initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<13. *Liber Regum secundus*>

Capitulum 24

Numérotation du verset 2Rg. 24,1 
Et addidit furor Domini
interl.|  Satan
irasci contra Israel.
interl.|  Paralipomenon : « Consurrexit Satan adversus Israel, et incitavit David ut numeraret populum »
marg.|  ET  ADDIDIT  FUROR etc. Gregorius MagnusGREGORIUS. Pro qualitatibus subditorum disponuntur acta regentium, ut sepe pro malo gregis, etiam vere boni delinquat vita pastoris. David enim, Deo teste, laudatus secretorum Dei conscius, tumore repentine elationis inflatus, populum numerando peccavit, et populus penam suscepit, quia secundum merita plebium disponuntur corda rectorum. Iustus vero iudex peccantis vitium ex ipsorum animadversione corripuit quorum causa peccavit. Sed quia propria voluntare superbiens a culpa alienus non fuit, vindictam etiam ipse suscepit. Ira enim que corporaliter populum perculit, ipsum quoque dolore prostravit. Ita enim iuncta sunt merita rectorum et plebium ut sepe ex culpa pastorum deterior fiat vita plebium, et ex merito plebium mutetur vita pastorum. Sed quia rectores habent iudicem suum, non temere iudicent subditi vitam regentium. Per semetipsum enim Dominus : « aes nummulariorum fudit et cathedras vendentium columbas evertit », significans quia per magistros vitam iudicat plebium per semetipsum facta magistrorum, quamvis etiam subditorum vitia que a magistris dissimulantur vel iudicari nequeunt, eius iudicio reserventur dum ergo salva fide res agitur virtutis est meritum quidquid prioris est tolerare. Debet tamen humiliter suggeri si forte valeat quod displicet emendari. Sed curandum est ne in superbiam transeat {t. 2 : Erfurt, f. 43vb ; facsim., p. 86b} [Rusch, f.  43vb ] iustitie inordinata defensio, et dum rectitudo in caute dirigitur, magistra rectitudinis humilitas amittatur, ne eum preesse quis despiciat quem forte in aliquo reprehendat. Contra hunc tumorem superbie propria infirmitas incessanter attendatur. Vires enim nostras veraciter examinare negligimus, et quia de nobis fortia credimus prelatos districte iudicamus. Quo enim nos minus agnoscimus, illos quos reprehendere nitimur plus videmus. Singula hec mala sunt, que sepe a subditis in prelatis, sepe a prelatis in subditis committuntur, quia prelati subditos minus sapientes arbitrantur, et subiecti rectorum facta iudicant et si regimen tenere contingeret se melius agere putant. Unde rectores minus prudenter que agenda sunt vident, quia eorum oculos nebula elationis obscurat et sepe subiectus factus prelatus hoc facit, quod dum subditus fuerat arguebat, ut quia illa que iudicaverat perpetrat, saltem quia iudicavit erubescat. Sicut igitur prelatis curandum est, ne eorum corda singularis sapientie locus superior extollat, ita subiectis providendum, ne sibi rectorum facta displiceant. Si autem magistrorum vita iure reprehenditur, oportet ut subditi eos etiam cum displicent venerentur. Sed sollerter intuendum est ne eum quem venerari necesse est, imitari appetas aut quem imitari despicis venerari contemnas. Subtilis enim via tenenda est rectitudinis et humilitatis, ut sic magistrorum facta displiceant, ut subditorum mens a magisterii reverentia non recedat.

Cf. 1Par. 21, 1.
Cf. Io. 21, 12.
Commovitque David in eis dicentem ad Ioab : Vade numera Israel et Iudam.

ad Ioab] om. Weber
Numérotation du verset 2Rg. 24,2 
interl.|  fastu superbie factus
ad Ioab principem exercitus sui : Perambula omnes tribus Israel, a Dan usque Bersabee, et numera omne populum ut sciam numerum eius.

numera] numerate Weber omne] om. Weber
Numérotation du verset 2Rg. 24,3 
Dixitque Ioab regi : Adaugeat Dominus Deus tuus ad populum tuum
interl.|  tantum

tuum] om . Weber
quantus nunc est.
interl.|  ut sit duplo tantus
Iterumque centuplicet in conspectu domini mei regis, sed quid sibi dominus meus rex vult in re huiuscemodi ?
Numérotation du verset 2Rg. 24,4 
Obtinuit autem sermo regis verba Ioab et principum exercitus. Egressusque est Ioab et principes militum a facie regis ut numerarent populum Israel.
Numérotation du verset 2Rg. 24,5 
Cumque pertransissent Iordanem, venerunt in Aroer ad dexteram urbis que est in valle Gad.
Numérotation du verset 2Rg. 24,6 
Et per Iazer transierunt in Galaad, et in terram inferiorem Hosdi et venerunt in Dan silvestria. Circumeuntesque iuxta Sidonem

