initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<14. *Liber Regum tertius*>

Capitulum 6

Numérotation du verset 3Rg. 6,1 
Factum est igitur
marg.|  FACTUM  EST  IGITUR. Beda VenerabilisBE<DA>. RA<BANUS>. Fit commemoratio egressionis de Egypto quando tabernaculum cepit edificari, ut sciatur quot anni inter edificationem utriusque domus transierunt et sacramentum spiritale sciatur inesse summe temporis. Quater enim centeni et viceni quadringentos octoginta faciunt. Quattuor evangelice perfectioni conveniunt, quia quattuor evangeliste sunt. Centum viginti doctrine legis, propter totidem annos legislatoris. In quo etiam numero virorum Spiritum sanctum primitiva suscepit Ecclesia ostendens quia qui lege legitime utuntur, id est qui in ea Christi gratiam cognoscentes amplectuntur spiritus eius gratia replentur, quia in caritate eius agnoscunt amplius. Per tabernaculum quod fecit Moyses et filii Israel in deserto significatur Synagoga. Per templum vero quod Salomon et filii Israel cum proselytis et gentilibus construxit ‘gentium Ecclesia’. Permansit autem cultus et religio tabernaculi annos {t. 2 : Erfurt, f. 50ra ; facsim., p. 99a} [Rusch, f.  50ra ] quadringentos octoginta et sic templum edificari cepit. Quia Scriptura Veteris Testamenti tanta perfectione redundat, ut qui eam bene intelligit cuncta in se novi Testamenti mysteria contineat. Plures quoque patres Veteris Testamenti tam perfecte vixerunt ut apostolis et apostolicis viris in nullo putentur esse minores. Permansit autem tabernaculum usque ad constructionem templi per annos quadringentos spetuaginta, id est centum viginti per quattuor multiplicatos, quia ex tempore date legis usque ad incarnationem Christi non defuere viri qui in lege evangelicam per omnia perfectionem mente et opere servarent, nec Scripturam que gratiam novi Testamenti intimaret in veteri.

a Cf. Act. 6, 3.
quadringentesimo et octogesimo anno egressionis filiorum {t. 2 : Erfurt, f. 50ra ; facsim., p. 99a} [Rusch, f.  50ra ] Israel de terra Egypti in anno quarto
marg.|  ANNO  QUARTO. Quarto anno regis Salomonis cepit edificari domus, quia post expletam Christi incarnationis, dispensationem in quattuor evangeliis scriptam misso Spiritu sancto Ecclesie structura cepit.
mense Zio, ipse est mensis secundus,
marg.|  MENSE  ZIO  IPSE  EST  MENSIS  SECUNDUS. Quod mense secundo ad electionem gentium respicit que secundo post Israel edificare cepit. Unde et secundus mensis in lege concessus est ad faciendum Pascha his qui immundi in anima, vel in via procul in primo mense facere non poterant. Ubi nos designati sumus qui immundi super morte anime nostre et adhuc procul a populo Dei non potuimus primum facere quod in carne agni fiebat et sanguine. Celebramus autem hodie secundum Pascha quod fit in corpore et sanguine redemptoris.
marg.|  Maios scilicet aprilis enim quo Pascha celebratur, primus est apud Hebreos in mensibus anni. Unde patet quia mox peracto Pascha, cepit edificare domum Domini et consecratus mystica sollemnitate populus misit manus ad mysticum opus.
regis Salomonis super Israel edificare cepit domum Domino.
marg.|  EDIFICARE  CEPIT  DOMUM. Beda VenerabilisBE<DA>. Ubi edificatum sit templum in Paralipomenon manifestatur sic : « Et cepit Salomon edificare domum in Hierusalem in monte Moria qui demonstratus fuerat David patri eius in loco quem paraverat David in area Ornam Iebusei ». Edificatur ergo domus Domini in visione pacis, quia dilatata per orbem Ecclesia in una fide et veritatis societate consistit. Sub scissura enim mentium Deus non est sed ‘factus est in pace locus eius’. Edificatur in monte, id est Christo de quo dicitur : « Et erit in novissimis diebus preparatus mons domus Domini in vertice montium », et alibi : « Non potest abscondi civitas supra montem posita ». Ipse est enim mons montium qui de terra secundum carnem ortus, omnium terrenorum potentiam et sanctitatem culmine dignitatis transcendit. In hoc civitas vel domus Domini constructa est, quia si non in illo radicem figat spes et fides nostra nulla est. Qui recte mons Moria, id est visionis dicitur, quia quos ad eternam claritatis visionem conservat, in hac vita laborantes videre et adiuvare dignatur. Ipse est enim locus in quo obtulit Abraham filium suum Domino et pro devotione obedientie ab illo videri meruit unde nomen accepit. Denique ubi Dominus ait : « Tolle filium tuum quem diligis Isaac et vade in terram quam monstravero » etc. In hebreo habetur ‘’terra Moria’’. Et quia immolatio Isaac typus dominice passionis fuit, recte in loco eodem templum edificatur, quia per fidem et mysteria dominice passionis Ecclesia dedicata, crescit in templum sanctum in Domino. Qui demonstratus fuerat David patri eius. Ostensus enim erat David sicut ceteris prophetis venturus in carne Dominus, qui vocatam de gentibus Ecclesiam per ipsam incarnationem ablueret a peccatis et consecraret infidelem domum sibi. In area Ornam Iebusei. Area Ecclesiam significat. Unde : « Et permundabit aream suam ». Ornam vero, id est illuminatus, ‘natione Iebuseus gentiles’ significat, illustrandos a Domino et in filios Ecclesie immutandos. Unde : « Fuistis aliquando tenebre nunc autem lux in Domino ». Iebus que et Hierusalem ‘conculcata’ interpretatur, Hierusalem ‘visio pacis’, in qua dum Ornam gentilis regnat Iebus dicitur. Cum David in ea locum holocausti emit et Salomon edificat templum Domini Hierusalem vocatur, quia gentilitas divini cultus nescia conculcatur et illuditur a demonibus sed cum eam gratia conditoris respexit pacis in se locum invenit et nomen. Unde : « Beati pacifici quoniam filii Dei vocabuntur ». Cum ergo Ornam in hac civitate regnaret Iebus vocabatur. Sed cum locum aree cum bobus et tribulis David regni venderet, nomen Hierusalem accepit, quia persistens in sua obstinatione gentilitas conculcatur, quasi vilis et abiecta a malignis spiritibus. Porro cum omnia vendere et vero regi offerre didicit, non ultra conculcari a demonibus vel vitiis potuit, sed interne pacis quam cum conditore suo haberet compos effecta est.
marg.|  QUEM  PREPARAVERAT  DAVID etc. Paraverat enim David psallendo, paraverunt {t. 2 : Erfurt, f. 50rb ; facsim., p. 99b} [Rusch, f.  50rb ] alii prophete vaticinando locum Domino vero, scilicet Salomoni in quo domum edificaret, quia corda auditorum fide instituerunt, monentes ut incarnatum Dei filium fideli devotione susciperent. Unde : « Levate oculos vestros et videte regiones quia albe sunt iam ad messem et qui metit mercedem accipit et congregat fructum in vitam eternam ut qui seminat simul gaudeat et qui metit ». Quasi : levate oculos vestros et videte locum qui paratus est ad edificandam domum et qui edificat docendo mercedem accipit, et congregat lapides pretiosos in vitam eternam. Ut et qui parat locum edificio simul gaudeat et qui edificat, id est propheta venturum predicens et apostolus predicans Dominum venientem una simul mercede potiantur.

2Par. 3, 1.
Ps. 75, 3.
Is. 2, 2.
Mt. 5, 14.
Cf. Gn. 22, 2.
Mt. 3, 12.
Eph. 5, 8.
Mt. 5, 9.
Io. 4, 35-36.
Numérotation du verset 3Rg. 6,2 
Domus autem quam edificabat rex Salomon Domino habebat sexaginta cubitos in longitudine,
marg.|  IN  LONGITUDINE. Longitudo ‘domus longanimitatem Ecclesie’ significat, qua patienter adversa toleret donec ad patriam perveniat. Hec est sexaginta cubitorum, quia senarius perfectionem bonorum operum significat, quia debemus per longaminitatem ita adversa tolerare, ut per bona opera promissam patriam mereamur intrare.
et viginti cubitos
marg.|  VIGINTI  CUBITOS. Propter geminam caritatis distantiam qua Deum diligimus et proximum.
in latitudine,
marg.|  IN  LATITUDINE. Latitudo ‘caritatem’ significat que dilatato sinu mentis amicos in Deo et inimicos diligit propter Deum, donec ad pacem conversis vel funditus extinctis cum solis amicis gaudeat in Domino.
marg.|  Beda VenerabilisBE<DA>. Notandum quia triginta cubiti altitudinis non usque ad tectum templi, sed usque ad cenaculum inferius pertingebant. Aperte enim in Paralipomenon scriptum est quod altitudo centum viginti cubitorum erat de cuius rei sacramentis aptius insequenti tractabitur, ubi ad medium cenaculum et tertium lectionis ordo pervenerit.

2Par. 3, 4.
et triginta cubitos
marg.|  TRIGINTA  CUBITOS. Propter fidem Trinitatis in cuius visione cuncta desideria spei nostre suspendantur. Singuli numeri per decem multiplicantur, quia per fidem et custodiam legis patientia salubriter exercetur caritas viriliter ardescit, et spes sublimiter ad eterna rapitur.
marg.|  IN  ALTITUDINE. Altitudo significat ‘spem retributionis future’ pro qua prospera vel adversa contemnit, donec videat bona Domini in terra viventium.
Numérotation du verset 3Rg. 6,3 
Et porticus erat ante templum viginti cubitorum longitudinis iuxta mensuram latitudinis templi,
marg.|  PORTICUS  ERAT  ANTE  TEMPLUM  VIGINTI  CUBITORUM  LONGITUDINIS etc. De hac in Paralipomenon ita scriptum est : « Porticum vero ante frontem que tendebatur in longum iuxta mensuram latitudinis cubitorum viginti ». Patet ergo quia porticus ista ad orientalem templi partem facta est. Templum enim versum ad orientem erat sicut et tabernaculum, habebatque ostium ab oriente contra ostium templi iuxta Iosephum, ita ut sol equinoctialis oriens directis radiorum lineis per ostia tria porticus, scilicet templi et oraculi arcam Testamenti perfunderet.
marg.|  Templum Ecclesiam figurat, porticus que ante templum prior lumen solis recipiebat, illam Ecclesie partem que Domini incarnationem precessit, in qua patriarche et prophete orientem iustitie solem primi susceperunt, et nascenti Domino in carne vivendo, predicando, nascendo et moriendo testimonium prebuerunt.
marg.|  VIGINTI  CUBITORUM  LONGITUDINIS  IUXTA  MENSURAM etc. Quia antiqui iusti in patientia et longanimitate expectabant, quando incarnatus Dominus evangelii gratiam afferret, promissiones suas a longe aspicientes et salutantes. Equabat ergo porticus longitudine sua latitudinem templi, quia per longanimitatem mentis desiderabant venire ad dilatationem Ecclesie in caritate Dei que est in Christo Iesu.
marg.|  Porticus habebat decem cubitos in latitudine, quia tales etsi nondum verba vel mysteria evangelii que erant per Christum tradenda receperunt, precepta tamen decalogi perfecta dilectione dilatati cordis servaverunt.
marg.|  In prima fronte porticus fuere primi iusti Abel scilicet et Enoch. In intimo eius penetrali et quasi prope murum templi precursor Domini Simeon Anna et ceteri, qui etsi nativitatem eius videre meruerunt, tamen doctrinam eius audire et sacramenta percipere nequiverunt.

