initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<15. *Liber Regum quartus*>

Capitulum 4

Numérotation du verset 4Rg. 4,1 
Mulier autem quedam de uxoribus prophetarum,
marg.|  {t. 2, Erfurt, f. 73va ; facsim., p. 146a} [Rusch, f. 73va ] MULIER  QUEDAM. Sancta Ecclesia duorum populorum, id est iudaici et gentilis est mater, que prius ex perverso opere consentiendo callidi spiritus persuasioni quasi quemdam peccati nummum a creditore acceperat, et duos quos in fide genuit amittere filios timebat, sed prophete verbis, id est sacre Scripture preceptis obediens ex parvo quod habebat olei vacua vasa infudit, quia dum ab unius ore doctoris parum, quid de amore divinitatis multorum vacue mentes hauriunt, exuberante gratia unguentorum divini amoris usque ad summum replentur, et iam nunc multorum corda que prius fuerant vacua vascula, unguento spiritus plena sunt, que ex paucitate olei solummodo infusa videbantur. Quod dum aliis atque aliis datur et ab auditoribus fides accipitur, erepta mulier, id est sancta Ecclesia, sub creditoris sui iam debito non tenetur. Mulier que prophetam hospitio suscepit, originem insinuat populi israelitici que fuit in patriarchis. Unde sicut ista Eliseum prophetam, it et illa Dominum prophetarum hospitio suscepit. Nam Abraham et Sara tres viros suscepit et pavit.

a Cf. Gn. 18, 1-8.
clamabat ad Eliseum dicens : Servus tuus vir meus mortuus est, et tu nosti quia servus tuus fuit timens Deum. Et ecce creditor venit ut tollat duos filios meos ad serviendum sibi.

Deum] Dominum Weber
Numérotation du verset 4Rg. 4,2 
Cui dixit Eliseus : Quid vis ut faciam tibi ? Dic mihi quid habes in domo tua. At illa dixit : Non habeo ancilla tua quicquam in domo mea, nisi parum olei quo unguear.

dixit] respondit Weber
Numérotation du verset 4Rg. 4,3 
Cui ait : Vade et pete mutuo ab omnibus vicinis tuis vasa vacua non pauca.

et] om. Weber
Numérotation du verset 4Rg. 4,4 
Et ingredere et claude ostium tuum cum intrinsecus fueris tu et filii tui, et mitte inde in omnia vasa hec, et cum plena fuerint tolles.

tuum] om. Weber
Numérotation du verset 4Rg. 4,5 
Ivit itaque mulier et clausit ostium super se et super filios suos illi offerebant vasa et illa infundebat.

clausit] clusit Weber
Numérotation du verset 4Rg. 4,6 
Cumque plena fuissent vasa, dixit ad filium suum : Affer mihi adhuc vas. Et ille respondit : Non habeo. Stetitque oleum.
Numérotation du verset 4Rg. 4,7 
Venit autem illa et indicavit homini Dei et ille : Vade, inquit, vende oleum et redde creditori tuo. Tu autem et filii tui vivite de reliquo.
Numérotation du verset 4Rg. 4,8 
Facta est autem quedam dies, {t. 2, Erfurt, f. 73vb ; facsim., p. 146b} [Rusch, f. 73vb ] et transiebat Eliseus per Sunam civitatem. Erat autem ibi mulier magna que tenuit eum ut comederet panem. Cumque frequenter inde transiret divertebat ad eam ut comederet panem.

civitatem] om. Weber
Numérotation du verset 4Rg. 4,9 
Que dixit ad virum suum : Animadverto quod vir Dei sanctus est iste, qui transit per nos frequenter.
Numérotation du verset 4Rg. 4,10 
Faciamus ergo cenaculum parvum et ponamus ei in eo lectulum et mensam, et sellam, et candelabrum ut cum venerit ad nos maneat ibi.
Numérotation du verset 4Rg. 4,11 
Facta est igitur dies quedam et veniens divertit in cenaculum et requievit ibi.

