initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<08. Iosue*>

Capitulum 9

Numérotation du verset Ios. 9,1 
Quibus auditis cuncti reges trans Iordanem qui versabantur in montanis et campestribus in maritimis ac litore maris Magni, hi quoque qui habitabant iuxta Libanum Etheus et Amorreus et Chananeus Pherezeus et Eveus et Iebuseus,

1 et] + in Weber
Numérotation du verset Ios. 9,2 
congregati sunt pariter ut pugnarent contra Iosue et Israel uno animo eademque sententia.
marg.|  CONGREGATI  SUNT.  ADAMANTIUS . Ex his que gesta sunt Domini Iesu bella et triumphos contemplemur. Quamvis etiam hec in ipso visibiliter cernamus expleta.   Convenerunt enim reges terre senatus populus et principes romani,   ut expugnarent nomen Iesu et Israel simul . Decreverunt enim legibus suis, ut non sint christiani. Omnis civitas, omnis ordo christianum nomen impugnat. Sed sicut tunc omnes reges illi convenientes, nihil contra Iesum facere potuerunt, ita etiam nunc nihil potuerunt vel principes, vel potestates iste contrarie, ut non christianorum genus latius et profundius propagetur. Scriptum est enim quia : « Quantomagis eos humiliabant tanto plures fiebant ». Confidimus autem quia non solum non potuerunt nos obtinere invisibiles inimici, sed velociter Domino nostro Iesu vincente conteretur Sathanas sub pedibus servorum eius.

Cf. Origenes, Homeliae in Ios., IX, 10, SC 71, p. 266-268. [DR2018]
Cf. Ex. 1, 12.
Numérotation du verset Ios. 9,3 
At hi qui habitabant in Gabaon audientes cuncta que fecerat {t. 1 : Erfurt, f. 223ra ; facsim., p. 445a} [Rusch, f.  223ra ] Iosue Hiericho et Hai
marg.|  AT  HI  QUI. ADAMANTIUS. « In domo patris mei mansiones ». Multe sunt et multe differentie eorum qui ad salutem sunt vel veniunt. Unde et Gabaonitas arbitror portiunculam quandam eorum esse qui salvandi sunt, sed non sine nota alicuius infamie.   Ligni enim cesores vel aque gestatores fiunt ad obsequium populi et altaris, quia cum dolo accesserunt ad filios Israel,   pannis calciamentisque veteribus induti ferentes cibum vetusti panis . Hi ergo veniunt ad Iesum cum vetustatibus suis petentes salvari tamen. Sunt enim in Ecclesia credentes quidem et acquiescentes divinis preceptis, erga servos Dei religiosi et officiosi et ad ornatum Ecclesie vel ministerium satis prompti, sed in conversationem propria obsceni et vitiis involuti nec omnino « deponentes veterem hominem cum actibus suis » nihil adhibent emendationis morum vel innovationis. Istis ergo Christus Iesus salutem concedit, sed quandam infamie notam non evadunt. Simile quod in libro Pastoris, de his dicitur. Quia est arbor quedam que ulmus vocatur, que fructum non affert, portat tamen vitem fructiferam. Et sic necessaria est quia frugifere viti sernit, sic Gabaonite non deposuerunt veterem hominem cum actibus suis, sed ministrant sanctis et serviunt et aliquid utilitatis impendunt, et sic ab Iesu salutem cum iuramenti interpositione suscipiunt. Notandum autem quod heretici qui vetus testamentum non recipiunt in hoc loco dicunt : ‘Vide quia nihil humanitatis habuit Iesus Nave filius, ut hominibus, qui ad se supplices venerant salutem concedens notam infamie et iugum servitutis {t. 1 : Erfurt, f. 223ra ; facsim., p. 445a} [Rusch, f.  223ra ] infligeret’. Sed Iesus secundum mensuram fidei ipsorum competenter iudicavit. Sed Raab meretrix, que fide integra credidit cum omni domo sua et exploratores, plena devotione suscepit integre in societatem populi suscepta est et « apposita ad filios Israel ». Isti vero, qui non iam israelitice plebis consortia dilexerunt, quam sue perditionis metu fraudulenter accesserunt ad Iesum, quomodo poterant libertatem vite et regni consortium dolis servilibus promereri ? Propterea cum dicerent :   Audivimus quanta fecit vobis Dominus per mare rubrum et in deserto. Nihil tamen tante fidei dignum gesserunt. Iesus ergo videns angustum in fide propositum moderationem erga eos iustissimam servat, ut salutem mereantur qui parum fidei habent nec tamen summam regni vel libertatis accipiant, quia fides eorum nullo operum nobiliatur acccessu. « Fides autem sine operibus mortua est ». Nobis autem providendum est dum potestatem habemus, ut abiicientes antiquas sordes et pannos vitiorum veteres sociemur israelitice libertati. In lege enim precipitur ne liceat Hebreum puerum si forte in servitutem devenerit amplius servire quam sex annis. In septimo vero liberum dimitti tanta apud Israelitas libertatis cura ! Tu ergo si Hebreus puer es, et in servitium decidisti, puer enim est qui facilitate animi in servitium decidit. « Qui autem peccat, servus est peccati ». In hoc servitium non virilis et perfectus animus decidit, sed puerilis et facilis. Tu ergo si Hebreus puer est, id est fidelis iam baptizatus, et post in peccatum lapsus sufficiat tibi, vi annis servisse. In septimo videne servias, sed redi ad libertatem tuam. Septenarius legem significat mandatorum senarius vero mundum, dum ergo « que mundi sunt » sapis et his {t. 1 : Erfurt, f. 223rb ; facsim., p. 445b} [Rusch, f.  223rb ] exerceris et « secundum carnem cogitas », necesse est te servire peccato. Cum ergo ad septenarium, id est legis scientiam perveneris, tunc require libertatem tuam, ne, si perseveraveris in peccatis defixa in aure nota, quia si commoventis Dei et ad libertatem pristina revocantis verba non audias fias peccati servus in eternum.

