initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<16. *Liber Paralipomenon primus*>

Capitulum 11

Numérotation du verset 1Par. 11,1 
Congregatus est igitur omnis Israel
interl.|  fideles
ad David
interl.|  Christum
in Hebron dicens : Os tuum sumus et caro tua.
interl.|  naturam suam in Christo fideles diligunt et venerantur. Unde : « Adorabunt in conspectu eius universe familie gentium » etc.

PS. 21, 28.
Numérotation du verset 1Par. 11,2 
Heri quoque et nudius tertius cum adhuc regnaret Saul. Tu eras qui educebas et introducebas Israel. Tibi enim dixit Dominus Deus tuus : Tu pasces populum meum Israel et tu eris princeps super eum.
Numérotation du verset 1Par. 11,3 
Venerunt ergo omnes maiores natu Israel ad regem in Hebron, et iniit David cum eis {t. 2   : Erfurt, f. 99rb   ; facsim., p. 197b} [Rusch, f. 99rb   ] fedus
interl.|  iustitie observationis mandatorum et remunerationis future
marg.|  MAIORES. Prophete, apostoli pari devotione ad Christum concurrunt, unde : « Principes populi convenerunt in unum cum Deo Abraham ».

Ps. 46, 10.
coram Domino. Unxeruntque eum regem super Israel
interl.|  quia omnium credentium una est confessio et una est militie religio
iuxta sermonem Domini quem locutus est in manu Samuel.
Numérotation du verset 1Par. 11,4 
Abiit quoque David et omnis Israel in Hierusalem. Hec est Iebus
interl.|  hec sub Abraam Solima vocabatur, quidam vero dicunt quod Homerus postea Hierosolimam vocavit
ubi erant Iebusei habitatores terre.
Numérotation du verset 1Par. 11,5 
Dixeruntque qui habitabant in Iebus ad David : Non ingredieris huc. Porro David cepit arcem Sion que est civitas David.
marg.|  DIXERUNTQUE etc. Cecos et claudos et leprosos ad contemptum regis statuentes super muros et dicentes quia prohibuerunt eum ceci et claudi.
marg.|  Mystice David Iebuseum de Hierusalem eiiciens significat Christum demones expellentem a cordibus fidelium,et ibidem mansionem suam statuentem. Iebuseus enim interpretatur conculcatus, Hierusalem visio pacis. Unde et discipulis suis ait : « Ecce dedi vobis potestatem calcandi super serpentes » etc. Bene ergo in Regum scriptum est quod eiectis cecis et claudis qui odiebant animam David cepit arcem Sion suamque civitatem vocavit, quia dum Christus malignos spiritus et turbam vitiorum de anima expellit, illuminans eam sapientia, merito arx Sion, id est speculationis et visio pacis vocatur, de qua recte dicitur : « Notus in Iudea Deus et in Israel magnum nomen eius. Et factus est in pace locus eius ».

Cf. Lc. 10, 19.
Cf. 2Rg. (2Sm.) 5, 6-8.
Ps. 75, 2-3.
Numérotation du verset 1Par. 11,6 
Dixitque : Omnis qui percusserit Iebuseum in primis, erit princeps et dux. Ascendit igitur primus Ioab filius Sarvie et factus est princeps.
Numérotation du verset 1Par. 11,7 
Habitavit autem David in arce et idcirco appellata est civitas David.
Numérotation du verset 1Par. 11,8 
Edificavitque urbem
interl.|  quia muris eam munivit
in circuitu a Mello usque ad gyrum. Ioab autem reliqua urbis extruxit.
marg.|  IOAB  AUTEM. Per industriam enim militis civitatem munivit. Flavius IosephusIOSEPHUS tamen dicit David superiorem civitatem munisse eique copulando arcem unum corpus effecisse et cuncta muro circumdedisse. Super autem opus murorum constituisse Ioab expulisse Iebuseos et Hierosolymam vocasse. Iero enim Hebraice munitio est. Christus quoque in Iudea primum evangelium predicavit et Ecclesiam fidei sue munitione firmavit. Ioab qui reliqua urbis extruxit significat apostolos et apostolicos viros qui post ascensionem Domini plurimos de gentibus converterunt. Unde : « Dei adiutores sumus, Dei agricultura estis ».

