initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<06. Numeri>

Capitulum 35

Numérotation du verset Nm. 35,1 
Hec quoque locutus est Dominus ad Moysen in campestribus Moab super Iordanem contra Hiericho
Numérotation du verset Nm. 35,2 
precipe filiis Israel ut dent Levitis de possessionibus suis
Numérotation du verset Nm. 35,3 
urbes ad habitandum et suburbana earum per {t. 1 : Erfurt, f. 183vb ; facsim., p. 366b} [Rusch, f.  183vb ] circuitum ut ipsi in oppidis maneant et suburbana sint pecoribus ac iumentis
Numérotation du verset Nm. 35,4 
que a muris civitatum forinsecus per circuitum mille passuum spatio tendentur
Numérotation du verset Nm. 35,5 
contra orientem duo millia erunt cubiti et contra meridiem similiter duo millia ad mare quoque quod respicit occidentem eadem mensura erit et septentrionalis plaga equali termino finietur eruntque urbes in medio et foris suburbana
Numérotation du verset Nm. 35,6 
de ipsis autem oppidis que Levitis dabitis sex erunt in fugitivorum auxilia separata ut fugiat ad ea qui fuderit sanguinem exceptis his alia quadraginta duo oppida
Numérotation du verset Nm. 35,7 
id est simul quadraginta octo cum suburbanis suis
Numérotation du verset Nm. 35,8 
ipseque urbes que dabuntur de possessionibus filiorum Israel ab his qui plus habent plures auferentur et qui minus pauciores singuli iuxta mensuram hereditatis sue dabunt oppida Levitis
Numérotation du verset Nm. 35,9 
ait Dominus ad Moysen
Numérotation du verset Nm. 35,10 
loquere filiis Israel et dices ad eos quando transgressi fueritis Iordanem in terram Chanaan
Numérotation du verset Nm. 35,11 
decernite que urbes esse debeant in presidia fugitivorum qui nolentes sanguinem fuderint
Numérotation du verset Nm. 35,12 
in quibus cum fuerit profugus cognatus occisi eum non poterit occidere {t. 1 : Erfurt, f. 184ra ; facsim., p. 367a} [Rusch, f.  184ra ] donec stet in conspectu multitudinis et causa illius iudicetur
Numérotation du verset Nm. 35,13 
de ipsis autem urbibus que ad fugitivorum subsidia separantur
Numérotation du verset Nm. 35,14 
tres erunt trans Iordanem et tres in terra Chanaan
Numérotation du verset Nm. 35,15 
tam filiis Israel quam advenis atque peregrinis ut confugiat ad eas qui nolens sanguinem fuderit
Numérotation du verset Nm. 35,16 
si quis ferro percusserit et mortuus fuerit qui percussus est reus erit homicidii et ipse morietur
Numérotation du verset Nm. 35,17 
si lapidem iecerit et ictus occubuerit similiter punietur
Numérotation du verset Nm. 35,18 
si ligno percussus interierit percussoris sanguine vindicabitur
Numérotation du verset Nm. 35,19 
propinquus occisi homicidam interficiet statim ut apprehenderit eum percutiet
Numérotation du verset Nm. 35,20 
si per odium quis hominem impulerit vel iecerit quippiam in eum per insidias
Numérotation du verset Nm. 35,21 
aut cum esset inimicus manu percusserit et ille mortuus fuerit percussor homicidii reus erit cognatus occisi statim ut invenerit eum iugulabit
Numérotation du verset Nm. 35,22 
quod si fortuito et absque odio
Numérotation du verset Nm. 35,23 
et inimicitiis quicquam horum fecerit
Numérotation du verset Nm. 35,24 
et hoc audiente populo fuerit comprobatum atque inter percussorem et propinquum sanguinis questio ventilata
Numérotation du verset Nm. 35,25 
liberabitur innocens de ultoris manu et reducetur per sententiam in urbem ad quam confugerat manebitque ibi {t. 1 : Erfurt, f. 184rb ; facsim., p. 367b} [Rusch, f.  184rb ] donec sacerdos magnus qui oleo sancto unctus est moriatur
Numérotation du verset Nm. 35,26 
si interfector extra fines urbium que exulibus deputate sunt
Numérotation du verset Nm. 35,27 
fuerit inventus et percussus ab eo qui ultor est sanguinis absque noxa erit qui eum occiderit
Numérotation du verset Nm. 35,28 
debuerat enim profugus usque ad mortem pontificis in urbe residere postquam autem ille obierit homicida revertetur in terram suam
Numérotation du verset Nm. 35,29 
hec sempiterna erunt et legitima in cunctis habitationibus vestris
Numérotation du verset Nm. 35,30 
homicida sub testibus punietur ad unius testimonium nullus condemnabitur
Numérotation du verset Nm. 35,31 
non accipietis pretium ab eo qui reus est sanguinis statim et ipse morietur
Numérotation du verset Nm. 35,32 
exules et profugi ante mortem pontificis nullo modo in urbes suas reverti poterunt
Numérotation du verset Nm. 35,33 
ne polluatis terram habitationis vestre que insontium cruore maculatur nec aliter expiari potest nisi per eius sanguinem qui alterius sanguinem fuderit
Numérotation du verset Nm. 35,34 
atque ita emundabitur vestra possessio me commorante vobiscum ego enim sum Dominus qui habito inter filios Israel.




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria (Nm. 35), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 23/04/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber06.xml&chapitre=06_35)