Cf. Origenes, Homeliae in Ios., X, 2-3, SC 71, p. 274-278. [DR2018]
Cf. Io. 14, 2.
Cf. Col. 3, 9.
Cf. Ios. 6, 25.
Cf. Iac. 2, 17.
Cf. Ex. 21, 2.
Cf. Io. 8, 34.
Cf. Col. 3, 2.
Cf. Rm. 8, 5.
infligeret] coniec, infigeret Rusch
Numérotation du verset Ios. 9,4 
et callide cogitantes
interl.| non sincere nec integre socii Israelitarum fieri cupientes
tulerunt sibi cibaria, saccos veteres,
interl.| antiquas scilicet sordes et vitiorum pannos veteres
asinis imponentes et utres vinarios scissos atque consutos.
Numérotation du verset Ios. 9,5 
Calciamentaque perantiqua
interl.| "veterem scilicet hominem cum actibus suis"

Col. 3, 9.
que ad indicium vetustatis pittaciis consuta erant, induti veteribus vestimentis, panes quoque quos portabant ob viaticum duri erant et in frusta comminuti.
Numérotation du verset Ios. 9,6 
Perrexeruntque ad Iosue
interl.| Iesum Christum
qui tunc morabatur
interl.| » Ego vobiscum sum usque ad consummationem seculi ».

Mt. 28, 20.
in castris
interl.| sanctis qui semper parati sunt pugnare contra aerias potestates
in Galgala. Et dixerunt ei atque omni simul Israeli :
interl.| revelatione scilicet de qua dicitur : « Revela oculos meos » etc.

