initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<07. Deuteronomium*>

Capitulum 32

Numérotation du verset Dt. 32,1 
Audite
interl.| interl.| attentum facit||
interl.| interl.| « qui habet aures audiendi audiat » ||
interl.| interl.| memoria||

a Mt. 11, 15.
celi
interl.| interl.| celestes||
interl.| interl.| maiores qui intelligere possunt||
marg.| marg.|  AUDITE  CELI etc. In principio maxima elementa in testimonium vocat ut si mandata neglexerint coru in testimonio convictos puniat.||
marg.| marg.| Hebraice sama, id est celi quod est plurale et masculini generis, sed voluit singulariter intelligi, sicut singulas civitates Thebas et Athenas dicimus.||
marg.| marg.|  Augustinus Hipponensis AUGUSTINUS. Audite celi etc. Audiant celi allegoriam, terra historiam. Quidam celum et terram quasi animata ad audiendum provocari putant, secundum illud : « Qui respicit terram et facit eam tremere » cum hoc Dei potestatis sit non eorum intelligentie.||

Ps. 103, 32.
que loquor audiat terra
interl.| interl.| terrestres terrenis sensibus intenti||
verba oris mei
Numérotation du verset Dt. 32,2 
concrescat
interl.| interl.| id est multiplicetur ut pluvia que innumerabiles habet guttas et Dei inscrutabilia sunt iudicia||
marg.| marg.|  CONCRESCAT etc. Doctrinam legis pluvie et rori comparat, quia a fidelium cordibus germina spiritalis fructus exigit. Hec enim sunt ager et vinea Dei. Tale est illud Ysaie : « Quomodo descendit imber et nix de celo et illuc ultra non revertitur, sed inebriat terram, et irrigat faciem eius et germinare eam facit etc. » ||

Is. 55, 10.
in pluvia doctrina mea fluat ut ros eloquium meum quasi imber super herbam
interl.| interl.| quam vivere facit et crescere sic doctrina auditorum corda, ut proferant virtutum germina||
et quasi stille super gramina
Numérotation du verset Dt. 32,3 
quia nomen
interl.| interl.| id est virtutes et magnalia Dei cantabo||
Domini invocabo
marg.| marg.|  NOMEN  DOMINI  INVOCABO. Demonstrat que sit pluvia. Nomen enim Domini invocare est Evangelium predicare, quod qui audit et facit fructum vite possidebit.||
date magnificentiam
interl.| interl.| Deum magnificare est corde ore opere maiestatem eius predicare||
Deo nostro
Numérotation du verset Dt. 32,4 
Dei
interl.| interl.| qui perfectus||
perfecta sunt opera
marg.| marg.|  DEI  PERFECTA  SUNT  OPERA. Unde : « Perfecti sunt in celi et terra, et omnis ornatus eorum ». Complevitque Deus die septimo opus suum quod est redemptio humani generis (f. 210rb) quam ostendit nobis quando perficiens spirituale sabbatum in sepulcro requievit.||

Gn. 2, 1.
et omnes
interl.| interl.| quia omnia discrete et ordinate facit||
interl.| interl.| id est omnia mandata eius iusta, unde « iudicia Domini vera iustificata in semetipsa » ; et alibi : « pronunciavi omnia iudicia oris tui » ||

Ps. 18, 10.
Ps. 118, 13.
vie eius iudicia Deus fidelis
interl.| interl.| promissa fideliter implens et minas||
interl.| interl.| quia equitas est||
et absque ulla iniquitate iustus
interl.| interl.| pro meritis retribuens malis mala||
et rectus
interl.| interl.| bonis retribuendo bona||
Numérotation du verset Dt. 32,5 
peccaverunt ei
interl.| interl.| quia a Deo Patre degeneraverunt||
marg.| marg.|  PECCAVERUNT EI. Augustinus Hipponensis AUGUSTINUS. Septuaginta : Peccaverunt non ei filii vituperabiles. Qui enim peccat non Deo peccat, id est nocet sed sibi. Sed si hoc generaliter dictum est quomodo legitur : « Tibi soli peccavi et malum coram te feci ». Et illud Hieremie : « Tibi peccavimus, patientia Israel Domine ». Et alibi : « Sana animam meam quia peccavi tibi ». Querendum est quoque utrum idem sit peccare Deo quod peccare in Deum ? Unde : « Et si in Deum peccaverit vir, quis orabit pro eo ? » Dicam quid mihi in presenti videatur, aut alio tempore quantum Deus adiuverit. Peccare in Deum est in his que ad cultum Dei pertinent peccare, sic peccabant filii Hely, sic existimandum est peccare etiam in homines que pertinent ad Deum. Unde dicitur : « Abymelech de Sara propterea peperci tibi ne peccares in me ». Peccasse Domino illi dicuntur qui peccati sui penitentiam agunt ut glorificetur ignoscens. Ideo cum dixisset David : Tibi soli peccavi et malum coram te feci ? » Subiecit : « ut iustificeris in sermonibus tuis et vincas cum iudicaris ». Sive cum Dominus Deus dicit : « Iudicate inter me et vineam meam » ; sive de Christo intelligitur que solus vere ait : « Venit enim princeps mundi huius et in me non habet quicquam », scilicet peccati quod morte dignum sit, « sed ut cognoscat mundus quia diligo patrem etc. » Quasi et si levissima peccata mortis supplicio persequatur « princeps mundi huius, in me non habet quicquam », sed surgite eamus hinc, id est ut patiar, quia patiens impleo voluntatem patris mei, non penam solvo peccati mei. Quia ait Hieremias : « Tibi peccavimus, patientia Israel Domine », simpliciter dicitur in penitentie cum spe salutis et venia. Et cum dicitur : « Sana animam meam quia peccavi tibi ». Hoc ait ut glorificetur Deus ignoscendo, quia magna misericordia eius super confitentes et redeuntes, qui"non vult mortem peccatoris". Hinc David cum argueretur per Nathan respondit : « Peccavi Domino ». Medico enim quodammodo videtur vulneratus qui se subdit ei ut sanetur ut in eo medicine opus impleatur. In hoc autem cantico providebat propheta quosdam sic peccaturos ut nec penitentiam agere, nec ad Dominum vellent redire ut sanarentur. De quibus dicitur : « Quia caro sunt spiritus vadens et non rediens ». Potest etiam sic intelligi : peccaverunt non enim secundum id quod non ei nocuerunt peccato suo, sed sibi.||

