initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<14. *Liber Regum tertius*>

Capitulum 19

Numérotation du verset 3Rg. 19,1 
Annuntiavit autem Achab Iezabel omnia que fecerat Elias,
marg.|  Rabanus MaurusRA<BANUS>. In virtutibus Elie, quia potentia Dei pollebat in infirmitatibus suis quid de se poterat agnoscebat. Ibi ostendebat quod acceperat, hic quod acceperat custodiebat. In miraculis monstrabatur, in infirmitatibus eruabatur.

1 annuntiavit] nuntiavit Weber
et quomodo occidisset universos prophetas Baal gladio.

occidisset] coni., occidssiet cacogr. Rusch Baal] om. Weber
Numérotation du verset 3Rg. 19,2 
Misitque Iezabel nuntium ad Eliam dicens : Hec mihi faciant dii et hec addant nisi hac hora cras posuero animam tuam, sicut animam unius {t. 2 : Erfurt, f. 68ra ; facsim., p. 135a} [Rusch, f.  68ra ] ex illis.
Numérotation du verset 3Rg. 19,3 
Timuit ergo Elias
marg.|  {t. 2 : Erfurt, f. 68ra ; facsim., p. 135a} [Rusch, f.  68ra ] TIMUIT  ERGO  ELIAS. Rabanus MaurusRA<BANUS>. Sancti viri sublevante spiritu ad summa rapiuntur, quamdiu vero in hac vita sunt, ne superbiant temptationibus reprimuntur. Hinc est quod Elias cum tot virtutibus profecisset Iezabel postmodum quamvis reginam tamen mulierculam fugit, et qui mortuos suscitabat, ventura previdebat, alia quoque preclara faciebat, timore percussus de manu mulieris mortem fugit, de manu Dei mortem perit nec accipit.
et surgens abiit quocumque eum ferebat voluntas. Venitque in Bersabee Iuda et dimisit ibi puerum suum,
Numérotation du verset 3Rg. 19,4 
et perrexit in desertum via unius diei. Cumque venisset et sederet subter unam iuniperum, petivit anime sue ut moreretur et ait : Sufficit mihi Domine, tolle animam meam, neque enim melior sum quam patres mei.
Numérotation du verset 3Rg. 19,5 
Proiecitque se et obdormivit in umbra iuniperi. Et ecce angelus Domini
marg.|  ET  ECCE  ANGELUS. Rabanus MaurusRA<BANUS>. Angelus qui Eliam pavit “magni consilii angelum” significat, cuius opera tam in corporali quam in spiritali natura subsistimus.

Introitus in die Natalis Domini (Antiphonale missarum sextuplex, p. 1415, n° 11a ; 17bis) : « Puer natus est nobis, et filius datus est nobis cuius imperium super humerum eius et vocabitur nomen eius, magni consilii angelus ». Cf. Is. 9, 6 (Vetus latina, p. 293 iuxta LXX : « Μεγάλης βουλῆς ἄγγελος »). Weber : « Admirabilis consiliarius».

Domini] om. Weber
tetigit eum et dixit illi : Surge et comede.

et] om. Weber
Numérotation du verset 3Rg. 19,6 
Et respexit et ecce ad caput suum subcinericius panis et vas aque.
marg.|  ET  ECCE etc.  SUBCINERICIUS  PANIS  ET  VAS etc. Rabanus MaurusRA<BANUS>. Elias his pastus exprimit nostre nature infirmitatem, quibus non sufficit simplex pastus sed duplex, quatinus ad superna valeamus ascendere. Sicut enim corpus sine alimento corporali subsistere nequit, ita nec anima vivere potest sine verbo Dei.

et] om. Weber
Comedit ergo et bibit et rursum obdormivit.
Numérotation du verset 3Rg. 19,7 
Reversusque est angelus Domini secundo, et tetigit eum. Dixitque illi : Surge et comede. Grandis enim tibi restat via.

et] om. Weber
Numérotation du verset 3Rg. 19,8 
Qui cum surrexisset, comedit et bibit,
marg.|  QUI  CUM  SURREXISSET  COMEDIT  ET  BIBIT. Rabanus MaurusRAB<ANUS>. Sic et nos dum inercie somnum a nobis excutimus, necesse est ut divino solacio confortati, gressu bonorum operum per omne tempus vite presentis summopere festinemus ascendere in montem Dei et in locum sanctum eius ut ibi requiem inveniamus eternam.
et ambulavit in fortitudine cibi illius quadraginta diebus et quadraginta noctibus usque ad montem Dei Horeb.
Numérotation du verset 3Rg. 19,9 
Cumque venisset illuc mansit in spelunca. Et ecce sermo Domini ad eum dixitque illi : Quid hic agis Elia ?

