initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<14. *Liber Regum tertius*>

Capitulum 1

Numérotation du verset 3Rg. 1,1 
Primus liber Malachim, id est Regum tertius, incipit.

1 Primus…incipit] Incipit liber malachim id est regum tertius et quartus Weber
marg.|  {t. 2 : Erfurt, f. 44va ; facsim., p. 88a} [Rusch, f.  44va ] ET  REX  DAVID  SENUERAT. Nonne tibi videtur si occidentem sequaris litteram figmentum esse vel Athenarum ludrica ? Frigidus senex obvoluitur vestimentis et nisi complexu adolescentule non tepescit. Vivebat adhuc Bersabee, supererat Abigail et relique uxores et concubine. Omnes quasi frigide repudiantur et in unius tantum grandevus calescit amplexibus. Abraham multo David senior fuit et tamen vivente Sara aliam non quesivit uxorem. Isaac duplices David annos habuit et cum Rebecca iam vetula numquam refrixit. Tacebo de prioribus ante diluvium viris qui post annos quingentos non dico senilibus sed pene cariosis artubus nusquam puellares quesiere complexus. Moyses dux israelitici populi centum viginti annos habuit et Sephoram non mutavit. Que est ergo ista Sunamitis uxor et virgo tam fervens ut frigidum calefaceret ? Tam sancta ut calentem ad libidinem non provocaret ? Exponat Salomon patris delicias et pacificus bellatoris amplexus : « Posside sapientiam, posside intelligentiam, ne derelinquas eam et apprehendet te. Ama illam et servabit te ». Omnes pene virtutes corporis mutantur in senibus, et crescente sola sapientia decrescunt cetera : ieiunia, camene, huc illucque discursus, peregrinorum susceptio, defensio pauperum, instantia orationum, visitatio languentium, labor manuum, unde prebentur eleemosyne et cuncta que per corpus exercentur, fracto corpore minora fiunt. Nec hoc dico quod in iuvenilibus et adhuc solidioris etatis qui scilicet labore et ardentissimo studio, vite quoque sanctimonia et orationis frequentia scientiam consecuti sunt, frigeat sapientia que in plerisque senibus etate marcescit, sed quod adolescentia multa corporis bella sustinet et inter incentiva vitiorum et carnis titillationes quasi ignis in lignis viridibus suffocetur et suum non possit explere fulgorem. Senectus vero eorum qui adolescentiam suam honestis actibus instruxerunt et in lege Domini meditati sunt die ac nocte, etate fit doctior, processu temporis sapientior et veterum studiorum dulcissimos fructus metit. Ipsumque nomen Abisac sapientiam senum indicat ampliorem. {t. 2 : Erfurt, f. 44vb ; facsim., p. 88b} [Rusch, f.  44vb ] Interpretatur enim ‘pater meus superfluus’, id est abundans, vel ‘patris mei rugitus’. Verbum superflui ambiguum est, sed hic significat quod sapientia amplior sit in senibus et redundans. Alibi autem superfluus quasi non necessarius ponitur. Abisac autem et rugitus proprie nuncupatur quod maris fluctus resonat et ut ita dicam de pelago veniens fremitus auditur. Ex quo ostenditur abundantissimum et ultra humanam vocem in senibus divini sermonis tonitruum commorari. Sunamitis vero coccinea dicitur, ut significet calere sapientiam et divina lectione fervere. Quod licet dominici sanguinis indicet sacramentum etiam fervorem ostendit sapientie. Unde obstetrix illa in Genesi coccinum ligat in manu Phares qui ab eo quod parietem diviserat duos populos ante separantem divisoris nomen id est Phares sortitus est. Et Raab meretrix in typo Ecclesie resticulam mysterium sanguinis continentem ut Hierico pereunte domus eius salvaretur appendit. Unde de sanctis dicitur : « Hi sunt qui venerunt de calore domus Rechab » et alibi : « Ignem veni mittere in terram » etc., qui scilicet in discipulorum corde succensus cogebat eos dicere : « Nonne cor nostrum ardens erat ? ».| ||

