initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<07. Deuteronomium*>

Capitulum 15

Numérotation du verset Dt. 15,1 
Septimo anno facies remissionem
marg.| SEPTIMO  ANNO etc. In hoc capitulo pietas et dilectio commendatur ut proximis misereamur et premium a Domino expectemus. Tempore enim suo metemus non deficientes si dum tempus habemus operemur {t. 1 : Erfurt, f. 197rb ; facsim., p. 393b} [Rusch, f.  197rb ] bonum ad omnes maxime autem ad domesticos fidei. Unde : « Dimittite et dimittetur vobis, date et dabitur vobis ».
marg.| SEPTIMO. Quia septiformi spiritu remissio est. Omnes pene legis solennitates in septenario numero sunt. Sabbatum enim in die septima est. Et Pentecostes finitis septem hebdomadibus. Septimus quoque annus celebratur. Et iubileus septies septem annis succedit.

a Cf. Lc. 6, 37-38.
Numérotation du verset Dt. 15,2 
que hoc ordine celebrabitur
interl.| moralia precepta
cui debetur aliquid
interl.| intra Ecclesiam
ab amico vel proximo
interl.| in Deo
interl.| pater noster qui est in celis unus est Christus
{t. 1 : Erfurt, f. 197rb ; facsim., p. 393b} [Rusch, f.  197rb ] ac fratre suo repetere non poterit quia annus remissionis est Domini
Numérotation du verset Dt. 15,3 
a peregrino et advena
interl.| qui aliene religionis est
exiges civem et propinquum repetendi non habes potestatem
marg.| A PEREGRINO  ET. Licet omnes proximi nostri sint, maxime tamen illis misericordia impendenda est, qui Christi sunt nobiscum membra. Qui enim habet substantiam mundi et fratri indigenti non impendit, quomodo in eo manet charitas Dei ?
Numérotation du verset Dt. 15,4 
et omnino indigens et mendicus
interl.| mystice quasi pecunia verbi omnibus large dispensetur
non erit inter vos ut benedicat tibi Dominus deus tuus in terra quam traditurus est tibi in possessionem

deus tuus] om. Weber
Numérotation du verset Dt. 15,5 
si tamen audieris vocem Domini Dei tui et custodieris universa que iussit et que ego hodie precipio tibi benedicet tibi ut pollicitus est.
Numérotation du verset Dt. 15,6 
Fenerabis
interl.| fenorabis verbum Dei

fenerabis Weber ] fenorabis cacogr. Rusch
gentibus multis et ipse a nullo accipies mutuum dominaberis nationibus plurimis et tui nemo dominabitur
marg.| FENERABIS  GENTIBUS  MULTIS. Quia ditior eris omnibus gentibus. Ecclesia quoque que abundat spiritalibus divitiis ipsa docet nec habet necesse doceri.
Numérotation du verset Dt. 15,7 
si unus de fratribus tuis qui morantur intra portas civitatis tue in terra quam Dominus Deus tuus daturus est tibi ad paupertatem venerit non obdurabis cor tuum
interl.| quasi immisericors
nec contrahes manum
interl.| per avariciam sed extendes per misericordiam
Numérotation du verset Dt. 15,8 
sed aperies eam pauperi et dabis mutuum quo eum indigere perspexeris

quo] quod Weber
Numérotation du verset Dt. 15,9 
cave ne forte surrepat tibi impia cogitatio et dicas in corde tuo appropinquat septimus annus remissionis et avertas oculos tuos a paupere fratre tuo nolens ei quod postulat mutuum commodare ne clamet contra te ad Dominum et fiat tibi in peccatum
marg.| CAVE  NE  FORTE. Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Septuaginta : ‘Attende tibi ipsi ne fiat verbum occultum in corde tuo iniquitatis dicens : approprinquat annus septimus, annus remissionis et malignetur oculus tuus in fratrem tuum egenum’. Magnifice occultum verbum hoc dixit quoniam nemo audet hoc dicere quod potuerit cogitare. Ideo non esse mutuum dandum indigenti quoniam appropinquat annus remissionis cum Deus propter misericordiam utrumque preceperit, scilicet commodari cum quisque indiget et remitti anno remissionis. Quomodo misericorditer remissurus est vel remittendum est, si crudeliter cogitat illo tempore dandum non esse quo dandum est.