Hosdi] Hodsi Weber
Numérotation du verset 2Rg. 24,7 
transierunt prope menia Tyri et omnem terram Evei et Chananei, veneruntque ad meridiem Iuda in Bersabee.

prope] propter Weber Evei Ed1455 Rusch ] Evehi Ω, Hevei Clementina Weber
Numérotation du verset 2Rg. 24,8 
Et lustrata universa terra affuerunt post novem menses et viginti dies in Hierusalem.
Numérotation du verset 2Rg. 24,9 
Dedit ergo Ioab numerum descriptionis populi regi,
marg.|  DEDIT  ERGO  IOAB  NUMERUM  DESCRIPTIONIS. Notandum quia in Paralipomenon legitur : « Mille millia centum millia de Israel et de Iuda quadringenta septuaginta millia », quos intelligendum est Ioab numerasse sed noluisse ostendere, nisi quanti in Samuelis libro scribuntur.

Cf. 1Par. 21, 5.
et inventa sunt de Israel octingenta millia virorum fortium qui educerent gladium, et de Iuda quingenta millia pugnatorum.
Numérotation du verset 2Rg. 24,10 
Percussit autem cor David eum postquam numeratus est populus et dixit David ad Dominum : Peccavi valde in hoc facto, sed {t. 2 : Erfurt, f. 44ra ; facsim., p. 87a} [Rusch, f.  44ra ] precor, Domine, ut transferas iniquitatem servi tui, quia stulte egi nimis.
Numérotation du verset 2Rg. 24,11 
Surrexit itaque David mane, et sermo Domini factus est ad Gad prophetam
marg.|  {t. 2 : Erfurt, f. 44ra ; facsim., p. 87a} [Rusch, f.  44ra ] SERMO  DOMINI  FACTUS  EST  AD etc. In Exodo scriptum est : « Quando tuleris summam filiorum Israel iuxta numerum dabunt singuli pretium pro animabus suis Domino et non erit plaga in eis » etc. Hoc oblitus David facere offendit Deum et facta est plaga in Israel. Hinc Flavius IosephusIOSEPHUS ait : Prophetis declarantibus David quod Deus irasceretur, supplicavit ut propitius esset et veniam daret. Gad ergo prophetam misit ad eum Deus tres supplicii condiciones portantem. Utrum scilicet vellet famen in provincia generari annis septem, aut tribus mensibus pugnando vinceretur ab hostibus, aut morbus et languor accederet tribus diebus Hebreis. Cumque propheta urgendo responsionem exigeret quam Domino renuntiaret, cogitans rex quia si famem eligeret contra alios hoc facere videretur, cum ipse multa frumenta haberet nec inopiam sustineret, reliquis vero angustia esset. Si vero eligeret trium mensium victoriam hostium ipse habens, circa se viros fortissimos et custodes nihil timeret sed neci exercitus subiaceret communem potius passionem et omnibus equalem elegitur dicens : Multo melius est in Dei quam hostium manus incidere. Quod propheta renuntiavit Domino, qui interitum misit in exercitum Hebreorum. Moriebantur non uno modo ut languor posset facile agnosci, sed mors quidem in omnibus alius super alium moriebatur, alii super sepeliendis moriebantur et latenter imminens malum velociter afferebat interitum. Incipiente pestifero languore ab hora matutina usque ad horam prandii consumpta sunt septuaginta millia.   Erat autem angelus Domini iuxta aream Areune Iebusei   . In Paralipomenon quoque scriptum est : « Porro angelus Domini stabat iuxta aream ornam Iebusei ». Levansque David oculos suos, vidit angelum Domini inter terram et celum, et evaginatum gladium in manu eius et versum contra Hierusalem. Et ceciderunt tam ipse quam {t. 2 : Erfurt, f. 44rb ; facsim., p. 87b} [Rusch, f.  44rb ] maiores natu vestiti ciliciis et proni in terram.

Ex. 30, 12.
2Rg. (2Sm.) 24, 16.
1Par. 21, 15.
Fontes : cf. < Parall . > Glossa ordinaria (1Par. 21, 15).

prophetam] propheten Weber
et videntem David dicens :
Numérotation du verset 2Rg. 24,12 
Vade et loquere ad David : Hec dicit Dominus. Trium tibi datur optio. Elige unum quod volueris ex his ut faciam tibi.
Numérotation du verset 2Rg. 24,13 
Cumque venisset Gad ad David nuntiavit ei dicens : Aut septem annis veniet tibi fames in terra tua,
marg.|  AUT  SEPTEM  ANNIS. Et videtur quia qui pane verbi Dei per gratiam septiformis Spiritus non pascuntur, septem annis famem sustinent et qui in nomine Trinitatis regenerati non sunt, hostibus, id est demonibus, resistere non valent, sed pestilentia impietatis increduli moriuntur.
aut tribus mensibus fugies adversarios tuos et illi persequentur, aut certe tribus diebus erit pestilentia in terra tua. Nunc ergo delibera et vide quem respondeam ei qui me misit sermonem.
Numérotation du verset 2Rg. 24,14 
Dixit autem David ad Gad : Coartor undique10  nimis, sed melius est ut incidam in manu Domini, multe enim misericordie eius sunt, quam in manu hominis.