2Par. 3, 4.
et habebat decem cubitos latitudinis ante faciem templi.
Numérotation du verset 3Rg. 6,4 
Fecitque in templo fenestras obliquas,
marg.|  FENESTRAS. Sanctos doctores quibus mente excedentibus Deo arcana celestium specialius videre conceditur. Qui dum que in occulto vident publice pandunt, quasi suscepto lumine solis fenestre cuncta templi penetralia replent unde oblique id est intus latiores fuisse perhibentur, quia qui iubar superne contemplationis vel ad momentum percipit, mox sinum cordis amplius castigando dilatat et ad maiora capessenda sollerti exercitatione preparat.
Numérotation du verset 3Rg. 6,5 
et edificavit super parietem templi tabulata per gyrum in parietibus {t. 2 : Erfurt, f. 50va ; facsim., p. 100a} [Rusch, f.  50va ] domus per circuitum templi et oraculi
marg.|  ET  EDIFICAVIT  SUPER  PARIETEM  TEMPLI  TABULATA  PER  GYRUM etc. Hec tabulata in evangelio ubi Dominus temptatur a diabolo pinnacula templi vocantur. Iacobum {t. 2 : Erfurt, f. 50va ; facsim., p. 100a} [Rusch, f.  50va ] quoque fratrem Domini in pinnaculum templi unde ad populum concionaretur levatum esse legimus. Utrum autem mos fuerit doctoribus ut in tabulatis sedentes ad turbam inferius loquerentur nusquam legimus. Hec ergo tria tabulata totidem fidelium gradus coniugatorum, scilicet continentium et virginum signant distinctos altitudine professionis. Sed societate fidei et veritatis omnes ad domum Domini pertinentes et fixa mente inherentes. Supremum ergo tabulatum ceteris angustius, medium supremo latius infimo angustius. Quia altior professio virtutis altiorem debet tenere viam vivendi. Qui enim abrenuntiato coniugio virginitatem Domino consecrant, mores oportet virginitate condignos ostendant, abstineant ab otiosis verbis ira rixa detractione habitu impudico comessationibus potationibus et huiusmodi, vigiliis sanctis orationibus lectionibus eleemosynis et huiusmodi vacent. Ut qui future vite statum in professione tenent, in qua ‘non nubent neque nubentur sed sunt sicut angeli in celo’. Huius quoque statum quantum mortalibus possibilie est in presenti studeant imitari. Infimum vero amplioris est latitudinis, quia non dicitur coniugatis : « Vende omnia que habes et da pauperibus » sed : ‘Si vis ad vitam ingredi serva mandata non occides non adulterabis’ etc. Medium locum tenent continentes, quantum virginibus inferiores tantum coniugatis altiores, quorum portio gloriosa edificabat Ecclesiam primitivam. Unde : « Multitudinis credentium erat cor unus et anima una » etc. Quorum maximam partem uxoris reliquisse complexus sancti Stephani testatur historia ubi feminas eadem religione pollentes non coniuges sed viduas eorum appellat.

Cf. Mt. 4, 5.
Mt. 22, 30.
Mt. 19, 21.
Mt. 19, 17-18.
Act. 4, 32.
et fecit latera in circuitu.
marg.|  LATERA. Id est luriculas, ne quis inde facile ad inferiora decideret. Quod Ozochie regi in Samaria contigisse legimus, hec quotidiana divine protectionis erga nos munimina designant. Unde : « Immittit angelum Dominus in circuitu timentium eum » etc. Ascendit inquit cenaculum Ozochias rex Samarie qui se a domo David separaverat, sed per cancellos decidit. Quia etsi heretici vel schismatici aliquam bone actionis arcem conscendere videntur, quia tamen compagem unitatis Ecclesie non habent, quasi patentibus et non solidis laterum presidiis ad vitiorum infima delabuntur, dum divino destituti auxilio pertinacie sue fastu intereunt.
marg.|  LATERA . Id est muros vel cancellos vel luriculas doctores in tabulatis sedentes qui ad circumstantem inferius populum concionabantur. Unde Dominus : « Predicate super tecta ». Et Salomon : « Melius est sedere in angulo domatis ». Doma grece, tectum latine.

Cf. Ps. 33, 8.
Mt. 10, 27.
Prv. 21, 9 ; Prov. 25, 24.
latera] lateta cacogr. Rusch .
Numérotation du verset 3Rg. 6,6 
Tabulatum
interl.|  virgines
quod subter erat quinque cubitos habebat latitudinis, et medium tabulatum
interl.|  continentes
sex cubitorum latitudinis, et tertium tabulatum
interl.|  coniugati
septem habens cubitos latitudinis. Trabes autem posuit in domo per circuitum forinsecus,
marg.|  TRABES. Beda VenerabilisBE<DA>. Domus que tabulata portant ‘predicatores’ significant qui dum sublimem et honorabilem in Ecclesia Dei tenent locum infirmiores predicatione sua ad infimorum appetitu sustollunt, et ad celestia desideranda, et speranda suspendunt, et intercedendo ut persistant adiuvant. Legimus autem in Paralipomenon quod trabes templi sicut cetera eius interiora auro vestite fuerunt. Quod ita factum est, ut ille trabium partes que intus sunt in templo aureis essent laminis tecte que foris parebant non deaurate sed cedri speciem formamque ostenderent, in qua tamen imposita sibi tabulata gestabant. Quod ergo extrinsecus eminebat vitam sanctorum que nobis innotescit designat. Quod vero intus deauratum fulgebat claritatem qua in celesti patria in aspectu creatoris sui gaudent. Claritas trabium aurea illis tantum qui templum intraverant patebat, quia quam magna sit latitudo dulcedinis Dei quam abscondit timentibus se, et perfecit sperantibus in se illi soli noverunt qui regnum celeste meruerunt intrare et tamen nos vitam passiones doctrinamque sanctorum cernentes, id est in Scripturis legentes ad benefaciendum excitamur et quasi in capitibus trabium foris apparentibus a terra sublevamur. Quamvis enim internam sanctorum gloriam perspicere nondum valemus ex eo tamen quod exterius videre valuimus sublimibus Ecclesie membris fideliter adheremus. Possumus etiam hec de sanctis adhuc in hac vita positis intelligere, quorum puritatem dilectionis qua in secreto cordis coram Domino refulgent inspicere nequimus et tamen ex eis que loquendo agendo vel patiendo foris ostendunt {t. 2 : Erfurt, f. 50vb ; facsim., p. 100b} [Rusch, f.  50vb ] invenimus salutis auxilium.
marg.|  TRABES  FORINSECUS. Tante longitudinis erat, ut capita earum forinsecus prominerent. In infimo ordine cubitorum septem, in medio sex, in supremo quinque, ut in capitibus earum tabulata componerentur, non muris templi infixa sed iuxta muros trabibus que de muris exierant superposita.

Cf. 2Par. 3, 6-9.
ut non hererent muris templi.
Numérotation du verset 3Rg. 6,7 
Domus autem cum edificaretur {t. 2 : Erfurt, f. 50vb ; facsim., p. 100b} [Rusch, f.  50vb ] de lapidibus dolatis atque perfectis edificata est,
marg.|  DOMUS  AUTEM  CUM  EDIFICARETUR etc. Hec ad illam Ecclesie partem que post seculi labores et certamina ad eterna premia meruit introduci proprie pertinent. Nihil enim inquinatum intrabit in illam civitatem.

de] om. Weber dolatis] dedolatis Weber
et malleus et securis et omne ferramentum non sunt audita in domo cum edificaretur.
marg.|  ET  MALLEUS  ET  SECURIS. Quia hic tundimur adversitatibus et disciplina veritatis exercemur, ut illic iuxta meritum locis congruis disponamur et, castigatione cessante, solo amoris glutino quo ad invicem copulemur, uno impleti spiritu perfundamur. Sed quamvis dicatur Noe vir perfectus in generationibus suis et beati immaculati in via et huiuscemodi. Nullus vere perfectus et sine macula viam huius vite incedere potest. ‘Non est enim qui faciat bonum et non peccet’. Sed secundum huius temporis modum ‘perfecti’ et ‘immaculati’ vocantur qui tunc vere perficiuntur, cum nexibus corporis absoluti ad immortalem domus Domini decorem pervenerint.

Cf. Qo. (Ecl.) 7, 21.
Numérotation du verset 3Rg. 6,8 
Ostium lateris medii in pariete erat domus dextere,
marg.|  OSTIUM  LATERIS  MEDII etc. Beda VenerabilisBE<DA>. Quidam hunc locum male intelligentes putant ostium templi a meridie fuisse, non attendentes quia si Scriptura hec significare voluisset non ita diceret.   Ostium lateris medii in pariete erat domus dextere . Sed ita et habebat ostium domus ad meridiem. Nunc autem aliud significat. Partem namque   domus dextere latus templi meridianum dicit, in cuius parte orientali ostium erat in ipso angulo factum iuxta terram in quod introeuntes statim ad altiora gradatim ascendebant, habentes viam et ascensum per parietis interiora, donec tali itinere ad medium cenaculum et a medio pervenirent ad tertium. Et, quamvis Scriptura non dicat, creberrimas habebant a meridie fenestras, quarum luce certum et sine offensione iter agerent qui locus proprie ad corpus Domini respicit quod de virgine sumpsit. Ostium enim lateris medii, i  n parte erat domus dextere , quia « unus militum lancea latus eius aperuit ». Dextrum autem latus a milite apertum, sancta credit Ecclesia. « Aperuit » autem, dixit evangelista, quasi ostium medii lateris per quod nobis iter ad celestia panderetur. Denique ita subiunxit : « Et continuo exivit sanguis et aqua », aqua scilicet qua abluimur in baptismo, et sanguis quo consecramur in calice sancto. Per hoc enim ostium est nobis ascensus in medium cenaculum, et a medio in tertium, quia per fidem et mysteria nostre redemptionis de presenti Ecclesie conversatione ad requiem animarum post mortem ascendimus, et de requie animarum adveniente die iudicii ad immortalitatem corporum, ut in magna corporis et anime beatitudine perpetuo vivamus. Hoc iter invisibiliter agebatur, ita ut soli qui intraverunt nossent, quamvis per ipsum ostium etiam foris positi viderent, quia actus fidelium in hoc seculo et celebrationes sacramentorum etiam reprobi intueri possunt. Sed arcana fidei et intime gratiam dilectionis nullus nisi qui per hec ad celestia scandit Domino duce agnoscit : « Qui enim dicit se nosse Deum et mandata eius non custodit mendax est ».
marg.|  Ostium templi Dominus est, quia ‘nemo venit ad patrem nisi per ipsum’. Unde : « Ego sum ostium per me si quis introierit salvabitur »aa  . Ostium porticus sermo propheticus qui quasi recto calle ingredientes ad ostium tabernaculi perducebat, quia gratiam Christi qua mundum erat redempturus predicabat. Tota ergo porticus factura fideles illius temporis signat. Ostium vero in porticu doctores qui ceteris lucem vite ianuamque intrandi ad Deum pandebant exprimit. Et bene unum ostium propter consonam in omnibus sanctis fidem et dilectionem veritatis.

