initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<06. Numeri>

Capitulum 6

Numérotation du verset Nm. 6,1 
Locutus est Dominus ad Moysen dicens
Numérotation du verset Nm. 6,2 
loquere filiis Israel et dices ad eos vir sive mulier cum fecerit votum ut sanctificentur et se voluerint {t. 1 : Erfurt, f. 145va ; facsim., p. 290a} [Rusch, f.  145va ] Domino consecrare

filiis] ad filios Weber
Numérotation du verset Nm. 6,3 
vino et omni quod inebriare potest abstinebunt acetum ex vino et ex qualibet alia potione et quicquid de uva exprimitur non bibent uvas recentes siccasque non comedent
Numérotation du verset Nm. 6,4 
cunctis diebus quibus ex voto Domino consecrantur quicquid ex vinea esse potest ab uva passa usque ad acinum non comedent
Numérotation du verset Nm. 6,5 
omni tempore separationis sue novacula non transibit super caput eius usque ad completum diem quo Domino consecratur sanctus erit crescente cesarie capitis eius
Numérotation du verset Nm. 6,6 
omni tempore consecrationis sue super mortuum non ingredietur
Numérotation du verset Nm. 6,7 
nec super patris quidem et matris et fratris sororisque funere contaminabitur quia consecratio Dei sui super caput eius est
Numérotation du verset Nm. 6,8 
omnes dies separationis sue sanctus erit Domino
Numérotation du verset Nm. 6,9 
sin autem mortuus fuerit subito quispiam coram eo polluetur caput consecrationis eius quod radet illico et in eadem die purgationis sue et rursum septima
Numérotation du verset Nm. 6,10 
in octavo autem die offeret duos turtures vel duos pullos columbarum {t. 1 : Erfurt, f. 145vb ; facsim., p. 290b} [Rusch, f.  145vb ] sacerdoti in introitu federis testimonii

columbarum] columbe Weber
Numérotation du verset Nm. 6,11 
facietque sacerdos unum pro peccato et alterum in holocaustum et deprecabitur pro eo quia peccavit super mortuo sanctificabitque caput eius in die illo
Numérotation du verset Nm. 6,12 
et consecrabit Domino dies separationis illius offerens agnum anniculum pro peccato ita tamen ut dies priores irriti fiant quoniam polluta est sanctificatio eius
Numérotation du verset Nm. 6,13 
ista est lex consecrationis cum dies quos ex voto decreverat complebuntur adducet eum ad ostium tabernaculi federis
Numérotation du verset Nm. 6,14 
et offeret oblationem eius Domino agnum anniculum immaculatum in holocaustum et ovem anniculam immaculatam pro peccato et arietem immaculatum hostiam pacificam
Numérotation du verset Nm. 6,15 
canistrum quoque panum azymorum qui conspersi sunt oleo et lagana absque fermento uncta oleo ac libamina singulorum
Numérotation du verset Nm. 6,16 
que offeret sacerdos coram Domino et faciet tam pro peccato quam in holocaustum
Numérotation du verset Nm. 6,17 
arietem vero immolabit hostiam pacificam Domino offerens simul {t. 1 : Erfurt, f. 146ra ; facsim., p. 291a} [Rusch, f.  146ra ] canistrum azymorum et libamenta que ex more debentur
Numérotation du verset Nm. 6,18 
tunc radetur Nazareus ante ostium tabernaculi federis cesarie consecrationis sue tolletque capillos eius et ponet super ignem qui est suppositus sacrificio pacificorum
Numérotation du verset Nm. 6,19 
et armum coctum arietis tortamque absque fermento unam de canistro et laganum azymum unum et tradet in manibus nazarei postquam rasum fuerit caput eius
Numérotation du verset Nm. 6,20 
susceptaque rursum ab eo elevabit in conspectu Domini et sanctificata sacerdotis erunt sicut pectusculum quod separari iussum est et femur post hec potest bibere Nazareus vinum
Numérotation du verset Nm. 6,21 
ista est lex Nazarei cum voverit oblationem suam Domino tempore consecrationis sue exceptis his que invenerit manus eius iuxta quod mente devoverat ita faciet ad perfectionem sanctificationis sue
Numérotation du verset Nm. 6,22 
locutus est Dominus ad Moysen dicens
Numérotation du verset Nm. 6,23 
loquere Aaron {t. 1 : Erfurt, f. 146rb ; facsim., p. 291b} [Rusch, f.  146rb ] et filiis eius sic benedicetis filiis Israel et dicetis eis
Numérotation du verset Nm. 6,24 
benedicat tibi Dominus et custodiat te
Numérotation du verset Nm. 6,25 
ostendat Dominus faciem suam tibi et misereatur tui
Numérotation du verset Nm. 6,26 
convertat Dominus vultum suum ad te et det tibi pacem
Numérotation du verset Nm. 6,27 
invocabunt nomen meum super filios Israel et ego benedicam eis.




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria (Nm. 6), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 16/06/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber06.xml&chapitre=06_6)