divertit] devertit Weber
Numérotation du verset 4Rg. 4,12 
Dixitque ad Giezi puerum suum : Voca Sunamiten istam. Qui cum vocasset eam et illa stetisset coram eo,
Numérotation du verset 4Rg. 4,13 
dixit ad puerum : Loquere ad eam : Ecce sedule in omnibus ministrasti nobis, quid vis ut faciam tibi ? Numquid habes negotium et vis ut loquar regi sive principi militie ? Que respondit : In medio populi mei habito.
Numérotation du verset 4Rg. 4,14 
Et ait : Quid ergo vult ut faciam ei ? Dixitque Giezi : Ne queras, filium enim non habet, et vir eius senex est.
Numérotation du verset 4Rg. 4,15 
Precepit itaque ut vocaret eam. Que cum vocata fuisset et stetisset ad ostium.
Numérotation du verset 4Rg. 4,16 
Dixit ad eam : In tempore isto et in hac eadem hora si vita comes fuerit habebis in utero filium.
interl.|  similia Dominus ad Abraham tempore isto habebit Sara filium

Cf. Gn. 1-8.
At illa respondit : Noli queso domine mi vir Dei, noli mentiri ancille tue. ?
Numérotation du verset 4Rg. 4,17 
Et concepit mulier et peperit filium in tempore et in hora eadem quam dixerat Eliseus.
Numérotation du verset 4Rg. 4,18 
Crevit autem puer, et cum esset quedam dies, et egressus isset ad patrem suum ad messores.
marg.|  {t. 2, Erfurt, f. 73vb ; facsim., p. 146b} [Rusch, f. 73vb ] CREVIT  AUTEM  PUER. Rabanus MaurusRA<BANUS>. Sic populus israeliticus postquam in Egypto excrevit et per Moysen in desertum eductus, Domini vocem audierat, quando lumine scientie debuit illustrari mox animo ad idolatriam recurrens mortuus est.
Numérotation du verset 4Rg. 4,19 
Ait patri suo : Caput meum doleo. At ille dixit puero : Tolle et duc eum ad {t. 2, Erfurt, f. 74ra ; facsim., p. 147a} [Rusch, f. 74ra ] matrem suam.

Caput…doleo] Caput meum caput meum Weber
Numérotation du verset 4Rg. 4,20 
Qui cum tulisset et adduxisset eum ad matrem suam, posuit eum illa super genua sua usque ad meridiem et mortuus est.
Numérotation du verset 4Rg. 4,21 
Ascendit autem et collocavit eum super lectulum hominis Dei et clausit ostium. Et egressa

clausit] clusit Weber
Numérotation du verset 4Rg. 4,22 
vocavit virum suum et ait : Mitte mecum obsecro unum de pueris et asinam, ut excurram usque ad hominem Dei et revertar.
Numérotation du verset 4Rg. 4,23 
Qui ait illi : Quam ob causam vadis ad eum ? Hodie non sunt calende, neque sabbatum. Que respondit : Vadam10 

10  vadam] vale Weber
Numérotation du verset 4Rg. 4,24 
Stravitque asinam et precepit puero mina et propera, ne mihi moram facias in eundo et hoc age quod precipio tibi.
Numérotation du verset 4Rg. 4,25 
Profecta est igitur et venit ad virum Dei in montem Carmeli. Cumque vidisset eam vir Dei e contra11  .
interl.| vel de contra

11  e contra] de contra Weber
Ait ad Giezi puerum suum. Ecce Sunamitis illa.
Numérotation du verset 4Rg. 4,26 
Vade ergo in occursum eius et dic ei : Rectene agitur circa te et circa virum tuum et circa filium tuum ? Que respondit : Recte.
Numérotation du verset 4Rg. 4,27 
Cumque venisset ad virum Dei in monte, apprehendit pedes eius et accessit Giezi ut amoveret eam, et ait homo Dei : Dimitte illam, anima enim eius in amaritudine est, et Dominus celavit a12  me et non indicavit mihi.