Io. 19, 34.
Io. 19, 34.
1Io. 2, 4.
Cf. Io. 14, 6.
aa  Io. 10, 9.

pariete] parte Weber
et per cochleam ascendebant in medium cenaculum et a medio in tertium,
marg.|  ASCENDEBANT  IN  MEDIUM  CENACULUM. Beda VenerabilisBE<DA>. Notandum triginta cubiti altitudinis de quibus supra legitur usque ad medium cenaculum pertingebant, deinde triginta usque ad tertium addebantur, quousque ad porticum que erat circa templum ab austro aquilone et occasu tectum perveniebatur secundum Iosephum. Deinde usque ad supremum tecti templum sexaginta cubiti numerabantur, et {t. 2 : Erfurt, f. 51ra ; facsim., p. 101a} [Rusch, f.  51ra ] sic tota altitudo domus secundum Paralipomenon in centum viginti cubitos consummata estab  . Porticus quoque que erat ante frontem templi, ad orientem secundum eundem librum eandem cubitorum summam in altitudine habebat qui scilicet liber predictas porticus vocat cellaria et cubiliaac  . Dedit inquit David Salomoni filio suo descriptionem porticus et templi et cellariorum et cenaculi et cubiculorum in abditis domus propitiationis, ubi etiam exteriorum domorum que erant extra atrium sacerdotum in circuitu templi meminit sic : « Necnon et omnium que cogitaverat atriorum exedrarum per circuitum in thesauris domus Domini et in thesauris sanctorum »ad  . Quod autem omnis altitudo templi centum viginti cubitorum erat significat quod primitiva in Hierosolymis Ecclesia post ascensionem Domini hoc numero virorum gratiam Spiritus sancti accepit, quia quindecim que ex septem et octo constant, solent ad significationem referri vite que nunc in sabbato geritur animarum fidelium et proficietur in fine seculi resurrectione corporum immortalium. Quindecim vero in trigonum ducta, id est cum omnibus partibus suis annumerata centum viginti efficiunt. Bene igitur centenario numero et vicenario magna electorum beatitudo in futuro designatur. Apte hoc tertium domus Domini cenaculum consummatur, quia post presentes fidelium labores, post acceptam in futuro requiem animarum, plena totius Ecclesie felicitas in resurrectione complebitur. Ad quod pertinet quod resurgens a mortuis Dominus et ad celos ascendens, hoc numero virorum Spiritum sanctum in linguis igneis misit quo eos qui diversis linguis distabant cognatione linguarum communem fecit habere sermonem. Ecclesia enim suo tempore resurgens et celos carne incorruptibili ascendens plene et perfecte dono Sancti Spiritus illustrabitur, quando erit Deus omnia in omnibusae  ad predicanda magnalia Dei, quia consona mente et voce omnes divine maiestatis gloriam collaudabunt.

ab  Cf. 2Par. 3, 4.
ac  Cf. 2Par. 3, 4.
ad  1Par. 28, 12.
ae  Cf. 1Cor. 15, 28.
Numérotation du verset 3Rg. 6,9 
et edificavit domum et consummavit eam. Texit quoque domum {t. 2 : Erfurt, f. 51ra ; facsim., p. 101a} [Rusch, f.  51ra ] laquearibus
marg.|  LAQUEARIBUS. Beda VenerabilisBE<DA>. Laquearia sunt tabulata que magno decore composita et ornata ab inferiori parte trabibus affiguntur et quia terne altitudinis domus Domini facta erat, terna habebat laquearia.
marg.|  Sanctis sublimioribus, scilicet quorum opus et doctrina cunctis in templo proposita quasi longius in alto preminent. Quique intercedendo exhortando animas infirmorum ne deficiant protegunt.
cedrinis,
marg.|  CEDRINIS. Cedrus arbor imputribilis, odoris iocundi, aspectus nitidi serpentes accensa nitore fugans et perimens. Que perfectis conveniunt quorum insuperabilis patientia, fama virtutum eximia, presentia bonis gratissima, auctoritas ad revincendos et confutandos veritatis inimicos constantissima qui et in hac vita et in futura singulari eminentia prefulgent.
marg.|  Luriculas significat que in supremo domus tecto per circuitu facte erant ne quis ad altiora perveniens repente laberetur ad ima. Quod in omni domo precepit fieri Moyses et hec supra latera vocata sunt ubi dictum est : et fecit latera in circuitu . In quibus divina presidia figurantur que nos adhuc in seculo laborantes et pro captu nostro ad superiora nitentes quotidie ne deficiamus adiuvant. Similiter quoque hunc locum intelligimus sed ea distinctione quod in hac vita inter crebra vel hostis impacati temptamenta, vel nostre fragilitatis obstacula continuo superne pietatis munere ne corruamus defendimur. In illa vero vita supremum templi tectum conscendimus ut nec velimus ultra peccare nec possimus nec ullo mortis dolore vel temptantis adversarii metu afficiamur. De presentibus Domini auxiliis quasi de lateribus tabulatorum dicit ipse Dominus : « Cum ipso sum in tribulatione eripiam eum et glorificabo eum »af  . De futura autem gratia qua superna civitas illustratur dicit propheta : « Lauda Hierusalem Dominum » etc. usque « fines tuos pacem »ag  etc. Bene autem hoc tabulatum quinque cubitis altum est, quia in illa patria presentia divine claritatis ita nos implet ut visus auditus olfactus gustus tactusque noster nihil dulce habeat nisi diligere Deum ex toto corde tota anima tota virtute et proximum tamquam nosipsosah  .

af  Ps. 90, 15.
ag  Ps. 147, 12-14.
ah  Cf. Mc. 12, 30-31.
Numérotation du verset 3Rg. 6,10 
et edificavit tabulatum super omnem domum quinque cubitis altitudinis,
marg.|  {t. 2 : Erfurt, f. 51rb ; facsim., p. 101b} [Rusch, f.  51rb ] TABULATUM  SUPER  OMNEM  DOMUM. Beda VenerabilisBE<DA>. Hic supremum ipsius domus tectum dicitur tabulatum illud quod supremis trabibus suprapositum erat. Non habebat templum culmen in superioribus sicut nec tabernaculum sed erat equale quomodo in Palestina et Egypto fiunt domus. Tabulatum autem quo operta est domus idem quod laquearia signat, id est eximios in resurrectione viros et singulari sanctitate ad ipsum virtutis apicem pervenientes de quorum uno dicitur : « Inter natos mulierum non surrexit maior Iohanne Baptista »ai  . De cuius compare dicituraj   : « Ipse precedet ante Dominum in spiritu et virtute Elie ».

ai  Mt. 11, 11.
aj  Lc. 1, 17.
et operuit domum lignis cedrinis.
Numérotation du verset 3Rg. 6,11 
Et factus est sermo Domini ad Salomonem dicens :
Numérotation du verset 3Rg. 6,12 
Domus hec quam edificas, si ambulaveris in preceptis meis et iudicia mea feceris, et custodieris omnia mandata mea gradiens per ea, firmabo sermonem meum tibi quem locutus sum ad David patrem {t. 2 : Erfurt, f. 51rb ; facsim., p. 101b} [Rusch, f.  51rb ] tuum.
Numérotation du verset 3Rg. 6,13 
Et habitabo in medio filiorum Israel et non derelinquam populum meum Israel.
Numérotation du verset 3Rg. 6,14 
Igitur edificavit Salomon domum et consummavit eam.
Numérotation du verset 3Rg. 6,15 
Et edificavit parietes domus intrinsecus tabulatis cedrinis
marg.|  ET  EDIFICAVIT  PARIETES  DOMUS etc. Beda VenerabilisBE<DA>. Intrinsecus quidem domus cedro erat vestita. Nam forinsecus lapis de quo facta erat tanto nitore fulgebat ac si esset candido calculo tecte. Mystice vero parietes templi sunt fideles populi quibus universalis Ecclesia consistit. Quorum dilatationem per orbem latitudo parietum designat spem vero et intentionem ad celestia erectam altitudo. Vel latitudo parietis que ex ordinibus lapidum invicem superpositis constat presentis statum Ecclesie ubi electi supra fundamentum Christi omnes edificati sibi invicem in ordine per temporum curricula succedunt seque invicem portantes legem Christi que est caritas implent. Dum enim qui a precedentibus magistris erudiuntur alios erudiunt quasi superpositis invicem ordinibus lapidum vivorum in domo Dei sic ab aliis fixa constantia portantur ut ad alios portandos ipsi sufficiant usque ad ultimos iustos qui in summo domus cacumine locati portantur ab aliis sed non habent quos portent.
marg.|  Parietes intrinsecus tabulatis cedrinis operiuntur, cum corda fidelium amore virtutum redundant. Sicut enim cedrus perfectos significat, ita locis opportunis celsitudinem virtutum quibus ad eandem pervenitur perfectionem.
a pavimento domus usque ad summitatem parietum,
marg.|  PAVIMENTO. Teguntur omnia lignis A  PAVIMENTO  DOMUS  USQUE  AD  SUMMITATEM  PARIETUM  ET  USQUE  AD  LAQUEARIA ak  cum electi a primis fidei rudimentis usque ad perfectionem bone actionis et usque ad ingressum patrie celestis insudant operibus bonis, cum a primis iustis usque ad ultimos in consummatione seculi omnes virtutibus student quarum merito dicere audeant : « Christi bonus odor sumus Deo »al  .

ak  3Rg. (1Rg.) 6, 15.
al  2Cor. 2, 15.
et usque ad laquearia operuit lignis intrinsecus, et texit pavimentum domus tabulis abiegnis.
marg.|  ET  TEXIT  PAVIMENTUM  DOMUS. Hoc in Paralipomenon plenius scriptum est sic : « Stravit quoque pavimentum templi pretiosissimo marmore stratum multo decore »am  . Unde patet quod tabulas abiegnas quibus pavimentum texit non in terra posuit sed primo illud marmore protexit. Deinde tabulas superposuit et tertium his duobus auro vestitum addidit ut in sequentibus legitur. Sicut autem altitudo parietis in altum exsurgens et usque ad laquearia perveniens profectus virtutum quibus electi ad celeste regnum perveniunt vel ipsos electorum choros sibi per tempora varia succedentes significant, ita equalitas pavimenti concordem eorum humilitatem qua in temporali adhuc vita positi socialiter caritate dictante conversantur. Pavimentum pretiosissimo marmore erat stratum multo decore idemque marmor tabulis abiegnis tectum quia vita iustorum primo fidei firmitate premunienda in corde deinde virtutum latitudine ornanda est in opere. Quid enim utilitatis habet decor marmoris pretiosissimi lignorum tabulis tectus nisi aliquid tacite signaret et bonorum operum amplitudinem fortitudine fidei in temeritate fulciendam demonstraret ? Abies vero propter altitudinem et durabilitatem mentem electorum infima desideria spernentem et celestium contemplationi inherentem virtute quoque patientie singulariter excellentem congrue significat. Auri autem lamine marmori et tabulis abiegnis superposite latitudinem caritatis de corde puro et conscientia bona et fide non ficta que sicut aurum aliis pretiosius metallis ita ceteris eximior virtutibus in templo Dei singulari luce refulget. Unde Apostolus cum plurima virtutum bona que hominibus humilibus sunt servanda quasi pavimentum enumeraret dicens : « Induite vos viscera misericordie benignitatem, humilitatem patientiam »an  etc. subiunxit : « Super omnia autem caritatem habentes »ao  etc.

am  2Par. 3, 6.
an  Col. 3, 12.
ao  Col. 3, 14.
Numérotation du verset 3Rg. 6,16 
Edificavitque viginti {t. 2 : Erfurt, f. 51va ; facsim., p. 102a} [Rusch, f.  51va ] cubitorum ad posteriorem partem templi tabulata cedrina,
interl.|  occidentalem ab ortu enim solis ingressum habebat templum et ad occasum domum interiorem id est sancta sanctorum
marg.|  EDIFICAVITQUE  VIGINTI  CUBITORUM etc. Quod tabulata que interiorem domum ab exteriore separant a pavimento usque ad superiora dicit esse edificata non usque {t. 2 : Erfurt, f. 51va ; facsim., p. 102a} [Rusch, f.  51va ] ad laquearia significat que triginta cubitis erant in sublime a pavimento suspensa ut dictum est sed tantum usque ad viginti cubitos altitudinis ut dicetur. Reliquum vero erat super hec tabulata apertum et inane usque ad laquearia cubitorum decem altitudinis et cubitorum viginti longitudinis iuxta latitudinem domus. Per quam nimirum inaniam fumus incensorum de altari thymiamatis solebat in sancta sanctorum ascendere et ad arcam Domini operiendam penetrare. Prior domus in quam semper « introibant sacerdotes sacrificiorum officia consummantes »ap  presens Ecclesia est in qua quotidie piis insistentes operibus Domino sacrificia laudis offerimus. Interior que ad posteriorem templi partem facta est vita eterna in celis. Exterior quidem conversatio nostri exilii. Interior vero que in presentia summi regis perpetua beatorum sollemnitas agitur. Unde : « Intra in gaudium Domini tui »aq  sed posterior tempore quia post seculi labores.
marg.|  Tabulata autem que utramque dividunt claustra celi sunt quorum apertionem quotidie suspiramus et pia instantia pulsamus ut aperiantur et si non ante mortem intrare permittimur, apertam tamen habemus ianuam divine pietatis qua orationum eleemosynarum ieiuniorum et aliorum bonorum thymiamata premittimus. Hoc est enim quod paries cedrinus domus interioris inaniam habebat in superioribus per totum quo fumus incensorum intraret, quia oculi Domini aperti sunt super domum eius die ac nocte et aures in orationem servorum suorum intentear  et hoc per totam Ecclesie latitudinem diffuse per orbem.