Ps. 50, 6.
Cf. Ier. 14, 7.
Ps. 40, 5.
1 Sm. 2, 25.
Gn. 20, 6.
Ps. 50, 6.
Is. 5, 3.
Io. 14, 30.
Io. 14, 31.
Io. 14, 30.
Cf. Ier. 14, 7.
Ps. 40, 5.
Cf. Ez. 33, 11 >> Corpus antiphonalium officii (n° 5481, 7472).
2 Sm. 12, 13.
Ps. 77, 39.
et non filii eius
interl.| interl.| infideles qui ex patre Diabolo||
marg.| marg.| ET NON  FILII  EIUS. Quia non ex fide. Dedit enim eis potestatem filios Dei fieri his qui credunt in nomine eius. Infidelibus autem dicitur : « Vos ex patre diabolo estis ».||

Io. 8, 44.

et] om. Weber
in sordibus
interl.| interl.| idolis||
interl.| interl.| peccatis ; nihil sordidum nisi peccatum, cetera enim naturaliter bona sunt||
generatio prava
interl.| interl.| sensu et voluntate||
interl.| interl.| beneficiis ingrata||
marg.| marg.|  GENERATIO  PRAVA. De qua in Evangelio.  Generatio prava atque perversa. (f. 210va) signum querit etc. » Et alibi : « Genimina viperarum quis ostendet vobis fugere a ventura ira ? » ||

Cf. Mt. 12, 39.
Lc. 3, 7.
atque perversa
interl.| interl.| operatione||
interl.| interl.| id est pro bonis reddens mala||
Numérotation du verset Dt. 32,6 
interl.| interl.| pro beneficiis||
Domino popule stulte et insipiens numquid non
marg.| marg.|  NUMQUID  NON etc. Qui « omnium creator » et conditor unus Deus a quo ipso et per ipsum et in ipso sunt omnia.||
marg.| marg.| Preposterus ordo : primo enim creavit Deus disponendo ut esset ; secundo fecit formando ; tercio dominando possedit.||

2Mcc. 1, 24.
ipse est pater tuus
interl.| interl.| creatione non generatione||
qui possedit
interl.| interl.| per fidem expulsis erroribus vendicavit sibi||
et fecit
interl.| interl.| id est ad imaginem formavit||
et creavit te
marg.| marg.|  CREAVIT TE. Creavit dum materiam unde formari possit condidit. Stultus ergo et insipiens qui creatorem et factorem suum digna veneratione non colit ; immemor eius beneficii quo eum Deus de manu inimicorum eruit et possedit ; per Mare Rubrum duxit ; manna de celo dedit ; ipse ingratus idola coluit dicens : « Hii sunt dii tui Israel qui eduxerunt te de terra Egipti ».||

Ex. 32, 4.
Numérotation du verset Dt. 32,7 
memento
interl.| interl.| ut ad Deum redeas||
interl.| interl.| quibus data beneficia||
dierum antiquorum
interl.| interl.| quando elegit patres tuos in populum peculiarem sibi||
cogita generationes singulas
interl.| interl.| quibus elegit Abraham, Ysaac et Iacob||
interl.| interl.| non enim defuit alicui liberalitas creatoris||
interroga patrem
interl.| interl.| antecessores||
marg.| marg.|  PATREM. Doctorem legis et predicatorem Evangelii cuius doctrina et exemplo scilicet instruaris.||
tuum
interl.| interl.| opera Dei que pro gente tua facit||
et annuntiabit tibi maiores
interl.| interl.| in antiquis est sapientia etc.||
tuos et dicent tibi
Numérotation du verset Dt. 32,8 
quando dividebat
interl.| interl.| in confusione linguarum||
marg.| marg.|  QUANDO  DIVIDEBAT. Quasi cum multitudo hominum innumerabilis sit filios tamen Israel in hereditatem suam Dominus elegit, quibus potentiam suam et secreta sua per legis et prophetarum manifestabat iudicia.||
Altissimus gentes quando separabat
interl.| interl.| disseminando per omnes terras||
filios Adam constituit
interl.| interl.| hiperbole, id est tot constituit singulas gentes quot erant singule persone in populo Israhel vel quot ingresse sunt in Egiptum, id est Septuaginta||
interl.| interl.| vel statuit||
marg.| marg.|  CONSTITUIT.  GREGORIUS. Alia editio. Statuit terminos gentium iuxta numerum angelorum Dei. Ubi videtur ministeria angelorum super gentes singulas vel etiam homines ordinata significare, quibus regantur et defendantur. Unde : « Angeli eorum semper vident faciem patris mei »aa  . Dei enim civitas ex angelis et hominibus constat, ad quam tanti conscendunt hominum quanti illic remanserunt angelorum, quod ex hoc potest haberi. Statuit terminos gentium secundum numerum angelorum Dei. Debemus ergo ex imitatione eorum ad usum nostre conversationis aliquid trahere et emulatione bonis studiis nos inflamare, ut similes simus illis ad quos debemus ascendere. Distincte enim conversationes hominum, distinctis congruunt ordinibus angelorum et in eorum sortem per conversationis similitudinem ascendunt.||