Cf. Prv. 4, 5-9.
Cf. Ps. 1, 2.
Cf. Gn. 38, 27-29.
Cf. Ios. 2, 18-21 ; Ios. 6, 17. Parall . : Glossa ordinaria (Ps. 86, 4).
1Par. 2, 55.
Lc. 12, 49.
Lc. 24, 32.
Cf. Hieronymus , Epistulae, Ep. 52, § 1, CSEL 54, p. 413.3-420.6.
habebatque etatis plurimos dies cumque operiretur vestibus non calefiebat.
marg.|  CUMQUE  OPERIRETUR etc. David nimium frigus pertulit, vel quia de senioribus natus est parentibus, vel quia multum in prelio sanguinem fuderat, vel potius ex quo angelum cedentem populum vidit pavore vehementi contabuit unde in incommoditate frigoris usque ad mortem permansit.||
Numérotation du verset 3Rg. 1,2 
Dixerunt ergo ei servi sui : Queramus domino nostro regi adolescentulam virginem et stet coram rege et foveat eum dormiatque in sinu tuo et calefaciat dominum nostrum regem.
Numérotation du verset 3Rg. 1,3 
Quesierunt igitur adolescentulam speciosam in omnibus finibus Israel et invenerunt Abisac Sunamitem et adduxerunt eam ad regem.

Abisac Sunamitem] Abisag Sunamitin Weber
Numérotation du verset 3Rg. 1,4 
Erat autem puella pulchra nimis
interl.|  sapientia vel contemplatio quam complectens in eius dilectione flammescunt||
dormiebatque cum rege et ministrabat ei. Rex vero non cognovit eam.
Numérotation du verset 3Rg. 1,5 
Adonias
marg.|  ADONIAS. Iudaicum populum significat qui maior filius esse videtur, quia prior legem suscepit et gentilem populum qui per gratiam Dei posterior vocatus est, spernens se solum cum Domino regnare putavit.   Adonias enim ‘dominator Dominus’ interpretatur. Sed Ecclesie populus cum vero Salomone, id est pacifico nostro, cuius ipse corpus est per divinam ordinationem in regnum substituitur, de quo merito perfidie maior filius id est prior populus precipitatur.||
autem filius Agith elevabatur dicens : Ego regnabo. Fecitque sibi currum et equites et quinquaginta viros qui ante eum currerent.
Numérotation du verset 3Rg. 1,6 
Nec corripuit eum pater suus aliquando dicens : Quare hoc fecisti ? Erat autem et ipse pulcher valde secundus natus post Absolon.

natus] natu Weber Absolon] Absalom Weber
Numérotation du verset 3Rg. 1,7 
Et sermo ei cum Ioab filio Sarvie et cum Abiathar sacerdote qui adiuvabant partes Adonie.
Numérotation du verset 3Rg. 1,8 
Sadoc vero sacerdos et Banaias filius Ioiade et Nathan propheta et Semei et Cerethi et Phelethi et robur {t. 2 : Erfurt, f. 44vb ; facsim., p. 88b} [Rusch, f.  44vb ] exercitus David non erat cum Adonia.

Cerethi et Phelethi] Rhei Weber
Numérotation du verset 3Rg. 1,9 
Immolatis ergo Adonias arietibus et vitulis et universis pinguibus iuxta lapidem Zoeleth qui erat vicinus fonti Rogel vocavit universos fratres suos filios regis et omnes viros Iuda servos regis.
Numérotation du verset 3Rg. 1,10 
Nathan autem prophetam et Banaiam et robustos quosque et Salomonem fratrem suum non vocavit.
Numérotation du verset 3Rg. 1,11 
Dixit itaque Nathan ad Bersabee
marg.|  BERSABEE. Interpretatur ‘filia iuramenti’. Significat autem antiquam Ecclesiam que fuit sub lege de cuius stirpe verus Salomon nasci promissus est. Nathan interpretatur ‘donum’ et figurat veterem prophetiam.||

Bersabee] Bethsabee Weber
matrem Salomonis : Num audisti quod regnaverit Adonias filius Agith et dominus noster David hoc ignorat ?
Numérotation du verset 3Rg. 1,12 
Nunc ergo veni accipe a me consilium et salva animam tuam filiique tui Salomonis.
Numérotation du verset 3Rg. 1,13 
Vade et ingredere ad regem David et dic ei : Nonne tu, domine mi rex, iurasti mihi ancille tue dicens quod Salomon filius tuus {t. 2 : Erfurt, f. 45ra ; facsim., p. 89a} [Rusch, f.  45ra ] regnabit post me et ipse sedebit in solio meo ? Quare ergo regnabit Adonias ?

regnabit] regnavit Weber
Numérotation du verset 3Rg. 1,14 
Et adhuc ibi te loquente cum rege ego veniam post te et complebo sermones tuos.
Numérotation du verset 3Rg. 1,15 
Ingressa est itaque Bersabee ad regem in cubiculo. Rex autem senuerat nimis et Abisac Sunamites ministrabat ei.