ap  Hbr. 9, 1-9.
aq  Mt. 25, 21.
ar  Cf. Ps. 129, 2.
a pavimento usque ad superiora et fecit interiorem domum oraculi in sanctum sanctorum.
Numérotation du verset 3Rg. 6,17 
Porro quadraginta cubitorum erat ipsum templum pro foribus oraculi.
marg.|  PORRO  QUADRAGINTA  CUBITORUM. Decem quarter ducta quadraginta faciunt. Unde populus ab Egypto liberatus in figura presentis Ecclesie quadraginta annis in eremo laboravitas  et pane celesti reficiebatur etiam sic ad promissam pervenit patriamat  . Exercetur enim temptationibus quadraginta annis ut labores Ecclesie quibus per totum orbem in observanda lege desudat insinuet. Pascitur manna de celo per eosdem quadraginta annos ut ostendantur passiones Ecclesie spe denarii celestis et eterne beatitudinis leviande ubi : « Qui esuriunt et sitiunt iustitiam saturabuntur »au  . Pascitur ergo in presenti Ecclesia et adversis afficitur ut : « Spe gaudens in tribulatione sit patiens »av  . Unde et Christus quadraginta diebus ante mortem carnis ieiunavit et totidemaw  , post resurrectionem epulabatur cum discipulis suis : « Apparens eis in multis argumentis et loquens de regno Dei »ax  . Ieiunando ostendebat in se nostrum laborem, manducando vero in nobis suam consolationem. Ieiunans clamabat : « Attendite ne graventur corda vestra crapula et ebrietate »ay  . Manducans autem : « Ecce ego vobiscum sum usque ad consummationem seculi »az  . « Iterum videbo vos et gaudebit cor vestrum »ba  etc. Dum enim viam Dei carpimus a vanitate presentis seculi ieiunamus et futuri promissione reficimur.
marg.|  PORRO  QUADRAGINTA  CUBITORUM. Hic numerus in significatione presentis laboris ponitur sicut quinquegenarius future quietis et pacis. Decem enim sunt precepta quibus ad vitam venitur. Denario enim significatur vita quam desideramus et pro qua laboramus. Quadratus vero mundus in quo pro eadem acquirenda certamus. Undebb   : « De regionibus congregavit eos, a solis ortu et occasu ab aquilone et mari ».

as  Cf. Dt. 2, 7.
at  Cf. Ex. 18, 35.
au  Mt. 5, 6.
av  Rm. 12, 12.
aw  Cf. Mt. 4, 2.
ax  Act. 1, 3-4.
ay  Cf. Lc. 21, 34.
az  Mt. 28,20.
ba  Io. 16, 22.
bb  Ps. 106, 3.
Numérotation du verset 3Rg. 6,18 
Et cedro omnis domus intrinsecus vestiebatur,
marg.|  ET  CEDRO  OMNIS. Cedrus insuperabilem virtutum venustatem signat. Quo ligno omnis domus intrinsecus vestitur cum corda iustorum solo bonorum operum amore nitescunt.
habens tornaturas suas
marg.|  HABENS  TORNATURAS. Habet domus in tabulis cedrinis tornaturas suas et iuncturas fabre factas cum electi ad invicem pulcherrima caritatis copula nectuntur, ‘ut habeant cor unum et animam unam’bc  . Tornature enim que iuncturis tabularum apponuntur, ut unum tabulatum fiat ex omnibus officia sunt caritatis quibus sancta fraternitas copulatur et in unam Christi domum toto orbe terrarum componitur.

bc  Cf. Act. 4, 32.
et iuncturas suas {t. 2 : Erfurt, f. 51vb ; facsim., p. 102b} [Rusch, f.  51vb ] fabrefactas et celaturas eminentes.
marg.|  CELATURAS. Opera sanctorum manifesta expressione quales sint in exemplum aliis proferunt. Unde Paulus et factis et dictis se in exemplum proponitbd  .

bd  Cf. 1Cor. 11, 1.

suas] om. Weber
Omnia cedrinis tabulis vestiebantur,
marg.|  OMNIA  CEDRINIS  TABULIS  VESTIEBANTUR. Lapides parietis vel pavimenti et tabule et aurum sanctorum vitam significant, sed lapides vivi sunt sancti fortitudine {t. 2 : Erfurt, f. 51vb ; facsim., p. 102b} [Rusch, f.  51vb ] fidei in unam eandemque regulam conglutinati. Tabule cedrine vel abiegne latitudine variarum virtutum secundum donationes Spiritus sancti una in fide ad alterutrum connexi. Auri lamine sunt supereminentem scientiebe  caritatem habentes huiusque fulgore gratissimo adinvicem congaudentes. Hec tria Apostolus una sententia complectitur dicens : « Nam in Christo Iesu neque circumcisio aliquid valet neque preputium sed fides que per dilectionem operatur »bf  . ‘Fidem enim invictam’ lapis significat, cedrus ‘actionem odoriferam’, aurum ‘transcendentem omnia dilectionem’. Vestiturque lapideus paries tabulis cedrinis, cum professio fidei bonis ornatur operibus ne otiosa videatur aut mortuabg  . Sed quia lex in lapide scripta doctrina evangelii per lignum crucis confirmata, unde et populus ille lapide circumcidebatur in preputio nos signo crucis consecramur in fronte. Possunt parietes templi lapidei templi lapidei vel pavimentum pretioso marmore stratum significare eos qui in lege fideliter et perfecte vixerunt. Tabule vero cedrine vel abiegne sanctos novi Testamenti qui abnegantes semetipsos et tollentes crucem suam Dominum sequunturbh  . Et quia utriusque temporis sanctos manet communis gloria superne retributionis lapidibus et lignis pretiosis additur tertia species aurearum laminarum. Nec contrarium videatur quod supradiximus porticum que erat ante templum antiquos fideles figurare ipsum vero templum eos qui post incarnationem Domini fuerunt porro domum interiorem regni celestis gaudia utrisque promissa. Nunc autem dicimus parietes lapideos antiquum Dei populum tabulata cedrina novum aureas laminas utriusque in celis premia designare, cum idem parietes templi et in porticu et in ipso templo et in Sanctis Sanctorum pariter fuerunt de lapidibus auroque compacti. Multiplex est enim in diversis rebus earumdem repetitio figurarum. Sed et hoc dicendum quia fuerunt in lege et ante legem plurimi qui legaliter Domino servirent non occidentes non fornicantes non falsum testimonium dicentes non furtum facientes honorantes patrem et matrem, et diligentes proximos sicut seipsosbi  . Hi ad parietes porticus lapideos pertinebant. Fuerunt alii perfectiores qui relictis mundi negotiis, assumpta cruce Dominum sequebantur : « Ludibria et verbera experti insuper et vincula et carceres »bj  etc. Hi qui autem manifesta tempora evangelii vitam duxerunt evangelicam ante ingressum templi quasi tabulata cedrina in porticu fulgebant, quos quia idem regnum celeste communiter, quamvis in discretis mansionibus recipit quasi porticus templi post lapidem et cedrum auro cooperta est. Nunc quoque sunt plures qui legalibus contenti preceptis predictis sufficere sibi credunt si ad vitam venire mereantur. Sunt alii qui ad perfectionem nitentes omnia sua vendunt et sequuntur Dominum dicentem : « Vos qui secuti estis me in regeneratione cum sederit filius hominis in sede maiestatis »bk  etc. Hi ad parietes templi de albo factos illi ad cedrinas pertinentes tabulas premia perpetue lucis a Domino quasi auri laminas quibus decorentur expectant. Sunt in abditis templi lapides pretiosi sunt tabule ligni aromatici unaque auro cooperta, quia in lege Domini ambulaverunt et qui gratiam evangelii perfecte susceperunt eterna vita pariter perfruuntur.

be  Cf. Eph. 3, 19.
bf  Gal. 5, 6.
bg  Cf. Iac. 2, 17.
bh  Cf. Mt. 16, 24.
bi  Cf. Mt. 19, 18-19.
bj  Hbr. 11, 36.
bk  Mt. 19, 21.
nec omnino lapis apparere poterat in pariete.
Numérotation du verset 3Rg. 6,19 
Oraculum autem in medio domus in interiori parte fecerat,
marg.|  ORACULUM  AUTEM. Beda VenerabilisBE<DA>. Oraculum ubi erat arca habebat vicenos cubitos in longitudine et latitudine et altitudine, id est per quadrum, quia in superna patria ubi Christum regem vident oculi sanctorum sola caritas divine et future gratie per omnia fulget. Unde sequitur :  ET  OPERUIT  ILLUD  ATQUE  VESTIVIT  AURO  PURISSIMO, quia superne menia civitatis gratia caritatis implevit.
marg.|  Hoc supra expositum est, quia scilicet interior domus secreta celi et arca federis salvatorem, in quo fedus pacis apud Patrem habemusbl  significat qui post resurrectionem ascendens in celum carnem sumptam de virgine in patris dextera collocavit.

bl  Cf. Rm. 5, 1-2.
ut poneret ibi arcam federis Domini.
Numérotation du verset 3Rg. 6,20 
Porro oraculum
interl.|  parietem cedrinum significat qui oraculum, id est sancta sanctorum ab exteriori ede separat ut predictum est
marg.|  PORRO  ORACULUM. Bene autem interior domus viginti cubitos longa est pro mysterio gemine dilectionis de qua iam dictum est que in hac vita ex parte maxima illustrat electorum mentes, sed in illa patria cessantibus aliarum virtutum operibus sola regnat.
habebat viginti cubitos longitudinis et viginti cubitos latitudinis et viginti cubitos altitudinis, et {t. 2 : Erfurt, f. 52ra ; facsim., p. 103a} [Rusch, f.  52ra ] operuit illud atque vestivit auro purissimo, sed et altare vestivit cedro.
marg.|  {t. 2 : Erfurt, f. 52ra ; facsim., p. 103a} [Rusch, f.  52ra ] SED  ET  ALTARE. Thymiamatis scilicet quod erat ante oraculum de quo subditur :   Et totum altare oraculi texit auro . Unde intelligitur quia idem altare de lapide factum cedro vestitum, deinde auro coopertum esse. Altare enim thymiamatis quod in domo exteriore sed prope ostium erat interioris typus est perfectorum qui carne adhuc in mundo retenti, sed omni desiderio ad celestia suspensi, velut incenso thure fumum ascendentem in sancta sanctorum emittunt, quia superno amore flagrantes crebris orationum vocibus aures sui pulsant auctoris apertaque late inania fumus incensorum in superiora venit, quia quanto mundiores et celo viciniores tanto citius a Domino que poscunt accipiunt.
marg.|  Hoc altare perfectorum vitam significat qui quasi in vicinia oraculi positi desertis infimis delectationibus ad solum regni celestis ingressum curam intendunt. Unde in hoc altari non carnes victimarum sed sola incendebant thymiamata, quia tales non adhuc peccata carnis et illecebras cogitationum in se mactare opus habent, sed tantum orationum et desideriorum spiritalium odoramenta per ignem interni amoris in conspectu conditoris offerunt. Quid autem lapis cedrus aurumque significent supra dictum est.
Numérotation du verset 3Rg. 6,21 
Domum quoque ante oraculum
marg.|  DOMUM  QUOQUE  ANTE  ORACULUM. Beda VenerabilisBE<DA>. Domus ante oraculum auro tecta est, quia perfecti in hac vita nec dum de patre palam audire, id est nec dum palam videre queunt sed fidem et opus iustitie divino ornant amore per quam plenam Dei cognitionem mereantur. Lamine auree quibus operitur domus operationes sunt multifarie pietatis quas in obsequium creatoris vel fraterne necessitatis castus amor impendit.
marg.|  Domum ante oraculum presentem Ecclesiam significare diximus ubi ita redemptoris nostri amore flagramus ut nondum ipsum videre facie ad faciem valeamus. Unde bene hec domus auro purissimo cooperta est sed interposito medio pariete ab oraculo secreta. Oraculum enim vocatur cum divina hominibus vel angelica allocutio cum secretorum revelatione conceditur. Unde bene oraculum in abditis id est in interiore domo factum est, quia in superna patria angelorum nobis visio et allocutio et ipsa Dei presentia revelabitur. Unde : « Ego diligam eum et manifestabo meipsum et iterum »bm  . « Venit hora cum iam non in proverbiis loquar vobis sed palam de patre meo annuntiabo vobis »bn  .

