initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<08. Iosue*>

Capitulum 19

Numérotation du verset Ios. 19,1 
Et egressa est sors secunda filiorum Simeon per cognationes suas fuitque hereditas
Numérotation du verset Ios. 19,2 
eorum in medio possessionis filiorum Iuda Bersabee et Sabee et Molada
Numérotation du verset Ios. 19,3 
et Asersua Baala et Asem

Asersua Rusch ] Asersual Cava ΘG ΩS ΩJ Weber Baala Ed1455 Rusch ] Balaa ΩM, Bala ΩS ΩJ Clementina Weber
Numérotation du verset Ios. 19,49 
et Heltholath Bethul Arma

Bethul Arma] scrips. cum Weber, Bethularma Rusch
Numérotation du verset Ios. 19,5 
et Sicelech et Bethmarchaboth Asersua

Sicelech] Seceleg Weber Asersua] Asersusa Weber
Numérotation du verset Ios. 19,6 
et Bethlepaboth et Sarohen civitates tredecim et ville earum.

Bethlepaboth] Bethlebaoth Weber Sarohen] Saroen Weber
Numérotation du verset Ios. 19,7 
Aim et Remmon et Athar et Asan civitates quattuor et ville earum.

Aim] Ahin Weber
Numérotation du verset Ios. 19,8 
Omnes viculi per circuitum urbium istarum {t. 1 : Erfurt, f. 239va ; facsim., p. 462a} [Rusch, f.  239va ] usque ad Balaath Berrameth10  contra australem plagam. Fueruntque omnes civitates decem et septem11  . Hec est herfilieditas filiorum Simeon iuxta cognationes suas

Balaath ΩJ Weber ] Balaad ΩM Ed1455 Rusch , Balath ΩS, Baalath Cava Clementina | 10  Berrameth Weber ( ΩSJ etc., Berramech ΩM)] Bercameth Rusch tantum, Bersameth Λ Σ, Betrameth Ed1455 , Beer Ramath Clementina | 11  Fueruntque (Fiunt O ΘHAM*ΩJ* ΩM)… septem Ed1455 Rusch ] om. Weber |
Numérotation du verset Ios. 19,9 
in possessione et funiculo 12  filiorum Iuda quia maior erat et idcirco filii Simeon possederunt 13  in medio hereditatis eius14  .

12  possessione – et –funiculo] inv. Weber | 13  filii Simeon possederunt] inv. Weber | 14  eius] eorum Weber |
Numérotation du verset Ios. 19,10 
Cecidit quoque sors tertia filiorum Zabulon per cognationes suas et factus est terminus possessionis filiorum Zabulon15  usque Sarith.

15  filiorum Zabulon] eorum Weber
Numérotation du verset Ios. 19,11 
Ascenditque de mari et Medalaa et16  pervenit in Debbaseth usque ad torrentem qui est contra Ieconam17 

16  Medalaa et] Medela ac Weber 17  Ieconam] Iecennam Weber
Numérotation du verset Ios. 19,12 
et revertitur de Sarith contra orientem in finem18  Ceseleththabor et egreditur ad Dabereth ascenditque contra Iafie

18  finem] fines Weber
Numérotation du verset Ios. 19,13 
et inde pertransit ad orientalem plagam Getthefer Etthacasin19  et egreditur in Remmon Ampthar20  et Noa

19  Getthefer Etthacasin Weber ] Gethefer et Thacasin Rusch 20  Ampthar Weber ] Amphar Rusc
Numérotation du verset Ios. 19,14 
et circuit ad aquilonem et Nathon. Suntque egressus eius vallis Ieptael
Numérotation du verset Ios. 19,15 
et Catheth et Nehalal21  et Semron et Iedala22  et Bethleem civitates duodecim et ville earum.

21  Nehalal] Naalol Rusch 22  Iedala] Iedaba Rusch
Numérotation du verset Ios. 19,16 
Hec est hereditas tribus filiorum Zabulon per cognationes suas urbes et viculi earum.
Numérotation du verset Ios. 19,17 
Isachar egressa est sors quarta per cognationes suas
Numérotation du verset Ios. 19,18 
fuitque eius hereditas Iezrael et Chasaloth23  et Sunem

23  Chasaloth] Casaloth Rusch
Numérotation du verset Ios. 19,19 
et Afaraim et Seon24  et Naaroth25 

24  Afaraim et Seon] scrips., Affraim et Senon Rusch, Afaraim Seon Weber 25  Naaroth] Anaarath Weber
Numérotation du verset Ios. 19,20 
et Rabboth26  et Cesien Haemes27 

26  Rabboth] Rabbith Weber 27  Cesien Haemes] Cesion Abes Weber
Numérotation du verset Ios. 19,21 
et Rameth et Enganni28  et Henadda29  et Bethsemes30 

28  Enganni] Engannim Weber | 29  Henadda] Enadda Weber | 30  Bethsemes] Bethsefes Weber |
Numérotation du verset Ios. 19,22 
et pervenit terminus eius31  usque Thabor et Seesima32  et Bethsemes erantque33  exitus eius Iordanis34  civitates sedecim et ville earum.