Bersabee] Bethsabee Weber Abisac Sunamites] Abisag Sunamitis Weber
Numérotation du verset 3Rg. 1,16 
Inclinavit se Bersabee10  et adoravit regem ad quam rex quid tibi inquit vis ?

10  Bersabee] Bethsabee Weber
Numérotation du verset 3Rg. 1,17 
Que respondens ait : Domine mi, tu iurasti per Dominum Deum tuum ancille tue Salomon filius tuus regnabit post me et ipse sedebit in solio meo,
Numérotation du verset 3Rg. 1,18 
et ecce11  Adonias regnat12  te domine mi rex ignorante.

11  ecce] + nunc Weber 12  regnat] regnavit Weber
Numérotation du verset 3Rg. 1,19 
Mactavit boves et pinguia queque et arietes plurimos et vocavit omnes filios regis, Abiathar quoque sacerdotem et Ioab principem militie, Salomonem autem servum tuum non vocavit.
Numérotation du verset 3Rg. 1,20 
Verumtamen, domine mi rex, in te oculi respiciunt totius Israel ut indices eis qui sedere debeat in solio tuo domine mi rex post te.
Numérotation du verset 3Rg. 1,21 
Eritque cum dormierit dominus meus rex cum patribus suis. Erimus ego et filius meus Salomon peccatores.
Numérotation du verset 3Rg. 1,22 
Adhuc illa loquente cum rege Nathan prophetes.
interl.|  vel propheta||
venit.
Numérotation du verset 3Rg. 1,23 
Et nuntiaverunt regi dicentes : Adest Nathan propheta. Cumque introisset ante
interl.|  vel in||
conspectum
interl.|  vel <conspec>tu||
regis et adorasset eum pronus in terram.
Numérotation du verset 3Rg. 1,24 
Dixit Nathan : Domine mi rex, tu dixisti Adonias regnet post me et ipse sedeat super thronum meum.
Numérotation du verset 3Rg. 1,25 
Quia descendit hodie et immolavit boves et pinguia et arietes plurimos, et vocavit universos filios regis et principes exercitus, Abiathar quoque sacerdotem. Illisque vescentibus et bibentibus coram eo et dicentibus : Vivat rex Adonias.
Numérotation du verset 3Rg. 1,26 
Me servum tuum et Sadoc sacerdotem et Banaiam filium Ioiade et Salomonem filium13 
interl.|  vel famulum||

13  filium] famulum Weber
tuum non vocavit.
Numérotation du verset 3Rg. 1,27 
Numquid a domino meo rege exivit hoc verbum ? Et mihi non indicasti servo tuo qui sessurus esset super thronum domini mei regis post eum ?
Numérotation du verset 3Rg. 1,28 
Et respondit rex David dicens : Vocate ad me Bersabee14  . Que cum fuisset {t. 2 : Erfurt, f. 45rb ; facsim., p. 89b} [Rusch, f.  45rb ] ingressa coram rege et stetisset ante eum

14  Bersabee] Bethsabee Weber
Numérotation du verset 3Rg. 1,29 
iuravit rex et ait : Vivit Dominus qui eruit animam meam de omni angustia,
Numérotation du verset 3Rg. 1,30 
quia sicut iuravi tibi per Dominum Deum Israel dicens Salomon filius tuus regnabit post me et ipse sedebit super solium meum pro me sic faciam hodie.
Numérotation du verset 3Rg. 1,31 
Summissoque Bersabee15  in terram vultu adoravit regem dicens : Vivat dominus meus rex David in eternum.

15  Bersabee] Bethsabee Weber
Numérotation du verset 3Rg. 1,32 
Dixit quoque rex David vocate mihi Sadoc
interl.|  id est iustum||
sacerdotem et Nathan prophetam16  et Banaiam filium Ioiade. Qui cum ingressi fuissent coram rege

16  prophetam] propheten Weber
Numérotation du verset 3Rg. 1,33 
dixit ad eos : Tollite vobiscum servos domini vestri et imponite Salomonem filium meum super mulam meam et ducite eum in Gion
Numérotation du verset 3Rg. 1,34 
et ungat17  eum ibi Sadoc sacerdos et Nathan propheta in regem super Israel et canetis bucina atque dicetis : Vivat rex Salomon.

17  ungat] unguat Weber
Numérotation du verset 3Rg. 1,35 
Et ascendetis post eum et venietis18  in Hierusalem19  et sedebit super solium meum et ipse regnabit pro me illique precipiam ut sit dux super Israel et super Iudam.

