initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<15. *Liber Regum quartus*>

Capitulum 18

Numérotation du verset 4Rg. 18,1 
Anno tertio Osee filii Ela regis Israel regnavit Ezechias filius Achaz regis Iuda.
marg.|  EZECHIAS : ‘Apprehendens Dominum’ vel ‘fortitudo Domini’. Nam redemptor noster Dominus fortis, Dominus potens in prelio non solum idola gentium contrivit et cultum idolatrie dissipavit, quatinus unius Dei notitiam haberent, eiusque cultui digne manciparentur, quin ipsam litteram legis mosaice quam ille populus legalis assidua lectione resonabat ac pro magno habebat contrivit, ac sensum spiritualem in ea intelligere eos docuit.
Numérotation du verset 4Rg. 18,2 
Viginti quinque annorum erat cum regnare cepisset et viginti novem annis regnavit in Hierusalem. Nomen matris eius Abisa filia Zacharie.

novem] et praem. Weber Abisa] Abi Weber
Numérotation du verset 4Rg. 18,3 
Fecitque quod erat bonum coram Domino iuxta omnia que fecerat David pater eius.

eius] suus Weber
Numérotation du verset 4Rg. 18,4 
Ipse dissipavit excelsa et contrivit statuas et succidit lucos, confregitque serpentem ereum quem fecerat Moyses, siquidem usque ad illud tempus filii Israel adolebant ei incensum, vocavitque eum
interl.|  alias : nomen eius
marg.|  CONFREGITQUE  SERPENTEM  EREUM. Ezechias serpentem confregit, quia in Domino Deo speravit non in eneo serpente. Noehesthan vocavit quod interpretatur ‘aes eorum’ ut quem illi pro numine colebant, in dictis eius metallum eum esse, non Deum agnoscerent.

ereum] eneum Weber
Noehesthan
interl.|  id est es eorum non Deus

Noehesthan] Naasthan Weber
Numérotation du verset 4Rg. 18,5 
et in Domino Deo Israel speravit.
interl.|  non in serpente

et] om. Weber
Itaque post eum non fuit similis ei de cunctis regibus Iuda, sed neque in his qui ante eum fuerunt.
Numérotation du verset 4Rg. 18,6 
et adhesit {t. 2, Erfurt, f. 84va ; facsim., p. 168a} [Rusch, f. 84va ] Domino et non recessit a vestigiis eius, fecitque mandata eius que preceperat Dominus Moysi.
Numérotation du verset 4Rg. 18,7 
Unde et erat Dominus cum eo, et in cunctis ad que procedebat sapienter se agebat, rebellavit quoque contra regem Assyriorum et non servivit ei.
Numérotation du verset 4Rg. 18,8 
Ipse percussit Philisteos usque Gazam et omnes terminos eorum a turre custodum usque ad civitatem munitam.
interl.|  vel muratam

munitam] muratam Weber
Numérotation du verset 4Rg. 18,9 
Anno quarto regis Ezechie qui erat annus septimus Osee filii Ela regis Israel, ascendit Salmanasar rex Assyriorum Samariam et oppugnavit eam,
Numérotation du verset 4Rg. 18,10 
et cepit. Nam post annos tres, anno sexto Ezechie, id est nono anno Osee regis Israel, capta est Samaria.
Numérotation du verset 4Rg. 18,11 
Et transtulit rex Assyriorum Israel in Assyrios. collocavitque eos in Hayla et in Abor fluviis Gozan in civitatibus Medorum,

Hayla] Ala Weber Abor] Habor Weber
Numérotation du verset 4Rg. 18,12 
quia non audierunt vocem Domini Dei sui, sed pretergressi sunt pactum eius. Omnia que preceperat Moyses servus Domini non audierunt, neque fecerunt.
Numérotation du verset 4Rg. 18,13 
anno quarto decimo regis Ezechie ascendit Sennacherib rex Assyriorum ad universas civitates Iuda munitas et cepit eas.
Numérotation du verset 4Rg. 18,14 
Tunc misit Ezechias rex Iuda nuntios ad regem Assyriorum in10  Lachis dicens : Peccavi, recede a me. Et omne quod imposueris mihi feram. Indixit itaque rex Assyriorum Ezechie regi Iude trecenta talenta argenti, et triginta talenta auri.

