initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<14. *Liber Regum tertius*>

Capitulum 13

Numérotation du verset 3Rg. 13,1 
Et ecce vir Dei
marg.|   Et ecce vir Dei cuius nomen hic tacetur. In Paralipomenon Gaddo vocatur vel nuncupatur. Ipse est Gad qui monuit David ire in terram Iuda.||
marg.|  Rabanus MaurusRAB<ANUS>. Propheta a Deo missus ut increparet Ieroboam, et qui a falso propheta seductus comedit et bibit contra preceptum Domini et propterea a leone in via occisus est. Quid hoc significat ? Nisi cum quis in prosperis elevatur, ita ut precepta Domini contemnat a leone qui circumit querens quem devoret dente persuasionis maligne laniatus per co nsensum peccati interficitur. Ac per hoc necesse est semper querere protectionem omnipotentis, que minus necessaria creditur si semper habeatur, sed utiliter plerumque subtrahitur, ut sibimetipsi homo quam sine illa nihil sit ostendatur.||

a Cf. 2Par. 12, 15 (הַנָּבִ֛יא וְעִדֹּ֥ו) ; 2Par. 13, 22 (הַנָּבִ֥יא עִדֹּֽו) : Addo.
venit de Iuda in sermone Domini in Bethel Ieroboam stante super altare et thus iaciente.
Numérotation du verset 3Rg. 13,2 
Et exclamavit contra altare in sermone Domini et ait : Altare, altare, hec dicit Dominus : Ecce filius nascetur domui David Iosias nomine, et immolabit super te sacerdotes excelsorum, qui nunc in te tura succendunt et ossa hominum super te incendet.

super te – incendet] inv. Weber
Numérotation du verset 3Rg. 13,3 
Deditque in die illa signum dicens : Hoc erit signum quod locutus est Dominus. Ecce altare scinditur et effundetur cinis qui in eo est.

effundetur] effunditur Weber
Numérotation du verset 3Rg. 13,4 
Cumque audisset rex sermonem hominis Dei quem inclamaverat contra altare in Bethel, extendit manum suam de altari dicens : Apprehendite eum et exaruit manus eius quam extenderat contra eum, nec valuit retrahere eam ad se.
Numérotation du verset 3Rg. 13,5 
Altare quoque scissum est, et effusus cinis de altari iuxta signum quod predixerat vir Dei in sermone Domini.
Numérotation du verset 3Rg. 13,6 
Et ait rex ad virum Dei : Deprecare faciem Domini Dei tui et ora pro me ut restituatur manus mea mihi. Oravit vir Dei faciem Domini et reversa est manus eius
interl.|  vel regis||

eius] regis Weber
ad eum et facta est sicut prius fuerat.
Numérotation du verset 3Rg. 13,7 
{t. 2 : Erfurt, f. 63rb ; facsim., p. 125b} [Rusch, f.  63rb ] Locutus est autem rex ad virum Dei : Veni mecum domum ut prandeas, et dabo tibi munera.
Numérotation du verset 3Rg. 13,8 
Responditque vir Dei ad regem : Si dederis mihi mediam partem domus tue non veniam tecum, nec comedam panem, neque bibam aquam in loco isto.
Numérotation du verset 3Rg. 13,9 
Sic enim mandatum est mihi in sermone Domini precipientis : Non comedes panem, neque bibes aquam, neque reverteris per viam quam venisti.

neque] nec Weber quam] qua Weber
Numérotation du verset 3Rg. 13,10 
Abiit ergo per aliam viam et non est reversus per iter quo venerat in Bethel.
Numérotation du verset 3Rg. 13,11 
Prophetes autem quidam senex habitabat in Bethel,
marg.|  {t. 2 : Erfurt, f. 63rb ; facsim., p. 125b} [Rusch, f.  63rb ] PROPHETES  AUTEM  QUIDAM. Iste pseudo propheta princeps erat sacerdotum et valde a rege colebatur tamquam divinus, timens autem ne per sermonem viri Dei rex a cultura idolorum recederet, et se tamquam maleficum interficeret excogitavit, ut virum Dei deciperet satis astute agens, ut dum transgrederetur preceptum Dei illius iram incurreret, sicut postea fecit cum magis homini quam Deo credidit. Ac per hoc monstrarentur esse falsa que predixit sicque regi persuadere posset sicut fecit. Audiens autem rex eventum, putavit irrita, que vir Dei dixerat et non declinavit a via sua mala.||
ad quem venerunt filii sui et narraverunt ei omnia opera que fecerat vir Dei illa die in Bethel.
marg.|  OMNIA  OPERA  QUE  FECERAT  VIR etc. Gregorius MagnusGREGORIUS. In gestis prophete mira antecedunt, misera succedunt qua, in re quid colligimus nisi quod apud se propter magnalia gloriatus, ab interna mox soliditate est quassatus, et inde ei in opera culpa surrepit unde sibi gloria in corde surrepsit, ut a propheteta falso disceret deceptus, quia nequaquam proprie fortitudinis fuit quod prius accidisset.||

venerunt…narraverunt] venit filius suus et narravit Weber
Et verba que locutus fuerat ad regem et narraverunt patri suo.
Numérotation du verset 3Rg. 13,12 
Et dixit eis pater eorum : Per quam viam abiit ? Ostenderunt ei filii sui viam per quam abierat vir Dei qui venerat de Iuda.
Numérotation du verset 3Rg. 13,13 
Et ait filiis suis : Sternite mihi asinum. Qui cum stravissent ascendit
Numérotation du verset 3Rg. 13,14 
et abiit post virum Dei, et invenit eum sedentem subtus terebinthum et ait illi : Tune es vir Dei qui venisti de Iuda ? Respondit ille : Ego sum.
Numérotation du verset 3Rg. 13,15 
Dixit ad eum : Veni mecum domum ut comedas panem.
Numérotation du verset 3Rg. 13,16 
Qui ait : Non possum reverti, neque venire tecum, nec comedam panem, nec bibam aquam in loco isto,
Numérotation du verset 3Rg. 13,17 
quia locutus est Dominus ad me in sermone Domini dicens : non comedes panem et non bibes aquam ibi nec reverteris per viam qua ieris.

