initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<07. Deuteronomium*>

Capitulum 1

Numérotation du verset Dt. 1,1 
marg.| marg.| Hieronymus HIERONYMUS. Hec sunt verba que locutus est Moyses etc. Principium Deuteronomii titulus esse videtur totius operis quia personam indicat auctoris et quid fecerit et locum et tempus. Nomen quoque libri gratiam demonstrat Novi Testamenti. Deuteronomius namque secunda lex interpretatur et evangelium significat quod Veteris Testamenti sacramenta spiritaliter explanat. Sicut liber Deuteronomii repetitio est quattuor librorum legis. Illi enim proprias continent in se causas, iste replicat universa. Habet et ipse propria sacramenta. | ||
marg.| marg.| Hec sunt verba que locutus est Moyses etc. Hoc de se tanquam de alio de more Sancte Scripture dicit. Sicut et ibi : « Erat Moyses mitissimus super omnes homines qui morabantur in terra », sic enim vitat arrogantiam et demonstrat vitandam. Similiter et Iob de se dicit: “Vir erat in terra Hus, nomine Iob” etc. Et Iohannes: “Hic est discipulus ille qui testimonium perhibet de his” etc. | ||
marg.| marg.| De se tamquam de alio loquitur, sicut Iohannes de se ait : « Discipulus quem diligebat Iesus ». Vel Spiritus sanctus perhibet ei testimonium ut nemo posset10  dubitare Moysen ista scripsisse.| 11  ||

a Nm. 12, 3  : « Erat Moyses vir mitissimus... »
b Iob. 1, 1
c Io. 21, 24
d Cf. Io. 21, 7

7 Codd. : Dol29 Rusch
8 Codd. : Dol29 Rusch
11 Codd. : Dol29 Rusch | De se] Moyses praem. Dol29

1 Hec sunt verba Rusch (sine titulo)] Incipit Deuteronomius praem. Dol29, Incipit Adabarun qui Deuteronomius prenotatur praem. ΩX
2 Hieronymus] Rabbanus Dol29 | 3 e. v.] inv. Dol29 | 4 sacr. - spir. explanat] inv. Dol29 | 5 con. – in se] inv. Dol29 | 6 universa] universasDol29 | 9 ei] om. Dol29 10 posset] possit Dol29
que locutus est
interl.| interl.| docendo| 12  ||

12  Codd. : Rusch; om. Dol29
Moyses
interl.| interl.| lex| 13  ||
marg.| marg.|+ Queritur quare dixit hec verba que locutus est Moyses et non dixit14  'Que locutus est Deus' ? Et quare precipit istum librum poni in arca et non alios libros in quibus sunt verba Domini ? Item qualiter potuit dicere  verba illa  ad omnem Israel cum curanda esset ibi multitudo ? Responsio: Propter hoc dixit ut ostendit (marg.| ) quod eadem verba que dixit Dominus Moysi, diceret populo. Ad aliud dicendum quod libri in quantum sunt verba Domini non indigent commendationem sed liber Moysi indigebat litteris commendativis. Vult enim Dominus ut dicta suorum in veneratione habeantur et non solum sua. Et, quia liber iste expressivius est evangelii, ideo precipitur ut in arca poneretur et haberetur in maiori reverentia. Ad tertium quesitum: quod Moyses dicebat quibusdam et precipiebat ut dicerent aliis ut, sicut dicitur in Marci 9°,"quod uni dico omnibus dico". | 15  ||

Revera Mc. 13, 37 : « Quod autem vobis dico omnibus dico : Vigilate ».

13  Codd. : Rusch; om. Dol29
15  Codd. : Dol29(scolia), om. Rusch
14  dixit] scrips., dixxit Dol29 (hic et ubique)
ad omnem Israel
interl.| interl.| iudaicum populum cui universaliter lex data est| 16  ||

16  Codd. : Dol29 Rusch
trans Iordanem
interl.| interl.| ante baptismum| 17  ||

17  Codd. : Dol29 Rusch
in solitudine campestri
interl.| interl.| Ecclesia in qua non est horror spinarum id est vitiorum| 18  ||
marg.| marg.| IN SOLITUDINE. Sterilitate plebis cui dicitur : “Relinquetur vobis domus vestra deserta”.| 19  ||
marg.| marg.| LOCUTUS  EST  DOMINUS 20  AD  OMNEM  ISRAEL etc. Allegorice Moyses lex vetus est que trans Iordanem, id est ante baptismum israheliticum docuit populum21  .  In Iordane enim significatur baptismus, in quo baptizatus est Christus.  In solitudine campestri, id est in sterilitate carnalis populi, qui fructum virtutum non attulit. | 22  ||

Cf. Mt. 23, 3 8 ; Lc. 13, 35.

18  Codd. : Dol29 Rusch
19  Codd. : Dol29(sine lemma)Rusch
22  Codd. : Dol29 Rusch
20  Dominus] om. Dol29 21  id est ante... populum] ante Israhelicicum docuit populum idest baptismum Dol29
contra mare Rubrum
interl.| interl.| baptismum Christi sanguine rubeum | 23  ||
marg.|

23  Codd. : Dol29 Rusch
inter
interl.| interl.| nomina locorum : | 24  ||

24  Codd. : Dol29 Rusch
Pharan
interl.| interl.| auctus : Ecclesia longe lateque diffusa vel dilatata | 25  ||

25  Codd. : Dol29 Rusch
et Tophel26 
interl.| interl.| insulsitas : Ecclesia enim stulta videtur quia despicit visibilia cupiens invisibilia| 27  ||