illuc] coniec. , iliuc cacogr. Rusch
Numérotation du verset 3Rg. 19,10 
At ille respondit : Zelo zelatus sum pro Domino Deo exercituum, quia dereliquerunt pactum Domini filii Israel. Altaria tua destruxerunt, et prophetas tuos occiderunt gladio, et derelictus sum ego solus, et querunt animam meam ut auferant eam.
Numérotation du verset 3Rg. 19,11 
Et ait ei : Egredere et sta in monte coram Domino. Et ecce Dominus transit et spiritus
interl.|  id est ventus

ei] om. Weber
marg.|  ET  SPIRITUS  GRANDIS  ET  FORTIS. Rabanus MaurusRAB<ANUS>. Spiritus ante Dominum evertit montes et petras conterit, quia pavor qui ex adventu eius irruit et altitudinem cordis nostri deicit et duritiam liquefacit. Sed spiritui commotionis et ignis non inesse Dominus dicitur esse vero in sibilo aure tenuis non negatur, quia cum mens contemplatione suspenditur, quidquid perfecte conspicit Deus non est, cum subtile aliquid conspicit, hoc est quod de incomprehensibili substantia audit. Quasi enim sibilum tenuis aure percipimus, cum saporem incircumscripte veritatis contemplatione subita subtiliter degustamus. Post aure tenuis sibilum vultum suum propheta pallio operuit, quia in ipsa contemplatione veritatis quanta ignorantia homo tegatur agnoscit. Vultui namque pallium superducere, est mentem consideratione proprie infirmitatis velare, ne altiora se querere audeat. Spelunca {t. 2 : Erfurt, f. 68rb ; facsim., p. 135b} [Rusch, f.  68rb ] est nostre corruptionis habitatio, sed cum aliquid percipere de divinitate incipimus, iam quasi in spelunce nostre ostio stamus. Quia enim progredi perfecte non possumus, ad cognitionem tamen veritatis inhiantes, iam aliquid de libertatis aura captamus. In egressu ergo spelunce stare est represso nostre corruptionis obstaculo ad congnitionem veritatis incipere exire.
et10  subvertens montes et conterens petras ante Dominum,
interl.|  transibit

10  et] om. Weber
non in spiritu Dominus.
marg.|  NON  IN  SPIRITU  DOMINUS. Id est non arbitreris quod cum vento veniat Dominus, sed post spiritum commotionis, id est turbinem et impetum venti transibit ignis, deinde  SIBILUS  AURE  TENUIS post hoc transibit Dominus ut loquatur tecum.
Et post spiritum commotio, non in commotione Dominus.
Numérotation du verset 3Rg. 19,12 
Et post commotionem ignis, non in igne Dominus. Et post ignem sibilus aure tenuis.
Numérotation du verset 3Rg. 19,13 
Quod cum audisset Elias, operuit vultum suum pallio, et egressus stetit in ostio spelunce. Et ecce vox ad eum dicens : Quid agis hic Elia ?
Numérotation du verset 3Rg. 19,14 
Et ille respondit : zelo zelatus sum pro Domino Deo exercituum, quia dereliquerunt pactum tuum filii Israel, altaria tua destruxerunt, et prophetas tuos occiderunt gladio, et derelictus sum ego solus,
marg.|  EGO  SOLUS. Rabanus MaurusRAB<ANUS>. Tanto prophete quid difficile fuit cognoscere in hoc mundo famulos remansisse Deo ? Sed qui humilis etiam occulta Dei noverat, elatus et aperta nesciebat. Unde certum est quod humilitatis radio se illuminat, qui aliorum bona subtiliter pensat, quia dum ea que ipse fecerit facta foris et ab aliis conspicit, eum qui de singularitate intus erumpere nititur, superbie tumorem premit. Hinc est quod voce Dei ad Eliam solum se estimantem dicitur. Reliqui mihi septem millia virorum, ut dum non solum se remansisse cognosceret, elationis gloriam que ei de singularitate surgebat inclinaret.
et querunt animam meam ut auferant eam.
Numérotation du verset 3Rg. 19,15 
Et ait Dominus ad eum : Vade et revertere in viam tuam per desertum in Damascum. Cumque perveneris illuc11  ungues Azael regem super Syriam,
marg.|  UNGUES  AZAEL. Non aliter nisi quod eum regem futurum predixit. Eliseum non aliter quam pallium iactans super eum. Illos duos reges nec ipse per se nec discipulus eius Eliseus unxit sed quidam prophetarum missus est ut ungueret   Iehu .