1Cor. 3, 9.
Numérotation du verset 1Par. 11,9 
Proficiebatque David vadens et crescens et Dominus exercituum erat cum eo.
Numérotation du verset 1Par. 11,10 
Hi principes virorum fortium David qui adiuverunt eum ut rex fieret super omnem Israel iuxta verbum Domini quod locutus est ad Israel.
Numérotation du verset 1Par. 11,11 
Et iste numerus robustorum David. Iesbaam filius Achamoni princeps inter triginta. Iste levavit hastam {t. 2   : Erfurt, f. 99va   ; facsim., p. 198a} [Rusch, f. 99va   ] suam super trecentos vulneratos una vice.
marg.|  IESBAAM. Hunc Iosephus Eusebius CaesariensisEUSEBIUM nominat et filium dicunt Achimee {t. 2   : Erfurt, f. 99va   ; facsim., p. 198a} [Rusch, f. 99va   ] qui aciem hostium frequenter irrumpens non cessabat donec octingentos occiderat. Alii hunc David intelligunt, quia   Iesbaam interpretatur sedens in populo ;   Achamoni vero sapientissimus, unde in Regum scribitur : « Sedens in cathedra sapientissimus ». Sed ibi vermiculo ligni comparatur quia minuebatur illi sapientia propter peccatum quod in Uriam commiserat. Unde ibi octingentos uno impetu interfecisse hic autem trecentos pro peccato enim minorata est fama.

2Rg. (2Sm.) 23, 8.
Cf. 2Rg. (2Sm.) 11, 1-26.

Iesbaam Weber ] Iesbaan Rusch Achamoni Weber ] Ahamoni Φ Ed1455 Rusch ( alibi Achamoni)
Numérotation du verset 1Par. 11,12 
Et post eum Eleazar filius patrui eius Ahoites qui erat inter tres potentes.
marg.|  AHOITES. Ahoi ut Hebrei tradunt frater fuit Isai patris David, cuius filius fuit Eleazar qui fuit inter tres potentissimus quos Flavius IosephusIOSEPHUS dicit esse Eusebium filium Achimee, et Eleazar filium Addi et Semeiam filium Eli.
Numérotation du verset 1Par. 11,13 
Iste fuit cum David in Aphec Domini quando Philistiim congregati sunt ad locum illum in prelium. Et erat ager regionis illius plenus hordeo. Fugeratque populus a facie Philistinorum.

Aphec Domini] Aphesdommim Weber
Numérotation du verset 1Par. 11,14 
Hic stetit in medio agri et defendit eum. Cumque percussissent Philisteos, dedit Dominus salutem magnam populo suo.

percussissent ΩJ Ed1455 Ed1462 Rusch Clementina ] percussisset Weber
Numérotation du verset 1Par. 11,15 
Descenderunt autem tres de triginta principibus ad petram in qua erat David ad speluncam Odollam, quando Philistiim fuerant castrametati in valle Raphaim.
Numérotation du verset 1Par. 11,16 
Porro David erat in presidio et statio Philistinorum in Bethleem.
Numérotation du verset 1Par. 11,17 
Desideravit igitur David aquam et dixit : O si quis daret mihi aquam de cisterna Bethleem que est in porta.
marg.|  DESIDERAVIT  IGITUR  DAVID. Gregorius MagnusGREGORIUS. Moraliter. Cogitandum summopere est ut qui se illicita meminit commisisse a quibusdam etiam licitis studeat abstinere, ut qui commisit prohibitum sibi abscidat etiam concessa et se reprehendat in minimis qui deliquit in maximis. Lex vetus alienam uxorem concupiscere vetuit, a rege fortia iuberi militibus, vel desidari aquam non penaliter vetat. David concupiscentie mucrone transfixus, alienam uxorem abstulit et malum quod perpetravit per penitentie lamenta correxit qui cum longe post contra hostium cuneos sederet.   Aquam bibere ex eorum   cisterna desideravit quam electi milites inter hostium catervas erumpentes illesi attulerunt. Sed flagellis eruditus se protinus cum periculo militum aquam desiderasse reprehendit, et eam   Domino libavit , quia in sacrificium aqua effusa conversa est. Culpam enim concupiscentie mactavit per penitentiam sue reprehensionis, qui ergo quondam alienam coniugem concupiscere non timuit post etiam quia aquam concupivit expavit. Qui enim se illicita perpetrasse meminerat contra se rigidus etiam a licitis abstinebat.