10  in] om. Weber
Numérotation du verset 4Rg. 18,15 
Deditque Ezechias omne argentum quod repertum fuerat in domo Domini et in thesauris regis.
Numérotation du verset 4Rg. 18,16 
In tempore illo confregit Ezechias valvas templi Domini et laminas auri quas ipse affixerat et dedit eas regi Assyriorum.
Numérotation du verset 4Rg. 18,17 
Misit autem rex Assyriorum Tharthan11  {t. 2, Erfurt, f. 84vb ; facsim., p. 168b} [Rusch, f. 84vb ] et Rapsaris12  et Rapsacem13  de Lachis ad Ezechiam regem14  cum manu valida Hierusalem.
marg.|  RAPSACEM. Rabanus MaurusR<ABANUS>. Quia hebraice loquitur filium Isaie putant, qui proditor fuit cum Sobna, vel Samariten et ideo hebraicam linguam scisse. Qui quasi quedam contraria fortitudo imitabatur prophetas sua arrogantia. Prophete dicunt : Hec dicit Dominus. Iste dixit : Hec dicit rex magnus rex Assyriorum.

Is. 36, 11 : « Et dixit Eliachim et Sobna et Ioe ad Rapsacen loquere ad servos tuos syra lingua. Intelligimus enim ne loquaris ad nos iudaice in auribus populi qui est super murum ».

11  Tharthan Weber] Tharchan Rusch, Thartan ΩJ Ed1455 | 12  Rapsaris] Rabsaris Weber | 13  Rapsacem] Rapsacen Weber | 14  Ezechiam regem] inv. Weber |
Qui cum ascendissent venerunt in Hierusalem, et steterunt iuxta aqueductum piscine superioris que est in via agri Fullonis,
Numérotation du verset 4Rg. 18,18 
vocaveruntque regem. Egressus est autem ad eos Eliachim filius Helchie15  prepositus
interl.|  id est pontifex
marg.|  ELIACHIM. Rabanus MaurusRA<BANUS>. De hoc Eliachim dixit Isaias: « Vocabo servum meum Eliachim » qui fuit pontifex post Sobnam quem - tradunt Hebrei - Rapsacis comminationibus perterritum, prodidisse Hierusalem, et excepta arce sicut et templo, Assyrios totam urbem cepisse, quem etiam urbem cepisse quem etiam Sobnam cum Eliachim ad Rapsacem exisse quidam autumant.

Is. 22, 20.

15  Helchie] Helcie Weber
domus et Sobna scriba et Ioahe filius Asaph a commentariis.
Numérotation du verset 4Rg. 18,19 
Dixitque ad eos Rapsaces : Loquimini Ezechie hec dicit rex magnus rex Assyriorum : Que est ista fiducia qua niteris ?
Numérotation du verset 4Rg. 18,20 
Forsitan inisti consilium ut prepares te ad prelium in quo confidis ut audeas rebellare ?
Numérotation du verset 4Rg. 18,21 
an speras in baculo harundineo atque confracto Egyptio16  super quem si incubuerit homo comminutus ingreditur manum eius et perforabit eam, sic est Pharao rex Egypti omnibus qui confidunt in eum17  .
marg.|  AN SPERAS IN etc. Nulla narrat historia quod Ezechias Pharaonis auxilium postulaverit.

