initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<13. *Liber Regum secundus*>

Capitulum 4

Numérotation du verset 2Rg. 4,1 
Audivit autem Isboseth filius Saul quod cecidisset Abner in Hebron et dissolute sunt manus eius
interl.|  fortitudo

1 Isboseth] om. Weber
omnisque Israel perturbatus est.
interl.|  ignorans quem potius sequatur
Numérotation du verset 2Rg. 4,2 
Duo autem viri principes latronum
marg.|  DUO  AUTEM  VIRI. Rabanus MaurusR<ABANUS>. Hi duo viri principes erant in exercitu Isboseth, et mortuo Abner sicut tradunt Hebrei, consiliati sunt cum Miphiboseth ut Isboseth interficerent et ipsum regem contituerent. Sed Miphiboseth consilium prodidit, ideo sic inducitur :   erat autem Ionathe filius pedibus debilis etc. Illi vero timore perterriti fugerunt in Gethaim, fueruntque ibi usque ad tempus illud, quo scilicet inde reversi domum Isboseth ingressi sunt.
erant filio Saul, nomen uni Baana et nomen alteri Rechab, filii Remmon Berothite de filiis Beniamin. Siquidem et Beroth reputata est in Beniamin.
Numérotation du verset 2Rg. 4,3 
Et fugerunt Berothite in Gethaim, fueruntque ibi advene usque in tempus illud.
Numérotation du verset 2Rg. 4,4 
Erat autem Ionathe filio Saul filius debilis pedibus. Quinquennis enim fuit quando venit nuntius de Saul et Ionathan ex Iezrael, tollens itaque eum nutrix sua fugit. Cumque festinaret ut fugeret, cecidit et claudus effectus est. Habuitque vocabulum Miphiboseth.

Ionathe] Ionathan Weber Miphiboseth Ω Ed1455 Ruch Clementina ] Mifiboseth hic et ubique Weber
Numérotation du verset 2Rg. 4,5 
Venientes igitur filii Remmon Berothite Rechab et Baana ingressi sunt ferventi die domum Isboseth qui dormiebat super stratum suum meridie, et ostiaria domus purgans triticum obdormivit.
marg.|  ET  OSTIARIA. Rabanus MaurusR<ABANUS>.   ostiaria triticum purgat, cum mentis custodia discernendo virtutes a vitiis separat, que si obdormierit in mortem proprii Domini insidiatores admittit, quia cum discretionis sollicitudo cessaverit ad interficiendum animam malignis spiritibus iter pandit. Qui ingressi spicas tollunt, quia bonarum cogitationum germina auferunt, atque in inguine feriunt quia virtutem cordis delectatione carnis occidunt. In inguine enim ferire est vitam mentis carnis delectatione perforare. Non enim Isboseth inopinata morte succumberet si non ad ingressum domus mulierem, id est ad mentis aditum mollem custodiam deputasset. Fortis enim vigilque sensus preponi cordis foribus debet, quem nec negligentie somnus opprimat, nec ignorantie error fallat. Unde bene   Isboseth dicitur, qui custode femina hostilibus gladiis nudatur.   Isboseth enim vir confusionis dicitur. Vir autem confusionis est qui forti mentis custodia munitus non est, quia dum virtutes se agere estimat subintrantia vitia nescientem necant. Tota ergo {t. 2 : Erfurt, f. 27vb ; facsim., p. 54b} [Rusch, f.  27vb ] virtute muniendus est aditus mentis, ne eam hostes penetrent foramine neglecte cogitationis.

ferventi] fervente Weber et hostiaria…obdormivit] om. Weber
Numérotation du verset 2Rg. 4,6 
Ingressi sunt autem domum latenter assumentes spicas tritici.
interl.|  quasi causa primitiarum, ut regi deferre viderentur et dolus non deprehenderetur

latenter] om. Weber
Et percusserunt eum in inguine Rechab et Baana frater eius et fugerunt.
Numérotation du verset 2Rg. 4,7 
Cum autem ingressi fuissent {t. 2 : Erfurt, f. 27vb ; facsim., p. 54b} [Rusch, f.  27vb ] domum, ille dormiebat super lectulum suum in conclavi et percutientes interfecerunt eum. Sublatoque capite eius abierunt per viam deserti tota nocte.
Numérotation du verset 2Rg. 4,8 
Et attulerunt caput Isboseth ad David in Hebron. Dixeruntque ad regem : Ecce caput Isboseth filii Saul inimici tui qui quaerebat animam tuam. Et dedit Dominus domino meo regi ultiones hodie de Saul et de semine eius.
Numérotation du verset 2Rg. 4,9 
Respondens autem David Rechab et Baana fratri eius filiis Remmon Berothei dixit ad eos : Vivit Dominus qui eruit animam meam de omni angustia,
Numérotation du verset 2Rg. 4,10 
quoniam eum qui annuntiaverat mihi et dixerat mortuus est Saul, qui putabat se prospera nuntiare, tenui et occidi in Siceleg cui oportebat me dare mercedem pro nuntio,
Numérotation du verset 2Rg. 4,11 
quanto magis nunc cum homines impii interfecerunt virum innoxium in domo sua super lectulum suum, non queram sanguinem eius de manu vestra et auferam vos de terra ?

interfecerunt] interfecerint Weber
Numérotation du verset 2Rg. 4,12 
Precepit itaque David pueris et interfecerunt eos. Precidentesque manus et pedes eorum suspenderunt eos super piscinam in Hebron. Caput autem Isboseth tulerunt et sepelierunt in sepulcro Abner in Hebron.




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria (2Rg. 4), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 16/06/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber13.xml&chapitre=13_4)