bm  Io. 16, 21.
bn  Ioh. 16, 25.
operuit auro purissimo et affixit lamminas clavis aureis,
interl.|  preceptis caritatis vel promissis eterne claritatis
marg.|  CLAVIS  AUREIS. Clavi autem sunt precepta caritatis vel promissa eterne claritatis quibus in exercitio virtutum, ne deficiamus donante Christi gratia continemur. Unde in Paralipomenon scriptum est : « Sed et clavos fecit aureos, ita ut singuli clavi siclos quinquagenos appenderent »bo  . Quinquagenario enim signatur ‘remissio peccatorum’ et ‘Spiritus sancti gratia’ et ‘requies eterna’, quia quinquagesimus est psalmus penitentie, et remissionis quinquagesimus annus iubileus, quinquagesimo die post Pascha Spiritus sanctus adveniens primitivam consecravit Ecclesiam. Et quinquagenorum siclorum erant singuli clavi, quibus lamine auree affigebantur in parietibus domus Domini, quia verba celestia quibus in amore bonorum operum proficimus et conservamur veniam nobis promittunt peccatorum et gratiam Sancti spiritus et sabbatismum in futuro eternum. Hi quidem sunt clavi dilectionis. Sunt alii clavi timoris quibus incipientes illecebras vitiorum et voluptatem carnalium mortificant sermones scilicet veritatis, quorum institutione carnem crucifigere docemur. Unde propheta : « Confige clavis a timore tuo carnes meas » bp  etc. Qui rursum ad perfectionem veniens de clavis dilectionis ait : « Mihi autem adherere Deo bonum »bq  etc.

bo  2Par. 3, 9.
bp  Cf. Ps. 118, 120.
bq  Ps. 72, 28.
Numérotation du verset 3Rg. 6,22 
nihilque erat in templo quod non auro tegeretur,
marg.|  NIHILQUE  ERAT  IN  TEMPLO etc. Hec in Paralipomenon plenius explicanturbr  , ubi porticus que erat ante frontem templi deaurata esse intrinsecus et cenacula auro tecta perhibentur. Deaurata est porticus ante templum, quia patres veteris Testamenti Deo per caritatem placuerunt. Deauratum est templum, quia eadem « Caritas diffusa est in cordibus nostris per Spiritum sanctum qui datus est nobis »bs  . Deaurata est domus interior, quia in superna patria sola caritas regnat. Sed ibi eo verius et securius quo presens ipse Deus qui est caritas videtur, ibi eo certius {t. 2 : Erfurt, f. 52rb ; facsim., p. 103b} [Rusch, f.  52rb ] quo ipse mediator Dei et hominumbt  qui solus paternorum conscius est secretorum velut arca testamenti semper aspicitur. Quod autem cenacula tecta sunt auro ad idem respicit. Sicut enim interior domus sanctorum vitam in conspectu conditoris significat. Unde : « Abscondes eos in abscondito vultus tui a conturbatione hominum »bu  , ita cenacula in alto eandem vitam, id est in celis esse et non in hoc mundo. Unde : « Que sursum sunt querite ubi Christus est in dextera Dei sedens »bv  . « Que sursum sunt sapite non que super terram »bw  .

br  2Par. 3, 4.
bs  Rm. 5, 5.
bt  Cf. 1Tim. 2, 5.
bu  Ps. 30, 21.
bv  Col. 3, 1.
bw  Col. 3, 2.
sed et totum altare oraculi texit auro.
Numérotation du verset 3Rg. 6,23 
Et fecit in oraculo duo cherubin
marg.|  CHERUBIN. Angelice dignitatis vocabulum est et dicitur singulariter ‘cherub’, pluraliter ‘cherubin’. Per   cherubin ergo angelica ministeria que conditori semper assistunt in celis possunt intelligi.
de lignis olivarum
marg.|  OLIVARUM. Quia angeli gratia spiritali sunt uncti, ne umquam arescant ab amore Dei quos luce celestis sapientie mox ipse qui creavit implevit. Unde et ‘cherubin’ dicuntur, id est multiplicata scientia, vel scientie multitudo.
marg.|  De lignis olivarum sunt facti, quia lucem nobis scientie tribuunt iuvante flamma caritatis Dei que per spiritum diffunditur in cordibus nostrisbx  .

bx  Cf. Rm. 5, 5.
decem cubitorum altitudinis.
marg.|  DECEM  CUBITORUM. Beda VenerabilisBE<DA>. Decem cubitorum altitudinis sunt, quia denario eterne vite fruuntur habentes inviolatam conditoris imaginem servata, sanctitate et iustitia et veritate in qua conditi sunt. Denarius enim decem obolis constat et continere in se regis nomen et imaginem consuevit. Ideo figure regni celestis congruit ubi angeli in imagine conditoris ad quam facti sunt semper manent et electi homines imaginem quam peccando amiserunt recipiunt. Unde : « Cum apparuerit similes ei erimus et videbimus eum sicut est »by  .

by  Cf. 1Io. 3, 2.
Numérotation du verset 3Rg. 6,24 
marg.|  QUINQUE  CUBITORUM  ALA  CHERUB  UNA etc. Ale cum in sanctorum hominum figuram ponuntur ‘virtutes eorum’ significant, quibus ad celestia volant et conversantur. Cum vero in significatione angelorum ponuntur gratiam perpetue et in defective felicitatis eorum qui semper in celestibus et in ministerio sui persistunt auctoris, vel quod levitate spiritalis nature sunt prediti, ut ubicumque voluerint statim quasi volando perveniant, et hic cum alis figurati et prophetis ostensi sunt alati. Bene autem dicitur quia   quinque cubitorum fuerit ala cherub una et quinque cubitorum ala cherub altera , quia virtutes angelice legem Dei in quinque libris scriptam, indefessa devotione custodiunt, diligendo scilicet Deum suum ex omnibus viribus, et proximos tamquam seipsos : « Plenitudo enim legis caritas »bz  . Proximi eorum angelici sunt spiritus et electi eorum homines concives. Unde utraque ala eiusdem mensure est, quia eadem devotione qua se alterutrum in Deo diligunt nostram quoque ad se ascendentium societatem desiderant. Sicque simul ale decem cubitos complent cum in gemine caritatis exhibitione de conditoris presentia letantur.
marg.|  Quia in omni labentium rerum varietate sancti homines sensus corporis in obsequium conditoris extendunt oculos habentes semper ad Dominumca  , audire et desiderare vocem laudis eius et enarrare universa mirabilia eius, dulcia faucibus suis habentes eloquia illiuscb  super mel et favumcc  currentes in odore unguentorum eius, dum superest halitus in eis et spiritus Dei in naribus eorum non loquentes iniquitatem, nec sultitiam personantes, sicque « per arma iustitie a dextris et a sinistris »cd  incedentes ad celeste qui promissus est vinee cultoribus veniunt denarium.

bz  Rm. 13, 10.
ca  Cf. Ps. 24, 15.
cb  Cf. Ps. 118, 103.
cc  Cf. Ps. 18, 22.
cd  2Cor. 6, 7.
et quinque cubitorum ala cherub altera,
marg.|  ALA  CHERUB  ALTERA. Geminas habent alas, quia testamenta eque per prospera et adversa indefesso poposito semper ad celestia tetendisse et pervenisse declarant, quia hoc idem suis auditoribus faciendum esse demonstrant.
id est decem cubitos habentes a summitate ale usque ad ale alterius summitatem.
Numérotation du verset 3Rg. 6,25 
Decem quoque cubitorum erat cherub secundus in mensura pari
marg.|  DECEM  QUOQUE  CUBITORUM. Beda VenerabilisBE<DA>. Alti sunt decem cubitis, quia per observantiam Decalogi Deo serviendum predicant quia Deo fideliter servientes eterni regni denario remunerandos esse ostendunt.

in] om. Weber
et opus unum erat in duobus cherubin,
marg.|  ET  OPUS  UNUM  ERAT  IN  DUOBUS  CHERUBIN. Duo facti erant cherubin propter consortium caritatis significandum, quia minus quam inter duos caritas stare non potest. Unde et discipuli bini ad predicandum mittunturce  , ut qui verbum fidei predicant virtutem dilectionis ante omnia teneant unius mensure et operis sunt duo cherubin quia nulla dissensio voluntatis in superna patria ubi una eademque presentis Dei visione et gloria omnes illustrantur.
marg.|  Quia utriusque testamenti scriptores eadem castitate operis et devotione {t. 2 : Erfurt, f. 52va ; facsim., p. 104a} [Rusch, f.  52va ] intime caritatis Deo serviebant Deum voce et fide consona predicabant, et que novum de dominica incarnatione, passione, resurrectione, gentium vocatione, Iudeorum expulsione, multimoda Ecclesie tribulatione facta narrat eadem Vetus si recte intelligitur facienda predicabat. Ale igitur Cherubin interiores super arcam seinvicem contingebant, quia pari de Domino attestatione consentiunt. Item alis exterioribus iste unum parietem ille alterum contingebat, quia vetus Testamentum proprie antiquo Dei populo scriptum. Novum nobis qui post incarnationem Domini ad fidem venimus et secundo parieti, id est septentrionali, recte comparamur quibus post frigora et tenebras idolatrie lucem veritatis cognoscere datum est.
marg.|  Beda VenerabilisBE<DA>. Possunt per duo cherubin duo testamenta figurari. Qui cherubin in oraculo sunt facti, quia in consilio divine provisionis nobis inaccessibili et incomprehensibili ante secula dispositum est quando et qualiter quibusve auctoribus sacra Scriptura conderetur. Notandum sane quia Moyses dum tabernaculum faceret fecit duos cherubin aureos quos posuit in propitiatorio super arcam. Salomon autem addidit alios duos multo maiores quos in templo poneret et sub eorum alis arcam in medio cum propitiatorio et cherubin prioribus. In tabernaculo ergo fuerunt duo cherubin, in templo quattuor. Sed idem utrique significant sed repetitum est opus, et augustius factum per Salomonem ut doceretur, quia multiplicata post incarnationem Domini Ecclesia, latius celestium civium panderetur sublimitas, qui sic conditorem de sua beatitudine collaudant, ut de nostra quoque ereptione et ad eandem beatitudinem introductione congaudeant. Extendunt enim alas adinvicem super arcam cum ad laudem salvatoris referunt bonum quod acceperunt. Extendunt alteras alas ad parietes oraculi cum sanctos etiam homines secum videre delectantur eosque velut alarum summitatibus tangunt quos consortes et imitatores fuisse in hac vita sue puritatis exultant. Duos autem eque parietes alis tangunt quia fideles utriusque populi habet secum possessores aule celestis non quod in illa patria sit distinctio localis inter utrumque populum sed quia maior sit festivitas interne beatitudinis de consortio adunate fraternitatis.

