initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<13. *Liber Regum secundus*>

Capitulum 5

Numérotation du verset 2Rg. 5,1 
Et venerunt
marg.| ET VENRERUNT. Sic omnes gentes conveniunt ad Christum et quasi blandiendo dicunt : os tuum et caro tua sumus, cum in illo incarnationem quam (ex nostra natura in virginis utero suscepit) diligunt et venerantur.
universe tribus Israel ad David in Hebron dicentes : Ecce nos os tuum et caro tua sumus.
Numérotation du verset 2Rg. 5,2 
Sed et heri et nudius tertius cum esset Saul rex super nos, tu eras {t. 2 : Erfurt, f. 28ra ; facsim., p. 55a} [Rusch, f.  28ra ] educens et reducens Israel. Dixit autem Dominus ad te : Tu pasces populum meum Israel et tu eris dux super Israel.
Numérotation du verset 2Rg. 5,3 
Venerunt quoque et seniores de Israel
marg.| {t. 2 : Erfurt, f. 28ra ; facsim., p. 55a} [Rusch, f.  28ra ] SENIORES DE  ISRAEL. Rabanus MaurusR<ABANUS>. Prophete, apostoli, pari fide et devotione, ad Christum concurrunt.

seniores] senes Weber
ad regem in Hebron, et percussit cum eis rex David fedus in Hebron coram Domino. Unxeruntque David regem super Israel.
marg.| UNXERUNQUE  DAVID. Rabanus MaurusR<ABANUS>. David bis unctus dicitur, et Christus prius in Iudeis post in gentibus principatum sumpsit.

regem] in praem. Weber
Numérotation du verset 2Rg. 5,4 
Filius triginta annorum erat David cum regnare cepisset,
interl.| hac etate Dominus baptizatus discipulos habere cepit
et quadraginta annis regnavit.
marg.| ET QUADRAGINTA  ANNIS  REGNAVIT. Rabanus Maurus RABANUS. Queritur cur non in summa quadraginta anni et sex menses numerentur. Quod ab Hebreis duobus solvitur modis. Dicunt enim quod David sex mensibus Absalom filium suum fugerit et eos de summa regni esse subtractos. Dicunt etiam quod sex mensibus in Hebron corporis laboravit infirmitate. Idcirco eos non debere computari. Ex eo enim tempore in Hebron illum regnasse dicunt ex quo devictis Amalechitis de spoliis eorum misit dona senioribus Iuda qui scilicet erant in Hebron et in Bethel et ubi commoratus fuerat David. Quod autem David triginta annorum regnare cepit significat quod Dominus noster cum esset triginta annorum venit ad baptismum et cepit predicare evangelium regni cuius regnum sempiternum et potestas eterna. Quadragenarius vero numerus qui ex quater denis constat temporum et rerum perfectorem significat.
Numérotation du verset 2Rg. 5,5 
in Hebron regnavit super Iudam septem annis et sex mensibus. In Hierusalem
marg.| IN HIERUSALEM. Tradunt Hebrei quod Sem, filius Noe, quem dicunt Melchisedech condidit Salem. Hanc postea tenuerunt Iebusei e quibus sortita est nomen Iebus. Inde  HIERUSALEM quasi Iebus Salem, que post a Salomone Hierosolyma quasi Hierosalomonia dicta est, que postea ab Elio Adriano vocata est Elia.
autem regnavit triginta tribus annis super omnem Israel et Iudam.
Numérotation du verset 2Rg. 5,6 
Et abiit rex et omnes viri qui erant cum eo in Hierusalem ad Iebuseum
interl.| qui erat de genere Chananeorum
habitatorem terre. Dictumque est ad David ab eis : Non ingredieris huc, nisi abstuleris cecos et claudos
interl.| hos constituerant Iebusei super murum ad irridendum David
marg.| CECOS ET  CLAUDOS. Quasi qui sufficiunt contra te, hoc dicebant fidentes muris. Aut ita non ingredieris nisi nos auferas quos inermes sicut cecos et claudos arbitraris et triumphare putas.
dicentes : Non ingredietur David huc.
Numérotation du verset 2Rg. 5,7 
Cepit autem David arcem Sion. Hec est civitas David.
interl.| ut in principio regni fortitudinem demonstraret
marg.| CEPIT  AUTEM  DAVID  ARCEM. Sicut Flavius IosephusIOSEPHUS ait cunctis conscendere festinantibus Ioab Sarvie filius prevenit universos, et conscendens cacumem clamavit ad regem exigens militie principatum. Expulsis ergo rex de summa arce Iebuseis et edificans civitatem vocavit eam Hierosolymam, et in ea omni tempore imperii sui habitavit.
marg.| Rabanus MaurusR<ABANUS>. David Iebuseum habitatorem terre de Hierusalem eiiciens significat Christum contrarias potestates de cordibus fidelium eiicientem et ibidem manentem. Iebuseum enim interpretatur ‘conculcatus’, Hierusalem ‘visio pacis’. Non solum enim per {t. 2 : Erfurt, f. 28rb ; facsim., p. 55b} [Rusch, f.  28rb ] mysterium crucis omnem principatum diaboli destruendo tropheum glorie acquisivit, sed etiam fidelibus suis super omnem virtutem diaboli potestatem dedit. Unde : « Ecce dedi vobis potestatem calcandi super serpentes et super scorpiones » etc. Bene ergo David eiectis cecis et claudis habitavit arcem Sion et civitatem suam nominavit, quia cum Christus malignos spiritus et vitiorum turbam de anima expulerit habitat ibi. Que merito arx Sion, id est ‘speculationis’ vocatur, ut de ea recte dicatur : « Factus est in pace locus eius et habitatio eius in Sion. Ibi confregit arcum, scutum, gladium, et bellum ».
marg.| David arcem Sion cepit, ablatis prius cecis et claudis, odientibus animam David. Sic Dominus primatum in Ecclesia gentium acquisivit, reprobatur prius scribis et Phariseis, qui ceci et claudi oderunt animam Christi, id est eius vitam aufere conati sunt.