31  eius] om. Weber | 32  Seesima F X O Θ Ω Ed1455 ] Scesima Rusch , Secsima Amiatinus, Sasima ΣTO Ed1530 , Sehesima Clementina | 33  erantque] eruntque Weber | 34  Iordanis] Iordanes Weber |
Numérotation du verset Ios. 19,23 
Hec est possessio filiorum Isachar per cognationes suas urbes et viculi earum.
Numérotation du verset Ios. 19,24 
Ceciditque35  sors quinta tribui filiorum Aser per {t. 1 : Erfurt, f. 239vb ; facsim., p. 462b} [Rusch, f.  239vb ] cognationes suas

35  Ceciditque] Cecidit Weber
Numérotation du verset Ios. 19,25 
fuitque terminus eorum Alchath36  et Oali37  et Bethen38  et Axab

36  Alchath Weber ] Alchat Rusch | 37  et Oali Weber ] Acli ΩF, et Cali Rusch | 38  Bethen ΩF Rusch ] Beten Weber |
Numérotation du verset Ios. 19,26 
Elmelech39  et Amaad et Messal et pervenit usque ad Carmelum maris et Sior et Labanath40 

39  Elmelech] Elmeleth Rusch 40  Sior et Labanath Rusch ] Siorlabanath Weber
Numérotation du verset Ios. 19,27 
ac revertitur contra orientem Bethdagon et pertransit usque Zabulon et vallem Ieptael contra aquilonem in Bethemeth41  et Neiel egrediturque ad levam Cabul42 

41  Bethemeth ΨDM ΩSJ Ed1455 Rusch ] Bethemech ΩM Weber 42  Cabul ΛL F X ΦP ΩMS Ed1455 Clementina ] Cahul Rusch , Chabul ΩJL etc. Weber
Numérotation du verset Ios. 19,28 
et Acran43  et Roob et Ammon44  et Cane45  usque ad Sidonem magnam

43  Acran ΩS Ed1455 Rusch ] Achran Cava L ΣM Amiatinus M ΦRAZGV²PΘAMG ΨBDM ΩJL Weber | 44  Ammon ΩJ*] scrips., Amon Amiatinus etc. Φ Θ ΩL Ed1455 Rusch Weber , Ommon ΩJ² Ommon ΩM Cor3 (al. Ommon (!) sed verior littera Amon, hebr. Hamon et cana), Ominon ΩS, Hamon Clementina | 45  Chana Ed1455 Rusch ] Canan ΩF, Chane ΛH ΨDM ΩJS, Cana Cor3 (hebr.) Ed1530 Clementina , Cane ΛL F X Π ΣO Amiatinus Θ ΩML, Canae restituit Edmaior. Weber |
Numérotation du verset Ios. 19,29 
revertiturque in Horma46  usque ad civitatem munitissimam Tyrum et usque Osa47  eruntque exitus eius in mare de funiculo Acziba

46  Horma Cor3 (hebr.) ΩL Rusch ] Orma Weber 47  Osa ΩJ Weber ] Oza ΩL, Osam Ed1455 Rusch
Numérotation du verset Ios. 19,30 
et Amma et Aphec48  et Roob civitates viginti due et ville earum.