ce  Cf. Lc. 10, 1.
Numérotation du verset 3Rg. 6,26 
id est altitudinem habebat unus cherub decem cubitorum et similiter cherub secundus.
Numérotation du verset 3Rg. 6,27 
{t. 2 : Erfurt, f. 52va ; facsim., p. 104a} [Rusch, f.  52va ] Posuitque cherubin in medio templi interioris.
marg.|  IN  MEDIO  TEMPLI. Beda VenerabilisBE<DA>. Manifestum est ex predictis quare cherubin in medio templi interioris sint positi qui semper habitant in celis. Extendebant alas quasi ad volandum quia semper habent animum ad obsequium divine voluntatis paratum. Quod vero ala una unius cherubin tangebat parietem et ala cherub secundi alterum parietem ad illam caritatis administrationem pertinet quam nobis angeli exhibent. Quod altere ale in medio templi se contingebant eam dilectionis gratiam qua se alterutrum complectuntur exprimit.
Extendebant autem alas suas cherubin
marg.|  EXTENDEBANT  AUTEM  ALAS. Extendunt autem cherubin ad utrumque parietem oraculi alas, quia letantes in celesti patria iustos utriusque plebis visione quoque sue glorie ad laudem creatoris excitant, nec solum de illorum quos secum habent intus iustorum felicitate letantur, sed etiam nostri qui foris adhuc positi de profundis ad Dominum clamamus curam gerunt. Unde de eis in Paralipomenon scriptum est : « Ipsi autem stabant erectis pedibus et facies eorum verse erant ad exteriorem domum »cf  . Quia scilicet a via veritatis in qua mox conditi positi sunt numquam aberraverunt. Et nos ab huius peregrinationis erumna ereptos ad suum desiderant pervenire consortium. Sic ergo pedibus stant erectis, sic alas auro tectas ad oraculi parietes extendunt ut facies habeant versas ad domum exteriorem, quia angeli sic suam perpetuo innocentiam conservant sic de sanctarum animarum beatitudine in celis exultant, ut eis etiam quos in terris adhuc peregrinari conspiciunt opem ferre non desinant donec ad celestem patriam introducant. « Omnes enim sunt administratorii spiritus in ministerium missi propter eos qui hereditatem capiunt salutis »cg  .
marg.|  Versas habent facies ad exteriorem domum, quia nostri qui adhuc foris stamus nec re ipsa, sed « spe salvi facti sumus »ch  , scriptores eorum iam regnantes cum Domino, ipsumque laudantes, curam gerunt salutis interpellantes pro nobis.

cf  2Par. 3, 13.
cg  Hbr. 1, 14.
ch  Rm. 8, 24.
et tangebat ala una parietem et ala cherub secundi tangebat parietem alterum. Ale autem altere in media parte templi se invicem contingebant.
Numérotation du verset 3Rg. 6,28 
Texit quoque cherubin auro.
interl.|  immortali claritate sublimavit, dilectionis luce replevit
marg.|  {t. 2 : Erfurt, f. 52vb ; facsim., p. 104b} [Rusch, f.  52vb ] TEXIT  QUOQUE  CHERUBIN  AURO. Circumdati sunt auro, quia preclaris scriptorum suorum operibus confirmata est auctoritas testamentorum. Manifestata autem per orbem cognitio est divinarum Scripturarum, vel interna gloria celestium agminum. Utrumque enim cherubin et angelos scilicet et testamenta significat.
Numérotation du verset 3Rg. 6,29 
interl.|  sancte scilicet Ecclesie populos quibus super fundamentum Christi locatis totius orbis ambitum replevit, ceptumque fidei edificium quotidie nova membrorum progenie quasi pretiosorum lapidum appositione augmentare non cessat
per circuitum sculpsit variis celaturis et torno.
interl.|  quia : « Alii datur per spiritum sermo sapientie, alii sermo scientie, alii fides, alii gratia sanitatum » ci  etc. Caritas quoque gaudium, pax, langanimitas etc.cj  Celature sunt sanctarum mentium
marg.|  SCULPSIT  VARIIS  CELATURIS. Beda VenerabilisBE<DA>. Sculpuntur parietes torno cum prompto pollent animo fideles ad faciendum que Dominus precipit hoc per singula dicentes : « Benedicam Dominum in omni tempore »ck  . Et : « Paratum cor meum Deus paratum cor meum »cl  etc. Sculpuntur torno cum tantum virtutibus intendunt, ut ab earum tramite nullis contrarietatibus vel blandimentis avertantur. Quia enim tornatura ceteris artibus velocitate precessit et ipsa sibi regulam qua sine errore operetur servat bene per hanc pia sanctorum vita signatur que parata est semper ad obsequium Domini et hoc implere sine diverticulo errandi longo usu virtutum exercitata didicit.

ci  Cf. 1Cor. 12, 9.
cj  Cf. Gal. 5, 22.
ck  Ps. 33,2.
cl  Ps. 56, 8.

sculpsit] scalpsit Weber
Et fecit in eis cherubin
interl.|  Beda VenerabilisBEDA cm  . Quia Dominus electos ad regulam Scripturarum in quibus est multitudo scientie vitam dirigere facit.
interl.|  Beda VenerabilisBEDA cn  . Cherubin facit cum eos in hoc mundo castitatem angelicam pro modo suo docet imitari, quod maxime pignus laudibus divinis vera dilectione Dei et proximi geritur

cm  Beda Venerabilis, De Templo, 1, 14 (CCSL 119A) : « Cherubim namque in parietibus templi facit salomon cum electos suos dominus ad regulam scripturarum sanctarum in quibus est multitudo scientiae uitam suam dirigere donat ».
cn  Beda Venerabilis, De Templo, 1, 14 (CCSL 119A) : « Cherubim facit cum eos in hoc mundo castitatem angelicae conuersationis pro modulo suo docet imitari quod maxime vigiliis ac laudibus divinis dilectione sincera conditoris et proximi geritur ».
et palmas
marg.|  ET  PALMAS. Beda VenerabilisBE<DA>. Palmas facit cum memoriam eterne remunerationis sanctorum mentibus infigit, ut eo minus ab arce iustitie cadant, quo mercedem iustitie semper ante oculos habent.
et picturas varias
marg.|  ET  PICTURAS  VARIAS. Facit picturas varias, quasi prominentes de pariete et egredientes, cum omnes multifarias virtutum operationes fidelibus tribuit : « Viscera scilicet misericordie benignitatem, humilitatem, patientiam, modestiam » etc. « Super omnia autem caritatem que est vinculum perfectionis »co  . He virtutes cum in tantam electis consuetudinem venerunt, ut naturaliter insite videantur quid aliud quam quod ut picture domus Domini prominentes de pariete exeunt, quia verba et opera veritatis non adhuc ab aliis extrinsecus discunt, sed sibimet infixa radicitus parata semper ab intimis cordis que sunt agenda vel docenda proferunt. Diximus autem quod pavimenti equalitas ‘humilem concordiam fraternitatis’ significat, ubi cum sint Iudei vel gentes barbari et Scythe liberi et servi nobiles et ignobiles, cuncti se in Christo esse fratres et eundem patrem habere in celis gloriantur. Concordissima enim humilitas supernorum civium nulli dubia est. Texit ergo Salomon pavimentum domus auro in oraculo intrinsecus et in templo extrinsecus, quia Christus angelos et animas iustorum in celis plenario dono perfectionis implevit et peregrinantes in seculo cives patries celestis signaculo dilectionis eterno a mortalium vilitate secrevit. Unde : « In hoc cognoscent omnes quia discipuli mei estis si dilectionem habueritis adinvicem »cp  .

co  Col. 3, 12-14.
cp  Io. 13, 35.
quasi prominentes de pariete et egredientes,
Numérotation du verset 3Rg. 6,30 
sed et pavimentum domus texit auro intrinsecus et extrinsecus.
Numérotation du verset 3Rg. 6,31 
Et in ingressu oraculi
marg.|  ET  IN  INGRESSU  ORACULI etc. Beda VenerabilisB<EDA>. Unus erat ingressus sed duobus ostiis claudebatur. Et eisdem reseratis aperiebatur, sicut et templum et porticus ante templum unum tantum habebant introitum, quia : « Unus Dominus, una fides, unum baptisma, unus Deus »cq  , unus in Ecclesiam presentem per baptismum, unus in regnum celeste per opera fidei sperandus est introitus. Quod unus esset ingressus testatur hoc quod de arca scriptum est inferius : « Cumque eminerent vectes et apparerent summitates eorum foris sanctuarium ante oraculum non apparebant ultra extrinsecus »cr  . Ubi patenter, ni fallor, ostenditur quod unus erat ingressus oraculi factus eregione arce que erat in medio eius. Cuius ingressus ostiola multifariam significant. Angelicos enim spiritus quorum ministerio in patriam celestem introducimur designant et apostolos quibus date sunt claves regni celorum. Qui accepta a Domino potestate ligandi atque solvendics  dignos intra regni ianuam admittunt indignos, excommunicando eliminant. Opera quoque iustitie quibus ad regnum celeste pervenitur, per ostia quibus in sancta sanctorum ingrediebatur possunt figurari. Unde : « Custodio legum consummatio incorruptionis est. Incorruptio autem facit esse proximum Deo. Concupiscentia ergo sapientie deducit ad regnum perpetuum »ct  . His omnibus apte conguit, quod ostiola de lignis olivarum sunt, quia et angeli et homines perfecti fructu misericordie et operibus lucis sese gloriosos in domo Dei exhibent. Immo omnes electi per arma lucis et pietatis aditum sibi patrie celestis aperiunt.

cq  Eph. 4, 5-6.
cr  3Rg. (1Rg.) 8, 8.
cs  Mt. 16, 19.
ct  Sap. 6, 19-21.
marg.|  {t. 2 : Erfurt, f. 53ra ; facsim., p. 105a} [Rusch, f.  53ra ] DUO  OSTIOLA. Beda VenerabilisBE<DA>. Duo sunt ostiola quia Deum et proximum diligunt angeli et homines sancti neque ianuam vite nisi per geminam dilectionem possunt intrare, vel quia utriusque populi fidelibus Iudeis scilicet et gentibus eadem vite ianua reseratur.

duo] om. Weber
postesque angulorum quinque
marg.|  POSTESQUE  ANGULORUM. Postes habent angulorum quinque, quia non solum animas electorum aula celestis recipit, sed et corporibus immortali gloria preditis in iudicio fores aperit. Quinque enim sunt corporis sensus, vel uterque postis oraculi altus est quinque cubitorum, quia solis illis superne patrie introitus panditur qui omnibus corporis et cordis sensibus Domino serviunt. Corporis scilicet cum per eos aliquid pro illa agunt. Cordis vero cum sobrie et iuste et pie cogitant de eis que per ipsos corporis sensus agere decernunt.
Numérotation du verset 3Rg. 6,32 
et duo ostia de lignis olivarum
interl.|  idem apertius dicit, unus enim erat ingressus sed duobus ostiis claudebatur et aperiebatur
postesque angulorum.
interl.|  in plerisque <codicibus> vacat

postesque angulorum Ω, postes angulorum quinque Λ] om. caeteri codices ( Edmaior. , Edminor.)
Et sculpsit10  in eis picturam cherubin et palmarum species,
interl.|  cuncta hec supra in ornatu parietum templi posita et exposita sunt