27  Codd. : Dol29 Rusch

26  Tophel] Tofes Dol29
et Laban
interl.| interl.| dealbatio : Ecclesia in baptismo dealbata| 28  ||

28  Codd. : Dol29 Rusch| Ecclesia] et praem. Dol29
interl.| interl.| attria de quibus dicit Ecclesia : « Concupiscit et deficit anima mea in atria Domini »||

Ps. 83, 3.
ubi
interl.| interl.| in Ecclesia||
auri
interl.| interl.| sapientie||
est plurimum.
interl.| interl.| Multipharia significat mysteria et spiritalem thesaurum sapientie his que dicuntur inesse. ||
marg.| marg.| Quattuor hi montes, quattuor evangelia significant, quibus Ecclesia circumdatur.| 29  ||
marg.| marg.| INTER  PHARAN.  Pharan : auctus,  Tophel : insulsitas,  Laban : dealbatio,  Aseroth : atria. Auctus est enim populus numero hominum doctrina legis et prophetarum, sed insulsus fuit, quia sal sapientie non habuit ; dealbatus vero legis cerimoniis variisque munditiis, quas ex littera legis se habere credidit. Qui bene per atria significatur tamquam per divinas Scripturas ad introitum fidei paratus, unde multi in adventu Christi facilius susceperunt quem ante predictum agnoverunt, unde Philippus : « Quem scripsit Moyses in lege et prophete invenimus : Iesum filium Ioseph a Nazareth ».||

Cf. Hbr. 1, 1 .
Io. 1, 45 : « Invenit Philippus Nathanaël et dicit ei : Quem scripsit Moyses in lege et prophetæ, invenimus Jesum filium Joseph a Nazareth ».

29  Codd. : Dol29 ; Rusch| hi] om. Dol29| Ecclesia circumdatur] inv. Dol29
Numérotation du verset Dt. 1,2 
undecim diebus.
interl.| interl.| numerus transgressionis||
marg.| marg.| UNDECIM  DIEBUS. Lex per Moysen undecim diebus explanata iudaice plebis transgressionem in mandatis Decalogi significat. Undecim dies sunt undecim apostoli per quos - Iuda reprobato - evangelium Christi predicatum est in mundo. ||
De Horeb
interl.| interl.| pervenerunt (subaudi)||
per viam montis Seir
interl.| interl.| quia lex a monte Dei Horeb||
usque ad30  Cadesbarne.
interl.| interl.| commutatus||
marg.| marg.| DE HOREB. Qui etiam  Choreb incipiens per Seyr, id est pilosum et sordidum, vitiis populum transiens venit  ad Cadesbarne, qui commutatus {t. 1 : Erfurt, f. 185vb ; facsim., p. 370b} [Rusch, f.  185vb ] vel electus vel nobilis interpretatur, significans litteralem legis sensum in spiritalem per evangelium commutatum."Omnia enim in figura contingebant illis scripta ad correctionem nostram in quos fines seculorum devenerunt". Lex enim non est soluta, sed adimpleta nec “unum iota aut unus apex31  preteribit donec omnia fiant”.||