surrepat Cor2 (alii) ΩS ΩM] subripiat Cor2 (anti.) Cor3 (vel) Weber , subrepat ΩJ Ed1455 Rusch Ed1530 Clementina tuos] om. Weber
Numérotation du verset Dt. 15,10 
sed dabis ei nec ages quippiam callide in eius necessitatibus sublevandis ut benedicat tibi Dominus Deus tuus in omni tempore et in cunctis ad que manum miseris
Numérotation du verset Dt. 15,11 
non deerunt pauperes in terra habitationis tue {t. 1 : Erfurt, f. 197va ; facsim., p. 394a} [Rusch, f.  197va ] idcirco ego precipio tibi ut aperias manum fratri tuo egeno et pauperi qui tecum versantur in terra

versantur] versatur Weber
Numérotation du verset Dt. 15,12 
cum tibi venditus fuerit frater tuus Hebreus aut Hebrea
interl.| in fide
interl.| transite ad me omnes qui concupiscitis me
et sex annis servierit
interl.| perfectione active vite
tibi in septimo anno
interl.| non generalis remissionis sed quicunque a venditione septimus occurexit
interl.| eterna requie
dimittes eum liberum
marg.| {t. 1 : Erfurt, f. 197va ; facsim., p. 394a} [Rusch, f.  197va ] CUM  TIBI  VENDITUS etc.  ISIDORUS. Si hebreus puer in servitute devenerit, precipitur ut serviat sex annis, septem liberetur. Si noluerit propter uxorem et filios, perforabitur auricula eius et erit servus in seculum. Hoc de presenti seculo non dicitur, sed de futuro, quia in sex etatibus huius seculi servientes, septimo die, id est eterno sabbato, liberamur si tamen liberi esse voluerimus, dum in seculo peccato servimus. Si autem noluerimus, perforabitur nobis auricula in testimonium inobedientie et cum uxore et filiis nostris quos pretulimus liberati, id est cum carne et operibus eius, scilicet peccatis in eternum servemus.
marg.| CUM  TIBI  VENDITUS etc. Hebreus transitor qui ad eternam scilicet patriam tendit et de viciis ad virtutes, de terrenis ad celestia transit. Si talis se tibi vendiderit, id est magisterio tuo se addixerit, docebis eum ut in presenti vita studeat operari ut ad requiem pervenire possit. Hoc est sex annis serviet tibi. Septimo anno dimittes eum liberum nec vacuum abire patieris, quasi eterna premia et veram libertatem promittens ei in alia vita. Si autem dixerit : ‘nolo egredi’, eo quod diligat te et domum tuam, id est si bona que fecit non pro eterna mercede sed pro humana laude, quasi diligens presentem vitam, fecerit, perforabis aurem eius subula, id est mentem eius terrore iudicii compunges in ianua domus. Quia iudicium erit in huius vite egressu et alterius ingressu et serviet tibi usque in eternum, id est docebis eum si seculum plus amaverit quam Deum eternis suppliciis mancipandum.
marg.| GREGORIUS. Cum activa vita et contemplativa si nobis ex Dei gratia una est in necessitate altera in voluntate. Nemo enim Deum cognoscens regnum ingreditur sine activa vita, sine contemplativa vero multi enim. Si emeris servum hebreum etc. Hebreus, id est transiens, emitur quando unusquisque, qui a seculo mente transit, servitio Dei subiicitur. Sex annis servire precipitur ut in septem gratis liberetur. In senario activ vite perfectio, in septenario contemplativa exprimitur. Sex annis servit, septem liber egreditur, quia per activam perfecte transactam ad contemplative vite libertatem transit. Gratis quia benefecerimus servi inutiles sumus. Sicut ergo activa est ex munere, ita et contemplativa. Cum quasi veste intraverit cum tali exeat, quia necesse est ut in incepto quisque perseveret. Bene enim ad contemplativam vitam transit qui in activa intentionis sue veicem non mutavit. Quidam vero priusque servitio Dei socientur, bene operari diligunt alii postquam ad eius pervenerint servitium. Qui ergo bonam operationem prius habuerit cum uxore emptus est. Is potest ad contemplativam vitam transire et tamen activam non deserere unde uxor egrediatur simul. Ad contemplationem enim transiens affectionem boni operis qua aliis prosit non reliquit. Mulier et filli eius erunt Domini servi. Servo empto, dat Dominus uxorem cum predicator eum quem Domino mancipavit bone actioni coniungit. Predicatores enim Domini vocantur, unde : « Scis quoniam Dominus tuus tollatur a te » uxor filios et filias parit, cum bona actio fructus fortes vel teneros gignit. Hec mulier cum filiis Domino remanet servus exit cum veste, quia bona actio et eius fructus predicatori imputantur. Ipse cum desiderii intentione ad contemplationem per gratiam liber (f. 197vb) egreditur. Si dixerit servus Dominum diligit quando predicatoris verba sollicita mente custodit. Uxorem amat et liberos, vitam scilicet activam et fructus eius. Dominus offert eum dis et applicat ad ostium et postea et perforabit aurem subula ut sit servus in seculum, quia predicator antiquorum patrum dictis imbuit ad ostium et postes tabernaculi ut de ingressu eterni tabernaculi audiat et iudicii terrorem agnoscat ne de bonis operibus gloriam querat ab hominibus. Auris subula perforatur dum mens illius timoris Dei subtilitate percutitur ut verbi acumine transfixa ingressum regni semper attendat quasi ad ostium et postem tabernaculi perforata. Servus erit in seculum ut liber sit post seculum. Nunc igitur non solum activa in servitute est, sed etiam contemplatio libertatem mentis non optinet quia in enigmate intimam quietem videt.
marg.| Ne hoc servi christiani a dominis flagitarent Apostolus iubet servos dominis esse subditos ne doctrinam Dei blasphematur. Mystice enim dictum intelligitur ubi subula recusantis libertatem aurem perfodi precipitur.
Numérotation du verset Dt. 15,13 
et quem libertate donaveris nequaquam vacuum abire patieris
Numérotation du verset Dt. 15,14 
sed dabis viaticum de gregibus et de area et torculari tuo quibus Dominus Deus tuus benedixerit tibi
Numérotation du verset Dt. 15,15 
memento quod et ipse servieris in terra Egypti et liberaverit te Dominus Deus tuus et idcirco ego nunc precipio tibi

