initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<09. Liber Iudicum*>

Capitulum 8

Numérotation du verset Idc. 8,1 
Dixeruntque ad eum viri Ephraim : Quid est hoc quod facere voluisti ut nos non vocares cum ad pugnam pergeres contra Madian iurgantes fortiter et prope vim inferentes ?

1 nos n.] inv. Weber
Numérotation du verset Idc. 8,2 
Quibus ille respondit : Quid enim tale facere potui quale vos fecistis ? Nonne melior est racemus Ephraim vindemiis Abiezer ?
Numérotation du verset Idc. 8,3 
In manus vestras Dominus tradidit principes Madian, Oreb et Zeb. Quid tale facere potui quale vos fecistis ? Quod cum locutus esset requievit spiritus eorum quo tumebant contra eum.

D. tr.] inv. Weber
Numérotation du verset Idc. 8,4 
Cumque venisset Gedeon ad Iordanem, transivit eum cum trecentis viris qui secum erant et pre lassitudine fugientes persequi non poterant.
Numérotation du verset Idc. 8,5 
Dixitque {t. 1 : Erfurt, f. 243va ; facsim., p.486a} [Rusch, f.  243va ] ad viros Socoth date obsecro panes populo qui mecum est quia valde defecerunt ut possimus persequi Zebee et Salmana reges Madian.
Numérotation du verset Idc. 8,6 
Responderunt principes Socoth : Forsitan palme manuum Zebee et Salmana in manu tua sunt et idcirco postulas ut demus exercitui tuo panes.
Numérotation du verset Idc. 8,7 
Quibus ille ait : Cum ergo tradiderit Dominus Zebee et Salmana in manus meas, et cum reversus fuero victor in pace, conteram carnes vestras cum spinis tribulisque deserti.

et cum reversus fuero victor in pace ΣOM ΦP Ψ Ω ΩL] om. Weber etc., Cor2 (quod hic solet interponi sic Et cum... pace nec hebr. nec antiq. habent hic sed sunt verba Gedeon ad viros Phanuel cito post [v. 9])
Numérotation du verset Idc. 8,8 
Et inde conscendens venit in Phanuel, locutusque est ad viros loci illius similia. Cui et illi responderunt sicut responderant viri Socoth.

loci illius] eius loci Weber
Numérotation du verset Idc. 8,9 
Dixit itaque eis : Cum reversus fuero victor in pace, destruam turrim hanc.

itaque] + et Weber
Numérotation du verset Idc. 8,10 
Zebee autem et Salmana requiescebant cum omni exercitu suo. Quindecim enim millia viri remanserant ex omnibus turmis orientalium populorum, cesis centum viginti milibus bellatorum et educentium gladium.

enim millia] inv. Weber
Numérotation du verset Idc. 8,11 
Ascendensque Gedeon per viam eorum qui in tabernaculis morabantur ad orientalem partem Nobe et Iecbaa percussit castra hostium qui securi erant et nihil adversi suspicabantur

Nobe] Nobee Weber
Numérotation du verset Idc. 8,12 
fugeruntque Zebee et Salmana quos persequens Gedeon comprehendit turbato omni exercitu eorum.
Numérotation du verset Idc. 8,13 
Revertensque de bello ante solis ortum,
Numérotation du verset Idc. 8,14 
apprehendit puerum de viris Socoth, interrogavitque eum nomina principum et seniorum Socoth et descripsit septuaginta septem viros.
Numérotation du verset Idc. 8,15 
Venitque ad Socoth et dixit eis : En Zebee et Salmana super quibus exprobrastis mihi dicentes : Forsitan manus Zebee et Salmana in manibus tuis sunt, et idcirco postulas ut demus viris qui lassi sunt et defecerunt panes.
Numérotation du verset Idc. 8,16 
Tulit ergo seniores civitatis et spinas deserti ac tribulos et contrivit cum eis {t. 1 : Erfurt, f. 243vb ; facsim., p.486b} [Rusch, f.  243vb ] atque comminuit viros Socoth.
Numérotation du verset Idc. 8,17 
Turrim quoque Phanuel subvertit occisis habitatoribus civitatis.
Numérotation du verset Idc. 8,18 
Dixitque ad Zebee et Salmana : Quales fuerunt viri quos occidistis in Thabor ? Qui responderunt : Similes tui et unus ex eis quasi filius regis.
Numérotation du verset Idc. 8,19 
Quibus ille respondit : Fratres mei fuerunt filii matris mee. Vivit Dominus quia, si servassetis eos, non vos occiderem.

respondit] ait Weber quia] om. Weber
Numérotation du verset Idc. 8,20 
Dixitque Ietther10  primogenito suo : Surge et interfice eos. Qui non eduxit gladium. Timebat enim quia adhuc puer11  erat.