1Cor. 10, 11.
Mt. 5, 8

30  ad] om. Weber
31  apex] aper cacogr. Rusch
Numérotation du verset Dt. 1,3 
Quadragesimo anno,
interl.| interl.| ut supra||
marg.| marg.|  QUADRAGESIMO  ANNO etc.  ISIDORUS. Allegorico quadraginta anni quibus laboriose peractis filiis Israhel ad terram promissam transierunt. Totum huius seculi tempus significant an quo Ecclesia sub laboribus et periculosis temptationibus quod non videt sperando per patientiam expectat, donec veniat ad promissam patriam. Ideo Dominus quadraginta diebus ieiunavit et quadraginta noctibus temptatus est in heremo. Corpus enim Christi, quod est Ecclesia, temptationes transmittit et labores, donec veniat ad consolationem. Quod autem vestis israhelitarum per tot annos nulla vetustate corrupta est, et pelles calciamentorum sine labe duraverunt, significat incorruptibilitatem corporum, quem modo corruptibilia sine corruptione manebunt.||
marg.| marg.| Quadragenarius ex denario et quaterno significatur, vel constat et legis et evangelii impletionem significat, que sit in legem decem nanque ad Ecclesiam pertinent, quattuor vero ad evangelium.||
undecimo mense,
marg.| marg.|  UNDECIMO etc. Sicut in undecima expressa est legis transgressio: sic in prima die pervigil ad docendum legislatoris intentio, qui ex quo in obediens populus legem transgredi non timuit. Statim predicando et corrigendo voluntatem Domini insinuare studuit et eos ad meliora trahere vel provocare verbis et exemplis non cessavit.||
prima die mensis,
interl.| interl.| In principio gratie||
locutus est Moyses
interl.| interl.| scribendo||
ad filios Israel
interl.| interl.| inter quos et Deum ipse mediator erat||
omnia que preceperat
interl.| interl.| non a se, sed a Deo acceperat||
illi Dominus
interl.| interl.| tamquam mediator||
ut diceret eis :
Numérotation du verset Dt. 1,4 
Postquam percussit Seon
interl.| interl.| germen inutile vel temptatio oculorum||
regem Amorreorum
interl.| interl.| amaricantium||
marg.| marg.| POSTQUAM  PERCUSSIT  SEON  REGEM  AMORREORUM etc. Notandum quod interfectis duobus  Amorreorum regibus lex recapitulatur et populus instruitur quia, remotis scandalis et superatis vitiorum turmis, competenter doctrine instituitur, et fidei lumen digne desiderantibus aperitur.||
marg.| marg.| Debemus prius in nobis vitia occidere et sic mandata divina populis tradere. ||
qui habitavit in Esebon
interl.| interl.| cogitatio vel cingulum meroris||
et Og
interl.| interl.| qui conclusio interpretatur||
regem Basan
interl.| interl.| confusio||
qui mansit in Aseroth
interl.| interl.| vestibula vel atria ||
et in Edrai
interl.| interl.| inundatio malorum||
marg.| marg.| SEON  REGEM  AMORREORUM.  ISIDORUS. Allegorice : in his regibus, licet res gesta cognoscatur, per nominum tamen interpretationes spiritalis significatio intimatur.  Seon namque germen inutile vel temptatio oculorum interpretatur per quam diabolus figuratur qui transfigurat se in angelum lucis ut per scismata incautos decipiat vel per heresim. Hunc Amorrei, id est amaricantes, regem habent. Nisi enim quedam simulatio precedat nec erunt hereses amaricantium nec scismata exacerbantium. Hic in unoquoque occiditur, cum simulatio damnatur, veritas amatur.  Og vero interpreatur conclusio,  Basan confusio. Id enim agit diabolus ut viam ad Deum precludat, obiecta idolatria, ne quis in Christum credat. Conclusio enim precedit ut rex, confusio sequitur ut plebs. Quos enim a fide Christi excludit, confundentur cum Christus apparuerit.  Seon autem  habitavit in Esebon quia diabolus, rex viciorum, humanis se immiscet cogitationibus et mentem cingit superfluis solicitudinibus ne verba proferat veritatis vel exerceat opera pietatis. Interpretatur enim  Esebon cogitatio vel cingulum meroris.  Og quoque rex  Basan habitavit in Aseroth et Edrai.  Aseroth quippe : atria;  Edrai : inundationem malorum ; sonant infidelitatem, scilicet cum operibus pravis. Ad hoc enim diabolus certat ut quos regit nunquam intrent ianuam fidei sed, foris manentes, semper operibus instant pravis.||
Numérotation du verset Dt. 1,5 
trans Iordanem
interl.| interl.| ut supra||
in terra Moab.
interl.| interl.| id est exlex||
marg.| marg.| IN TERRA  MOAB. Exlex siquidem populus fuit, qui legem spiritalem {t. 1 : Erfurt, f. 186ra ; facsim., p. 371a} [Rusch, f.  186ra ] non habuit.||
Moyses explanare legem
interl.| interl.| quia obscura ||
et dicere :
interl.| interl.| affectuose||
Numérotation du verset Dt. 1,6 
Dominus Deus noster locutus est
interl.| interl.| autoritatem sibi acquirit dum Deum autorem inducit||
interl.| interl.| quem quasi Deum creatorem tuum dilige||
interl.| interl.| ubi tentoria etiam ad imperium illius disponebat||
marg.| marg.| DOMINUS  DEUS  NOSTER etc. In libro Numeri de profectione filiorum Israel de deserto Sinai narratur, sed preceptum Domini ad Moysen de eodem transitu non dicitur, sed de nube que tabernaculum tegebat, et quando proficiscendum erat, recedebat et ad locum figendorum castrorum precedebat. Sic enim scriptum est:"Anno secundo, mense secundo, vicesima die mensis, elevata est nubes de tabernaculo federis et recubuit in solitudine Pharan”. Sed manifestum est transitum illum Dei precepto esse dispositum, licet ibi non sit commemoratum. Unde, alibi in libro Numeri, ad imperium Domini erigebant tentoria et ad imperium illius deponebant.||

Cf. Nm. 10, 11-12.
ad nos in Horeb dicens sufficit vobis quod in hoc monte mansistis
marg.| marg.| SUFFICIT  VOBIS etc. Precipitur Moysi ut recedat a monte in quo legem acceperat quia doctor non semper debet instare contemplationi, sed aliquando descendat ut sui et proximorum curam gerat. Unde : “Sive mente excedimus Deo, sive sobrii sumus vobis”.||
marg.| marg.|  GILIBERTUS. Non omnia que sunt in cithara sonant sed omnia iuvant. Sic non tota historia spiritalem intelligentiam sonat sed tota iuvat. Nisi enim cetera circumstarent que spiritalia sonant non extarent.||

2Cor. 5, 13.
Numérotation du verset Dt. 1,7 
revertimini et venite ad montem Amorreorum et ad cetera que ei proxima sunt campestria atque montana et humiliora loca contra meridiem et iuxta litus maris terram Chananeorum et Libani usque ad flumen magnum Euphraten
Numérotation du verset Dt. 1,8 
en inquit tradidi vobis ingredimini et possidete eam supra32  qua iuravit Dominus patribus vestris Abraham et Isaac et Iacob ut daret illam eis et semini eorum post eos.

32  supra] super Weber
Numérotation du verset Dt. 1,9 
Dixique vobis illo in tempore :
marg.| marg.| DIXIQUE  VOBIS  ILLO IN  TEMPORE etc. De hac divisione potestatum in Exodo antequam venirent ad montem Sinai scriptum est quod “Ietro sacerdos Madian cognatus Moysi”, hoc ipsi suggesserit. Unde merito queritur quomodo hec sibi et modo et tempore conveniantur. Sed quod hic dicitur dixisse Moyses  in illo tempore non possum solus sustinere vos etc., non illud tempus significat, quo de Horeb proficiscebantur sed totum tempus quo profecti de Egypto in solitudine morabantur. Et Moyses, non ex suo sed ex cognati sui consilio, hec populo suo persuasit.||
marg.| marg.| ILLO  TEMPORE. Omnia faciunt sancti « in tempore oportuno », scilicet Deus quoque « ubi venit plenitudo temporis misit fiium suum ».||