aa  Mt. 18, 10.
terminos populorum iuxta numerum filiorum Israel
Numérotation du verset Dt. 32,9 
pars autem
marg.| marg.|  PARS  AUTEM. Cum Deus universas gentes creavit, solos israelitas elegit, quos qua cognitione signis et miraculis glorificavit.||
Domini populus
interl.| interl.| fidelis||
interl.| interl.| novus populus veteri prelatus, sicut Iacob, Esau scilicet Ecclesia sinagoge prelata||
eius Iacob funiculus
interl.| interl.| funes ceciderunt mihi in preclaris etc.||
hereditatis eius
interl.| interl.| possessio hereditatis||
Numérotation du verset Dt. 32,10 
invenit eum
marg.| marg.|  INVENIT  EUM. Quia in syna pactum cum eo iniit, manna dedit, et aquam de petra produxit, coturnices ministravit et in eadem heremo quadraginta annis eos circumducendo precepta sua docuit.||
in terra deserta
interl.| interl.| cum Ecclesiam de errore liberavit ubi idolatrie horror nullaque Dei mentio||
in loco horroris
interl.| interl.| Arabia||
et vaste solitudinis
interl.| interl.| gentilitatis que sine Deo||
interl.| interl.| per viam montis Seir||
circumduxit eum
marg.| marg.|  CIRCUMDUXIT  EUM. Allegorice. Ecclesiam per orbem terrarum dilatando, in viam mandatorum suorum dirigendo.||
et docuit
interl.| interl.| legem et precepta sua||
et custodivit
interl.| interl.| diligentissime||
marg.| marg.|  CUSTODIVIT. Multi in deserto prostrati sunt, sed postquam mandata Dei transgressi sunt.||
quasi pupillam
interl.| interl.| qui in ea lux veritatis||
oculi sui
Numérotation du verset Dt. 32,11 
sicut aquila
interl.| interl.| Christus||
marg.| marg.|  SICUT  AQUILA. Aquila secundum phisicos ad acumine oculorum vocata tam acute videt, ut cum super Maria immobili penna feratur, nec humanis visibus pateat ; pisciculos in mari natare videat ad tormenti instar descendens (f. 210vb) raptam pennis predam ad litus pertrahit.  Pullos quoque plumescentes alis verberat et  ad volandum provocat. Sic Christus nos dictis et exemplis exhortans ad alta provehit ut sequamur quo precessit, unde ubi fuerit corpus, ibi congregabuntur et aquile. Super celos quoque exaltatus et humanis subtractus aspectibus in mari huius mundi natantes oculis misericordie videt et pennis amoris pertrahit ad litus eterne securitatis, unde : « Ego si exaltatus fuero a terra, omnia traham ad meipsum »ab  .||
marg.| marg.|  SICUT  AQUILA etc. Aquila (ut aiunt) cum plumescere pullos suos videt, ad solem convertit et illum nutrit qui irreverbarata acie aspicit radios solis, si lumina deflectit, quasi degenerem negligit.  Pullosque ad volandum provocat et lassos alis sustentat, sic Deus ad verum solem nos invitat, infirmitatibus nostris compatitur et alis gratie sustentat.||

ab  Io. 12, 32.
provocans
interl.| interl.| dictis et exemplis||
marg.| marg.|  PROVOCANS. Ad terram Chanaan possidendam Dominus populum suum provocavit, adiuvit et ab inimicis protexit.||
interl.| interl.| quos fovet quasi gallina et congregat sub alas||
et super eos volitans expandit
interl.| interl.| gemine dilectionis et auxilium protectionis||
alas suas et assumpsit eum atque portavit
interl.| interl.| cum in cruce peccata eorum sustinuit||
in humeris suis
Numérotation du verset Dt. 32,12 
Dominus
interl.| interl.| non etiam idola Egiptiorum||
solus
marg.| marg.|  DOMINUS  SOLUS. Pater et Filius et Spiritus Sanctus unus est Deus. Non dicit solus Pater ne excludat Filium vel Spiritum Sanctum, sed Dominus solus, id est Deus.||
dux
interl.| interl.| illis exeuntibus de Egipto, nobis de mundo incarnato filio||
eius fuit et non erat
interl.| interl.| in ducatum||
cum eo deus alienus
interl.| interl.| diabolus vel idolum||
Numérotation du verset Dt. 32,13 
constituit eum super excelsam terram
interl.| interl.| ferunt ibi esse verticem terre quasi umbilicum||
marg.| marg.|  EXCELSAM  TERRAM. Palestinam que montuosa, Egiptus plana et depressa.||
marg.| marg.| Ecclesiam que virtute et scientia sublimis. In qua comeditur fructus agrorum, quia ibi germinat semen bonum, id est Dei verbum. Ibi fructus tricesimus, sexagesimus et centesimus, ut quisque pro capacitate sua sufficienter commedat.||
ut comederet fructus agrorum
interl.| interl.| abundantiam omnium rerum||
ut sugeret
marg.| marg.| UT SUGERET.  GREGORIUS.  Ut sugeret mel de petra et oleum de firma petra. Hoc iuxta hystoriam factum nusquam legitur, sed  de petra, id est Christo,  mel suxerunt qui eius facta, id est miracula viderunt.  Oleum vero de firma petra, quia post resurrectionem eius Spiritus Sancti unctione meruerunt. Infirma  petra mel dedit quando adhuc mortalis miraculorum dulcedinem ostendit. Firma petram  oleum fudit, quia post resurrectionem impassibilis per afflationem Spiritus Sancti donum sancte unctionis donavit. Unde : « Computrescet iugum a facie olei » ac  , idem dominatio diaboli per unctionem Spiritus Sancti.||