aquam ibi] inv. Weber
Numérotation du verset 3Rg. 13,18 
Qui ait illi : Et ego propheta sum similis tui et angelus locutus est mihi in sermone Domini dicens : Reduc eum tecum in {t. 2 : Erfurt, f. 63va ; facsim., p. 126a} [Rusch, f.  63va ] domum tuam ut comedat panem et bibat aquam. Fefellit eum

ut] et Weber
Numérotation du verset 3Rg. 13,19 
et reduxit secum. Comedit ergo panem in domo eius et bibit aquam.
Numérotation du verset 3Rg. 13,20 
Cumque sederet10  ad mensam factus est sermo Domini ad prophetam qui seduxerat11 
interl.|  vel redux<erat>||

10  sederet] sederent Weber 11  seduxerat] reduxerat Weber
eum.
Numérotation du verset 3Rg. 13,21 
Et exclamavit ad virum Dei qui venerat de Iuda dicens : Hec dicit Dominus,
marg.|  {t. 2 : Erfurt, f. 63va ; facsim., p. 126a} [Rusch, f.  63va ] HEC  DICIT  DOMINUS etc. Gregorius MagnusGREGORIUS. Bene autem ore eius sententiam mortis accepit, cuius reductione a vite preceptis deviavit ut inde penam veraciter sumeret, unde culpam negligenter admisisset.||
quia non obediens12  fuisti ori Domini, et non custodisti mandatum quod precepit tibi Dominus Deus tuus,

12  non obediens] inoboediens Weber
Numérotation du verset 3Rg. 13,22 
et reversus es et comedisti panem et bibisti aquam in loco in quo precepit tibi ne comederes panem neque biberes aquam, non inferetur cadaver tuum in sepulcrum patrum tuorum.
Numérotation du verset 3Rg. 13,23 
Cumque comedisset et bibisset stravit asinum prophete quem reduxerat.
Numérotation du verset 3Rg. 13,24 
Qui cum abisset invenit eum leo in via et occidit. Et erat cadaver eius proiectum in itinere. Asinus autem stabat iuxta illum et leo stabat iuxta cadaver.
marg.|  ET  LEO  STABAT  IUXTA  CADAVER. Hic ostenditur quod peccatum inobedientie in ipsa morte fuit laxatum, quia iste idem leo qui viventem presumpsit occidere, ausus contingere non est occisum. Qui enim occidendi habuit potestatem, de occisi cadavere comedendi licentiam non accepit, quia is cuius culpa in vita fuerat punita erat iam iustus ex morte.||
Numérotation du verset 3Rg. 13,25 
Et ecce viri transeuntes viderunt cadaver proiectum in via et leonem stantem iuxta cadaver, et venerunt et divulgaverunt in civitate in qua prophetes ille senex13  habitabat.

13  ille senex] inv. Weber
Numérotation du verset 3Rg. 13,26 
Quod cum audisset propheta ille qui reduxerat eum de via ait : Vir Dei est qui inobediens fuit ori Domini et tradidit eum Dominus leoni, et confregit eum et occidit iuxta verbum Domini quod locutus est ei.
Numérotation du verset 3Rg. 13,27 
Dixitque ad filios suos : Sternite mihi asinum qui cum stravissent
Numérotation du verset 3Rg. 13,28 
et ille abisset. Invenit cadaver eius proiectum in via et asinum et leonem stantes iuxta cadaver. Non comedit leo de cadavere nec lesit asinum.
Numérotation du verset 3Rg. 13,29 
Tulit ergo prophetes cadaver viri {t. 2 : Erfurt, f. 63vb ; facsim., p. 126b} [Rusch, f.  63vb ] Dei et posuit illud super asinum, et reversus intulit in civitatem prophete senis ut plangerent eum.
Numérotation du verset 3Rg. 13,30 
Et posuit cadaver eius in sepulcro suo et planxerunt eum heu frater.
Numérotation du verset 3Rg. 13,31 
Cumque planxissent eum dixit ad filios suos : Cum mortuus fuero sepelite me in sepulcro in quo vir Dei sepultus est, iuxta ossa eius ponite ossa mea.
marg.|  [f. 63vb] SEPELITE  ME  SEPULCRO  IN  QUO  VIR  DEI etc. Malus propheta sciens evenire que vir Dei predixit, precepit ut sepeliretur iuxta virum Dei, ne quando ossa illius comburenda effoderentur sed conservarentur per sanctum prophetam, sicut inferius idem testatur liber impletum.||
Numérotation du verset 3Rg. 13,32 
Profecto enim veniet sermo quem predixit in sermone Domini contra altare quod est in Bethel et contra omnia fana excelsorum que sunt in urbibus Samarie.
Numérotation du verset 3Rg. 13,33 
Post verba hec non est reversus Ieroboam de via sua pessima, sed e contrario fecit de novissimis populi sacerdotes excelsorum, quicumque volebat implebat manum suam et fiebat sacerdos excelsorum.
Numérotation du verset 3Rg. 13,34 
Et propter hanc causam peccavit domus Ieroboam et eversa est et deleta de superficie terre.




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria (3Rg. 13), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 13/11/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber14.xml&chapitre=14_13)