Ex. 18, 1
Ps. 31, 6 ; Ps. 144, 15.
Gal. 4, 4.
Numérotation du verset Dt. 1,10 
Non possum solus
interl.| interl.| Non se labori substrahit sed adiutores querit.||
sustinere vos quia Dominus Deus vester multiplicavit vos
interl.| interl.| « Multiplicati sunt super numerum ». ||

Ps. 39, 6.
et estis hodie sicut stelle celi plurimi33  .
interl.| interl.| hoc de bonis dictum est||

33  plurimi] plurime Weber
Numérotation du verset Dt. 1,11 
Dominus Deus patrum vestrorum addat
marg.| marg.| DOMINUS  DEUS  PATRUM etc. Docet doctores de profectu subditorum gaudere, gratias agere et semper meliora optare.||
ad hunc numerum
marg.| marg.| AD HUNC  NUMERUM. Diffinitum apud Deum novit qui sunt eius, qui numerat {t. 1 : Erfurt, f. 186rb ; facsim., p. 371b} [Rusch, f.  186rb ] multitudinem stellarum.||
multa millia
interl.| interl.| perfectorum millenarius perfectus est||
et benedicat vobis
interl.| interl.| numero et merito||
sicut locutus est.
interl.| interl.| qui non mentitur||
Numérotation du verset Dt. 1,12 
Non valeo
interl.| interl.| importabile||
solus negotia vestra34  sustinere et pondus
interl.| interl.| importabile||

34  negotia vestra] inv. Weber
et35  iurgia.
interl.| interl.| Mitissimus non sustinet discordiam vel rixam tamquam sibi contrariam||
marg.| marg.| NON  VALEO  SOLUS. Augustinus Hipponensis AUGUSTINUS. Vide quam observandum sit quod alibi Scriptura dicit: “Fili, ne in multis sint actus tui”. Verba quoque Ietro, consilium dantis, considera. Ait enim:"Audi me et consilium dabo tibi et erit Deus tecum". Videtur significari nimis intentum animum actionibus humanis, Deo quodammodo vacuari quo, tanto fit plenior, quanto in superna et eterna liberius extenditur. ||

Sir. 10, 11.
Cf. Ex. 18, 19.

35  et] ac Weber
Numérotation du verset Dt. 1,13 
Date ex36  vobis
marg.| marg.| DATE EX  VOBIS.  Date vos, non ego, quasi : nolo vobis imparare sed obedire. ||

36  ex] e Weber
viros
interl.| interl.| fortes robore et etate||
sapientes
interl.| interl.| qui intelligens est, gubernacula possidebit ||
et gnaros37 
interl.| interl.| in divinis, in secularibus ut ex priori vita probetur futura omnibus, ut multorum testimonio provehantur ||

37  gnaros] + et Weber
quorum conversatio sit probata in tribubus vestris ut ponam {t. 1 : Erfurt, f. 186rb ; facsim., p. 371b} [Rusch, f.  186rb ] eos
interl.| interl.| quos elegeritis||
vobis principes
marg.| marg.| PONAM  EOS. Nota subditis electionem tribuit, positionem sibi retinuit, ne plebs contemnat aut oderit, si non licuit habere quem voluit.||
Numérotation du verset Dt. 1,14 
Tunc respondistis mihi bona res est quam vis facere.
Numérotation du verset Dt. 1,15 
Tulique
interl.| interl.| vobis eligentibus prius||
de tribubus vestris
interl.| interl.| non alienos||
viros
interl.| interl.| fortes||
sapientes
interl.| interl.| scilicet qui sapienter agant||
et nobiles
interl.| interl.| qui magis timeantur||
et constitui eos principes tribunos
marg.| marg.| TRIBUNOS. Millenarios, grece ciliarchos, qui de spe, scilicet eterni premii, docent subiectos. ||
et centuriones
interl.| interl.| qui, Spiritu sancto perfusi, laborant ut perfundatur alii ||
interl.| interl.| greci decarcos qui decem precepta legis docent ||
marg.| marg.| ET CENTURIONES.  Centuriones, grece heccacontarcos, qui celestia mandata perfectis tradunt. ||
marg.| marg.| Iure preponuntur qui centenario numero, id est perfectione prediti, quasi centum regunt, dum ad perfectionem perducunt. ||
et quinquagenarios
marg.| marg.| ET QUINQUAGENARIOS. Grece pentacontarcos qui opera penitentie annuntient. ||
ac decanos
marg.| marg.| DECANOS. Qui denarii perfectione, vinee denarium expectantes, eiusdem denarii multos preparant participes.||
qui
interl.| interl.| singuli||
docerent vos singula
interl.| interl.| necessaria||
Numérotation du verset Dt. 1,16 
precepique eis dicens : Audite
interl.| interl.| Nemo est iudicandus nisi prius auditus. ||
illos et quod iustum est iudicate
interl.| interl.| Iuste iudicate filii hominis quasi ne accipiatis personam.||
sive civis sit ille sive peregrinus.
Numérotation du verset Dt. 1,17 
Nulla erit distantia personarum ita parvum audietis ut magnum nec accipietis cuiusquam personam quia Dei iudicium est
marg.| marg.| QUIA  DEI. Non hominum, quasi iudicando Dei vicarii estis, qui persona non accipit.||
quod si difficile
interl.| interl.| ad discernendum||
marg.| marg.| QUOD SI  DIFFICILE etc. Maiora queque et difficilia discernere et iudicare debent maiores, parva et facilia minores.||
vobis visum aliquid38  fuerit referte ad me et ego audiam