ac  Is. 10, 27.
mel
interl.| interl.| dulcedine miraculorum||
marg.| marg.|  MEL. Quidem a litteram omnium rerum copiam significat.||
de petra
interl.| interl.| Christo adhuc mortali||
oleumque
interl.| interl.| unctionem spiritus||
de saxo durissimo
interl.| interl.| Christo iam immortali||
interl.| interl.| alii de firma petra||
Numérotation du verset Dt. 32,14 
butyrum
interl.| interl.| fertilitatem terre promissionis significat||
interl.| interl.| pinguedinem fidei et caritatis vel solidam doctrinam||
de armento
interl.| interl.| patriarcharum exemplis||
et lac
interl.| interl.| deitatis||
de ovibus
interl.| interl.| simplicitatem mentis vel facilitatem doctrine||
interl.| interl.| de innocentia patrum in exemplum tracta||
cum
adipe
interl.| interl.| pinguedine caritatis||
agnorum
interl.| interl.| filiorum apostolorum||
et arietum
interl.| interl.| apostolorum qui duces gregis, unde : « Afferte Domino, filii Dei, afferte Domino, filios arietum »ad  ||
interl.| interl.| magistrorum||

ad  Ps. 28, 1.
filiorum Basan
interl.| interl.| pinguedinis novi, scilicet testamenti ubi scientie multitudo et virtutum||
marg.| marg.|  FILIORUM  BASAN. Basan regio est que pecoribus abundant propter pascua, unde « Rubenitis et gaditis, et dimidie tribui Manasse »ae  tradita est, quia pecora multa habebant.||

ae  Ios. 1, 12.
et hircos
marg.| marg.| ET HIRCOS. Qui penitentes significant, quia pro peccato offerebantur. Non satis est fidelibus dona virtutum percipere nisi studeant pro commissis penitere, unde : « Amplius lava me ab iniquitate mea »af  .||
marg.| marg.| Hircos vocat qui exemplo suo aliis ministrant penitentie opera quamvis non commiserint gravia. Deflent enim cogitationum peccata tanquam facta.||

af  Ps. 50, 4.
cum medulla tritici
interl.| interl.| cum medulla tritici predicta beneficia maximo dono accumulat||
marg.| marg.|  CUM  MEDULLA  TRITICI. Corporis Christi, unde : « Nisi granum frumenti cadens in terram mortuum fuerit ipsum solum manet »ag  .||

ag  Io. 12, 24.
et sanguinem
interl.| interl.| de quo hic est calix novi testamenti in meo sanguine||
uve biberent meracissimum
interl.| interl.| sine falsitatis vel heresis corruptione||

biberent] biberet Weber
Numérotation du verset Dt. 32,15 
incrassatus
interl.| interl.| divina largitate||
est
marg.| marg.|  INCRASSATUS  EST. Sicut iudei incrassati beneficiis idolatre facti sunt {t. 1 : Erfurt, f. 211ra ; facsim., p. 421a} [Rusch, f.  211ra ] sic quidam Christiani acceptum mysterium corporis et sanguinis Domini in perditionem sibi convertunt. ||
dilectus
interl.| interl.| israhelita vel christianus||
et recalcitravit
interl.| interl.| ingratus benefactori et contumeliosus||
interl.| interl.| contemnendo precepta||
incrassatus
interl.| interl.| scientia et virtute||
impinguatus dilatatus
interl.| interl.| multiplicatus sic ut numerati non posset||
dereliquit
interl.| interl.| posta tanta beneficia||
interl.| interl.| sequendo idola||
a Deo salutari suo
Numérotation du verset Dt. 32,16 
provocaverunt
marg.| marg.|  PROVOCAVERUNT. Alii fiunt heretici, alii idolatre, qui de corde idola et abominationes sibi fingunt.||
eum
interl.| interl.| idolis vel heresibus||
in diis alienis
interl.| interl.| id est exposicio||
et in abominationibus
interl.| interl.| idolis||
ad iracundiam concitaverunt
Numérotation du verset Dt. 32,17 
immolaverunt demonibus et non Deo diis quos ignorabant novi recentesque
marg.| marg.|  NOVI  RECENTES. Recedentes a cultura Dei invenerunt sibi deos  quos patres eorum non coluerunt.||
venerunt quos non coluerunt patres
interl.| interl.| prophete, apostoli||
eorum
Numérotation du verset Dt. 32,18 
Deum qui te genuit
interl.| interl.| per legem et circumcisionem iudeum, per baptismum christianum||
interl.| interl.| formavit||
dereliquisti et oblitus es Domini creatoris tui
Numérotation du verset Dt. 32,19 
vidit Dominus
interl.| interl.| aversionem tuam||
interl.| interl.| hec mala||
et ad iracundiam
interl.| interl.| vindictam||
concitatus est
interl.| interl.| non ex se||
quia provocaverunt eum filii sui et filie
interl.| interl.| quos in filios et filias elegerat||
interl.| interl.| uterque sexus||
Numérotation du verset Dt. 32,20 
et ait abscondam
interl.| interl.| subtraham auxilium||
marg.| marg.| ET AIT  ABSCONDAM. Nihil gravius est quam visione Dei privari, unde : « Ne proiicias me a facie tua »ah  . Item : « Ne avertas faciem tuam etc. »ai  ||