11  illuc] om. Weber
Numérotation du verset 3Rg. 19,16 
et Iehu filium Namsi ungues regem super Israel. Eliseum autem filium Saphat, qui est de Abelmaula ungues prophetam pro te.
Numérotation du verset 3Rg. 19,17 
Et erit quicumque fugerit gladium Azael,
marg.|  QUICUMQUE  FUGERIT. Rabanus MaurusRA<BANUS>. Nocentes iustitia divina alios per reges plecti facit mucrone alios per prophetas et sacerdotes transverberat gladio lingue.
occidet eum Iehu, et quicumque12  fugerit gladium Iehu, interficiet eum Eliseus.

12  quicumque] qui Weber
Numérotation du verset 3Rg. 19,18 
Et derelinquam mihi in Israel septem millia virorum quorum13  genua14  non sunt incurvata Baal, et omne os quod non adoraverit15  eum osculans manum.

13  virorum quorum] universorum Weber | 14  genua] + que Weber | 15  adoraverit] adoravit Weber |
Numérotation du verset 3Rg. 19,19 
Profectus ergo inde Elias16  reperit Eliseum filium Saphat arantem in17  duodecim iugis boum
marg.|  PROFECTUS  INDE  ELIAS  REPERIT  ELISEUM  FILIUM  SAPHAT etc. Cum redemptor noster descendens de celo divino iudicio acquisivit populum adhuc terrenis operibus inhiantem, in quo salutem fecit, cum eum ad fidem convertit Elias enim interpretatur Dominus Deus,   Saphat  : iudicans, Eliseus : Dei mei salus. Super quem propheta pallium suum misit, cum Dominus populum fide catholica induit. Unde Apostolus : « Qui in Christo baptizati estis Christum induistis ». Relictis bobus currit post Eliam, quia electorum {t. 2 : Erfurt, f. 68va ; facsim., p. 136a} [Rusch, f.  68va ] chorus audito : « Nisi quis renuntiaverit omnibus non potest meus esse discipulus ». Statim cessavit terrenis lucris inhiare, secularibus desideriis deservire, et sic aliis verbum vite predicavit, hoc est enim osculari patrem et matrem, quoscumque potest sive de Iudeis sive de gentibus sermone velle corrigere.

Gal. 3, 27.
Lc. 19, 33.

16  Elias] om. Weber 17  in] om. Weber
et ipse in duodecim boum18  {t. 2 : Erfurt, f. 68va ; facsim., p. 136a} [Rusch, f.  68va ] arantibus unus erat. Cumque venisset Elias ad eum, misit pallium suum super illum.

18  boum] om. Weber
Numérotation du verset 3Rg. 19,20 
Qui statim relictis bobus cucurrit post Eliam et ait : Osculer oro te patrem meum et matrem meam et sic sequar te. Dixitque ei : Vade et revertere. Quod enim meum erat feci tibi.
Numérotation du verset 3Rg. 19,21 
Reversus autem ab eo, tulit par boum et mactavit illud,
marg.|  ET  MACTAVIT. Rabanus MaurusRABANUS. Populus quoque christianus carnalia desideria mactans, totum exercitium suum in opus evangelizandi convertit, unde sufficientem pastum auditoribus suis prebere possit.
et in aratro boum coxit carnes, et dedit populo et comederunt. Consurgensque abiit et secutus est Eliam
marg.|  SECUTUS  EST  ELIAM. Rabanus MaurusRAB<ANUS>. Nostrum Eliam sequitur et ministrat ei qui vestigia eius sequens, hoc est mandata illius observans ministerium ei bonorum condigne satagit exhibere.
et ministrabat ei.




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria (3Rg. 19), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 23/02/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber14.xml&chapitre=14_19)