38  visum aliquid] inv. Weber
Numérotation du verset Dt. 1,18 
precepique vobis39  omnia
interl.| interl.| non tantum predicta||

39  vobis] om. Weber
que facere deberetis.
Numérotation du verset Dt. 1,19 
Profecti autem de Horeb transivimus per eremum
interl.| interl.| solitudinem||
terribilem et maximam solitudinem40  quam vidistis per viam montis Amorrei sicut preceperat Dominus Deus noster nobis cumque venissemus in Cadesbarne
marg.| marg.| PROFECTI  AUTEM. GILIBERTUS. 41  Hec in locis propriis congrue exposita sunt, exposita vero exponere otiosi est, non studiosi.||
marg.| marg.| CUMQUE  VENISSEMUS IN  CADESBARNE etc. Quod secundo anno egressionis sue populus in deserto Pharan, quod est Cades, venerit ubi, reversis exploratoribus cum fructibus terre, et que viderant nuntiantibus murmuraverunt contra Moysen et Aaron. Et ideo longi itineris tedio et mortalitate affecti interierunt. Hic locus manifestum dabit iudicium. Ubi notandum quod quadraginta due mansiones, quas ab Egypto usque ad Iordanem habuerunt, trium tantum congruere videntur curriculis annorum primi, scilicet secundi et quadragesimi {t. 1 : Erfurt, f. 186va ; facsim., p. 372a} [Rusch, f.  186va ] egressionis de Egypto. Primus, certa distinctione, continet xii, primam ramesse quindecima die primi mensis ingressam ultimam solitudinem Synai prima die tertii mensis aditam, et per undecim continuos menses construendi tabernaculi et docende legis gratia minime relictam. Quarum duodecim mansionum, novem tantum in Exodo exprimuntur nominatim : tres in vocabulo deserti Synai (quod dicitur esse inter Helyn et Synai) indiscrete significantur. Secundus annus complectitur mansiones viginti unam. Quibus in ordine historie cunctis indifferenter sub nomine solitudinis Pharan comprehensis prima tantum et secunda et ultima, id est sepulcra concupiscentie, Aseroth et Cades distinguuntur nomine. Sed in cathalogo mansionum pariter omnes quot in numero fiunt, vel quo nomine dicte ostenditur. Prima mansio, id est sepulcra concupiscentie, secundo mense eiusdem secundi anni xxii die mensis introita est. Anno enim secundo (ut Scriptura dicit), mense secundo, xx die mensis, moverunt castra de deserto Synai et recubuit in solitudine Pharan nubes. Profecti sunt de monte Domini viam trium dierum, donec venirent ad locum mansionis que, merito populi, carnes concupiscentis sepulcrorum concupiscentie nomen accepit. Ultima harum, id est Cades, quotodie vel mense eiusdem anni ingressa sit non dicitur, que tamen in solitudine Pharan sita est, quia eodem anno adita fuerit non tacetur. Scriptum est enim : Populus non est motus de loco illo, donec revocata est Maria. Profectus que est de Aseroth fixis tentoriis in deserto Pharan, ubi locutus est Dominus ad Moysen, dicens : Mitte viros qui considerent terram Chanaan. Quod ne proxima post Aseroth mansione iussum factumque putetur, sed in ultima eorum que sub nomine Pharan continetur impletum. Infra scriptum est : « Reversique exploratores terre post xl dies omni regione circuita », venerunt ad Moysen in Pharan quod est Cades. In Deuteronomio quoque dicit Moyses populo :  Cum venissetis in Cadesbarne dixi vobis venistis ad montem Amorrei etc. Et dixistis : « Mitte viros qui considerent terram etc ». Quod autem eandem mansionem secundo anno egressionis adierunt a qua tamen peccato murmurationis reverti, et diu per desertum errare, et passim cadere meruerunt, testatur Moyses in sequentibus dicens :  Sedistis in Cadesbarne multo tempore profectique inde venimus in solitudinem que ducit ad mare rubrum sicut dixerat mihi Dominus et circuivimus montem Seyr longo tempore, et infra tempus quo ambulavimus de Cadesbarne usque ad torrentem Zareth xxxviii annorum fuit, donec consumeretur omnis generatio bellatorum. Zareth autem non est nomen alicuius mansionis de xl duabus, sed torrentis ad quem (sicut in libro numeri legitur) trangressa xxxviii mansione nomine Ieabarim venerunt, quem relinquentes, inquit, castrametati sunt contra Arnon, que est in deserto et prominet in finibus Amorrei, quod quadragesimo anno gestum fuisse non latet, qui ultimus per desertum longissime vie mansiones continet x quarum prima magno labore repetita eadem, scilicet ipsa Cades deserti Syn, quam ante annos xxxviii, culpa exigente, post se reversi reliquerunt, de qua scriptum est : « Venerunt filii Israhel in desertum Syn mense primo et mansit populus in Cades, et mortua est sibi Maria, et sepulta in eodem loco. Cumque indigeret aqua populus convenerunt adversus Moysen et Aaron etc ». Usque {t. 1 : Erfurt, f. 186vb ; facsim., p. 372b} [Rusch, f.  186vb ] ad hoc : « Hec est aqua contradictionis etc ». Notandum quod eadem Cades et in deserto Pharan et in deserto Syn facta est, sicut scriptura refert, unde coniicimus partem deserti Pharan, ubi Cades est, specialiter Syn appellari. Syn autem non est ipsa Cades, quam mox transgresso mari rubro inter Helym et Synai pertransierunt, sed alia prorsus et aliis apude hebreos scripta litteris. Secunda vero eiusdem quadragesimi anni mansio est mons Hor, in quo occubuit Aaron, primo die quinti mensis, ultima Campestria Moab, super Iordanem contra Hiericho, ubi Deuteronomium meditantes manserunt, donec mortuo Moyse, Iosue duce primo die decimi mensis Iordanem transierunt. Fiunt ergo mansiones primi anni duodecim, secundi viginti unam. Ultimi decem et ipsa vicesima prima que est Cades et alie novem simul secundum omnes quadraginta due.||