48  Aphec] scrips., Afech Cava ΩJ, Affech ΩFS, Afeg Rusch , Afec hic et ubique Weber , Efech Cor3 (vel)
Numérotation du verset Ios. 19,31 
Hec est possessio filiorum Aser per cognationes suas urbes et viculi earum.
Numérotation du verset Ios. 19,32 
Filiorum Nepthalim sexta pars cecidit per familias suas
marg.|  {t. 1 : Erfurt, f. 239vb ; facsim., p. 462b} [Rusch, f.  239vb ] FILIORUM  NEPTALIM. Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Et Amorreus permansit ut habitaret in Helon, et in Salamin, et ingravata est manus Effrem super eos, et facti sunt tribuarii illi. Hoc iam contra preceptum Domini fiebat et adhuc vivabat Iesus, sed dux in illis preliis pro senectute non erat. Ideo dictum est a Domino : sanctum est ut confortaretur cor illorum qui simul conspiraverunt inire bellum contra Iesum, ne ista illis misericordia preberetur etiam contra preceptum Dei. Si remansissent non expugnati et, senescente Iesu vel defuncto, relinquerentur expugnandi filiis Israel, qui eis contra preceptum Domini possent parcere quod ille non faceret etc.
marg.|  ADAMANTIUS. Iuxta Septuaginta permansit Amorreus habitare in Helon et in Salamin et gravis effecta est manus Effrem super eos. Amorreus interpretatur amarus vel amaritudo. Habitantes ergo in Helon, quod interpretatur arietes, vel in Salamin, que interpretatur pacifici amari. Et arietes sunt qui in agone positi diabolicas structuras expugnare conantur. Pacifici vero qui carnalibus desideriis et concupiscentiis superatis pacem anime gerunt. In utrisque tamen contendit diabolus, id est amaritudo persistere. Si ergo inimica vitius, id est demonis ex amaritudinis turba veniens, obsideat alicuius corpus perturbet et sopiat mentem adhibeantur autem multe orationes, multa ieiunia, multe exorcistarum invocationes {t. 1 : Erfurt, f. 240ra ; facsim., p. 463a} [Rusch, f.  240ra ] et ad hec omnia surdus demon in obsesso corpore persistat, tolerabilius exorcistarum penas ferens et ex Dei nominis invocatione tormenta, quam discedere. Ita intelligendum est quia Amorrei persistunt habitare in Helon et in Salamin, et ut ostenderet scriptura, quia perferentes penas et flagella persistunt dicit quia gravis effecta est super eos manus Effrem, quod fit per exorcistarum manus impositionem vehementius, vel per bonos actus et opera bona. Quanto enim meliora gerimus vel agimus et in optimis conversamur, tanto illis hec graviora efficiuntur. Gratus est illis et acceptus qui in turpitudine et flagitiis vivit. Qui vero in bonis actibus manum super eos gravaverit etiam si penitus expellere non potuerit tribularios eos faciet et subiectos. Et abierunt filii Effrem peragrare terram secundum fines suos.
Numérotation du verset Ios. 19,33 
et cepit terminus de Heleb49  et Helon Sannaim50  et Adami que est Neceb et Iebnael usque Lecum et egressus eorum usque ad Iordanem

49  Heleb Rusch Weber ] Helec ΩJ, Heleph ΩL 50  Sannaim] Sananim ΩL, in Sananim Weber , def. ΩF ( usque ad finem capituli)
Numérotation du verset Ios. 19,34 
revertiturque terminus contra occidentem et Azavoththabor51  atque inde52  egreditur in Ucuca53  et pertransit in Zabulon contra meridiem et in Aser contra occidentem et in Iuda ad Iordanem contra ortum solis

51  et] in ΩM Weber | Azauoththabor Ed1455 Rusch ] Aznoththabor Cor3 (hebr. : in Aznoth idest aures thabor) ΩJL Weber, arnon thabor ΩM , Azanotthabor Clementina | 52  inde] om. ΩM | 53  Ucuca Ed1455 Rusch ] Ucoca ΩM (Učca) ΩL Weber, Hucoca Cava ΩJ ΩS, Hucuca Ed1530 Clementina |
Numérotation du verset Ios. 19,35 
civitates munitissime Aseddim Ser et Ammath et Recchath Chenereth
Numérotation du verset Ios. 19,36 
et Edema et Arama Asor
Numérotation du verset Ios. 19,37 
et Cedes et Edrai Nasor
Numérotation du verset Ios. 19,38 
et Ieron et Magdalel Horem et Bethanath et Bethsemes civitates decem et novem et ville earum.
Numérotation du verset Ios. 19,39 
Hec est possessio tribus filiorum Nepthali per cognationes suas urbes et viculi earum
Numérotation du verset Ios. 19,40 
tribui filiorum Dan per familias suas egressa est sors septima
Numérotation du verset Ios. 19,41 
et fuit terminus possessionis {t. 1 : Erfurt, f. 240ra ; facsim., p. 463a} [Rusch, f.  240ra ] eius Saraa54  et Esthaol55  et Ahirsemes56  , id est civitas Solis57  ,

54  Saraa Rusch Weber ] Sora Cor3 (hebr.) | 55  Esthaol ΩJL Weber ] Hestaol Rusch | 56  Ahirsemes] Airsames ΩJL, Hairsemes Rusch | 57  id est... Solis] + hebr. non hab. sed verbum est interpretis Cor3 |
Numérotation du verset Ios. 19,42 
Selebin et Ahialon58  et Iethela

58  A(h)ialon ΩJ Ed1455 Rusch Clementina Weber ] Hailon ΩS
Numérotation du verset Ios. 19,43 
Helon et Themna et Achron59 

