initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<12. *Liber Regum primus*>

Capitulum 29

Numérotation du verset 1Rg. 29,1 
Congregata sunt ergo agmina Philistiim universa in Aphec, sed et Israel castrametatus est super fontem qui erat in Iezrael.

1 agmina Philistiim universa] Philistiim universa agmina Weber
Numérotation du verset 1Rg. 29,2 
Et satrape quidem Philistiim incedebant in centuriis 
interl.|  unde centurio et qui tribunus
et millibus David autem et viri eius erant in novissimo agmine cum Achis.
Numérotation du verset 1Rg. 29,3 
Dixeruntque principes Philistiim ad Achis : Quid sibi volunt Hebrei isti ? Et ait Achis ad principes Philistiim : Numquid ignoratis David qui fuit servus Saul regis Israel, et est apud me multis diebus, vel annis, et non inveni in eo quicquam mali
interl.|  infidelitatis

ad Achis Cava Σ Λ Rusch Clementina ] om. Weber | Numquid] num Weber | mali] om. Weber |
ex die qua transfugit ad me usque ad diem hanc ?
Numérotation du verset 1Rg. 29,4 
Irati sunt autem adversum eum principes et dixerunt ei : Revertatur et sedeat in loco suo in quo constituisti eum, et non descendat nobiscum in prelium, ne fiat nobis adversarius cum preliari ceperimus quomodo enim placare aliter poterit dominum suum nisi in capitibus nostris ?
interl.|  amputatis

principes] + Philistiim Weber | revertatur] + vir Weber | placare aliter] inv. Weber |
Numérotation du verset 1Rg. 29,5 
Nonne iste est David cui cantabant in choris dicentes : Percussit Saul in millibus suis et David in decem millibus suis ?
marg.|  {t. 2 : Erfurt, f. 23va ; facsim., p. 46a} [Rusch, f.  23va ] PERCUSSIT SAUL IN MILLIBUS. Invidentes glorie David aiunt eum pugnasse tantum in decem millibus quasi minoris potentie Saul autem in millibus quasi innumerabilibus, nec addunt quot percussi invidentes illorum laudi vel ne suos terrerent. In vetustissimis libris non habetur millibus sed tantum mille et decem millia tantum.

in choris Λ D Φ Rusch Clementina ] in choro Weber
Numérotation du verset 1Rg. 29,6 
Vocavit ergo Achis David et dixit ei : Vivit Dominus, quia rectus es tu et bonus in conspectu meo et exitus tuus, et introitus tuus mecum est
interl.|  apud me acceptus est

dixit] ait Weber
in castris, et non inveni in te quicquam mali ex die qua venisti ad me usque ad diem hanc, sed satrapis non places.
Numérotation du verset 1Rg. 29,7 
Revertere ergo, et vade in pace et non offendas10  oculos satraparum {t. 2 : Erfurt, f. 23vb ; facsim., p. 46b} [Rusch, f.  23vb ] Philistiim.

10  offendas A Σ Rusch Clementina ] offendes Weber
Numérotation du verset 1Rg. 29,8 
Dixitque David ad Achis : Quid enim feci ? Et quid invenisti in me servo tuo a die qua fui in conspectu tuo usque in diem hanc ut non veniam et pugnem contra inimicos domini mei regis ?
Numérotation du verset 1Rg. 29,9 
Respondens autem Achis locutus est ad David : Scio quia bonus es tu in oculis meis sicut angelus Dei, sed principes Philistiim dixerunt non ascendet nobiscum in prelium.
Numérotation du verset 1Rg. 29,10 
Igitur consurge mane tu et servi domini tui qui venerunt tecum et cum de nocte surrexeritis et ceperit dilucescere pergite.
Numérotation du verset 1Rg. 29,11 
Surrexit itaque David de nocte11  , ipse et viri eius, ut proficiscerentur mane, et reverterentur ad terram Philistiim : Philistiim autem ascenderunt in Iezrael.

11  David - de nocte] inv. Weber




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria (1Rg. 29), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 17/02/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber12.xml&chapitre=12_29)