Nm. 13, 26
Nm. 13, 3
Nm. 20, 1

40  solitudinem] om. Weber
41  GILIBERTUS] scrips., Gilebertus Rusch
Numérotation du verset Dt. 1,20 
dixi vobis venistis ad montem Amorrei quem Dominus Deus vester42  daturus est vobis43 

42  vester] noster Weber 43  vobis] nobis Weber
Numérotation du verset Dt. 1,21 
vide terram quam Dominus Deus tuus dabit44  tibi ascende et posside eam sicut locutus est Dominus Deus patribus tuis noli timere45  nec quicquam paveas

44  dabit] dat Weber 45  timere] metuere Weber
Numérotation du verset Dt. 1,22 
{t. 1 : Erfurt, f. 186va ; facsim., p. 372a} [Rusch, f.  186va ] et accessistis ad me omnes atque dixistis mittamus viros qui considerent terram et renuntient per quod iter debeamus ascendere et ad quas pergere civitates
marg.| marg.| ET ACCESSISTIS AD ME etc. In libro Numeri scriptum est Dominum dixisse Moysi ut mitteret viros qui considerarent terram. Hic vero populus dixisse legitur.  Mittamus viros qui considerent terram. Sed populus hoc prius Moysi suggessit. Moyses consilium ad Dominum retulit secundum cuius preceptum postea exploratores misit. ||
Numérotation du verset Dt. 1,23 
cumque mihi sermo placuisset misi e vobis duodecim viros singulos de tribubus suis
marg.| marg.| MISI EX  VOBIS  DUODECIM  VIROS etc.  ISIDORUS. Duodecim exploratores missi ad explorandum uberem terram, qui populum terruerunt scribarum et phariseorum speciem gerunt. Sicut enim illi per Moysen missi sunt ut uberem terram solicite considerarent, sic isti per legem et prophetas ut per scripture investigationem Christi specularentur adventum, in quo erat terra, id est caro sancta, in qua Dei regnum et uberitatem spiritalium fructuum, et vitam consequerentur eternam. Sed sicut illi populum perterruerunt desperatione ne considerent in Dei promissione. Ita scribe et pharisei populo persuaserunt ne crederent in Christum ad Egiptum seculi huius redeuntes manna fidei repudiantes querentes ollas peccatorum nigras et cepas blasphemorum putridas et peposites# viciorum et libidinum corruptione marcentes. Botrus autem quem duo attulerunt Christus est pendens in crucis ligno, promissus gentibus allatus de terra promissionis de ventre virginis. Duo baiuli qui incedunt sub onere Botri, duo sunt populi. Prior iudaicus cecus et aversus pendentis gratie ignarus et onere suspensi pressus, cui subiicitur iudicanti secundum illud « obscurentur oculi eorum ne videant et dorsum eorum semper incurva ». Posterior vero gentilis Christum credens semper ante oculos habens et quasi servus Dominum et discipulus magistrum sequens et illud evangelicum audiens. « Qui vult venire post me, abneget semetipsum et tollat crucem suam et sequatur me ». Hic est Botrus qui sanguinis sui vinum in salutem nostram crucis contritione perfudit et expressum passionis sue calicem Ecclesie propinavit. Hic est Botrus quem mala granata, id est mater Ecclesia secuta est. Habens numerum granorum, id est multitudinem populorum et ruborem sanguinis Christi signaculo choruscantem habet etiam distincta grana diversa, scilicet charismata. His omnibus se indignos increduli iudicantes terram carnis Christi fluentem lacte et melle accipere noluerunt quam servi eius, id est christiani consecuti sunt, de cuius doctrina cantat Ecclesia. « Quam dulcia faucibus meis eloquia tua marg.| super mel ori meo ». Ficus autem legem significat, sicut Botrus figuram salvatoris gestat, quia nec Christus sine lege, nec lex sine Christo.
marg.| marg.| DUODECIM  VIROS. Allegorice, hi doctores Ecclesie significant, quorum alii prava{t. 1 : Erfurt, f. 187ra ; facsim., p. 373a} [Rusch, f.  187ra ] docendo populum pervertunt alii recta predicando proficiunt.

Rm. 11, 10
Mt. 16, 24 ; Lc. 9, 23
Ps. 118, 103
Numérotation du verset Dt. 1,24 
qui cum perrexissent et ascendissent in montana venerunt usque ad vallem Botri et considerata terra
Numérotation du verset Dt. 1,25 
sumentes de fructibus eius ut ostenderent ubertatem attulerunt ad nos atque dixerunt bona est terra
interl.| interl.| caro Christi||
quam Dominus Deus noster daturus est nobis
interl.| interl.| gratis||
interl.| interl.| in salutem nostram||
Numérotation du verset Dt. 1,26 
et noluistis ascendere
interl.| interl.| in terram promissionis ascenditur in Egiptum descenditur||
sed increduli ad sermonem Domini Dei nostri
Numérotation du verset Dt. 1,27 
murmurastis46  in tabernaculis vestris
interl.| interl.| cordibus pravis||

