initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<09. Liber Iudicum*>

Capitulum 10

Numérotation du verset Idc. 10,1 
Post Abimelech surrexit dux in Israel Thola filius Phua patrui Abimelech vir de Isachar qui habitavit in Sanir montis Ephraim
marg.| POST  ABIMELECH. Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Quomodo fuit patruus Abimelech vir de tribu Ysachar, cum Abimelech patrem habuerit Gedeon, de tribu Manasse ? Quomodo ergo Phua et Gedeon fratres fuerunt, ut posset esse Phua patruus Abimelech, cuius filius Thola ipsi Abimelech succederet ? Potuerunt ergo Gedeon et Phua unam habere matrem, ex qua diversis patribus nascerentur et fratres essent, unius matris filii, non unius patris. Solebant enim nubere femine de aliis tribubus in alias. Unde et Saul, cum esset de tribu Beniamin, dedit filiam suam Dauid, homini de tribu Iuda, et sacerdos de tribu Levi duxit filiam Ioram regis, hominis de tribu Iuda. Hinc Elizabeth et Maria cognate in Evangelio leguntur, cum fuerit Elizabeth de filiabus Aaron. Ex quo intelligitur de tribu Levi aliquam nupsisse in tribum Iuda, unde fieret inter ambas illa cognatio, ut Domini caro non solum de regia, sed etiam de sacerdotali stirpe propagaretur.

1 Thola] Tholaa Ed1530 2 Phua ΛL T Φ ΘG Ψ ΩMLP Ed1455 Ed1530 Clementina ] Fua ΩJ, Phoa ΩS Weber
Numérotation du verset Idc. 10,2 
et iudicavit Israel viginti et tribus annis mortuusque est ac sepultus in Sanir.

est – ac sepultus] inv. Weber
Numérotation du verset Idc. 10,3 
Huic successit Iair Galaadites qui iudicavit Israel per viginti et duos annos
Numérotation du verset Idc. 10,4 
habens triginta filios sedentes super triginta pullos asinarum et principes triginta civitatum que ex nomine eius sunt appellate Avothiair id est oppida Iair usque in presentem diem in terra Galaad.

s. a. ΩS Ed1455 Rusch Ed1530 Clementina ] inv. cett. Weber Avothiair ... Ψ ΩM ΩJ Ed1455 Ed1530 Weber ] Anothiair ΩS Rusch , Hauoth Iair Clementina
Numérotation du verset Idc. 10,5 
Mortuusque est Iair ac sepultus in loco cui est vocabulum Camon.

Camon ΩP Rusch Weber ] Chamon ΩL
Numérotation du verset Idc. 10,6 
Filii autem Israel peccatis veteribus iungentes nova fecerunt malum in conspectu Domini et servierunt idolis Baalim et Astharoth et diis Syrie ac Sidonis et Moab et filiorum Ammon et Philistiim dimiseruntque Dominum et non colebant eum.

Baalim plerique codd. edd. Weber ] Bahalim Edmaior. Ammon Cor2 (Ammon per m geminam ant. secundum hebr. ubique scribunt) ΩL Rusch Weber ] Amon ΩP
Numérotation du verset Idc. 10,7 
Contra quos Dominus iratus tradidit eos {t. 1 : Erfurt, f. 245va ; facsim., p.490a} [Rusch, f.  245va ] in manus Philistiim et filiorum Ammon

manus] manu Weber
Numérotation du verset Idc. 10,8 
afflictique sunt et vehementer oppressi per annos decem et octo omnes qui habitabant trans Iordanem in terra Amorrei que est in Galaad,
Numérotation du verset Idc. 10,9 
in tantum ut filii Ammon Iordane transmisso vastarent Iudam et Beniamin et Ephraim. Afflictusque est Israel nimis.
Numérotation du verset Idc. 10,10 
Et clamantes ad Dominum dixerunt : Peccavimus tibi quia dereliquimus Dominum10  Deum nostrum et servivimus Baalim.

10  Dominum] om. Weber
Numérotation du verset Idc. 10,11 
Quibus locutus est Dominus : Numquid non Egyptii et Amorrei filiique Ammon et Philistiim
Numérotation du verset Idc. 10,12 
Sidonii quoque et Amalech et Chanaan oppresserunt vos et clamastis ad me et erui vos de manu eorum ?
Numérotation du verset Idc. 10,13 
Et tamen reliquistis me et coluistis deos alienos. Idcirco non addam ut ultra vos liberem.
Numérotation du verset Idc. 10,14 
Ite et invocate deos quos elegistis. Ipsi vos liberent in tempore angustie.
Numérotation du verset Idc. 10,15 
Dixeruntque filii Israel ad Dominum : Peccavimus, redde tu nobis quicquid tibi placet tantum nunc libera nos.
Numérotation du verset Idc. 10,16 
Que dicentes omnia de finibus suis alienorum deorum idola proiecerunt et servierunt Domino11  Deo qui doluit super miseriis eorum.

11  Domino] om. Weber
Numérotation du verset Idc. 10,17 
Itaque filii Ammon conclamantes in Galaad fixere tentoria contra quos congregati filii Israel in Maspha castrametati sunt.
Numérotation du verset Idc. 10,18 
Dixeruntque principes Galaad singuli ad proximos suos : Qui primus ex12  nobis contra filios Ammon ceperit dimicare erit dux populi Galaad.

12  ex] e Weber




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria (Idc. 10), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 22/04/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber09.xml&chapitre=09_10)