ah  Ps. 50, 13.
ai  Ps. 26, 9.
faciem
interl.| interl.| noticiam benivolentiam||
meam ab eis et considerabo
interl.| interl.| non miserebor||
novissima
interl.| interl.| expectabo ad quem finem perveniant||
interl.| interl.| tormenta||
eorum generatio enim perversa est
interl.| interl.| reddens mala pro bonis||
interl.| interl.| voluntate et operatione||
et infideles
interl.| interl.| fidem Deo promissam non servantes||
filii
interl.| interl.| sicut patres||
Numérotation du verset Dt. 32,21 
ipsi me provocaverunt
interl.| interl.| idola colentes||
marg.| marg.|  IPSI ME  PROVOCAVERUNT. Quasi sicut irritaverunt me multitudinem falsorum deorum colendo et me reprobando, sic irritabo eos in multitudinem gentium assumendo, illos reprobando.||
in eo qui non erat Deus et irritaverunt in vanitatibus
interl.| interl.| superstitionibus||
suis et ego provocabo
marg.| marg.|  EGO  PROVOCABO. Tradendo eos gentibus qui aliquando non populus nunc autem populus Dei. Similiter christiani qui deserta veritate ad errores declinant malignis spiritibus traduntur qui dignitatem angelicam perdiderunt. Qui bene gens stulta dicuntur, iusticiam odientes, iniquitatem amantes.||
eos in eo qui non est populus
interl.| interl.| quia Dominum ignorant qui vere est||
et in gente stulta irritabo illos
Numérotation du verset Dt. 32,22 
ignis
interl.| interl.| quasi iam ardescit vindicta mea||
succensus est in
marg.| marg.|  IGNIS  SUCCENSUS  EST IN.  GREGORIUS. De his quos damnant flagella et non liberant scriptum est : « Percussisti eos nec doluerunt etc. »aj  His flagella in hac vita inchoant et in eternum permanebunt, unde Moyses ignis exarsit ab ira sua et ardebit usque ad inferos et deorsum. De presenti enim percussione dicitur : Ignis exarsit ab ira meaak   ; de eterna sequitur et ardebit usque ad inferos et deorsum. Non tamen indicat Deus his in idipsum. Unum est enim flagellum quod temporaliter incipit et in eternis supliciis consummatur.||

aj  Ier. 5, 3.
ak  Cf. Ps. 105, 18.
furore meo et ardebit usque ad inferni novissima
interl.| interl.| usque in eternum puniendo||
devorabitque
interl.| interl.| reprobos terrena amantes||
marg.| marg.|  DEVORABIT. Alii comedet terram et nascentia eius, id est carnem propter opera libidinis eterna flama comburit. Nascentia enim carnis opera concupiscentie carnalis que sunt fornicatio immundicia et huiusmodi.||
terram cum germine suo
interl.| interl.| operibus malis||
et montium
interl.| interl.| superbiorum||
fundamenta
interl.| interl.| consilia quibus se credebant impune peccare||
interl.| interl.| spem, fiduciam||
comburet
interl.| interl.| flammis eternis||
Numérotation du verset Dt. 32,23 
congregabo
interl.| interl.| congregari permittam||
super eos mala
interl.| interl.| flagella que sustinentibus mala, sed Deo bona, quia iusta||
interl.| interl.| opera, verba, cogitationes quibus puniantur||
interl.| interl.| puniendos||
et sagittas
interl.| interl.| Iram indignationis et ultionis acute, ut etiam animam penetret||
meas complebo
interl.| interl.| per varia tormenea||
in eis
Numérotation du verset Dt. 32,24 
consumentur fame
interl.| interl.| verbi Dei et sterilitate bonorum operum||
et devorabunt
interl.| interl.| peccata improperantes||
eos aves
interl.| interl.| demones leves instabiles||
morsu
interl.| interl.| ore maledico||
marg.| marg.|  AVES  MORSU. Que iuxta viam comedere sementem.||
amarissimo dentes bestiarum
interl.| interl.| demones bestie dicuntur propter ferocitatem||
marg.| marg.|  DENTES  BESTIARUM etc. Trahunt bestie et serpentes dentibus furiosis reprobos super terram quando quod post bandiendo carnalibus persuaverunt ut seducerent furiose a peccatoribus (f. 211rb) expetunt ut crucient.||
immittam in eos cum furore trahentium super terram
interl.| interl.| super terram trahuntur qui in terrenis dissipantur||
Numérotation du verset Dt. 32,25 
foris vastabit
marg.| marg.|  FORIS  VASTABIT. Corpus ignis eterni torquebit exustio et mentem angustie magnitudo, unde : « Vermis eorum non morietur, et ignis eorum non extinguetur »al  .||

al  Is. 66, 24.
eos gladius
interl.| interl.| inimicorum||
et intus
interl.| interl.| in civitatibus clausos||
pavor iuvenem
interl.| interl.| lascivum||
simul ac
marg.| marg.|  IUVENEM  SIMUL AC. Nulli scilicet etati parcetur quia omnes idolatria maculavit.||
virginem
interl.| interl.| sterilem a bono opere||
lactantem
interl.| interl.| hebetem sensu parvulum||
cum homine sene
interl.| interl.| pigro inutili||
Numérotation du verset Dt. 32,26 
Et dixi
interl.| interl.| dici, feci vastata civitate et populo||