10  sculpsit] scalpsit Weber
et anaglifa valde prominentia,
marg.|  ANAGLIFA. Posset dici sculptura facta in iunctura tabularum sed large accipitur.
marg.|  Beda VenerabilisBE<DA>. Anaglifa grece latine dicuntur celature, quia virtutum operibus que per orbem Ecclesia in sanctis et perfectis viris exercet illi precipue quibus fidelium cura commissa et claves regni celorum date, omni debent sollertia insistere, ut quantum gradu preminent ceteris tantum precellant merito bone actionis. Habent enim se picturam cherubin sculptam cum angelicam in terris vitam pro posse suo mente et opere. Imitantur habent palmarum species cum supernam retributionem fixa intentione meditantur. Palma enim victricis manus ornatus est. Habent anaglifa valde prominentia cum certissima bonorum operum documenta et que nemo sinistre interpretari valeat omnibus ostendunt. Et hec omnia sunt aureis laminis operta, cum ceteris virtutum floribus specialibus in magnis Ecclesie membris fulgor supereminet amoris. His ostiolis velum additum est sicut in Paralipomenon scriptum est : « Fecit inquit velum ex hyacintho purpuro cocco et bysso. Et intexuit ei cherubin »cu  . Decoris scilicet gratia ut inter parietes deauratos etiam olosericum fulgeret, sed in eadem significatione in qua et ostiola. Ante arcam atque ingressum oraculi appensum ut sicut ostiola congruis horis aperiebantur, sic et velum revelaretur advenientibus illis qui in sancta sanctorum intrarent. Huius ergo veli sedula revelatio significat apertionem legis et regni celestis que nobis per incarnationem Christi donata est. Unde baptizato Domino celi aperti sunt ut ostenderetur, quia per baptisma quod ipse nobis consecravit ianuam celi debemus ingredi, et ipso moriente in cruce idem : « Velum scissum est medium a summo usque deorsum »cv  ostendens, quia figure legis iam finite erant et veritas evangelii arcanaque celestia, et ipse celi ingressus non adhuc esset prophetandus et figuraliter significandus, sed statim omnibus aperiendus qui ab initio mundi, usque ad id temporis in fide veritatis de mundo transierunt. Quadragesimo enim die post resurrectionem Domini omnes cum eo celum petierunt. Remotoque omni velamine multifarias in domo patris mansiones pro meritis acceperunt. Nobis quoque qui adhuc futuri eramus eadem hora reseratus est ingressus sed non nisi per interna internorum bonorum desideria per fidem et sacramenta dominice passionis per servorem sincere dilectionis per mortificationem concupiscentie carnis et per quotidiana angelorum auxilia. Unde idem velum sub quo in oraculum intrabatur ex hyacintho purpura cocco et bysso factum est eique cherubin intexti. Hyacinthus enim qui celi colorem imitatur supernorum desideriis comparatur. Purpura que sanguine conchyliorum conficitur et sanguineam prefert speciem sacramentum dominice passionis significat quod nos imitari crucem nostram portando debemus. In cocco rubei coloris virtus exprimitur amoris de quo diciturcw   : « Nonne cor nostrum ardens erat in nobis de Iesu dum loqueretur nobis in via » etc. Byssus qui de terra virens oritur et longo artificum exercitio nativum exuit virorem et deducitur in alborem castigationem carnis insinuat. Cuius quasi humorem ingenitum exsiccari iubet Apostolus dicenscx   : « Mortificate membra vestra que sunt super terram fornicationem immunditiam » etc. Ad quantum vero candoris gratiam velit perduci ostendit alibi dicenscy   : « Obsecro vos ut exhibeatis corpora vestra hostiam viventem sanctam Deo placentem » etc. Intexuntur cherubin et eisdem coloribus conficiuntur cum universis que pie agimus a venenatis demonum telis per angelorum presidia Domino donante protegimur. Intexuntur cherubin cum, in bonis que agimus, multitudine scientie indesinenter utimur, respicientes semper ad eloquia divina et, ne forte a virtutum calle erremus, horum intuitu continuo {t. 2 : Erfurt, f. 53rb ; facsim., p. 105b} [Rusch, f.  53rb ] vestigia nostra regimus.

cu  2Par. 3, 14.
cv  Mt. 27, 51.
cw  Lc. 24, 32.
cx  Col. 3, 5.
cy  Rm. 12, 1.
{t. 2 : Erfurt, f. 53rb ; facsim., p. 105b} [Rusch, f.  53rb ] et texit ea11  auro et operuit tam cherubin quam palmas et cetera auro.

11  ea] eam Weber
Numérotation du verset 3Rg. 6,33 
Fecitque in introitum templi
marg.|  FECITQUE  IN  INTROITU. Sicut ingressus oraculi quo ad arcam Domini cherubinque pervenitur ‘introitum celi’ significat, quo ad visiorem Dei supernorumque civium nos introduci desideramus, ita introitus in templum primordia nostre conversionis ad Deum, quando in presentem Ecclesiam intramus. Iste ingressum nostrum ad fidem ille designat ad spem. Unde postes huius introitus quadrangulati sunt propter quattuor evangelii libros quorum doctrina in fide veritatis erudimur.
postes de lignis olivarum quadrangulatos
marg.|  POSTES  QUADRANGULATOS. Beda VenerabilisB<EDA>. Quadrangulatos propter quattuor scilicet principales virtutes : prudentiam, fortitudinem, iustitiam, temperantiam quarum velut fundamine firmissimo omnis bonorum actuum structura nititur. Prudentia enim est qua discimus quid nos agere qualiter vivere deceat. Fortitudo per quam ea que agenda didicimus implemus quas breviter propheta complectitur dicens : « Dominus illuminatio mea et salus mea quem timebo »cz  . Illuminatio scilicet ut que agere debeamus edoceat. Salus vero ut ad hec agenda confirmet. Temperantia est que discernimus, ne plus aut minus iusto prudentie et fortitudini studeamus et quia quisquis prudentia fortitudine et temperantia utitur vere est iustus. Quarta post prudentiam fortitudinem et temperantiam iustitia sequitur.

cz  Ps. 26, 1.
Numérotation du verset 3Rg. 6,34 
et duo ostia
interl.|  dilectionem Dei et proximi
de lignis abiegnis altrinsecus,
marg.|  ALTRINSECUS. Quia ad invicem respiciunt, ut una sine altera haberi non possit exterius ostium dilectio fraterna interius divina, quia illa prior tempore hec sublimior dignitate et per illam ad hanc intratur, quia in amore proximi discitur qualiter conditor debeat amari.
et utrumque ostium duplex {t. 2 : Erfurt, f. 53va ; facsim., p. 106a} [Rusch, f.  53va ] erat, et se invicem tenens aperiebatur,
marg.|  UTRUMQUE  OSTIUM  DUPLEX  ERAT  ET  SE  INVICEM  TENENS  APERIEBATUR. Beda VenerabilisB<EDA>. Quia in utraque dilectione duo sunt principaliter observanda. In dilectione Dei fides veritatis et puritas operationis : « Sine fide enim impossibile est placere Deo »da  et : « Fides sine operibus mortua est »db  . In dilectione autem fraternitatis patientia et benignitas. Unde : « Caritas patiens est, benigna est »dc  , ut dimittat scilicet proximorum iniurias et eis benefaciat. Unde : « Dimittite et dimittetur vobis, date et dabitur vobis »dd  . Hanc nobis dilectionem impendi desideramus dicentes : « Panem nostrum quotidianum da nobis hodie et dimitte nobis debita nostra sicut et nos dimittimus debitoribus nostris »de  .
marg.|   Utrumque hostium se invicem tenens aperiebatur, quia iuncte sunt virtutes nec possunt separari, quia neque fides sine operibus neque opera sine fide placent, neque iniurias ferre sufficit qui ei quem tolerat necessaria non impartitur neque necessaria ministrare qui illatas molestias non novit ex corde dimittere. Apertio enim ostiorum non significat separationem virtutum sed quod per harum coniunctionem ingressus Ecclesie nobis magis magisque patescit, ut quo his amplius abundamus verius sanctorum cetibus sociemur sicut divisio Rubri maris per quam populus Dei Egyptium persequentem evasit non divisionem baptismi, sed apertionem signavit que extinctis peccatis omnibus ad litus et soliditatem virtutum transeamus.
marg.|  Beda VenerabilisBE<DA>. Notandum quod in ingressu oraculi duo dicuntur fuisse ostia sed non duplicia in templi vero, id est prioris domus, introitu ita erant duo ostia ut utrumque esset duplex quia in presenti Ecclesia talem nos ingredi et ducere vitam necesse est in qua dilectionem Dei et proximi per fidem et operationem per patientiam et benignitatem servemus. In futura autem vita ubi Deum et proximos in luce eterne beatitudinis videbimus eadem gemina dilectione sine labore sed in summa dulcedine perfruemur. Unde introitus interioris domus duo habebat ostia sed simplicia. Non enim ibi fides necessaria est, ubi que nunc credimus et speramus manifeste videbimus, nec labor operum necessarius, quia perpetua mercede eorum que hic laboramus donabimur. Non necessaria patientia ubi nihil adversi. Non munificentia benignitatis ubi nulla indigentia.
marg.|  Iuxta forinam operis decoris gratia provisum est ut in eodem templi ingressu duo essent ostia. Necesse enim erat parietes domus qui centum viginti cubitos habebant in altitudine, non nullos etiam grossitudinis cubitos habere in cuius grossitudinis extrema parte ostia erant affixa, ut ostium utrumque parieti esset equale, et sive intus sive foris templum quisque positus ostium aspiceret unus ei paries per omnia esse videretur. Similiter cedrinus paries cum in longitudine et altitudine vicenorum esset cubitorum non parvam habuit grossitudinem. Ergo et in huius ingressu duo facta sunt ostia ut ab utroque latere, id est intus et foris equale parieti ostium pateret. Et quoniam easdem picturas ostium et paries habebat ut unus per omnia et continuatim extentus paries videretur, unum decoris gratia pretendens aliud mysterii dispensationem prefigurans.
marg.|  ET  SE  INVICEM  TENENS. Vel ostium quod se invicem tenebat aperitur, cum per ministerium predicatoris discernitur, quid proprie ad cognitionem fidei, quid ad vivendi castitatem pertineat que utraque nequeunt separari, et quod parum sit proximorum mala tolerare et eis bona non commodare, cum hec certissime soleant in corda perfectorum indissolubiter permanere.

da  Hbr. 11, 6.
db  Iac. 2, 26.
dc  1Cor. 13, 4.
dd  Lc. 6, 37-38.
de  Mt. 6, 12 ; Lc. 11, 3.
Numérotation du verset 3Rg. 6,35 
et sculpsit12  cherubin
marg.|  ET  SCULPSIT  CHERUBIN. Hec supra exposita sunt, quia in parietibus domus et in ostiis interioribus eedem picture vel celature facte sunt, quia eadem areana fidei spei et caritatis que sublimes et perfecti sublimiter capiunt, et que omnes electi plene in eterna visione percipiunt, etiam catechizandis rudibus pro suo cuique captu discenda et confitenda traduntur, ut sacris initiati mysteriis quandoque ad capienda que crediderunt perveniant.

