initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<14. *Liber Regum tertius*>

Capitulum 15

Numérotation du verset 3Rg. 15,1 
Igitur in decimo octavo anno regni Ieroboam filii Nabath regnavit Abiam super Iudam.

1 decimo octavo] inv. Weber
Numérotation du verset 3Rg. 15,2 
Tribus annis regnavit in Hierusalem nomen matris {t. 2 : Erfurt, f. 64vb ; facsim., p. 128b} eius Maacha filia Abessalon.
interl.|  id est Absolon

Abessalon] Absalom Weber
Numérotation du verset 3Rg. 15,3 
Ambulavitque in omnibus peccatis patris sui que fecerat ante eum, nec erat cor eius perfectum {t. 2 : Erfurt, f. 65ra ; facsim., p. 129a} [Rusch, f.  65ra ] cum Domino Deo suo sicut cor David patris sui.
interl.| vel eius

sui] eius Weber
Numérotation du verset 3Rg. 15,4 
Sed propter David dedit ei Dominus Deus suus lucernam in Hierusalem, ut suscitaret filium eius post eum et staret Hierusalem,
Numérotation du verset 3Rg. 15,5 
eo quod fecisset David rectum in oculis Domini et non declinasset ab omnibus que preceperat ei cunctis diebus vite sue excepto sermone Urie Ethei.

Ethei] Hetthei Weber
Numérotation du verset 3Rg. 15,6 
Attamen bellum fuit inter Abiam et Ieroboam omni tempore vite eius.

Abiam…Ieroboam] Roboam et inter Hieroboam Weber
Numérotation du verset 3Rg. 15,7 
Reliqua autem sermonum Abie et omnium que fecit, nonne hec scripta sunt in libro verborum regum Iuda ? Fuitque prelium inter Abiam et Ieroboam,

Abie…omnium] Abiam et omnia Weber | verborum] + dierum Weber | et] + inter Weber |
Numérotation du verset 3Rg. 15,8 
et dormivit Abia cum patribus suis et sepelierunt eum in civitate David. Regnavitque Asa filius eius pro eo.

Abia] Abiam Weber
Numérotation du verset 3Rg. 15,9 
In anno ergo vicesimo Ieroboam regis Israel regnavit Asa rex Iuda,
Numérotation du verset 3Rg. 15,10 
et quadraginta et10  uno anno regnavit in Hierusalem. Nomen matris eius Maacha filia Abessalon11  .

10  et] om. Weber 11  Abessalon] Absalom Weber
Numérotation du verset 3Rg. 15,11 
Et fecit Asa rectum ante conspectum Domini sicut David pater eius,
Numérotation du verset 3Rg. 15,12 
et abstulit effeminatos de terra, purgavitque universas sordes idolorum que fecerant patres eius.
Numérotation du verset 3Rg. 15,13 
Insuper et Maacham matrem suam amovit ne esset princeps in sacris Priapi et in luco eius quem consecraverat. Subvertitque specum eius et confregit simulacrum turpissimum et combussit in torrente Cedron.
interl.|  forsitan per eum non stetit
Numérotation du verset 3Rg. 15,14 
Excelsa autem non abstulit, verumtamen cor Asa perfectum erat cum Deo cunctis diebus suis,
Numérotation du verset 3Rg. 15,15 
et intulit ea que sanctificaverat pater suus et voverat in domum Domini argentum et aurum et vasa.
Numérotation du verset 3Rg. 15,16 
Bellum autem erat inter Asa et Baasa regem Israel cunctis diebus eorum.
Numérotation du verset 3Rg. 15,17 
Ascendit quoque Baasa rex Israel in Iudam et edificavit Rama, ut non possit quispiam egredi vel ingredi de parte Asa regis Iude.
Numérotation du verset 3Rg. 15,18 
Tollens itaque Asa omne argentum et aurum quod remanserat in thesauris domus Domini et in thesauris domus regie, dedit illud in manu servorum suorum et misit ad Benadab12  filium Thabremmon filii Ezion regem Syrie qui habitabat in Damasco dicens :

12  Benadab Rusch ] Benadad hic et ubique Weber
Numérotation du verset 3Rg. 15,19 
Fedus est inter me et te et inter patrem meum et patrem tuum. Ideo misi tibi munera argentum et aurum, et peto ut venias et irritum facias fedus quod habes cum Baasa rege Israel et recedat a me.
Numérotation du verset 3Rg. 15,20 
Acquiescens Benadab13  regi Asa, misit principes exercitus sui in civitates Israel et percusserunt Ahion et Dan et Abel domum Maacha et universam Cenneroth, omnem scilicet terram Neptalim.