12  a] om. Weber
Numérotation du verset 4Rg. 4,28 
Que dixit illi : Numquid petivi filium a domino meo ? Numquid non dixi tibi ne illudas me ?
Numérotation du verset 4Rg. 4,29 
Et ille ait ad Giezi : Accinge lumbos tuos et tolle baculum meum in manu tua et vade. Si occurrerit tibi homo non salutes eum, et si salutaverit te quispiam non respondeas illi, et pones baculum meum super faciem pueri.
marg.|  {t. 2, Erfurt, f. 74ra ; facsim., p. 147a} [Rusch, f. 74ra ] AT  ILLE  AIT  AD  GIEZI. Rabanus MaurusRA<BANUS>. Dum Dominus per Moysen legem dedit, quasi per puerum virgam misit sed puer per virgam, id est terrorem legis mortuum suscitare non valuit, quia « lex neminem ad perfectum ducit ». Ipse per se veniens super cadaver sternitur quia « cum in forma Dei esset semetipsum exinanivit, formam servi accipiens ». Huc et illuc deambulabat, {t. 2, Erfurt, f. 74rb ; facsim., p. 147b} [Rusch, f. 74rb ] quia et Iudeos et gentes ad eterna per fidem vocat. Super mortuum septies inspirat, quia per apertionem divini muneris gratiam septiformis spiritus in peccati morte iacentibus aspirat. Moxque is quem terroris virga suscitare non potuit per amoris spiritum puer ad vitam rediit.

Cf. Hbr. 7, 19.
Phil. 2, 6-7.
Numérotation du verset 4Rg. 4,30 
Porro mater pueri ait : Vivit Dominus et vivit anima tua, non dimittam {t. 2, Erfurt, f. 74rb ; facsim., p. 147b} [Rusch, f. 74rb ] te. Surrexit ergo et secutus est eam.
Numérotation du verset 4Rg. 4,31 
Giezi autem precesserat eos, et posuerat baculum super faciem pueri, et non erat vox neque sensus. Reversusque est in occursum eius, et nuntiavit ei dicens : Non surrexit puer.
Numérotation du verset 4Rg. 4,32 
Ingressus est ergo Eliseus domum et ecce puer mortuus iacebat in lectulo eius.
Numérotation du verset 4Rg. 4,33 
Ingressusque Eliseus domum13  clausit14  ostium super se et puerum et oravit ad Dominum.

13  Eliseus domum] om. Weber 14  clausit] clusit Weber
Numérotation du verset 4Rg. 4,34 
Et ascendit et incubuit super eum15  ,
interl.|  puerum

15  eum] puerum Weber
posuitque os suum super os eius, et oculos suos super oculos eius, et manus suas super manus eius, et incurvavit se super eum et calefacta est caro pueri.
Numérotation du verset 4Rg. 4,35 
At ille reversus deambulavit in domo semel huc et illuc, et ascendit et incubuit super eum et oscitavit puer septies, aperuitque oculos.
Numérotation du verset 4Rg. 4,36 
At16  ille vocavit Giezi et dixit ei : Voca Sunamiten hanc. Que vocata, ingressa est ad eum. Qui ait : Tolle filium tuum.

16  at] et Weber
Numérotation du verset 4Rg. 4,37 
Venit illa et corruit ad pedes eius et adoravit super terram. Tulitque filium suum et egressa est.
Numérotation du verset 4Rg. 4,38 
Et Eliseus reversus est in Galgalam17  . Erat autem fames in terra
interl.|  non utique panis sed audiendi verbum Dei

Cf. Am. 8, 12.