Et] om. Weber
ubi nam sunt
interl.| interl.| non ex ignorantia interrogat, sed ut cor ripiat||
cessare faciam
marg.| marg.|  CESSARE  FACIAM. A terra sua eiecti et per totum orbem dispersi sunt. Generaliter vero peccatores tollentur de terra sanctorum et memoria eorum, unde : « Propterea Deus destruet te in finem, evellet et educet te de terra viventium etc. »am  ||

am  Ps. 51, 7.
ex hominibus memoriam eorum
Numérotation du verset Dt. 32,27 
sed
interl.| interl.| quod hoc minatus sum||
propter iram
interl.| interl.| opprimendam||
inimicorum
interl.| interl.| gentilium||
interl.| interl.| demonum||
distuli
interl.| interl.| damnationem malorum catholicorum||
marg.| marg.|  DISTULI. Ne blasphemarent nomen meum nec tamen abstuli vindictam.||
ne forte superbirent
interl.| interl.| sibi arrogantes||
hostes
interl.| interl.| demones « qui tribulant me, exsultabus si motus fuero »an  ||

an  Ps. 12, 5.
eorum et dicerent
interl.| interl.| attribuentes suis virtutibus||
manus
interl.| interl.| potentia||
nostra
excelsa
interl.| interl.| superatis iudeis||
et non Dominus fecit hec omnia
Numérotation du verset Dt. 32,28 
gens
interl.| interl.| iudeorum vel quorumlibet impiorum||
absque consilio
interl.| interl.| salutis future||
est et sine prudentia
interl.| interl.| providentia||
Numérotation du verset Dt. 32,29 
utinam saperent
interl.| interl.| per se||
et intelligerent
interl.| interl.| per doctores||
ac novissima
interl.| interl.| tormenta vel premia||
providerent
Numérotation du verset Dt. 32,30 
quomodo persequebatur
marg.| marg.|  QUOMODO  PERSEQUEBATUR. Tantum ostendit timorem iudaice gentis postquam Domino peccaverunt, ut unus hostium mille de eis et duo fugarent decem millia, hoc est pauci plurimos.||
marg.| marg.| Qui Dei magnitudinem agnoscit non ex infirmitate Domine potentie, sed iusti iudicii permissione hec invenire intelligit.||

persequebatur] persequatur Weber
unus mille et duo fugarent decem millia
interl.| interl.| quasi ita feri potuit||

fugarent] fugent Weber
nonne ideo quia Deus suus
interl.| interl.| Deus qui fecerat||
vendidit
interl.| interl.| inimicis tradidit||
eos et Dominus
interl.| interl.| qui poterat||
conclusit
interl.| interl.| in manibus inimicorum||
illos
interl.| interl.| ideo puniti sunt||
Numérotation du verset Dt. 32,31 
non enim est Deus noster
interl.| interl.| qui iustus et verax||
ut dii
interl.| interl.| idola falsa et vana||

dii] deus Weber
eorum et inimici
interl.| interl.| firmum testimonium ab hoste||
nostri
interl.| interl.| non modo nos||
sunt iudices
interl.| interl.| Dei nostri experti mirabilia||
interl.| interl.| domus Israel||
marg.| marg.|  IUDICES. Approbatores. Etiam qui idola colunt unum deum esse intelligunt qui fecit celum et terram.||
Numérotation du verset Dt. 32,32 
de vinea
interl.| interl.| ex qua Christo amaritudinem propinavit abutens beneficiis Dei||
marg.| marg.| DE VINEA etc. Hereticorum nequitiam significat qui a sanctis doctoribus spiritalem doctrinam puram acceperunt sed veneno suo corrumperunt et in fellis et absinthii amaritudinem perverterunt.||
marg.| marg.| Sepe Ierusalem Sodome et Gomorre comparatur, unde : « Audite verbum Domini principes Sodomorum et Gomorre etc. »ao  ||

ao  Is. 1, 10.
Sodomorum
interl.| interl.| non Sorech||
vinea eorum et de suburbanis Gomorre uva
interl.| interl.| quia in amaritudinem conversa, de morte Christi meditatur||
eorum uva fellis et botrus amarissimius 
interl.| interl.| Ex quo verum botrum, id est Christum in ligno suspenderunt||
marg.| marg.|  BOTRUS  AMARISSIMUS. Fructus scilicet opera amarissima sunt. Vinum enim cum felle mixtum obtulerunt.||

botrus amarissimus] botri amarissimi Weber
Numérotation du verset Dt. 32,33 
fel draconum
marg.| marg.|  FEL  DRACONUM. Quasi intra se retinent venenum malicie ne salutis et correctionis medicinam suscipiant.||
marg.| marg.| Heretici sicut serpentes amaritudinem et venenum occultant ut incautos ledant.||
vinum eorum et venenum
interl.| interl.| plinius ait venenum aspidis aceto repelli||
aspidum insanabile
interl.| interl.| nisi summus medicus subvenerit||
Numérotation du verset Dt. 32,34 
nonne hec condita
interl.| interl.| in iudicio proferenda||
sunt apud me
interl.| interl.| cui omnia presentia, ideo oblivio nulla, unde : « Signasti quasi in sacculo omnia peccata mea »||
et signata in thesauris
interl.| interl.| memoria eterna||
meis
interl.| interl.| ad me pertinet||
Numérotation du verset Dt. 32,35 
mea est ultio
marg.| marg.|  MEA  EST  ULTIO. Paulus de hoc loco sumpsit : « Mihi vindictam et ego retribuam »ap  secundum merita scilicet.||