Coartor] artor Weber 10  undique] om. Weber
Numérotation du verset 2Rg. 24,15 
Immisitque Dominus pestilentiam in Israel de mane usque ad tempus constitutum, et mortui sunt ex populo a Dan usque Bersabee septuaginta millia virorum.
Numérotation du verset 2Rg. 24,16 
Cumque extendisset manum suam11  angelus Domini12  super Hierusalem ut disperderet eam. Misertus est Dominus super afflictione et ait angelo percutienti populum : Sufficit nunc. Contine manum tuam. Erat autem angelus Domini iuxta aream Areuna Iebusei
interl.|  ipsa est Hierusalem
marg.|  IUXTA  AREAM  AREUNA. Area   Areuna  : Ecclesia est gentium in qua postquam altare fidei verus David erexit, confestim mors impietatis cessat, hanc   aream David quinquaginta siclis emit, quia Christus per septiformis Spiritus gratiam cunctis delictis omissis, gentilitatem in domum sibi sempiternam sanctificavit.
marg.|   Areuna interpretatur arca, Ornam vero lumen nobis. Bene ergo David volens placare Dominum altare iubetur in area   Areune vel orne constituere, quia aliter non placatur Deus ab homine nisi in arca cordis per lumen recte fidei et vere dilectionis constituat altare humilitatis in quo offerat sacrificium oblationis et laudis. Unde : « Sacrificium laudis honorificabit me » et : « Sacrificium Deo spiritus contribulatus » etc. Area   Areune vel orne ipsa est Hierusalem.

Ps. 49, 23.
Ps. 50, 19.
Fontes : cf. < Parall . > Glossa ordinaria (1Par. 21, 15).

11  suam] om. Weber 12  Domini] Dei Weber
Numérotation du verset 2Rg. 24,17 
Dixitque David ad Dominum cum vidisset angelum {t. 2 : Erfurt, f. 44rb ; facsim., p. 87b} [Rusch, f.  44rb ] cedentem populum. Ego sum qui peccavi, et13  ego inique egi. Isti qui oves sunt quid fecerunt ? Vertatur obsecro manus tua contra me et contra domum patris mei.

13  et] om. Weber
Numérotation du verset 2Rg. 24,18 
Venit autem Gad ad David in die illa et dixit ei : Ascende, constitue Domino altare in area Areuna Iebusei.
Numérotation du verset 2Rg. 24,19 
Et ascendit David iuxta sermonem Gad quem preceperat ei Dominus.
Numérotation du verset 2Rg. 24,20 
Conspiciensque Areuna animadvertit regem et servos eius transire ad se,
Numérotation du verset 2Rg. 24,21 
et egressus adoravit regem prono vultu in terram14  et ait : Quid cause est ut veniat dominus meus rex ad servum suum ? Cui David ait : Ut emam a te aream et edificem altare Domino, et cesset interfectio que grassatur in populo.

14  terram] terra Weber
Numérotation du verset 2Rg. 24,22 
Et ait Areuna ad David : Accipiat et offerat dominus meus rex sicut ei placet. Habes boves in holocaustum et plaustrum et iuga boum in usum lignorum.
Numérotation du verset 2Rg. 24,23 
Omnia dedit Areuna15  regi. Dixitque Areuna ad regem : Dominus Deus tuus suscipiat votum tuum.

15  Areuna] + rex Weber
Numérotation du verset 2Rg. 24,24 
Cui respondens rex ait : Nequaquam ut vis, sed emam pretio a te, et non offeram Domino Deo meo holocausta gratuita. Emit ergo David aream et boves argenti siclis quinquaginta.
interl.|  in Paralipomenon legitur : « Dedit ergo David Ornam pro loco siclos auri iustissimi ponderis sexcentos ». Intelligendum est enim boves argenti siclis quinquaginta, aream vero sexcentis aureis emisse

1Par. 21, 25.
Numérotation du verset 2Rg. 24,25 
et edificavit ibi David altare Domino, et obtulit holocausta et pacifica. Et repropitiatus est Dominus terre et cohibita est plaga ab Israel.
marg.|  ET  OBTULIT  HOLOCAUSTA etc. Hinc in Paralipomenon : « Tabernaculum quod fecerat Moyses in deserto et altare holocaustorum ea tempestate erat in excelso Gabaon. Et non prevaluit David ire ad altare ut obsecraret Dominum. Nimio enim timore fuerat perterritus, videns gladium angeli Domini. Dixitque David : Hec est domu Dei » etc. In hoc loco secundum Hebreos voluit Abraham offerre filium cum aries subito apparuit quem assumens obtulit pro filio.

1Par. 21, 29-22, 1.
Cf. Gn. 22, 10-18.




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria (2Rg. 24), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 22/04/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber13.xml&chapitre=13_24)