13  Benadab] Benadad Weber
Numérotation du verset 3Rg. 15,21 
Quod cum audisset Baasa intermisit reedificare14  Rama et reversus est in Thersa

14  edificare] reedificare Weber
Numérotation du verset 3Rg. 15,22 
Rex autem Asa nuntium misit in omnem Iudam dicens15   : Nemo sit excusatus.
interl.|  et venerunt

15  dicens] om. Weber
Et tulerunt lapides de16  Rama et ligna eius quibus edificaverat Baasa. Et extruxit de eis rex Asa Gabaa Beniamin et Maspha.

16  de] om. Weber
Numérotation du verset 3Rg. 15,23 
Reliqua autem omnium sermonum Asa et universe fortitudines eius et cuncta que fecit et civitates quas extruxit, nonne hec scripta sunt in libro verborum dierum {t. 2 : Erfurt, f. 65rb ; facsim., p. 129b} [Rusch, f.  65rb ] regum Iuda ? Verumtamen in tempore senectutis sue doluit pedes,
Numérotation du verset 3Rg. 15,24 
et dormivit cum patribus suis, et sepultus est cum eis in civitate David patris sui. Regnavitque Iosaphat filius eius pro eo.
Numérotation du verset 3Rg. 15,25 
Nadab vero filius Ieroboam regnavit super Israel anno secundo Asa regis Iuda, regnavitque super Israel duobus annis.
Numérotation du verset 3Rg. 15,26 
Et fecit quod malum est in conspectu Domini et ambulavit in viis patris sui et in peccatis eius quibus {t. 2 : Erfurt, f. 65va ; facsim., p. 130a} [Rusch, f.  65va ] peccare fecit Israel.
Numérotation du verset 3Rg. 15,27 
Insidiatus est autem ei Baasa filius Ahie17  de domo Isachar et percussit eum in Gebbethon que est urbs Philistinorum. Siquidem Nadab et omnis Israel obsidebant Gebbethon.

17  Ahie] Ahia Weber
Numérotation du verset 3Rg. 15,28 
Interfecit igitur illum Baasa in anno tertio Asa regis Iuda et regnavit pro eo.
Numérotation du verset 3Rg. 15,29 
Cumque regnasset percussit omnem domum Ieroboam, non dimisit nec18  unam quidem animam de semine eius, donec deleret eum iuxta verbum Domini quod locutus fuerat in manu servi sui Ahie Silonitis

18  nec] ne Weber
Numérotation du verset 3Rg. 15,30 
propter peccata Ieroboam que peccaverat et quibus peccare fecerat Israel, et propter delictum quo irritaverat Dominum Deum Israel.
Numérotation du verset 3Rg. 15,31 
Reliqua autem sermonum Nadab et omnia que operatus est nonne hec scripta sunt in libro19  dierum regum Israel.
interl.|  Istum librum non habemus in bibliotheca nostra

19  libro] + verborum Weber
Numérotation du verset 3Rg. 15,32 
Fuitque bellum inter Asa et Baasa regem Israel cunctis diebus eorum.
Numérotation du verset 3Rg. 15,33 
Anno tertio Asa regis Iuda regnavit Baasa filius Ahia super omnem Israel in Thersa viginti quattuor annis,
Numérotation du verset 3Rg. 15,34 
et fecit malum coram Domino ambulavitque in via Ieroboam et in peccatis eius quibus peccare fecit Israel.




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria (3Rg. 15), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 23/02/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber14.xml&chapitre=14_15)