10  Ietther Weber] Iephter ΩM, Iepther ΩS, Iether ΨDM ΩJ Ed1455 Ed1530 Rusch 11  a. p.] inv. ΩMS
Numérotation du verset Idc. 8,21 
Dixeruntque Zebee et Salmana : Tu surge et irrue in nos quia iuxta etatem robur est hominis. Surrexit Gedeon et interfecit Zebee et Salmana et tulit ornamenta ac bullas quibus colla regalium camelorum decorari solent.
Numérotation du verset Idc. 8,22 
Dixeruntque omnes viri Israel ad Gedeon : Dminare nostri, tu et filius tuus et filius filii tui, quia liberasti nos de manu Madian.
Numérotation du verset Idc. 8,23 
Quibus ille ait : non dominabor vestri nec dominabitur in vos filius meus sed dominabitur vobis12  Dominus.

12  vobis] om. Weber
Numérotation du verset Idc. 8,24 
Dixitque ad eos : Unam petitionem postulo a vobis. Date mihi inaures ex preda vestra. Inaures enim aureas Ismaelite habere consuerant.
Numérotation du verset Idc. 8,25 
Qui responderunt : Libentissime dabimus. Expandentesque super terram pallium proiecerunt in eo inaures de preda
Numérotation du verset Idc. 8,26 
et fuit pondus postulatarum inaurium mille septingenti auri sicli absque ornamentis et monilibus et veste purpurea quibus reges Madian13  uti soliti erant et preter torques aureas14  camelorum.

13  r. M.] inv. Weber 14  aureas] aureos Weber
Numérotation du verset Idc. 8,27 
Fecitque ex eo Gedeon ephod et posuit illud in civitate sua Ephra fornicatusque est omnis Israel in eo et factum est Gedeoni et omni domui eius in ruinam.
marg.| marg.| FECITQUE EX EO  GEDEON. Augustinus Hipponensis AUGUSTINUS. Queritur quid sit ephud vel ephot. Quod quidem si sacerdotale est indumentum, quod plerique dicunt, vel potius superindumentum, quod grece epondima dicitur vel epomis, quod magis superhumerale intelligi potest, merito movet quomodo de tanto auro Gedeon id fecerit. Quia scriptum est : Et factum est pondus inaurium aurearum, quas petierat sicli mille septingenti auri preter brachilia et torques et operimenta purpurea, que erant super reges Madian, preter torques que erant in camelorum cervicibus ; et fecit illud Gedeon in ephud, et statuit illud in civitate sua, et fornicatus est omnis Israel post illud etc. Quomodo ergo ista vestis de tanto auro fieri potuit ? Nam et mater Samuelis fecit illi ephut bath, quod quidem interpetrati sunt ephud lineum, quando eum dedit Domino in templo nutriendum, ubi evidentius apparet hoc genus esse indumenti. An ideo dictum est : statuit illud in civitate sua, ut intelligeretur aureum fuisse factum ? Non enim dictum est ‘posuit’, sed ‘statuit’, quia ita erat solidum, ut statui posset, id est positum staret. Hoc ergo illicitum cum fecisset Gedeon, fornicatus est post illud omnis Israel, id est sequendo illud contra legem Dei.||
marg.| marg.| Unde non frustra queritur, cum idolum non fuerit, id est cuiusquam falsi dei simulacrum, sed ephud, id est unum de sacramentis tabernaculi, quod ad vestem sacerdotalem pertineret, quomodo Scriptura dicat fornicationem populi ista venerantis. Ideo scilicet, quod preter tabernaculum Dei, ubi erant ista que ibi fieri iusserat Deus, extra simile aliquid fieri fas non erat. Ideo factum est Gedeoni et domui eius in scandalum, id est, ut ab offenso Deo discederet, quia et hoc quoddam {t. 1 : Erfurt, f. 243vb ; facsim., p. 486a} [Rusch, f.  243vb ] idoli genus erat quod extra Dei tabernaculum quodlibet manu factum pro Deo coleretur, cum illa ipsa que iussa sunt in tabernaculo fieri ad Dei potius cultum referrentur quam pro deo aut pro dei simulacro colerentur.||
marg.| marg.| Quanquam per ephud ea locutione que significat a parte totum, omnia possunt intelligi que constituit Gedeon in sua civitate, veluti ad colendum Deum, similia tabernaculo Dei. Et ideo per ephot, quia hec est sacerdotalis insigne honoris, ut hoc sit peccatum Gedeon, quod extra Dei tabernaculum fecerit aliquid simile, ubi coleretur Deus. Non quod solido auro velut adorandum constituerit ephud, sed quod ex auro illo fecerit ea que pertinerent ad ornamenta vel instrumenta sacrarii, que omnia per ephud significata sunt. Ipsum quoque ephud non ex solo auro fieri preceptum est, sed hoc est superhumerale sacerdotalis vestis, sed aliquid auri habet. Nam ex auro et iacincto, et purpura, et coccino, et bisso fieri iussum est. Sed quia hec ita posuerunt Septuaginta, ut memoratis omnibus que de spoliis acceperat Gedeon, inferrent : et fecit illud Gedeon in ephud. Videtur ex illo toto hoc factum esse, cum ea locutione que significat a toto partem ita possit intelligi : fecit illud in ephud, quasi"inde fecit ephud", vel"ex eo fecit ephud", non illud totum scilicet in ephud consumens, sed ex illo quantum sufficiebat impendens. Nam in illa interpretatione que ex Hebreo est sic legitur : Fecitque ex eo Gedeon ephot. Quod enim apud Septuaginta ephut, hoc in Hebreo ephot legitur. Non autem omnes sacerdotes tali utebantur superhumerali, quod esset ex auro, iacincto, purpura, coccino et bisso, sed solus summus sacerdos. Non erat ergo tale quod datum est Samueli a matre, cum adhuc puer esset. Unde ephut bath dicitur, id est lineum. Sed Gedeon estimo illud fecisse, quod erat precipuum indumentum {t. 1 : Erfurt, f. 244ra ; facsim., p. 487a} [Rusch, f.  244ra ] sacerdotis, per quod et cetera significata sunt opera sacrarii, quod in sua civitate preter Dei tabernaculum constituit. Et ideo factum est illi et domui eius in scandalum, ut sic interiret filiorum proles numerosa, sicut postea testatur Scriptura.||
marg.| marg.| Augustinus Hipponensis AUGUSTINUS. Intelligendum est per prolepsim dictum esse quod fecerit Gedeon ephot contra legem Dei, ex auro quod devictis hostibus erat ablatum, ut simul diceretur unde erat aurum et quid de illo sit factum. Factum est enim hoc peccatum in fine dierum Gedeon, quando consecuta sunt mala que annectit Scriptura, postquam dixit quot annis in diebus Gedeon terra quievit.||