12  sculpsit] scalpsit Weber
et palmas et celaturas valde eminentes. Operuitque omnia laminis aureis opere {t. 2 : Erfurt, f. 53vb ; facsim., p. 106b} [Rusch, f.  53vb ] quadro ad regulam,
Numérotation du verset 3Rg. 6,36 
et edificavit atrium interius tribus ordinibus
interl.|  fide, spe, caritate
marg.|  ET  EDIFICAVIT  ATRIUM  INTERIUS etc. Beda VenerabilisBE<DA>. De interiori atrio breviter loquitur, de exteriori prorsus tacere videtur, sed in verbis dierum utriusque fit mentio ubi scriptum est : « Fecit etiam atrium sacerdotum et basilicam grandem et ostia in basilica que texit ere »df  . Atrium vero interius quod vocatur sacerdotum eo quod sacerdotes et levite in eo ministrarent erat undique templo circumdatum. Sed ab oriente unde templi erat ingressus multo longius a templo quam a ceteris tribus plagis secretum quia in ea plaga, id est in facie templi fiebant ministeria sanctorum. Ibi altare eneum ad hostias Domino offerendas, ibi decem luteres ad eas lavandas ibi erat mare eneum positum ad lavandas manus pedesque sacerdotum cum ad ministrandum intrarent. Habebat autem hoc atrium tres cubitos altitudinis - ut Flavius IosephusIOSEPHUS narrat - ut ab ingressu templi ceteros prohiberet et solis sacerdotibus hoc licere significaret. Eratque ei ianua ad orientalem plagam ad quam usque populus hostias suas et sacrificia inferebat a sacerdotibus suscipienda et ad altare perferenda. De exteriori vero atrio quod verba dierum basilicam grandem vocant ita scripsit Flavius IosephusIOSEPHUS : « Extrinsecus autem huius templi aliam edificavit aulam quadranguli schemate factam erigens maximas porticus et latas et portas excelsas et amplas per quattuor mundi partes in ea constituens quarum singule ad unumquemque ventum quattuor angulis attendebant ubi aureas ianuas collocavit ». Et paulo post : « In hoc ergo sacrarium omnes populi quibus purgatio et observatio legitimorum inerat introibant ». Has porticus CASSIODORUS in pictura templi quam in pariete posuit sicut in psalmorum expositione meminit triplici ordine distinxit. Primum scilicet ordinem ponens extra atrium sacerdotum ex omni parte per quadrum. Secundum eodem modo extra intimas porticus versum in gyro undique. Extremum similiter ex omni latere priorum porticuum in circuitu. Sicque templum triformi edificiorum presidio ab omni parte erat munitum facto pavimento sub divo inter edificia singula de marmore et parietibus domorum interioribus, id est eis qui ad templum respiciebant factis in columnis exterioribus solidis. Sicque fiebat ut omnis templi structura per graduum esset varietatem rationabiliter distincta. Nam in sancta sanctorum intrabat pontifex, in ipsum templum sacerdotes purificari et non purificati una cum levitis et cantoribus, in intimum atrium basilice maioris viri Iudei purificati stantes et orantes sub divo, si serenum esset, si tempestas, in porticus proximas sese recipientes. In exterius atrium mulieres Iudee purificate. In extremum atrium gentiles et Iudei qui nuper venerant ex gentibus usque ad sextum purificationis diem. Hec ut in pictura Cassiodori distincta reperimus breviter annotavimus rati eum ab antiquis Iudeis didicisse, neque virum tam eruditum voluisse in exemplum legendi proponere que non prius vera esse cognovisset. Horum locorum meminit supremorum graduum psalmus qui ita incipit : « Ecce nunc benedicite Dominum omnes servi Domini qui statis in domo Domini in atriis domus Dei nostri »dg  . In his porticibus Ieremiasdh  et alii prophete, in his Dominus et apostoli predicabant. In harum aliqua Dominus sedebat docens quando temptantibus Phariseis oblata est ei mulier ad vitam iudicandadi  . In his invenit vendentes oves et boves et columbas quos eliminavit de templodj  . In his Petrus et Iohannes claudum invenientes sanaverunt et secum ingredientes interius ad orandum duxeruntdk  . In his orabat omnis multitudo populi quando incensum ponenti Zacharie angelus ad altare thymiamatis apparuit eumque de precursoris Domini nativitate perdocuitdl  .
marg.|  {t. 2 : Erfurt, f. 53vb ; facsim., p. 106b} [Rusch, f.  53vb ] Hec autem atria cum porticibus suis aspectum templi de longe aspicientibus abscondere non potuerunt, quia locus in quo templum erat multo sublimior erat quam ubi porticus erant. Nam sicut Flavius IosephusIOSEPHUS scripsit : « Extreme atriorum fabrice cum in quadringentis cubitis essent erecte tamen ad verticem montis in quo templum edificatum est non pervenerunt ». Hec quidem de structura templi studioso lectori credidimus intimanda. Sed in eis que sacra Scriptura referre commodum duxit figuras mysteriorum queramus ceteris pro historie congnitione simpliciter utamur.
marg.|  Edificium ergo templi intra atrium sacerdotum perfectorum in Ecclesia vitam exprimit qui excellentia virtutum Domino appropinquant et aliis verbo et opere ducatum salutis ostendunt. Sacerdos enim inde dicitur quod sacrum minoribus ducatum prebeat, quo nomine non solum altaris ministri episcopi scilicet et presbyteri sed et omnes censentur qui altitudine doctrine et conversationis preminent nec sibi tantum sed pluribus prosunt qui dum « corpora sua hostiam viventem, sanctam, Deo placentem »dm  exhibent sacerdotale ministerium spiritaliter exercent. Unde toti Ecclesie loquitur Petrus : « Vos autem genus electum, regale sacerdotium, gens sancta, populus acquisitionis »dn  . Et antiquo populo dicitur : « Vos eritis mihi regnum sacerdotale et gens sancta »do  .
marg.|  Basilica vero grandis que erat extra atrium sacerdotum in qua omnis populus orare, vel verbum audire solebat carnalium in Ecclesia vitam moresque figurat, qualibus dicit Apostolus : « Non potui vobis loqui quasi spiritalibus sed quasi carnalibus »dp  etc. Qui bene per basilicam grandem signantur, quia multo maior est in Ecclesia talium quam perfectorum numerus. Sed quantum prestant numero, tantum succumbunt merito. Unde hec basilica plurimos capit, non tamen eos in interiora templi deaurati non ad altaris officium non in ipsum atrium sacerdotum intromittit, quia carnales et infirmi, etsi ob meritum caste fidei et pietatis ad electorum sortem pertinent longe tamen abest ut illis exequentur qui cum fifucia profantur : « Non audeo aliquid dicere eorum que per me non efficit Christus inobedientiam gentium verbo et factis »dq  et : « Bonum certamen certavi »dr  etc.
marg.|  Accedebat vulgus usque ad atrium sacerdotum, et hostias usque ad ianuam deferebat susceptas a sacerdotibus et in altari oblatas oculis prosequebatur. In ipsum etiam templum cum aperiebatur a longe inspiciebat, nec tamen etiam sacerdotum atrium intrare poterat. Sed de inferioribus clamabat ad Dominum, quia nec carnalium in Ecclesia simplicitas a Domino despicitur, quando fideliter que possunt vota pietatis offerunt. Inspiciunt enim a longe in templum Domini cum vitam sublimium discere et admirari gaudent et quos virtutis imitatione sequi nequeunt pie venerationis amplectuntur affectu. Vident hostias sacerdotum in altari sacro igne consumi, quia magna magnorum opera cognoscunt a Domino per spiritum dignanter accipi.
marg.|  Afferunt hostias suas ad atrium sacerdotum per illas Domino offerendas dum bona que valent operantes maiorum et doctiorum exhortatione firmantur et intercessione commendantur. Offerunt etiam sacerdotibus hostias per illos Domino commendantes cum sanctis egentibus necessaria quibus abundant sub mercedis intuitu tribuunt. Unde : « Amen dico vobis non perdet mercedem suam »ds  . Ac sic utrorumque hostias in altari Dei idem ignis absumit, cum Dominus eleemosynas divitum una cum magnis sanctorum virtutibus intuitu suo et retributione dignas iudicat. Multitudo ergo credentium qui relictis possessionibus uno corde et una anima deserviebat Deo ipsa est templum Dei et locus intra atrium sacerdotum specialiter illi consecratus. Porro basilica grandis et orantes in ea circa atrium sacerdotum in gyro eos figurant qui eorum tempore credebant ex gentibus in Syria et in Antiochia ceterisque provinciis et civitatibus quibus apostoli et seniores qui erant Hierosolymis non plus imponebant oneris quam ut abstinerent : « Ab idolis immolato, et sanguine, et suffocato, et fornicatione »dt  . Quorum tamen oblationibus volebant pauperes sanctorum qui erant Hierolimis sustentari, ut eis carnalia ministrantes spiritalium eorum fierent participes. Barnabas vero et Paulus cum sociis suis qui oblationes eorum accipientes Hierosolymam deferebant sacerdotes sunt qui hostias suscipientes ad altare Domini consecrandas perducunt, quia dona devotionis eorum sanctis qui pro eis orarent attulerunt. Atrium ergo positum inter locum vulgi et sacerdotum illam divisionem significat que carnales in Ecclesia, nuperque incipientes ab arce perfectorum non sorte electionis, sed meritorum quantitate secernit. Carnales enim sufficere sibi credunt si fidem, spem et caritatem et operum munditiam habeant. Perfecti super hec omnia verbo {t. 2 : Erfurt, f. 54ra ; facsim., p. 107a} [Rusch, f.  54ra ] predicando laborant, pauperibus omnia sua tribuunt, vigiliis, ieiuniis, hymnis, canticis spiritalibus, et sacris locutionibus operam dant persecutiones pericula, propter iustitiam tolerant et cetera que se Paulus fecisse gloriatur prompta mentis devotione exequuntur. Unde sequitur : EDIFICAVIT  ATRIUM  INTERIUS  TRIBUS  ORDINIBUS  LAPIDUM etc.

df  2Par. 4, 9.
dg  Ps. 133, 1.
dh  Cf. Ier. 19, 14.
di  Cf. Io. 8, 2.
dj  Cf. Mt. 21, 12 ; Io. 2, 14.
dk  Cf. Act. 3, 1-8.
dl  Cf. Lc. 1, 5-23.
dm  Rm. 12, 1.
dn  1Pt. 2, 9.
do  Ex. 19, 3.
dp  I Cor. 3, 1.
dq  Rm. 15, 18.
dr  2Tim. 4, 7-8.
ds  Mat. 10, 42 ; Marc. 9, 40.
dt  Act. 21, 25.
lapidum politorum,
interl.|  quia necessaria est certa discendi sollertia, ut quisque dinoscat quid credere, quid sperare, vel quid diligere debeat
interl.|  Bona scilicet operatione sine corruptionis simulatione sine cuius adiectione : fides, spes et caritas vera esse non valent du 
marg.|  ET  UNO  ORDINE  LIGNORUM  CEDRI. Unus ordo lignorum cedri bona est operatio, sine corruptione simulationis exhibita, sine cuius adiectione fides, spes et caritas vera esse non potest. Ligna enim cedri propter odoris gratiam et imputribilem nature potentiam, perseverantiam et famam pie actionis designant. Usque ad hoc atrium universi conscendunt electi qui fide spe caritate et opere Deo placere appetunt. Hoc alta meritorum gratia transcendunt perfecti cum in tanto virtutum culmine proficiunt ut dicere auditoribus possint : « Imitatores mei estote sicut et ego Christi »dv  et : « Nescitis quoniam angelos iudicabimus quantomagis secularia »dw  .

du  Beda Venerabilis, De Templo, 1, 16 : « Unus autem ordo lignorum cedri ipsa est bona operatio ac sine corruptione simulationis exhibita sine cuius superadiectione fides spes caritas vera esse non valet ».
dv  1Cor. 11, 1.
dw  1Cor. 6, 3.
Numérotation du verset 3Rg. 6,37 
Anno quarto
interl.|  regni Salomonis
fundata
interl.|  inchoata
est domus Domini in mense Zio,
interl.|  aprili scilicet inchoata
Numérotation du verset 3Rg. 6,38 
et in anno undecimo mense
interl.|  eiusdem regis
Elul13  ,
interl.|  octobri

13  Elul] Bul Weber
ipse est mensis octavus
marg.|  IPSE  EST  MENSIS  OCTAVUS. Beda VenerabilisBE<DA>. Queritur quomodo dicatur domus Domini in mense octavo perfecta in omni opere suo et in universis utensilibus, cum in sequentibus legatur mense septimo dedicationem eius esse completam. Nec credibile est quod septem annis templum edificans Salomon octavo mense anni octavi perfecerit, vel usque ad septimum anni noni mensem dedicationem perfecti distulerit. Unde potius veri simile videtur domum septem annis et septem mensibus edificatam ita ut eodem mense septimo dedicatio sit celebrata et die vicesimo tertio ipsius menis secundum Paralipomenon Salomon dimiserit populum in tabernacula sua sicque post unam septimanam adveniente mense octavo perfecta sit domus Domini operibus scilicet universis et ipsa dedicatione prius completa. Nisi forte putandum est post dedicatum templum aliquid utensilium in ministeria eius additum fuisse, usque ad ingressum octavi mensis accelerante rege, ut omnino mense septimo qui erat totus sollemnis templum dedicaret, et ita verum reperiatur utrumque templum scilicet octavo mense in omni opere suo et {t. 2 : Erfurt, f. 54rb ; facsim., p. 107b} [Rusch, f.  54rb ] utensilibus perfectum et ipsum septimo mense dedicatum fuisse.
marg.|  Quod autem in octavo anno et octavo eius mense perfecta est domus in omni opere suo ad futurum seculum diemque iudicii pertinet, quando ad tantam perfectionem Ecclesia perveniet, ut quid ei amplius addatur inveniri non possit. Tunc enim Christus ostendet nobis patrem et sufficiet nobis. Dies autem iudicii octonario numero typice exprimitur, quia hoc seculum quod agitur septem diebus sequitur. Unde David psalmum pro octava intitulavit quem pro metu iudicii cantavit dicens : « Domine, ne in furore tuo arguas me neque in ira tua corripias me »dx  .

dx  Ps. 6, 2 ; Ps. 37, 2.
perfecta est domus in omni opere suo et in universis utensilibus edificavitque eam annis septem.
marg.|  EDIFICAVITQUE  EAM  ANNIS. Quia Ecclesia toto huius seculi tempore quod septem dierum circuitu peragitur, ex electis construitur animabus, et in fine seculi suum crementum ad finem perducit. Vel ob significationem gratie spiritalis, per quam Ecclesia solum ut sit Ecclesia percipit, quia sine donis spiritus nemo fidelis effici, vel fidem servare, vel merito fidei ad coronam iustitie potest pervenire.




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria (3Rg. 6), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 22/04/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber14.xml&chapitre=14_6)