initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<14. *Liber Regum tertius*>

Capitulum 14

Numérotation du verset 3Rg. 14,1 
In illo tempore egrotavit Abia filius Ieroboam.

1 illo tempore] inv. Weber
Numérotation du verset 3Rg. 14,2 
Dixitque Ieroboam uxori sue : Surge et commuta habitum ne cognoscaris quod sis uxor Ieroboam, et vade in Silo ubi est Ahia propheta, qui locutus est mihi quod regnaturus essem super populum hunc.
Numérotation du verset 3Rg. 14,3 
Tolle quoque in manu tua decem panes et crustulam
interl.|  crustulum panis crustum auri

crustulam] crustula Weber
et vas mellis et vade ad illum. Ipse enim indicabit tibi quid eventurum sit huic puero.

enim] om. Weber
Numérotation du verset 3Rg. 14,4 
Fecit ut dixerat uxor Ieroboam et consurgens abiit in Silo et venit in domum Ahia. At ille non poterat videre, quia caligaverant oculi {t. 2 : Erfurt, f. 64ra ; facsim., p. 127a} [Rusch, f.  64ra ] eius pre senectute.
Numérotation du verset 3Rg. 14,5 
Dixit autem Dominus ad Ahiam : Ecce uxor Ieroboam ingreditur ut consulat te super filio suo qui egrotat. Hec et hec loqueris ei. Cum ergo illa intrasset
interl.| vel intraret

intrasset] intraret Weber
et dissimulasset
interl.| vel dissimularet

dissimulasset] dissimularet Weber
se esse que erat.
Numérotation du verset 3Rg. 14,6 
Audivit Ahias sonitum pedum eius introeuntis per ostium et ait : ingredere uxor Ieroboam, quare aliam esse te simulas ? Ego autem missus sum ad te durus nuntius.
Numérotation du verset 3Rg. 14,7 
Vade et dic Ieroboam : Hec dicit Dominus Deus Israel, quia exaltavi te de medio populi et dedi te ducem super populum meum Israel,
Numérotation du verset 3Rg. 14,8 
et scidi regnum domus David et dedi illud tibi, et non fuisti sicut servus meus David qui custodivit mandata mea, et secutus est me in toto corde suo, faciens quod placitum esset in conspectu meo,
Numérotation du verset 3Rg. 14,9 
sed operatus es male super omnes qui fuerant ante te, et fecisti tibi deos alienos et conflatiles, ut me ad iracundiam provocares. Me autem proiecisti post corpus tuum.

fuerant] fuerunt Weber
Numérotation du verset 3Rg. 14,10 
Idcirco ecce ego inducam mala super domum Ieroboam, et percutiam de Ieroboam mingentem ad parietem, et clausum et novissimum in Israel, et mundabo reliquias domus Ieroboam sicut mundari solet fimus usque ad purum.
Numérotation du verset 3Rg. 14,11 
Qui autem mortui fuerint de Ieroboam in civitate comedent eos canes. Qui autem mortui fuerint in agro vorabunt eos aves celi,
interl.|  sic oportet fieri
 quia Dominus locutus est.
Numérotation du verset 3Rg. 14,12 
Tu igitur surge et vade in domum tuam et in ipso introitu pedum tuorum in urbem morietur puer,
Numérotation du verset 3Rg. 14,13 
et planget eum omnis Israel et sepeliet. Iste enim solus infertur {t. 2 : Erfurt, f. 64rb ; facsim., p. 127b} [Rusch, f.  64rb ] de Ieroboam in sepulcrum,
interl.|  honorifice
quia inventus est super eo sermo bonus a Domino Deo Israel in domo Ieroboam.

a…Deo] ad Dominum Deum Weber
Numérotation du verset 3Rg. 14,14 
Constituet autem sibi Dominus regem super Israel qui percutiat domum Ieroboam in hac die et in hoc tempore.
Numérotation du verset 3Rg. 14,15 
Et percutiet Dominus Deus Israel sicut moveri solet harundo in aqua. Et evellet Israel de terra bona hac quam dedit patribus eorum et ventilabit eos trans Flumen, quia fecerunt sibi lucos ut irritarent Dominum.

