique castrametati sunt de Bethsimon21  usque ad22  Belsattim23  in planioribus locis Moabitarum

21  Bethsimon] Bethsimoth ΘG² Ed1530 Clementina | 22  ad] om. ΨB ΩS Ed1530 | 23  Belsattim] Belsatim T M ΩJ Rusch, Belsathim Cava Λ ΣTO B S ΩS Ed1455 [Rusch, f. ], Abelsatim Ed1530 Clementina |
Numérotation du verset Nm. 33,50 
ubi locutus est Dominus ad Moysen :
Numérotation du verset Nm. 33,51 
Precipe filiis Israel et dic ad eos : Quando transieritis Iordanem intrantes terram Chanaan,
interl.| interl.| possessionem virtutum||
marg.| marg.|  TRANSIERITIS  IORDANEM. Id est cum baptismati fueritis. Quod cum deposito veteri homine cum actibus suis indueritis novum qui renovatur in agnitione Dei. ||
Numérotation du verset Nm. 33,52 
disperdite cunctos habitatores regionis
interl.| interl.| mentis||
marg.| marg.|  DISPERDITE. Cum terram sanctam repromissionis ingredimur, simul cum idolatria etiam omnia vicia extinguimus. ||
marg.| marg.|  HABITATORES. Malignos spiritus fantasmata viciorum cum suggestionibus suis, unde : « beatus qui tenebit et aliidet parvulos tuos ad petram »af  .||

af  Ps. 136, 9.
illius. Confringite vitulos24 
interl.| interl.| alii : titulos vel  idola ||

24  vitulos] titulos Weber
et statuas comminuite atque omnia excelsa
interl.| interl.| superbiam carnis||
vastate,
Numérotation du verset Nm. 33,53 
mundantes terram
interl.| interl.| carnalem animam a squalore viciorum||
et habitantes in ea. Ego enim {t. 1 : Erfurt, f. 182vb ; facsim., p. 364b} [Rusch, f.  182vb ] dedi vobis illam in possessionem
Numérotation du verset Nm. 33,54 
quam dividetis vobis sorte. Pluribus dabitis latiorem et paucis angustiorem. Singulis ut sors ceciderit ita tribuetur hereditas per tribus et familias possessio dividetur.
marg.| marg.|  PLURIBUS  DABITIS  LATIOREM. Quia qui habent copiam virtutum latitudinem sperant premiorum. Qui autem paucitare virtutum contenti sunt, secundum meritum suum retributionem accipiunt, undeag   : « Qui parce seminat parce et metet » etc. ||

ag  2Cor. 9, 6.
Numérotation du verset Nm. 33,55 
Sin autem nolueritis interficere habitatores
interl.| interl.| malignos spiritus et vicia||
terre
interl.| interl.| mentis vel carnis||
qui remanserint erunt vobis quasi clavi in oculis
interl.| interl.| conscientie punctiones||
et lancee in lateribus et adversabuntur vobis in terra habitationis vestre
interl.| interl.| ne quiescatis||
Numérotation du verset Nm. 33,56 
et quicquid illis facere cogitaveram25  ,
interl.| interl.| interitum scilicet hostium, non solatium amicorum||

25  fa. cogitaveram Rusch Edmaior.] fa. cogitaram Weber (Cava Λ X Σ B O S), inv. Ed1455 Clementina
vobis faciam.




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria (Nm. 33), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 15/10/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber06.xml&chapitre=06_33)