16  Egyptio Rusch cum ΩSM] Egypto Weber 17  eum] se Weber
Numérotation du verset 4Rg. 18,22 
Quod si dixeritis mihi : In Domino Deo nostro habemus fiduciam, nonne iste est cuius abstulit Ezechias excelsa et altaria et precepit Iude et Hierusalem ante altare hoc adorabitis in Hierusalem ?
marg.|  IN DOMINO  DEO. Rabanus MaurusRA<BANUS>. Verum est quod in Deo habuerunt fiduciam, sed falsum est Ezechiam abstulisse excelsa Dei et altaria, hoc enim non contra Deum, sed pro Deo fecit, ut destructo errore veteri iuberet Deum in templo Hierusalem adorari.
Numérotation du verset 4Rg. 18,23 
Nunc igitur transite ad dominum meum regem Assyriorum et dabo vobis duo millia equorum et videte an habere valeatis ascensores eorum.
marg.|  DABO  VOBIS  DUO  MILLIA. Rabanus MaurusRA<BANUS>. Rapsaces, ut paucitatem obsessorum ostenderet, duo millia equorum pollicetur quorum ascensores Ezechias non haberet, non de imbecillitate populi venit quasi equitandi ignari, sed quia Deus precepit ne rex Israel quos et uxores sibi multiplicaret.
Numérotation du verset 4Rg. 18,24 
Et quomodo potestis resistere ante unum satrapam de servis domini mei minimis ? An fiduciam habes in Egypto propter currus et equites ?
Numérotation du verset 4Rg. 18,25 
Numquid sine voluntate Domini18  ascendi ad locum istum ut demolirer eum Dominus dixit mihi ascende ad terram hanc et demolire eam.
marg.|  DOMINUS  DIXIT  MIHI. Rabanus MaurusRA<BANUS>. Ad id quod dixit :  Si dixeritis in Deo confidimus, callide respondet se non sua voluntate sed Dei venisse dicentis :  Ascende. Et est argumentum cum multas urbes ceperim et pars Hierusalem maneat intacta, manifestum est me Dei venisse voluntate.

18  voluntate Domini] inv. Weber
Numérotation du verset 4Rg. 18,26 
Dixerunt autem Eliachim filius Helchie19  et Sobna et Ioahe20  Rapsaci : Precamur ut loquaris nobis {t. 2, Erfurt, f. 85ra ; facsim., p. 169a} [Rusch, f. 85ra ] servis tuis syriace, siquidem intelligimus hanc linguam, et non loquaris nobis iudaice audiente populo qui est super murum.
marg.|  PRECAMUR UT  LOQUARIS. Rabanus MaurusRA<BANUS>. Sensus est : Quid necesse est populum falsis terroribus commoveri et vanam iactare virtutem ? Loquere linguam quam populus non {t. 2, Erfurt, f. 85ra ; facsim., p. 169a} [Rusch, f. 85ra ] novit. Ad quod ille arroganter.  Num ad Dominum tuum et ad te misit me Dominus meus ? etc., usque :  ut comedant stercora. Per quod ostendit fame eos et siti esse capiendos. Simulque illecebram iungit timori ut quos terrore non vicit persuasione decipiat. Et dicit ex persona regis : F acite mecum benedictionem, id est facite quod in vestram benedictionem proficiat. Benedicite regi Assyrio, et eum Dominum confitemini, ut premia consequamini, donec revertar de Egypto. Vel capta Lobna redeam. Habitare in urbe vestra et rebus vestris fruimini, et postea ducam vos in similem terre vestre terram. Quam tamen non nominavit, quia similem ei invenire non potuit, sed similitudinem ponit. Hoc enim solum quisque vult in quo natus est. Alii putant terram Medie eis repromitti, que terre Iudee similitudinem habeat tam in situ quam in fructibus.

19  Helchie] Helcie Weber 20  Ioahe Weber ] Iohahe Rusch
Numérotation du verset 4Rg. 18,27 
Responditque eis Rapsaces dicens21  : Numquid ad dominum tuum et ad te misit me dominus meus ut loquerer sermones hos et non ad viros qui sedent super murum ut comedant stercora sua et bibant urinam suam vobiscum ?