Ps. 118, 18 : « Revela oculos meos et considerabo mirabilia de lege tua ».

in Galgala] Galgale Weber
de terra longinqua venimus
pacem vobiscum facere cupientes responderuntque viri Israelite
interl.| alias : filii Israel

Israelite] Israel Weber
ad eos atque dixerunt
Numérotation du verset Ios. 9,7 
ne forte in terra que nobis sorte debetur habitetis et non possimus inire fedus vobiscum.

forte] forsitan Weber inire fedus] inv. Weber
Numérotation du verset Ios. 9,8 
At illi ad Iosue servi inquiunt : Tui sumus quibus Iosue ait : Quinam estis aut unde venistis10   ?

ait q. ΩM. Ed1455 Rusch Ed1530 Clementina ] inv. Cor2 (ant.) Weber | estis ΩM... Rusch Weber ] + vos Φ Π ΣM O Θ P Ψ ΩSF Ed1455 Ed1530 Rusch Cor3 (hebr. ant.) | aut ΛH B ΩM Ed1455 Rusch Ed1530 ] et Weber | 10  venistis Weber ] venitis ΘH² Rusch |
Numérotation du verset Ios. 9,9 
Responderunt :
interl.| Fatentur se divina mirabilia audisse et scire nihil tamen dignum tantarum virtutum admiratione faciunt
De terra longinqua valde venerunt servi tui in nomine Domini Dei tui.
Audivimus enim famam potentie eius cuncta que fecit in Egypto
Numérotation du verset Ios. 9,10 
et duobus Amorreorum regibus trans Iordanem Seon regi Esebon et Og regi Basan qui erat in Astharoth.
Numérotation du verset Ios. 9,11 
Dixeruntque nobis seniores et omnes habitatores terre nostre : Tollite in manibus vestris11  cibaria ob longissimam viam et occurrite eis ac dicite : Servi vestri sumus, fedus inite nobiscum.

11  vestris] om. Weber
Numérotation du verset Ios. 9,12 
En panes quando egressi sumus de domibus nostris ut veniremus ad vos callidos sumpsimus, nunc sicci {t. 1 : Erfurt, f. 223rb ; facsim., p. 445b} [Rusch, f.  223rb ] facti sunt et vetustate nimia comminuti.
Numérotation du verset Ios. 9,13 
Utres vini novos implevimus nunc rupti sunt et soluti. Vestes et calciamenta quibus induimur et que habemus in pedibus ob longitudinem longioris12  vie trite sunt et pene consumpte13  .

12  longioris Cava Λ ΨBD ΩMS Ed1455 Rusch Ed1530 Clementina ] largioris Amiatinus etc. Π Φ Θ ΩJ Weber 13  trite... consumpte] trita... consumpta Weber
Numérotation du verset Ios. 9,14 
Susceperunt igitur de cibariis eorum et os Domini non interrogaverunt.
Numérotation du verset Ios. 9,15 
Fecitque Iosue cum eis pacem et inito federe pollicitus est ut14  non occiderentur principes quoque multitudinis iuraverunt eis.