18  venietis] veniet Weber 19  in Hierusalem] om. Weber
Numérotation du verset 3Rg. 1,36 
Et respondit Banaias filius Ioiade regi dicens : Amen sic loquatur Dominus Deus domini mei regis.
Numérotation du verset 3Rg. 1,37 
Quomodo fuit Dominus cum domino meo rege sic sit cum Salomone et sublimius faciat solium eius20  solio domini mei regis David.

20  eius] + a Weber
Numérotation du verset 3Rg. 1,38 
Descendit ergo Sadoc sacerdos et Nathan propheta et Banaias filius Ioiade, et Cerethi et Phelethi, et imposuerunt Salomonem super mulam
marg.|  MULAM. David alii Ecclesiam alii Synagogam propter infecunditatem dicunt.||
regis David et adduxerunt eum in Gion.
Numérotation du verset 3Rg. 1,39 
Sumpsitque Sadoc sacerdos {t. 2 : Erfurt, f. 45va ; facsim., p. 90a} [Rusch, f.  45va ] cornu olei de tabernaculo et unxit Salomonem et cecinerunt bucina et dixit omnis populus : Vivat rex Salomon.
Numérotation du verset 3Rg. 1,40 
Et ascendit universa multitudo post eum et populus canentium tibiis et letantium gaudio magno et insonuit terra a clamore21  eorum.

21  a clamore] ad clamorem Weber
Numérotation du verset 3Rg. 1,41 
Audivit autem Adonias et omnes qui invitati fuerant ab eo. Iamque convivium finitum erat sed et Ioab audita voce tube ait : Quid sibi vult clamor civitatis tumultuantis ?
Numérotation du verset 3Rg. 1,42 
Adhuc illo loquente Ionathan filius Abiathar sacerdotis venit, cui dixit Adonias : Ingredere, quia vir fortis es et bona nuntians.
Numérotation du verset 3Rg. 1,43 
Responditque Ionathan Adonie : Nequaquam, dominus enim noster rex David regem constituit Salomonem,
Numérotation du verset 3Rg. 1,44 
misitque cum eo Sadoc sacerdotem et Nathan prophetam et Banaiam filium Ioiade et Cerethi et Phelethi22  et imposuerunt eum super mulam regis.

22  Phelethi] corr., Phelet cacogr. Rusch, Felethi Weber
Numérotation du verset 3Rg. 1,45 
Unxeruntque eum Sadoc sacerdos et Nathan propheta regem in Gion. Et ascenderunt inde letantes et insonuit civitas. Hec est vox quam audistis,
Numérotation du verset 3Rg. 1,46 
sed et Salomon sedit super solio regni,
Numérotation du verset 3Rg. 1,47 
et ingressi servi regis benedixerunt domino nostro regi David dicentes : Amplificet Deus nomen Salomonis super nomen tuum et magnificet thronum eius super thronum tuum. Et adoravit rex David23  in lectulo suo

23  David] om. Weber
Numérotation du verset 3Rg. 1,48 
insuper et hec locutus est : Benedictus Dominus Deus Israel qui dedit hodie sedentem in solio meo videntibus oculis meis.
Numérotation du verset 3Rg. 1,49 
Territi sunt ergo et surrexerunt {t. 2 : Erfurt, f. 45vb ; facsim., p. 90b} [Rusch, f.  45vb ] omnes qui invitati fuerunt24  ab Adonia et ivit unusquisque in viam suam.

24  fuerunt] fuerant Weber
Numérotation du verset 3Rg. 1,50 
Adonias autem timens Salomonem surrexit et abiit in tabernaculum Domini25  tenuitque cornu altaris,

25  in…Domini] om. Weber
Numérotation du verset 3Rg. 1,51 
et nuntiaverunt Salomoni dicentes : Ecce Adonias timens regem Salomonem tenuit cornu altaris dicens iuret mihi hodie rex Salomon quod non interficiat servum suum gladio.
Numérotation du verset 3Rg. 1,52 
Dixitque Salomon : Si fuerit vir bonus, non cadet ne unus quidem capillus eius in terram, sin autem malum inventum fuerit in eo morietur,
Numérotation du verset 3Rg. 1,53 
misit ergo rex Salomon et eduxit eum ab altari, et ingressus adoravit regem Salomonem, dixitque ei Salomon vade in domum tuam.




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria (3Rg. 1), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 13/11/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber14.xml&chapitre=14_1)