precipio] precipiam Weber
Numérotation du verset Dt. 15,16 
si autem dixerit nolo egredi

sin] si Weber
ab activa vita
eo quod diligat te
interl.| predicatorem
et domum tuam
interl.| Ecclesiam
et bene sibi apud te esse sentiat
Numérotation du verset Dt. 15,17 
assumes subulam
interl.| divini timoris subtilitatem
et perforabis aurem eius
interl.| mentem inobedientem
in ianua domus tue
interl.| in introitu Ecclesie ut sit memor celestis tabernaculi
et serviet tibi
interl.| in activa vita bene operando
interl.| presens seculum
usque in eternum ancille
interl.| infirmiori et indoctiori
quoque similiter facies
Numérotation du verset Dt. 15,18 
non avertes ab eis
interl.| sollicitudinem
interl.| in contemplatione
liberos
interl.| liberos a servitute active vite
quoniam iuxta mercedem mercennarii
interl.| ut recipiant mercedem eternam
per sex annos servivit tibi
interl.| predicatori
interl.| remunerando
ut benedicat tibi Dominus Deus tuus in cunctis operibus
interl.| bonis dictis vel factis
que agis
Numérotation du verset Dt. 15,19 
de primogenitis tuis
interl.| primordiis bone voluntatis et operationis

tuis] om. Weber
que nascuntur in armentis et ovibus tuis quicquid sexus masculini est10 
interl.| forte et virile