46  murmurastis] murmurati estis Weber
atque dixistis odit nos Dominus et idcirco eduxit nos {t. 1 : Erfurt, f. 186vb ; facsim., p. 372b} [Rusch, f.  186vb ] de terra Egypti ut traderet in manus47  Amorrei atque deleret

47  manus] manu Weber
Numérotation du verset Dt. 1,28 
quo ascendemus nuntii terruerunt cor nostrum dicentes maxima multitudo est et nobis48  statura procerior urbes magne et ad celum usque murate49  filios Enachim vidimus ibi

48  nobis] + in Weber 49  murate] munite Weber
Numérotation du verset Dt. 1,29 
et dixi vobis nolite metuere nec timeatis eos
Numérotation du verset Dt. 1,30 
Dominus Deus qui ductor est noster50  pro vobis
interl.| interl.| prebebitis manum : ipse effectum||

50  noster] vester Weber
ipse pugnabit sicut fecit
interl.| interl.| quasi ab ante factis de faciendis confidite||
in Egypto cunctis videntibus51 

51  cunctis videntibus] inv. Weber
Numérotation du verset Dt. 1,31 
et in solitudine
interl.| interl.| ubi maxima angustia||
ipse vidisti portavit
interl.| interl.| affectuose||
te Dominus Deus tuus ut solet homo gestare parvulum filium suum
interl.| interl.| quem tenere diligit : nec laborare permittit ||
interl.| interl.| nusquam defuit||
in omni via per quam ambulasti donec veniretis ad locum istum
Numérotation du verset Dt. 1,32 
et nec sic quidem credidistis
interl.| interl.| ingrati beneficus||
Domino Deo vestro
interl.| interl.| qui magna fecit in vobis||
interl.| interl.| qui dux et comes laboris||
Numérotation du verset Dt. 1,33 
qui precessit vos in via
interl.| interl.| indicio nubis||
interl.| interl.| stante, scilicet columna nubis||
et metatus est locum in quo tentoria {t. 1 : Erfurt, f. 187ra ; facsim., p. 373a} [Rusch, f.  187ra ] figere deberetis nocte
interl.| interl.| In cecitate huius seculi prebet lumen spiritus sancti ||
interl.| interl.| ut qui non vident videant||
ostendens vobis iter per ignem
marg.| marg.| NOCTE  OSTENDENS etc. Nox peccatoris dies, vita iusti. In columna ignis, malorum damnatio quibus terribilis apparebit Dominus in iudicio. In columna nubis levis et blanda visio, qua consolabuntur electi.
et die
interl.| interl.| ut qui vident ceci fiant||
per columnam nubis
marg.| marg.| DIE  PER  COLUMNAM  NUBIS. In estu huius seculi obumbrans et sustentans fortitudine et propiciatione sue carnis.
Numérotation du verset Dt. 1,34 
cumque audisset Dominus vocem sermonum vestrorum iratus
interl.| interl.| Deus iratus dicitur : cum ea que sunt ira et ultione digna facimus||
iuravit et ait
marg.| marg.| IURAVIT. Non est Deus passibilis, nec vicio iracundie subiectus. Sed per hec caritas Moysi erga populum manifestatur et Dei bonitas que omnem sensum superat.
Numérotation du verset Dt. 1,35 
non videbit quispiam de hominibus generationis huius pessime terram bonam quam sub iuramento
marg.| marg.| NON  VIDEBIT. Similie dicitur de illis qui invitati ad cenam excusaverunt se, nemo virorum illorum qui vocati sunt gustabit cenam meam.
marg.| marg.| Pessima generatio non possidet terram bonam, quia Christi non credit incarnationem. ||
pollicitus sum
interl.| interl.| non malis, sed bonis. Nihil ergo debeo malis||
patribus vestris
Numérotation du verset Dt. 1,36 
preter Caleb filium Iephone ipse
interl.| interl.| possidebit||
enim videbit
interl.| interl.| mente||
eam
interl.| interl.| Christi carnem||
et ipsi dabo terram quam calcavit
et filiis eius
interl.| interl.| imitatoribus||
quia secutus est Dominum
interl.| interl.| obediendo credendo||
Numérotation du verset Dt. 1,37 
nec miranda indignatio in populum,
marg.| marg.| NEC  MIRANDA etc. Hic dicit Moyses propter populum iratum sibi Dominum dixisse quod in terram promissionis non ingrederetur, cum in libro Numeri legatur : « Dixit Dominus ad Moysen et Aaron, quia non credidistis mihi, ut sanctificaretis me coram filiis Israhel : non introducetis hos populos in terram quam dabo eis ». Sed sententia sequens videtur solvere questionemaa   : « Hec est, inquit, aqua contradictionis ubi iurgati sunt filii Israhel contra Dominum » etc. Iurgum enim et rebellio populi causa fuit ire et vindicte tam  in populum quam in Moysen et Aaron. ||

Nm. 20, 12
aa  Nm. 20, 13
cum mihi quoque iratus Dominus propter vos
interl.| interl.| iurgantes ad aquam contradictionis||
dixit52  :
interl.| interl.| lex neminem ad perfectum duxit||