ap  Hbr. 10, 30.
et ego retribuam in tempore
interl.| interl.| oportuno, preoccupemus faciem eius in confessione||
marg.| marg.| IN TEMPORE. Quasi cum accepero tempus ego iusticias iudicabo. Hinc Moysi pro populo oranti dixit. In die ultionis visitabo hoc peccatum eorum.||
ut labatur pes eorum
interl.| interl.| affectus||
iuxta est dies
interl.| interl.| cito veniet||
certus||
marg.| marg.|  IUXTA  EST  DIES. Unicuique. Quicquid enim finitur brevissimum est si eternitati comparatur.||
perditionis
interl.| interl.| ultionis||
et adesse
interl.| interl.| licet longe post futura videantur||
interl.| interl.| fugientibus aliis||
interl.| interl.| ventura||
marg.| marg.| Secundum historiam iudeorum vindicta festinat quia locum et gentem et omnem prosperitatem in brevi perdiderunt, quia prophetas et salvatorem occiderunt.||
Numérotation du verset Dt. 32,36 
iudicabit
marg.| marg.|  IUDICABIT. Discernendo a malis, secundum illud : « Iudica me Deus et discerne causam meam »aq  .||

aq  Ps. 42, 1.
Dominus populum suum et in servis suis miserebitur
interl.| interl.| per misericordiam eternam dando beatitudinem||
videbit
interl.| interl.| videri faciet||
quod
marg.| marg.|  VIDEBIT  QUOD. Quod cumque potest manus tua stanter operare quia nec opus, nec ratio, nec sapientia est apud inferos.||
infirmata
interl.| interl.| nihil auctori proficiens||
sit manus
interl.| interl.| quelibet opera malorum vel multitudo imminuta||
et clausi
interl.| interl.| obessi||
interl.| interl.| clausi iudei in captivitate, impii in demonum ptestate||
quoque defecerunt
interl.| interl.| fame vel capti ab hostibus||

defecerunt] defecerint Weber
residuique consumpti sunt
interl.| interl.| morte||
interl.| interl.| qui in viribus confidunt||
interl.| interl.| alii||

sunt] sint Weber
Numérotation du verset Dt. 32,37 
et dicent10 
interl.| interl.| videntes||

10  dicent] dicet Weber
ubi sunt dii
marg.| marg.|  UBI  SUNT  DII. Quasi nihil prosunt idola in quibus confidebant vel opes vel honores vel seculi voluptates. Nihil enim secum ferunt de universo labore.||
eorum in quibus habebant fiduciam
interl.| interl.| spem in eis ponentes||
Numérotation du verset Dt. 32,38 
de quorum victimis comedebant adipes et bibebant vinum libaminum surgant
interl.| interl.| irrisio||
et opitulentur vobis
interl.| interl.| cultoribus suis||
et in necessitate vos protegant
Numérotation du verset Dt. 32,39 
videte
interl.| interl.| intelligite||
quod
marg.| marg.|  VIDETE  QUOD. Generalis admonitio quasi relicta idolatria vel heresi et omnibus spretis immundiciis ad verum Deum convertimini.||
ego
interl.| interl.| proprie||
sim solus
interl.| interl.| Deus||
et non sit alius deus preter me
ego occidam
interl.| interl.| veterem hominem cum actionibus suis||
interl.| interl.| carnem||
marg.| marg.|  EGO  OCCIDAM.  GREGORIUS. Occidit ut vivificet, percutit ut salvet, exteriora verberat ut interiora transfigat. Quia mentis nostre duriciam suo percutit desiderio, et percutiendo sanat. Quia terroris iaculo transfixos ad sensum rectitudinis nos revocat. Corda enim nostra male sana sunt cum nullo Dei amore sauciantur cum peregrinationis erumnam non sentiunt et infirmanti proximo nullo affectu compatiuntur. Sed amoris sui spiculis insensibiles Deus percutit et sensibiles per ardorem charitatis facit.||
et ego
interl.| interl.| quasi Dominus vite et mortis||
vivere
interl.| interl.| novum qui secundum Deum creatus est||
faciam
interl.| interl.| mentem||
percutiam et ego sanabo et non est qui de
manu
interl.| interl.| potestate||
mea possit eruere
Numérotation du verset Dt. 32,40 
levabo
interl.| interl.| in sanctis ostendam potentiam meam||
marg.| marg.|  LEVABO. Alia editio. Tollam in celum manum meam et iurabo per dexteram meam et dicam : vivo ego in eternum. In celum manum Dei levare vel attollere est potentiam eternitatis sue super omnia excellentem ostendere. Iurare per dexteram, id est per filium qui est dextera patris, promissa ipsius in conspectu hominum confirmare et eternitatem suam credentibus sibi per Evangelium revelare quia potestas eius potestas eterna.||
ad celum manum meam et dicam
vivo
interl.| interl.| quia vita sum||
ego in eternum
Numérotation du verset Dt. 32,41 
si exacuero11 
interl.| interl.| Id est repentinam vindictam et inevitabilem hostibus inflixero||