17  Galgalam] Galgala Weber
et filii prophetarum habitabant coram eo. Dixitque uni de pueris suis : Pone ollam grandem et coque pulmentum filiis prophetarum.
marg.|  FILII  PROPHETARUM. Id est predicatorum qui ambulant in lege Domini et scrutantur testimonia eius in presentia salvatoris semper vivunt.
Numérotation du verset 4Rg. 4,39 
Et egressus est unus in agrum, ut colligeret herbas agrestes invenitque quasi vitem silvestrem et collegit ex ea coloquintidas agri
interl.|  id est cucurbitas agrestes, minores illis que in hortis nascuntur et sunt amarissime
et implevit pallium suum et reversus concidit in ollam pulmenti.
marg.|  CONCIDIT  IN  OLLAM. Qui littere legis intentus, vel philosophie studiosus, amaritudinem de lege vel mortiferum de philosophis sumens, intermiscet veritati evangelice, et in olla cordis coquens, tale pulmentum, hoc est documentum, preparat auditoribus suis. Dicit enim Apostolus : « Littera occidit ». « Prudentia carnis mors est, prudentia autem spiritus vita ». Hoc scientes fideles, mortem in olla clamant, sed farina in ollam mittitur, cum scientia spiritalis in tale condimentum intromittitur, ut exclusa amaritudine pastus fiat salubris.

2Cor. 3, 6.
Rm. 8, 6.
Nesciebat enim quid esset.
Numérotation du verset 4Rg. 4,40 
Infuderunt ergo sociis ut comederent. Cumque gustassent de coctione exclamaverunt dicentes : Mors in {t. 2, Erfurt, f. 74va ; facsim., p. 148a} [Rusch, f. 74va ] olla vir Dei. Et non potuerunt comedere.
Numérotation du verset 4Rg. 4,41 
At ille : Afferte, inquit, farinam. Cumque tulissent18  misit in ollam. Et ait : Infunde turbe ut19  comedat : Et non fuit amplius quicquam amaritudinis in olla.

18  cumque tulissent] et Weber 19  ut] et Weber
Numérotation du verset 4Rg. 4,42 
Vir autem quidam venit de Balsalisa, deferens viro Dei panes primitiarum, et viginti panes ordeaceos et frumentum novum in pera sua. At ille dixit : Da populo ut comedat.
marg.|  {t. 2, Erfurt, f. 74va ; facsim., p. 148a} [Rusch, f. 74va ] VIR  AUTEM  QUIDAM  VENIT  DE  BALSALISA. Rabanus MaurusRABANUS. Vir iste cetus est patrum qui de Balsalisa est, quia ternarium in confessione Trinitatis servat. Balsalisa enim ‘tertium habens’ interpretatur. Hic vir viro Dei panes primitiarum offert, cum redemptori, gratia eius inspiratus, offert libros de origine creaturarum compositos. Offert frumentum novum in pera, cum novum Testamentum in evangelii et apostolorum scriptis profert. Iubet Eliseus noster ministris, id est predicatoribus, ut hec fidelibus dispensent et « de thesauro suo proferant nova et vetera ». Quod mysterium in evangelio legimus in fractione quinque et septem panum ubi satiatis turbis collegerunt duodecim cophinos sive septem sportas fragmentorum quia nullus sacramenta Scripture per omnia capit, quin sibi satiato supererit iuxta verbum Domini.

Cf. Mt. 13, 52.
Cf. Mt. 14, 20.
Cf. Mt. 15, 37.
Numérotation du verset 4Rg. 4,43 
Responditque ei minister eius : Quantum est hoc, ut apponam coram centum viris ? Rursum ille : Da ait populo ut comedat. Hec enim dicit Dominus : Comedent et supererit.
Numérotation du verset 4Rg. 4,44 
Posuit itaque coram eis : Qui comederunt et superfuit iuxta verbum Domini.




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria (4Rg. 4), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 16/06/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber15.xml&chapitre=15_4)