10  mesculini est] inv. Weber
sanctificabis
interl.| attribuendo
Domino Deo tuo
interl.| non tibi
non operaberis in primogenito bovis
interl.| quasi neophitum non permittas in Ecclesia docere
interl.| predicandis
interl.| bona operatione primi temporis adhuc infirmante
et non tondebis primogenita ovium
interl.| hoc est : primogenita innocentie non nudabis ut videantur et laudentur ab hominibus
interl.| non sunt in exemplum ostendenda nisi que sunt forma
marg.| DE  PRIMOGENITIS. Ostendit differentiam apud grecos inter primogenita et protoparta ostendit etiam quod verbi apud latinos Christus primogenitus dicitur, apud grecos prototosos dicitur.
marg.| Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. DE  PRIMOGENITIS. Primogenita dicitur que primo vulvam aperiunt et primo partu exeunt. Grece autem prototosa que ad primum femine partu pertinent quasi protoparta non protogena, id est primogenita. Unde Christus non dicitur a Patre monotosos, sed monogenes, id est unigenitus scilicet unicus. Quia autem latine dicitur a mortuis primogenitus, grece prototosos non protogenes dicitur, tanquam Pater equalem sibi genuerit et creatur peperit. Nam quia dicitur primogenitus omnis creature, id est prototosos, secundum novam creaturam potest intelligi de que dicitur : « Si qua ergo nova in Christo creatura » ex qua ille primitivus est, quia primus ita surrexit ut iam non moriatur, quod nove creature que in illo est futurum in fine promittitur. Movet tamen quod in Proverbis dicitur : « Primogenite tibi dico fili ». Si enim pater ad filium loquitur, eundem dicit primogenitum quem unigenitum. Quia et nos filii Dei sumus, Ille autem unigenitus quia solus est de substantia Patris equalis et coeternus.
marg.| SANCTIFICABIS  DOMINO  DEO  TUO. Non tibi, sed omnium largitori quia omne datum optimum desursum est. Quod autem leve in nostra cogitatione vel maculosum in nostra conversatione vel claudum in operum progressione vel cecum ignorantia mentis aut aliqua parte deforme vel debile, non debemus Deo immolare, id est imputare, sed nobis.
marg.| NON  OPERABERIS.  GREGORIUS. In primogenito bovis arare est bone conversationis primordia in excicio actionis publicare. Primogenita ovium tondere est ab occulto rationis tegmine inchoantia bona nudare. Si quid enim bonum robustumque incipimus exercere non debemus cito ostendere. Simplex quoque et inocuum non debet nudari suo velamine. Ad sola sacrificia divina ista carnali vite commixta citius innotescant et cum laudantur bona deceptus animus non deprehendat que in eis sunt mala.

2 Cor. 5, 17.
Cf. Prv. 6, 3.
Numérotation du verset Dt. 15,20 
in conspectu Domini Dei tui
interl.| id est de bono opere tuo soli Deo placere curabis
comedes ea per annos singulos in loco quem elegerit Dominus tu et domus tua
Numérotation du verset Dt. 15,21 
sin autem habuerit maculam11 
interl.| criminis

11  maculam] + et Weber
vel claudum
interl.| gressu boni operis
fuerit vel cecum
interl.| ignorantia
aut in aliqua parte deforme vel debile non immolabitur
interl.| imputabitur
Domino Deo tuo
interl.| a quo omne bonum, sed tibi a quo omne malum
marg.| SIN  AUTEM  HABUERIT etc. Sunt quedam opera que, licet minus placeant (f. 198ra) Deo, prosunt tamen proximo et si Deo offerri non possunt, comedi possunt. Cum enim Deo minus placeant profuscata intentione (quam Deus intuetur) proximis tamen exemplo opitulantur, quasi caprea et cervo. Caprea saltatim incedit, cervus inimicus est serpenti et asperaet spinosa transiliens montana transcendit. Et ideo in bona partem accipiuntur.
Numérotation du verset Dt. 15,22 
sed intra portas urbis tue comedes illud tam mundus quam immundus similiter vescentur eis quasi caprea et {t. 1 : Erfurt, f. 198ra ; facsim., p. 395a} [Rusch, f.  198ra ] cervo.
Numérotation du verset Dt. 15,23 
Hoc solum observabis ut sanguinem eorum non comedas sed effundas in terram quasi aquam.




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria (Dt. 15), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 13/11/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber07.xml&chapitre=07_15)