11  exacuero] acuero Weber
ut fulgur
interl.| interl.| manifeste||
gladium meum et arripuerit
interl.| interl.| ex improviso||
iudicium
interl.| interl.| iustam retributionem||
manus
interl.| interl.| potestas divina||
mea reddam
interl.| interl.| quam debebo||
ultionem hostibus
interl.| interl.| hereticis iudeis||
meis et his qui oderunt me retribuam
Numérotation du verset Dt. 32,42 
inebriabo
interl.| interl.| plenam vindictam significat||
sagittas
interl.| interl.| ultiones subitas et improvisas que modo occulte sed subito impios penetrabunt||
marg.| marg.|  SAGITTAS. Demones de quibus ait Iob : « Sagitte Domine in me sunt quasi tantam exercebo vindictam quam demonibus quoque posset sufficere ».||
meas sanguine
interl.| interl.| damnatione perditorum||
et gladius meus
interl.| interl.| divina sententia||
devorabit
interl.| interl.| in iudicio extremo||
interl.| interl.| omnino||
carnes
interl.| interl.| carnalia sapientes||
interl.| interl.| opera carnis||
de cruore
interl.| interl.| eterna morte damnatorum||
occisorum et de captivitate
interl.| interl.| vano consilio patefacto||
marg.| marg.| DE CAPTIVITATE. Captivorum capita radebantur qui distrahebantur (f. 211vb) et sub corona vendi dicebantur.||
marg.| marg.| De captivitate etc. Caput inimicorum nudatur, quando consilium iniqua mentis vanum esse probatur, quo se impune peccare arbitrabatur. Capita quoque inimicorum sunt magistri, in quos ultio novissima redundabit, unde : « Exuit sanguis de lacu usque ad frenos equorum, id est ultio tormentorum usque ad rectores populorum ».||
nudati inimicorum
interl.| interl.| captivorum||
capitis
interl.| interl.| mentis vel magistri||
Numérotation du verset Dt. 32,43 
laudate gentes populum
interl.| interl.| fidelem||
eius quia sanguinem
interl.| interl.| afflictionem vel martirium||
marg.| marg.|  QUIA  SANGUINEM. In iudicio populus Dei laudabitur cum apparebit gloriosus et inimici iusta retributione punientur.||
servorum
interl.| interl.| sanctorum, unde : « Vindica Domine sanguinem sanctorum tuorum »||
suorum ulciscetur et vindictam retribuet in hostes eorum et propitius
interl.| interl.| misertus||
erit terre
interl.| interl.| Ecclesie||
populi sui
interl.| interl.| sanctorum||
Numérotation du verset Dt. 32,44 
venit ergo Moyses {t. 1 : Erfurt, f. 211vb ; facsim., p. 422b} [Rusch, f.  211vb ] et locutus est omnia verba cantici huius in auribus populi ipse et Iosue filius Nun
Numérotation du verset Dt. 32,45 
complevitque omnes sermones istos loquens ad universum Israel
Numérotation du verset Dt. 32,46 
et dixit ad eos
ponite
interl.| interl.| ut intelligatis et memoriter teneatis||
corda vestra in omnia verba que ego testificor vobis hodie ut mandetis ea filiis vestris custodire et facere et implere universa que scripta sunt in volumine12  legis huius

12  in volumine] om. Weber
Numérotation du verset Dt. 32,47 
quia non in cassum precepta sunt vobis sed ut singuli in eis viverent que facientes longo perseveretis tempore in terra ad quam Iordane transmisso ingredimini possidendam
Numérotation du verset Dt. 32,48 
locutusque est Dominus ad Moysen in eadem die dicens
Numérotation du verset Dt. 32,49 
ascende in montem
marg.| marg.|  ASCENDE IN  MONTEM. Abarim interpretatur transitus, Nebo in conclusione. Dicitur Nebo mons esse in terra Moab contra Iericho, supra Iordanem in supercilio Fasga iuxta montem Phogor, a quo circa um regio usque nunc Phasga appellatur. Moyses ergo in Abarim et in monte Nebo contra Iericho ultra Iordanem moritur. Quia lex et circumcisio usque ad Christum et baptismi sacramentum processit. Ibique conclusa est quia finis legis Christus. Vidit Moyses terram promissionis, sed non ingressus est, quia in spiritu previdit et in lege predixit Christi gratiam futuram, sed presentem non vidit eum, unde : « Multi iusti et prophete voluerunt videre que vos videtis et non viderunt »ar  .||

ar  Mt. 13, 17.
istum Abarim id est transituum in montem Nebo
interl.| interl.| in conclusione||
qui est in terra Moab contra Hiericho et vide
interl.| interl.| in spiritu||
terram
interl.| interl.| gloriam Ecclesie futuram||
Chanaan quam ego tradam filiis
interl.| interl.| videntibus Deum||
Israel obtinendam et morere in monte
Numérotation du verset Dt. 32,50 
quem conscendens iungeris populis tuis sicut mortuus est Aaron frater tuus in monte Hor et appositus populis suis
interl.| interl.| precedentibus sanctis||
Numérotation du verset Dt. 32,51 
quia prevaricati estis contra me in medio filiorum Israel ad aquas Contradictionis in Cades deserti Sin et non sanctificastis
interl.| interl.| id est sanctum ostendistis||
me inter filios Israel
Numérotation du verset Dt. 32,52 
et13  contra
interl.| interl.| vel econtra||

13  et] e Weber
videbis eam14  et non ingredieris in eam quam ego dabo filiis Israel.

14  eam] terram Weber




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria (Dt. 32), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 16/09/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber07.xml&chapitre=07_32)