Lc. 10, 19.
Ps. 75, 3-4.
Numérotation du verset 2Rg. 5,8 
Proposuerat enim in die illa praemium
interl.| principatum militie
qui percussisset Iebuseum
interl.| qui scilicet per subiectos colles in arcem conscenderet eamque caperet
et tetigisset
interl.| quia iam capta inferiori civitate arcem obtinere non poterat
domatum
marg.| DOMATUM. Id est tectorum fistula appelit aqueductus de plumbo vel tegula factos, per quos aqua ibat super murum per totam civitatem.
fistulas
FISTULE. Falsam scientiam mundi seu hereticorum dogmata figurant, que Dominus per Ioab, id est predicatores, destruit. Iebuseus conculcans hec est gentilitas que ante fidem precepta Dei conculcabat. Item Iebuseus calcatus, quia diabolus a Domino calcatur et suo Ioab calcandus subditur.
fistule] sic Rusch
et abstulisset claudos et cecos
interl.| qui erant super murum

abstulisset] om. Weber
odientes animam David. Idcirco dicitur in proverbio : Cecus et claudus non intrabunt templum.
Numérotation du verset 2Rg. 5,9 
Habitavit autem David in arce Sion et vocavit eam civitatem {t. 2 : Erfurt, f. 28rb ; facsim., p. 55b} [Rusch, f.  28rb ] David, et edificavit per gyrum a Mello et intrinsecus.
marg.| ET EDIFICAVIT  PER  GYRUM A  MELLO. Id est a loco ita dicto, subaudis murum et intrinsecus subaudis alium murum, hoc est munivit urbem duplic muro.

Sion] om. Weber
Numérotation du verset 2Rg. 5,10 
Et ingrediebatur proficiens atque succrescens et Dominus Deus exercituum erat cum eo.
Numérotation du verset 2Rg. 5,11 
Misit quoque Hiram rex Tyri
marg.| MISIT  QUOQUE  HIRAM.  Hiram vivens excelse. Hec est gentilitas in Christo excelsa, nuntios mittit ad David, id est doctores ad Christum, et per eos cedrina ligna, id est incorruptos et fortes et artifices, id est eos quorum arte mentes sunt incorrupte et tamquam lapides quattuor virtutibus quadrate. Sic domus David, id est Ecclesia Christi edificatur et cognoscitur quod Deus nostrum David confirmavit regem super Israel, id est videntes Deum.
nuntios ad David et ligna cedrina et artifices lignorum, artificesque lapidum ad parietes et edificaverunt domum David.
Numérotation du verset 2Rg. 5,12 
Et cognovit David quoniam confirmasset eum Dominus regem super Israel, et quoniam exaltasset regnum eius super populum suum Israel.
Numérotation du verset 2Rg. 5,13 
Accepit ergo adhuc concubinas
marg.| CONCUBINAS. Hereticorum Ecclesias que sub christiani nominis titulo se manere gloriantur. Sed quia propter lucra carnalia Christum sequuntur, non coniuges sed concubine vocantur. Nunc vero si reges plures uxores, vel concubinas habent peccatum est, quia figure transierunt pro quibus hoc aliquando veniale fuit.
et uxores
interl.| diversas Ecclesias
de Hierusalem postquam venerat de Hebron. Natique sunt David et alii filii et filie.
marg.| NATIQUE  SUNT  DAVID. Si per David significatur Christus, non immerito per {t. 2 : Erfurt, f. 28va ; facsim., p. 56a} [Rusch, f.  28va ] filios eius intelliguntur Christiani qui sunt ex Iudeis et nationibus quibus congruunt interpretationes nominum : Samua ‘audacia’, Sobab ‘convertens’, Iabaar ‘elegit’, Elisua ‘Dei mei salus’, Nepheg ‘applicans ori’, Iafia ‘illuminat vel ostendit’, Elisama ‘Deus meus audiens’, Elida ‘Deus meus scit’, Elipheleth ‘Deus meus salvans’.
Numérotation du verset 2Rg. 5,14 
Et hec nomina eorum qui nati sunt ei in Hierusalem : Samua
interl.| in Primo Paralipomenon : Simmaa

