initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<13. *Liber Regum secundus*>

Capitulum 15

Numérotation du verset 2Rg. 15,1 
Igitur post hec
marg.|  {t. 2 : Erfurt, f. 36ra ; facsim., p. 71a} [Rusch, f.  36ra ] IGITUR  POST  HEC. Duobus annis mansit in Hierusalem et regem non vidit, tertio introductus est coram rege, quarto fecit sibi currus et equites quo transacto expulit patrem de regno, nec pro seductione et interfectione sacerdotum eiectus est de regno, sed pro adulterio et homicido Nathan cuncta predicente.
fecit sibi Absalom currus et equites et quinquaginta viros qui precederent eum.

currus] currum Weber
Numérotation du verset 2Rg. 15,2 
Et mane consurgens Absalom stabat iuxta introitum porte in via et omnem virum qui habebat negotium ut veniret ad regis iudicium vocabat Absalom ad se et dicebat : De qua civitate es tu ? Qui respondens aiebat : Ex una tribu Israel ego sum servus tuus.

in via] om. Weber
Numérotation du verset 2Rg. 15,3 
Respondebatque ei Absalom : Videntur mihi sermones tui boni et iusti, sed non est qui te audiat constitutus a rege. Dicebatque Absalom :
Numérotation du verset 2Rg. 15,4 
Quis me constituat iudicem super terram ut ad me veniant omnes qui habent negotium et iuste iudicem ?
Numérotation du verset 2Rg. 15,5 
Sed et cum accederet ad eum homo ut salutaret illum, extendebat manum suam et apprehendens osculabatur eum.
Numérotation du verset 2Rg. 15,6 
Faciebatque hoc omni Israel venienti ad iudicium ut audiretur a rege et sollicitabat corda virorum Israel.

venienti] qui veniebat Weber
Numérotation du verset 2Rg. 15,7 
Post quattuor autem annos,
interl.|  in hebraica veritate quadraginta
interl.|  reversionis
marg.|  POST  QUADRAGINTA  AUTEM  ANNOS etc. Quadragesimus annus agebatur ex quo Saul Nobe civitatem subvertit et nonaginta quinque sacerdotes propter David interemit. Ideo hic quadragesimus annus ponitur, ut monstretur divinam ultionem suscitari super David, eo quod Abimelech sacerdotem fefellit, et tante cedis causa fuit. In mendosis autem codicibus ‘quattuor’ non ‘quadraginta’ leguntur, sed in hebrea veritate non ‘quattuor’ sed ‘quadraginta’. Si quis vero contentiosus quattuor annos esse asserit, ex quo Absalom Amnon interfecit, usque quo patri dixit :  VADAM  ET  REDDAM  VOTA  MEA  QUE  NOVI  DOMINO  IN  HEBRON. Plane erat {t. 2 : Erfurt, f. 36rb ; facsim., p. 71b} [Rusch, f.  36rb ] cum Absalom interfecto Amnon in Gessur apud Tholomai regem tribus annis, et in Hierusalem revocatus non viso patre, duobus annis moratus fuerit, et sexto anno faciem patris viderit, dum contra eum perduellionem moverit. Vota namque se vouisse mentiendo dixit quasi oraturus in loco ubi requiescunt Abraham Isaac et Iacob.

Cf. 1Rg. (1Sm.) 22, 18.
Cf. Gn. 25, 9.
Cf. Gn. 49, 31.
Cf. Gn. 50, 13.
dixit Absalom ad regem : Vadam et reddam vota mea que vovi Domino in Hebron.
Numérotation du verset 2Rg. 15,8 
Vovens enim vovit servus tuus cum esset in Gessur Syrie dicens : Si reduxerit me Dominus in Hierusalem sacrificabo Domino.
Numérotation du verset 2Rg. 15,9 
Dixitque ei rex David : Vade in pace et surrexit et abiit in Hebron.