52  dixit] dixerit Weber
Nec tu ingredieris illuc
marg.| marg.| NEC TU  INGREDIERIS.  ISIDORUS. Videtur in Maria prophetia mortua. In Moyse et Aaron, lex et sacerdotium Iudeorum, qui non potuerunt ad terram promissionis ascendere nec credentem populum de solitudine huius seculi educere, sed solus Iesus, id est Salvator verus Dei filius. In tricesima tertia mansione Moyses Dominum offendit. Perturbatus enim murmure populi dubitando petram percussit, quasi aquam non possit Deus dare de petra quod ante non fecerat. Moyses in hoc loco figuram gerit populi sub lege positi. Sic enim populis Christum ligno affixit crucis non credens {t. 1 : Erfurt, f. 187rb ; facsim., p. 373b} [Rusch, f.  187rb ] Dei esse virtutem, sicut Moyses cum petram percussit, de virtute Dei dubitavit. Sed petra percussa manavit aqua et plaga Christi reddita est credentibus vita. Petra enim erat Christus. Hanc carnalem de Christi divinitate desperationem in ipsius Christi altitudine Dominus iubet mori, dum Moisen in monte Mori precipit. Petram enim Christus, mons Christus, petra humilis fortitudo, mons eminens magnitudo. De hoc monte dicitur : non potest abscondi civitas supra montem posita etc. Prudentia carnis vivit, cum tanquam petra percussa contemnitur in cruce humilitas Christi. Prudentia carnis moritur, cum tanquam montis eminentia Christus excelsus agnoscitur. ||
Numérotation du verset Dt. 1,38 
Numérotation du verset Dt. 1,38 
sed Iosue
interl.| interl.| Ihesus verus||
filius Nun minister
interl.| interl.| Christus non venit legem solvere, sed adimplere||
tuus ipse intrabit pro te hunc exhortare et robora et ipse
terram
interl.| interl.| electione gratie||
sorte
interl.| interl.| In domo patris mei mansiones multe sunt||
dividat Israeli
Numérotation du verset Dt. 1,39 
parvuli
interl.| interl.| gentiles pauperes spiritu quos despexistis||
vestri de quibus dixistis quod
captivi
interl.| interl.| a diabolo||
ducerentur et filii
interl.| interl.| non servi||
qui hodie boni
interl.| interl.| Dei||
ac mali
interl.| interl.| diaboli||
ignorant
interl.| interl.| fuistis aliquando tenebre, nunc autem lux in Domino||
distantiam ipsi ingredientur
interl.| interl.| libero arbitrio||
et ipsis dabo
interl.| interl.| per gratiam||
terram
interl.| interl.| viventium vel meipsum||
et possidebunt
interl.| interl.| in eternum||
eam
Numérotation du verset Dt. 1,40 
vos autem revertimini et abite in solitudinem per viam maris Rubri
Numérotation du verset Dt. 1,41 
et respondistis mihi peccavimus Domino ascendemus et53  pugnabimus sicut precepit Dominus Deus noster cumque instructi
interl.| interl.| propria virtute confidentes||

53  et] atque Weber
armis pergeretis in montem
marg.| marg.|  CUNQUE  INSTRUCTI  ARMIS etc. Hec sententia humanam percutit superbiam que de suis viribus presumit, nec in Dei contidit potentia. Amorrei enim, id est amaricantes, hostes sunt spiritales qui habitant in montibus superbie et presumptuosos necant de Seir usque Horma, id est a squalore viciorum usque ad damnationem penarum. Seir namque pilosus, Horma interpretatur anathema. Quisquis enim viciorum sordibus non metuit pollui. Hunc necesse est pro meritis ignibus Gehenne tradi. Demones nanque volunt nos implicare cupiditatibus terrenis, etsi perseveramus in peccatis et in montem superbie ascendere non desistimus, ignitis iaculis concidunt et perducunt ad anathema perpetuum. Ideo non secundum pelagianistas de nostra presumamus potentia, sed infirmitatem nostram considerantes Domino per omnia obsequemur ut superatis hostibus celestis pate gaudia promissa consequamur.||
marg.| marg.| Cavendum est ne murmurantes contra Dominum ascendamus in montem superbie, putantes nos propriis viribus salvari posse, ne continuo tradamur amorreis, id est demonibus.||
Numérotation du verset Dt. 1,42 
ait mihi Dominus dic ad eos nolite ascendere
interl.| interl.| in monte superbie||
neque pugnetis
interl.| interl.| ego humilitas||
vobiscum
interl.| interl.| qui superbi inobedientes||
interl.| interl.| consulendo||
ne cadatis
interl.| interl.| prostrati||
coram inimicis vestris
interl.| interl.| demonibus||
interl.| interl.| qui tribulant me exultabunt si motus fuero||
Numérotation du verset Dt. 1,43 
locutus sum
interl.| interl.| c consulendo||
et non audistis
interl.| interl.| aure cordis||
sed adversantes imperio Domini et tumentes superbia
interl.| interl.| proficiendo in peius||
ascendistis in montem
interl.| interl.| superbie
Numérotation du verset Dt. 1,44 
itaque egressus
interl.| interl.| de insidiis||
Amorreus
interl.| interl.| amaricans, id est diabolus||
qui habitabat in montibus
interl.| interl.| superbie||
et obviam veniens persecutus est
interl.| interl.| ignitis iaculis||
interl.| interl.| gladio spiritali||
interl.| interl.| squalore viciorum que Hispida et horrida||
vos sicut solent apes persequi et concidit54  de Seir usque

54  concidit] cecidit Weber
Horma
interl.| interl.| anathema||
Numérotation du verset Dt. 1,45 
cumque reversi
interl.| interl.| a superbia||
interl.| interl.| quasi penitentes||
ploraretis coram Domino non audivit
interl.| interl.| auditu indignos||
vos nec voci vestre
interl.| interl.| non sue||
noluit55  acquiescere

55  noluit] voluit Weber
Numérotation du verset Dt. 1,46 
sedistis
interl.| interl.| humiliati||
ergo in Cadesbarne multo tempore.




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria (Dt. 1), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 19/09/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber07.xml&chapitre=07_1)