21  dicens] om. Weber
Numérotation du verset 4Rg. 18,28 
Stetit itaque Rapsaces et clamavit voce magna iudaice et ait : Audite verba regis magni regis Assyriorum.
Numérotation du verset 4Rg. 18,29 
Hec dicit rex : Non vos seducat Ezechias. Non enim poterit eruere vos de manu mea,
Numérotation du verset 4Rg. 18,30 
neque fiduciam vobis tribuat super Dominum22  dicens : Eruens liberabit nos Dominus et non tradetur civitas hec in manu regis Assyriorum.

22  Dominum] Domino Weber
Numérotation du verset 4Rg. 18,31 
Nolite audire Ezechiam. Hec enim dicit rex Assyriorum : Facite mecum quod vobis est utile et egredimini ad me, et comedet unusquisque de vinea sua, et de ficu sua, et bibetis aquas de cisternis vestris,
Numérotation du verset 4Rg. 18,32 
donec veniam et transferam vos in terram que similis terre vestre est, in terram fructiferam et fertilem vini, terram panis et vinearum terram olivarum et olei ac mellis, et vivetis et non moriemini. Nolite audire Ezechiam qui vos decipit dicens : Dominus liberabit nos.
Numérotation du verset 4Rg. 18,33 
Numquid liberaverunt dii gentium terram suam de manu regis Assyriorum ?
interl.|  Si tantis diis presentibus vicimus facile quantomagis solam Hierusalem uno deo presule vincemus
Numérotation du verset 4Rg. 18,34 
Ubi est deus Emath et Arphat23  , ubi est deus Sepharvaim Ana et Ava ? Numquid liberaverunt Samariam de manu mea ?
marg.|  UBI  EST  DEUS  EMATH  ETC. Rabanus Maurus RABANUS. Ostendit harum civitatum sive gentium diis servisse Samaritas, et quia non erant dii sed idola merito cultores vanitatis dicebat esse subversos.  Emath est urbs Celes Syrie que nunc Epiphania dicitur,  Arphat urbs Damasci. Sepharvaim quod numero plurali libros vel litteras sonat, nomen est locorum de quibus Assyrii transmigraverunt in Samariam ut in locorum libris invenimus. Verum nomen civitatis est in Isaia dicente : « Ubi est Deus urbis Sepharvaim ? », pluraliter dictum ut Thebarum. Pro  Ana et Ava vetus editio quasi unius {t. 2, Erfurt, f. 85rb ; facsim., p. 169b} [Rusch, f. 85rb ] urbis nomen Anerigaven posuit. Et quidem in Hebreo ita scriptum est. Verumtamen quod in medio est coniunctionem etiam significat, potest ergo ita distingui ut dicatur Ane et Gave iuxta Aquilam, vel  Ana et Gava ut noster invertit interpres.

Is. 36, 19.

23  Arphat] Arfad Weber
Numérotation du verset 4Rg. 18,35 
Quinam illi sunt in universis diis terrarum qui eruerunt regionem suam de manu mea, ut possit eruere {t. 2, Erfurt, f. 85rb ; facsim., p. 169b} [Rusch, f. 85rb ] Dominus Hierusalem de manu mea ?
Numérotation du verset 4Rg. 18,36 
Tacuit itaque populus
interl.|  Ne eum ad maiores blasphemias provocaret
et non respondit ei quicquam.
interl.|  omnis agens cum consilio
Siquidem preceptum regis acceperant ut non responderent ei.
Numérotation du verset 4Rg. 18,37 
Venitque Eliachim filius Helchie24  prepositus domus et Sobna scriba et Ioahe filius Asaph a commentariis ad Ezechiam scissis vestibus
interl.|  propter Rapsacis blasphemiam

24  Helchie] Helcie Weber
et nuntiaverunt ei verba Rapsacis.




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria (4Rg. 18), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 16/09/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber15.xml&chapitre=15_18)