David] om. Weber
Numérotation du verset 2Rg. 15,10 
Misit autem Absalom exploratores in universas tribus Israel dicens : Statim ut audieritis clangorem bucine dicite : Regnavit Absalom in Hebron.
Numérotation du verset 2Rg. 15,11 
{t. 2 : Erfurt, f. 36rb ; facsim., p. 71b} [Rusch, f.  36rb ] Porro cum Absalom ierunt ducenti viri de Hierusalem vocati euntes simplici corde et causam penitus ignorantes.
Numérotation du verset 2Rg. 15,12 
Accersivit quoque Absalom Achitophel Gilonitem consiliarium David de civitate sua Gilo. Cum immolaret victimas, facta est coniuratio valida populusque concurrens augebatur cum Absalom.

facta] et praem. Weber
Numérotation du verset 2Rg. 15,13 
Venit igitur nuntius ad David dicens : Toto corde universus Israel sequitur Absalom.
Numérotation du verset 2Rg. 15,14 
Et ait David servis suis qui erant cum eo in Hierusalem : Surgite et fugiamus, neque enim erit nobis effugium a facie Absalom. Festinate egredi, ne forte veniens occupet nos, et impellat super nos ruinam, et percutiat civitatem in ore gladii.

et] om. Weber
Numérotation du verset 2Rg. 15,15 
Dixeruntque servi regis ad eum : Omnia quecumque preceperit dominus noster rex libenter exsequimur servi tui.
Numérotation du verset 2Rg. 15,16 
Egressus est ergo rex et universa domus eius pedibus suis, et dereliquit rex decem mulieres concubinas ad custodiendam domum.
Numérotation du verset 2Rg. 15,17 
Egressusque rex et omnis Israel pedibus suis, stetit procul a domo.
Numérotation du verset 2Rg. 15,18 
Et universi servi eius ambulabant iuxta eum, et legiones Cerethi et Phelethi et omnes Gethei pugnatores validi sexcenti viri, qui secuti eum fuerant de Geth, precedebant regem.

pugnatores validi] om. Weber
Numérotation du verset 2Rg. 15,19 
Dixit autem rex ad Ethai Getheum : Cur venis nobiscum ? Revertere et habita cum rege, quia peregrinus es, et egressus de loco tuo.
Numérotation du verset 2Rg. 15,20 
Heri venisti et hodie compelleris nobiscum egredi. Ego autem vadam quo iturus sum. Revertere {t. 2 : Erfurt, f. 36va ; facsim., p. 72a} [Rusch, f.  36va ] et reduc tecum fratres tuos et Dominus faciat tecum misericordiam et veritatem quia ostendisti gratiam et fidem.

compelleris] inpelleris Weber et Dominus… quia] om. Weber
Numérotation du verset 2Rg. 15,21 
Et respondit Ethai regi dicens : Vivit Dominus et vivit dominus meus rex, quoniam in quocumque loco fueris domine mi rex, sive in morte, sive in vita ibi erit servus tuus.
Numérotation du verset 2Rg. 15,22 
Et ait David Ethai : Veni et transi. Et transivit Ethai Getheus et rex10  et omnes viri qui cum eo erant et reliqua multitudo.

10  et rex] om. Weber
Numérotation du verset 2Rg. 15,23 
Omnesque flebant voce magna et universus populus transibat11  . Rex quoque transgrediebatur torrentem Cedron et cunctus populus incedebat contra viam Olive que respicit ad desertum.

11  transibat] transiebat Weber
Numérotation du verset 2Rg. 15,24 
Venit autem et Sadoc
interl.|  sacerdos
et universi levite cum eo, portantes arcam federis Domini12  et deposuerunt arcam Dei.
marg.|  {t. 2 : Erfurt, f. 36va ; facsim., p. 72a} [Rusch, f.  36va ] ET  DEPOSUERUNT  ARCAM. Ut ab Abiathar sacerdote consuleretur Deus quo deberet ire David.