Deus] om. Weber
Numérotation du verset 3Rg. 14,16 
Et tradet Dominus Israel propter peccata Ieroboam qui peccavit et peccare fecit Israel.
Numérotation du verset 3Rg. 14,17 
Surrexit itaque uxor Ieroboam et abiit et venit in Thersa. Cumque illa ingrederetur limen domus, puer mortuus est
Numérotation du verset 3Rg. 14,18 
et sepelierunt eum. Et planxit illum omnis Israel iuxta sermonem Domini quem locutus est in manu servi sui Ahie prophete.
Numérotation du verset 3Rg. 14,19 
Reliqua autem verborum Ieroboam quomodo pugnaverit et quomodo regnaverit ecce scripta sunt in libro verborum dierum regum Israel.
interl.|  Non in Paralipomenon sed in alio libro quem non habemus
Numérotation du verset 3Rg. 14,20 
Dies autem quibus regnavit Ieroboam viginti et duo anni sunt, et dormivit Ieroboam10  cum patribus suis regnavitque Nadab filius eius pro eo.

et] om. Weber 10  Ieroboam] om. Weber
Numérotation du verset 3Rg. 14,21 
Porro Roboam filius Salomonis regnavit in Iuda.
interl.|  Hic periodus
Quadraginta et unius anni erat Roboam cum regnare cepisset, et decem et septem annis regnavit in Hierusalem civitatem quam elegit Dominus, ut poneret nomen suum ibi ex omnibus tribubus Israel.Nomen autem matris eius Naama Ammanites11  .

11  Ammanites Weber ] Amanites Ψ ΩS Ed1455 Rusch , Amonithes ΩM, Ammanitis Clementina etc.
Numérotation du verset 3Rg. 14,22 
Et fecit Iudas malum coram Domino, et irritaverunt {t. 2 : Erfurt, f. 64va ; facsim., p. 128a} eum super omnibus que fecerant patres eorum in peccatis suis que peccaverunt12 

12  peccaverunt] peccaverant Weber
Numérotation du verset 3Rg. 14,23 
Edificaverunt enim et ipsi sibi aras et statuas et lucos super omnem collem excelsum et subter omnem arborem frondosam,
Numérotation du verset 3Rg. 14,24 
sed et effeminati
interl.|  actu vel natura
fuerunt in terra feceruntque omnes abominationes gentium quas attrivit Dominus ante faciem filiorum Israel.
Numérotation du verset 3Rg. 14,25 
In quinto autem anno regni Roboam ascendit Sesac rex Egypti in Hierusalem,
Numérotation du verset 3Rg. 14,26 
et tulit thesauros domus Domini, et thesauros regios et universa diripuit. Scuta quoque aurea que fecerat Salomon
Numérotation du verset 3Rg. 14,27 
pro quibus fecit rex Roboam scuta erea, et tradidit ea in manu ducum scutariorum, et eorum qui excubabant ante ostium domus regis.
Numérotation du verset 3Rg. 14,28 
Cumque ingrederetur rex in domum Domini portabant ea qui preeundi habebant officium, et postea reportabant ad armamentarium scutariorum.
interl.|  ubi reponuntur arma, armarium ubi quecumque aliarum artium arma
Numérotation du verset 3Rg. 14,29 
Reliqua autem sermonum Roboam, et omnium que fecit ecce scripta sunt in libro Sermonum13 
interl.|  id est Paralipomenon

13  Sermonum] verborum Weber
 dierum regum Iuda.
Numérotation du verset 3Rg. 14,30 
Fuitque bellum inter Roboam et Ieroboam cunctis diebus.
Numérotation du verset 3Rg. 14,31 
Dormivit itaque Roboam cum patribus suis, et sepultus est cum eis in civitate David. Nomen autem matris eius Naama Ammanites14  . Et regnavit Abiam filius eius pro eo.

14  Ammanites Weber ] Amanites Ψ ΩSJ Ed1455 Rusch , Amonites ΩM, Ammanitis Clementina etc.




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria (3Rg. 14), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 23/04/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber14.xml&chapitre=14_14)