59  Achron Rusch ] Acron Weber
Numérotation du verset Ios. 19,44 
Helcheten60  Gebthon61  et Baaladiud62 

60  Helcheten Rusch ] Helthecen et Weber | 61  Iebton Rusch ] Gebthon Weber | 62  Baaladiud Rusch ] Baalath Iud Weber |
Numérotation du verset Ios. 19,45 
et Bane et Barach63  et Iethremmon64 

63  Bane et Barach] Benebarach Weber 64  Iethremmon ΩS ΩM Rusch ] Gethremmon ΩJL Weber etc.
Numérotation du verset Ios. 19,46 
atque65  Hiercon et Arechon66  cum termino qui respicit Ioppen

65  atque] aque Weber 66  Arechon] Areccon Weber
Numérotation du verset Ios. 19,47 
et ipso fine concluditur. Ascenderuntque filii Dan et pugnaverunt contra Lesen67  ceperuntque eam et percusserunt eam68  in ore gladii et69  possederunt et habitaverunt in ea vocantes nomen eius Lesen Dan70  ex nomine Dan patris sui.

67  Lesen] Lesem Weber | 68  eam] om. Weber | 69  et] ac Weber | 70  Lesen Dan] Lesemdan Weber |
Numérotation du verset Ios. 19,48 
Hec est possessio tribus filiorum Dan per cognationes suas urbes et viculi earum.
Numérotation du verset Ios. 19,49 
Cumque complesset sorte dividere terram71  singulis per tribus suas,
interl.| non ipse presumpsit, factus omnium novissimus, ut esset omnium primus
marg.|  CUMQUE  COMPLESSET  TERRAM  DIVIDERE etc.  ADAMANTIUS. Vide mansuetudinem et humilitatem Iesu, qui digne ferebat nomen veri salvatoris Iesu dederunt, inquit, filii Israel sortem Iesu filio Nave in semetipsis per preceptum Domini etc. Ipse dedit hereditatem omnibus filiis Iuda et Effraim, et dimidie tribui Manasse, et Caleb filio Iephone. Ipse misit ternos viros per singulas tribus qui totam terram peragrarent et describerent in libro, et redeuntes ostenderent sibi et se in novissimis reservavit, et voluit esse omnium novissimus, ut esset omnium primus, nec sibi hereditatem presumit, sed a populo accipit cui dedit. Sed hec figuraliter contingebant illis nobis proposita, ut illud preceptum servemus, quod iste opere complevit. Quanto magnus es, tanto magis humilia te, et ante Dominum invenies gratiam. Et alibi : Si te ducem ordinaverint ne extollaris, sed esto inter eos quasi unus ex ipsis. Vide ergo quomodo erat dux populi, qui eos introduxit {t. 1 : Erfurt, f. 240rb ; facsim., p. 463b} [Rusch, f.  240rb ] in terram sanctam, in terram promissionis. Ipse erat successor Moysi, nec sibi permittit sumere sortem terre, sed dux populi expectat, ut a populo portiunculam accipiat et edificat locum que accipit et extruit, ut vere faciat dignum munere Dei et hereditate divina.
marg.|  Forsitan et populus dat aliquam partem Domino nostro Iesu et velut habitationi eius locum distribuit. Qui enim bonus est dat locum filio Dei in se. Quem locum acceptum in anima Iesus edificat et ornat et facit in eo muros inexpugnabiles et turres excelsas, ut edificet mansionem dignam sibi adornat quoque animam et capacem sapientie ac scientie sue et rationis et totius sanctitatis facit, ut faciat Patrem secunm intrare et mansionem facere, et cibos cenare quos ipse dominaverit. Quod ut consequi mereamur preparemus cor mundum, ut libenter Dominus Iesus introeat cordis nostri hospitium.

71  s. d. - terram] inv. Weber
dederunt filii Israel possessionem
interl.| mundi cordis habitatorem
Iosue filio Nun in medio sui
Numérotation du verset Ios. 19,50 
iuxta preceptum Domini, urbem quam postulavit Thamnathsaraa72  in monte Ephraim et edificavit
interl.| virtutibus

72  Thamnathsaraa ΩL] Thamnathsara ΩJS Ed1530 , Tañathsaraa Rusch, Tannathsara Ed1455 , Tãnatsarea ΩM, Thamnathsera Cor3 (al.), Thamnathseraa Weber
civitatem
interl.| animam cuiusque
habitavitque in ea.
Numérotation du verset Ios. 19,51 
He sunt possessiones quas sorte diviserunt Eleazar sacerdos et Iosue filius Nun et principes familiarum ac tribuum filiorum Israel in Silo coram Domino ad ostium tabernaculi testimonii partitique sunt terram.




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria (Ios. 19), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 16/06/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber08.xml&chapitre=08_19)