12  Domini] Dei Weber
Et ascendit
interl.|  ad orationem ut ab omnibus videri posset
Abiathar, donec expletus est omnis populus qui egressus fuerat de civitate.
Numérotation du verset 2Rg. 15,25 
Et dixit rex ad Sadoc :
interl.|  quia responsum datum non est
marg.|  SADOC. Iustus is gestat personam sanctorum qui tempore passionis Domini corpore quidem discesserunt, verum dilectione separati non sunt.
Reporta arcam Dei in urbem. Si invenero gratiam in oculis Domini reducet me et ostendet mihi eam et tabernaculum suum.
Numérotation du verset 2Rg. 15,26 
Si autem dixerit : Non places, presto sum. Faciat quod bonum est coram se.
Numérotation du verset 2Rg. 15,27 
Et dixit rex ad Sadoc sacerdotem : O videns,
interl.|  id est propheta quando scilicet consulto Deo populo predicebat futura
revertere in civitatem in pace et Achimaas filius tuus et Ionathan filius Abiathar, duo filii vestri, sint vobiscum.
Numérotation du verset 2Rg. 15,28 
Ecce ego abscondar in campestribus deserti, donec veniat sermo a vobis indicans mihi.
interl.|  quid agam
Numérotation du verset 2Rg. 15,29 
Reportaverunt igitur Sadoc et Abiathar arcam Dei in13  Hierusalem et manserunt ibi.

13  in] om. Weber
Numérotation du verset 2Rg. 15,30 
Porro David ascendebat {t. 2 : Erfurt, f. 36vb ; facsim., p. 72b} [Rusch, f.  36vb ] clivum Olivarum scandens et flens, operto capite
interl.|  ne videretur flere
et nudis pedibus incedens, sed et omnis populus qui erat cum eo operto capite ascendebat plorans.
Numérotation du verset 2Rg. 15,31 
Nuntiatum est autem David quod et Achitophel esset in coniuratione cum Absalom. Dixitque David : Infatua queso, Domine14  , consilium Achitophel.

14  Domine… Achitophel] inv. Weber
Numérotation du verset 2Rg. 15,32 
Cumque ascenderet David summitatem montis in quo adoraturus erat Dominum ecce occurrit ei Chusi15 
marg.|  {t. 2 : Erfurt, f. 36vb ; facsim., p. 72b} [Rusch, f.  36vb ] CHUSI. Amicus David Chusi interpretatur ‘festinans’, qui Hierusalem revertens consilium Achitophel dissipavit, significat discipulos Domini ex Iudeis occultos Nichodemum, Ioseph et similes.

15  Chusi] Husai Weber
Arachites scissa veste et terra pleno capite.
Numérotation du verset 2Rg. 15,33 
Et dixit ei David : Si veneris mecum eris mihi oneri.
Numérotation du verset 2Rg. 15,34 
Si autem in civitatem revertaris et dixeris Absalom : Servus tuus sum, rex, sicut fui servus patris tui, sic ero servus tuus, dissipabis consilium Achitophel.
Numérotation du verset 2Rg. 15,35 
Habes autem tecum Sadoc et Abiathar sacerdotes et omne verbum quodcumque audieris de domo regis, indicabis Sadoc et Abiathar sacerdotibus.
Numérotation du verset 2Rg. 15,36 
Sunt autem cum eis duo filii eorum Achimaas Sadoc et Ionathan filius16  Abiathar et mittetis per eos ad me omne verbum quod audieritis.

16  filius] om. Weber
Numérotation du verset 2Rg. 15,37 
Veniente ergo Chusi17  amico David in civitatem, Absalom quoque ingressus est Hierusalem et Achitophel cum eo18  .

17  Chusi] Husai Weber 18  et… eo] om. Weber




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria (2Rg. 15), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 25/04/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber13.xml&chapitre=13_15)