14  ut] quod Weber
Numérotation du verset Ios. 9,16 
Post dies autem tres initi federis audierunt quod in vicino habitarent et inter eos futuri essent.
Numérotation du verset Ios. 9,17 
Moveruntque castra filii Israel et venerunt in civitates eorum die tertio. Quarum hec vocabula sunt Gabaon et Caphira et Beroth et Chariathiarim.
Numérotation du verset Ios. 9,18 
et non percusserunt eos eo quod iurassent eis principes multitudinis in nomine Domini Dei Israel. Murmuravit itaque omne vulgus contra principes
Numérotation du verset Ios. 9,19 
qui responderunt eis. Iuravimus eis15  in nomine Domini Dei Israel et idcirco non possumus eos contingere.
marg.|  IURAVIMUS  EIS. Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Queritur quomodo iurationem quam servandam crediderunt Hebrei Gabaonitis, quibus ita iuraverant tamquam de longinqua terra venientibus, sicut illi mentiti fuerant. Sciebant enim se debellandos, si cognitum esset Hebreis in ea terra eos habitare, quam erant recepturi. Mentientibus ergo quod de longinqua terra venissent, iuraverunt postquam vero cognoverunt habitare eos, ubi omnes quos invenirent secundum Dei preceptum debellare deberent. Noluerunt tamen frangere iurationem, et quamvis eos mentitos didicissent, parcere maluerunt, cum possent dicere se tamquam illis iurasse, quos esse crediderant, id est de longinquo venientes ; cum vero aliud cognoverent preceptum Domini circa eos fuit implendum, ut sicut ceteri expugnarentur. Deus autem hoc approbavit, nec parcentibus succensuit, quamvis eum non interrogassent, quinam illi essent et cum illos fallere maluisset. Unde credendi sunt, etsi fallere per sua salute voluerunt, non tamen fallaciter Deum timuisse in populo eius. Ideo autem non succensuit Dominus iurantibus aut parcentibus, et postea Gabaonitas ipsos tamquam populi sui homines de domo Saul vindicavit, sicut regnorum ostendit historia. Et quia iuratio sic servata est quamvis hominibus mentitis, ut ad clementiam sententia flecteretur, non displicuit Deo, nam si econtrario iurassent aliquos se interfecturos, quos Gabaonitas in terra proesse putassent, et postea didicissent eos {t. 1 : Erfurt, f. 223va ; facsim., p. 445a} [Rusch, f.  223va ] ab ea terra esse extraneos, et de longinquo ad se venisse non arbitrandum est, quod non essent debellaturi eos causa iurationis implende, cum propter ipsam percendi clementiam sanctus David postquam iuravit se interfecturum Nabal, sciens utique quem fuerat interfecturus, parcere maluit nec iure duriore implere iuramentum magis placere Deo existimans, si quod ira perturbatus iuraverat non fecisset quam si perfecisset.
marg.|  Isidorus HispalensisISIDORUS. Gaboanite significat eos qui credunt et erga servos Dei devoti vel Ecclesie cultum videntur habere nihil tamen emendationis vel devotionis vel innovationis habent in moribus. Tales tantummodo quoddam signum salutis intra Ecclesiam temporaliter preferunt. Inter spiritales autem, id est inter sanctos Dei, regnum eternum vel libertatem non consequuntur.

Cf. Augustinus Hipponensis, Quaestionum in Heptateuchum libri septem, VI, 13, CSEL 28 p. 430.8-431.13. [DR2018]

15  eis] illis Weber
Numérotation du verset Ios. 9,20 
Sed hoc faciemus eis. Reserventur quidem ut vivant ne contra nos ira Domini concitetur si peieraverimus.
Numérotation du verset Ios. 9,21 
sed sic vivant ut in usus universe multitudinis ligna cedant aquasque comportent. Quibus hec loquentibus
Numérotation du verset Ios. 9,22 
vocavit Gabaonitas Iosue et dixit eis : Cur nos decipere fraude16  voluistis ut diceretis procul valde habitamus a vobis cum in medio nostri sitis ?

16  fraude Weber ] om. Rusch tantum
Numérotation du verset Ios. 9,23 
Itaque sub maledictione eritis et non deficiet de stirpe vestra ligna cedens aquasque comportans {t. 1 : Erfurt, f. 223va ; facsim., p. 445a} [Rusch, f.  223va ] in domum Dei mei.
Numérotation du verset Ios. 9,24 
Qui responderunt ei17   : Nuntiatum est nobis servis tuis quod18  promisisset Dominus Deus tuus Moysi servo suo ut traderet vobis omnem terram et disperderet cunctos habitatores eius. Timuimus ergo19  valde et providimus animabus nostris, vestro terrore compulsi et hoc consilium inivimus.

17  ei] om. Weber | 18  quod] que Weber | 19  ergo] igitur Weber |
Numérotation du verset Ios. 9,25 
Nunc autem in manu tua sumus. Quod tibi bonum et rectum videtur fac nobis.
Numérotation du verset Ios. 9,26 
Fecit ergo Iosue ut dixerat et liberavit eos de manibus filiorum Israel ut non occiderentur.
Numérotation du verset Ios. 9,27 
Decrevitque in illo die esse eos in ministerium cuncti populi et altaris Domini cedentes ligna et aquas comportantes usque in presens tempus in loco quem Dominus elegisset.




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria (Ios. 9), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 17/06/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber08.xml&chapitre=08_9)