Cf. 1Rg 2, 18.
Numérotation du verset Idc. 8,28 
Humiliatus est autem Madian coram filiis Israel nec potuerunt ultra cervices elevare15  {t. 1 : Erfurt, f. 244ra ; facsim., p.487a} [Rusch, f.  244ra ] sed quievit terra per quadraginta annos quibus Gedeon prefuit16  .

15  c. e.] inv. Weber 16  ΩJ. p.] inv. Weber
Numérotation du verset Idc. 8,29 
Abiit itaque Ierobaal filius Ioas et habitavit in domo sua
Numérotation du verset Idc. 8,30 
habuitque septuaginta filios qui egressi sunt de femore eius eo quod plures haberet uxores.
Numérotation du verset Idc. 8,31 
Concubina autem illius quam habebat in Sichem genuit ei filium nomine Abimelech.
Numérotation du verset Idc. 8,32 
Mortuusque est Gedeon filius Ioas in senectute bona et sepultus est17  in sepulcro Ioas patris sui in Ephra de familia Ezri.

17  est] om. Weber
Numérotation du verset Idc. 8,33 
Postquam autem mortuus est Gedeon, aversi sunt filii Israel et fornicati sunt in18  Baalim percusseruntque cum Baal fedus ut esset eis in deum
marg.| marg.| POSTQUAM  AUTEM  MORTUUS. Augustinus Hipponensis AUGUSTINUS. Et factum est cum  mortuus esset  Gedeon, et  aversi sunt filii Israel, et fornicati sunt post  Baalim, et posuerunt ipsi sibi Baalberith testamentum,  ut esset eis in deum etc. Et Baalim et Baalberith idola intelligenda sunt. Maior ergo transgressio et fornicatio est a populo post mortem Gedeon, quam illo vivo preter ephut. Quod etsi illicite factum erat, tamen de sacramentis tabernaculi erat ; hec vero idolatria non habet vel falsam paterne religionis defensionem. Unde, etiam si in fine temporis Gedeon ephut factum est, sed ante ita Deus patienter tulit, ut pax in terra perseveraret, quia, licet factum erat quod prohibuerat, non tamen longe recesserat ab illo, qui tale aliquid in tabernaculo suo in honorem suum fieri iusserat. Nunc vero graviora commissa, et aperta post idola fornicationem populi noluit esse inpunitam.||

18  sunt in] cum Weber
Numérotation du verset Idc. 8,34 
nec recordati sunt Domini Dei sui qui eruit eos de manu inimicorum suorum omnium19  per circuitum

19  inim. suorum – o.] inv. Weber
Numérotation du verset Idc. 8,35 
nec fecerunt misericordiam cum domo Ierobaal Gedeon iuxta omnia bona que fecerat Israeli.




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria (Idc. 8), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 15/10/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber09.xml&chapitre=09_8)