Cf. 1Par. 3, 5.
et Sobab et Nathan et Salomon
interl.| hi quattuor filii ex Bersabee filia Ammiel

Cf. 1Par. 3, 5.
Numérotation du verset 2Rg. 5,15 
et Iabaar
interl.| in Paralipomenon : Iebaar

Cf. 1Par. 3, 6.

Iabaar ΩM Rusch] Iobaar ΩSJ, Iebahar Clementina, Ibaar Weber
et Elisua et Nepheg
interl.| in Paralipomenon : Napheg

Cf. 1Par. 3, 7.
Numérotation du verset 2Rg. 5,16 
et Iaphia
interl.| in Paralipomenon : Iaphie

Cf. 1Par. 3, 7.
et Elisama et Elida
interl.| in Paralipomenon : Eliade

Cf. 1Par. 3, 8.
et Elipheleth.
interl.| in Paralipomenon : Eliphaleg.

Eliphaleg : 1Par. 3, 8 (Ed1455 Rusch) ; Eliphaleth (Edmaior.)
Numérotation du verset 2Rg. 5,17 
Audierunt ergo Philistiim quod unxissent David regem super Israel et ascenderunt universi ut quererent David. Quod cum audisset David descendit in presidium.

ergo] vero Weber
Numérotation du verset 2Rg. 5,18 
Philistiim autem venientes diffusi sunt in valle Raphaim.
Numérotation du verset 2Rg. 5,19 
Et consuluit David Dominum dicens : Si ascendam ad Philistiim et si dabis eos in manu mea ? Et dixit Dominus ad David : Ascende, quia tradens dabo Philistiim in manu {t. 2 : Erfurt, f. 28va ; facsim., p. 56a} [Rusch, f.  28va ] tua.
Numérotation du verset 2Rg. 5,20 
Venit ergo David in Baalpharasim
marg.| BAALPHARASIM. Interpretatur ‘inimicorum divisio’. Potest dici sic locus vocatus, quia Philistiim reliquerunt idola sua in loco ubi divisi sunt.
et percussit eos ibi et dixit : Divisit Dominus inimicos meos coram me, sicut dividuntur aque. Propterea vocatum est nomen loci illius Baalpharasim.
Numérotation du verset 2Rg. 5,21 
Et reliquerunt ibi sculptilia sua que tulit David
interl.| etiam excussit sicut in Paralipomenon declaratur
et viri eius.
Numérotation du verset 2Rg. 5,22 
Et addiderunt adhuc Philistiim ut ascenderent et diffusi sunt in valle Raphaim.
Numérotation du verset 2Rg. 5,23 
Consuluit autem David Dominum : Si ascendam contra Philisteos et tradas eos in manus meas ? Qui respondit : Non ascendas obviam eis.
interl.| alias contra eos

si…meas] om. Weber obviam eis] om. Weber
sed gYra post tergum eorum et venies ad eos ex adverso pirorum.
marg.| PIRORUM. In hebreo flentium, id est idolorum, ubi scilicet idola erant in quibus confidebant que flentium vocantur, quia fletu digna sunt, et cultores suos ad fletum miseriamque perducunt.
Numérotation du verset 2Rg. 5,24 
Et cum audieris
interl.| vel cum audieris a potestatibus angelicis eorum idola conteri et conculcari
sonitum gradientis in cacumine pirorum,
marg.| IN CACUMINE  PIRORUM. Pirus dicitur ex greco pir quod est ignis. Piri sancti cacumen sublimitas vite eorum in qua flante Spiritu sancto intonuit predicationis sonitus. Qui est gradientis, id est donum in carne advenientis. IN  CACUMINE  PIRORUM, id est super celsitudinem sanctorum dum hic sonitus auditur a nostro David Philistei intelligibiles superantur.
tunc inibis prelium, quia tunc egredietur Dominus ante faciem tuam, ut percutiat castra {t. 2 : Erfurt, f. 28vb ; facsim., p. 56b} [Rusch, f.  28vb ] Philistiim.
Numérotation du verset 2Rg. 5,25 
Fecit itaque David sicut ei preceperat Dominus et percussit Philistiim de Gabaa usque dum venies10  Gezer.

10  venies] venias Weber




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria (2Rg. 5), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 23/10/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber13.xml&chapitre=13_5)