initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<07. Deuteronomium*>

Capitulum 24

Numérotation du verset Dt. 24,1 
{t. 1 : Erfurt, f. 203vb ; facsim., p. 406b} [Rusch, f.  203vb ] Si acceperit homo uxorem et habuerit eam et non invenerit gratiam ante oculos eius propter aliquam feditatem scribet libellum repudii et dabit in manu illius et dimittet eam de domo sua.
Numérotation du verset Dt. 24,2 
Cumque egressa alterum maritum duxerit
Numérotation du verset Dt. 24,3 
et ille quoque oderit eam dederitque ei libellum repudii et dimiserit de domo sua vel certe mortuus fuerit
Numérotation du verset Dt. 24,4 
non poterit prior maritus recipere eam in uxorem quia polluta est et abominabilis facta est coram Domino. Ne peccare facias terram tuam quam Dominus Deus tuus tibi tradiderit possidendam.
Numérotation du verset Dt. 24,5 
Cum acceperit homo nuper uxorem non procedet ad bellum nec ei quippiam necessitatis iniungetur publice sed vacabit absque culpa domui sue ut uno anno letetur cum uxore sua.
Numérotation du verset Dt. 24,6 
Non accipies loco pignoris inferiorem {t. 1 : Erfurt, f. 204ra ; facsim., p. 407a} [Rusch, f.  204ra ] et superiorem molam quia animam suam apposuit tibi.
Numérotation du verset Dt. 24,7 
Si deprehensus fuerit homo sollicitans fratrem suum de filiis Israel et, vendito eo, accipiens pretium interficietur et auferes malum de medio tui.
Numérotation du verset Dt. 24,8 
Observa diligenter ne incurras plagam lepre sed facies quecumque docuerint te sacerdotes levitici generis iuxta id quod precepi eis et imple sollicite.

incurras] + in Weber
Numérotation du verset Dt. 24,9 
Mementote que fecerit Dominus Deus vester Marie in via cum egrederemini de Egypto
Numérotation du verset Dt. 24,10 
cum repetes a proximo tuo rem aliquam quam debet tibi non ingredieris domum eius ut pignus auferas
Numérotation du verset Dt. 24,11 
sed stabis foris et ille tibi proferet quod habuerit
Numérotation du verset Dt. 24,12 
si autem pauper est non pernoctabit apud te pignus

si] sin Weber
Numérotation du verset Dt. 24,13 
sed statim reddes ei ante solis occasum ut dormiens in vestimento suo benedicat tibi et habeas iustitiam coram Domino Deo tuo
Numérotation du verset Dt. 24,14 
non negabis mercedem indigentis et pauperis fratris tui sive advene qui tecum {t. 1 : Erfurt, f. 204rb ; facsim., p. 407b} [Rusch, f.  204rb ] moratur in terra et intra portas tuas est
Numérotation du verset Dt. 24,15 
sed eadem die reddes ei pretium laboris sui ante solis occasum quia pauper est et ex eo sustentat animam suam ne clamet contra te ad Dominum et reputetur tibi in peccatum
Numérotation du verset Dt. 24,16 
non occidentur patres pro filiis nec filii pro patribus sed unusquisque pro peccato suo morietur

peccato suo] inv. Weber
Numérotation du verset Dt. 24,17 
non pervertes iudicium advene et pupilli non auferes pignoris loco vidue vestimentum

non] nec Weber
Numérotation du verset Dt. 24,18 
memento quod servieris in Egypto et eruerit te Dominus Deus tuus inde idcirco precipio tibi ut facias hanc rem
Numérotation du verset Dt. 24,19 
quando messueris segetem in agro tuo et oblitus manipulum reliqueris non reverteris ut tollas eum sed advenam pupillum et viduam auferre patieris ut benedicat tibi Dominus Deus tuus in omni opere manuum tuarum

advenam] + et Weber
Numérotation du verset Dt. 24,20 
si fruges colligeris olivarum quicquid remanserit in arboribus non reverteris ut colligas sed relinques advene {t. 1 : Erfurt, f. 204va ; facsim., p. 408a} [Rusch, f.  204va ] pupillo ac vidue

colligeris] colliges Weber
Numérotation du verset Dt. 24,21 
si vindemiaveris vineam tuam non colliges remanentes racemos sed cedent in usus advene pupilli ac vidue
Numérotation du verset Dt. 24,22 
memento quod et tu servieris in Egypto et idcirco precipio tibi ut facias hanc rem.

precipio] precipiam Weber




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria (Dt. 24), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 22/02/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber07.xml&chapitre=07_24)