initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<07. Deuteronomium*>

Capitulum 8

Numérotation du verset Dt. 8,1 
Omne mandatum quod ego precipio tibi hodie cave diligenter ut facias ut possitis vivere et multiplicemini ingressique possideatis terram pro qua iuravit Dominus patribus vestris
Numérotation du verset Dt. 8,2 
et recordaberis cuncti itineris per quod adduxit te Dominus Deus tuus quadraginta annis per desertum ut affligeret te atque temptaret et nota fierent que in tuo animo versabantur utrum custodires mandata eius an non ?

eius] illius Weber
Numérotation du verset Dt. 8,3 
afflixit te penuria et dedit tibi cibum manna quod ignorabas tu et patres tui ut ostenderet tibi quod non in solo pane vivit homo sed in omni verbo quod egreditur ex ore Domini

quod] quem Weber vivit] vivat Weber
Numérotation du verset Dt. 8,4 
vestimentum tuum quo operiebaris nequaquam vetustate defecit et pes tuus non est subtritus en quadragesimus annus est
Numérotation du verset Dt. 8,5 
ut recogites in corde tuo quia sicut erudit homo filium suum sic Dominus Deus tuus erudivit te
Numérotation du verset Dt. 8,6 
ut custodias mandata Domini Dei tui et ambules {t. 1 : Erfurt, f. 192vb ; facsim., p. 384b} [Rusch, f.  192vb ] in viis eius et timeas eum
Numérotation du verset Dt. 8,7 
Dominus enim Deus tuus introducet te in terram bonam terram rivorum aquarumque et fontium in cuius campis et montibus erumpunt fluviorum abyssi
Numérotation du verset Dt. 8,8 
terram frumenti ordei vinearum in qua ficus et mala granata et oliveta nascuntur terram olei ac mellis
Numérotation du verset Dt. 8,9 
ubi absque penuria comedes panem tuum et rerum omnium abundantia perfrueris cuius lapides ferrum sunt et de montibus eius aeris metalla fodiuntur

absque] + ulla Weber
Numérotation du verset Dt. 8,10 
ut cum comederis et saturatus fueris benedicas Domino Deo tuo pro terra optima quam dedit tibi

saturatus] satiatus Weber
Numérotation du verset Dt. 8,11 
observa et cave nequando obliviscaris Domini Dei tui et negligas mandata eius atque iudicia et cerimonias quas ego precipio tibi hodie
Numérotation du verset Dt. 8,12 
ne postquam comederis et satiatus fueris domus pulchras edificaveris et habitaveris in eis

fueris domus] domos . Weber
Numérotation du verset Dt. 8,13 
habuerisque armenta et ovium greges argenti et auri cunctarumque rerum copiam
Numérotation du verset Dt. 8,14 
elevetur cor tuum et non reminiscaris Domini Dei tui qui eduxit te de terra Egypti de domo servitutis
Numérotation du verset Dt. 8,15 
et ductor tuus fuit in solitudine magna atque terribili in qua erat serpens flatu adurens et scorpio ac dipsas et nulle omnino aque qui eduxit rivos de petra durissima
Numérotation du verset Dt. 8,16 
et cibavit te manna in solitudine quod nescierunt patres tui et postquam afflixit ac roboravit ad extremum misertus est tui

roboravit] probavit Weber
Numérotation du verset Dt. 8,17 
ne {t. 1 : Erfurt, f. 193ra ; facsim., p. 385a} [Rusch, f.  193ra ] diceres in corde tuo fortitudo mea et robur meum ac manus mee hec mihi omnia prestiterunt

meum ac] om. Weber
Numérotation du verset Dt. 8,18 
sed recorderis Domini Dei tui quod ipse tibi vires prebuerit ut impleret pactum suum super quo iuravit patribus tuis sicut presens indicat dies
Numérotation du verset Dt. 8,19 
sin autem oblitus Domini Dei tui secutus fueris deos alienos coluerisque illos et adoraveris ecce nunc predico tibi quod omnino disperias10 

deos alienos] inv. Weber 10  disperias] dispereas Weber
Numérotation du verset Dt. 8,20 
sicut gentes quas delebit11  Dominus in introitu tuo ita et vos peribitis si inobedientes fueritis voci Domini Dei vestri.

11  delebit] delevit Weber




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria (Dt. 8), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 22/02/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber07.xml&chapitre=07_8)