Cf. Gregorius Magnus, Homiliae in evangelia, lib. 2, homilia 34, par. 16, CCSL 141, p. 315.427-448 : « Nam cogitandum summopere est ut qui se illicita meminit commississe a quibusdam etiam licitis studeat abstinere, quatenus per hoc conditori suo satisfaciat, ut qui commisit prohibita sibimetipsi abscindere debeat etiam concessa, et se reprehendat in minimis quem meminit in maximis deliquisse. Nimia sunt quae loquor, si haec ex sacri eloquii testimonio non affirmo. Lex certe ueteris Testamenti alienam uxorem concupisci prohibet; a rege uero fortia iuberi militibus, uel desiderari aquam, non poenaliter uetat. Et cuncti nouimus quod Dauid concupiscentiae mucrone transfixus, alienam coniugem et appetiuit et abstulit. Cuius culpam digna uerbera sunt secuta, et malum quod perpetrauit per paenitentiae lamenta correxit. Qui cum longe post contra hostium cuneos sederet, aquam bibere ex eorum cisterna ex desiderio uoluit. Cuius electi milites inter cateruas aduersantium medias erumpentes, aquam quam rex desiderauerat illaesi detulerunt. Sed uir flagellis eruditus semetipsum protinus cum periculo militum aquam desiderasse reprehendit, eam que Domino fundens libauit, sicut illic scriptum est : Libauit eam Domino. In sacrificio quippe Domini effusa aqua conuersa est, quia culpam concupiscentiae mactauit per paenitentiam reprehensionis suae. Qui ergo quondam concupiscere alienam coniugem nequaquam timuit, post etiam quia aquam concupisset expauit. Quia enim se illicita perpetrasse meminerat, contra semetipsum iam rigidus, etiam a licitis abstinebat ».

aquam] om. Weber
Numérotation du verset 1Par. 11,18 
Tres ergo isti per media castra Philistinorum perrexerunt et hauserunt aquam de cisterna Bethleem que erat in porta, et attulerunt ad David ut biberet qui noluit, sed magis libavit illam Domino,
Numérotation du verset 1Par. 11,19 
dicens : Absit ut in conspectu Dei mei hoc faciam, et sanguinem virorum istorum bibam, quia in periculo animarum suarum attulerunt mihi aquam, et ob hanc causam noluit bibere. Hec fecerunt tres robustissimi.
Numérotation du verset 1Par. 11,20 
Abisai quoque frater Ioab {t. 2   : Erfurt, f. 99vb   ; facsim., p. 198b} [Rusch, f. 99vb   ] ipse erat princeps trium, et ipse levavit hastam suam contra trecentos vulneratos, et ipse erat inter tres nominatissimus,
Numérotation du verset 1Par. 11,21 
inter tres secundos, inclitus et princeps eorum. Verumtamen usque ad tres primos non pervenerat.
marg.|  VERUMTAMEN  USQUE  AD  TRES  PRIMOS etc. Hic apparet quod Abisai princeps erat inter tres sequentes sed ad tres primos non pervenit Iesbaam Eleazarum et Seminaa. Mystice autem significatur quod nemo sanctorum licet virtutibus emineat ad equalitatem potentie Patris et Filii et Spiritus sancti perveniat : « Quoniam quis in nubibus {t. 2   : Erfurt, f. 99vb   ; facsim., p. 198b} [Rusch, f. 99vb   ] equabitur Domino ? » etc.

Ps. 88, 7.
Iesbaam] scrips. , Iesbaan Rusch
Numérotation du verset 1Par. 11,22 
Bananias filius Ioiade viri robustissimi qui multa opera perpetrarat de Capseel ipse percussit
interl.|  provocatus ab illis

Bananias] Banaia Weber Capseel] Capsehel Weber
duos Ariel Moab.
interl.|  leones Dei
marg.|  ARIEL  MOAB. Id est leones sicut in Regum dicitur viros scilicet fortissimos in regno Moab tamquam leones.

Cf. 2Rg. (2Sm.) 23, 20.
Et ipse descendit et interfecit leonem in media cisterna
interl.|  qui nescius inciderat in cisternam nivibus plenam
marg.|  INTERFECIT  LEONEM. Hebreus hunc leonem Ioab arbitratur qui in domo Domini tenens cornua altaris occisus est. Altare enim cisterna dicitur, quia sicut aqua cisterne mundat, ita sanctuarium Dei hominum expiat peccata.   Virum Egyptium quem liber Regum dignum spectaculo dicit Semei filium Gera qui maledixit David, qui fuit de Baurim, id est de electis. Egyptius dictus, quia Egyptium blasphemantem Deum quem Moyses interfecit imitatus est. Ille Deum, iste regem et prophetam blasphemavit. Dignus spectaculo, quia spectabatur ut si Hierusalem egrederetur interficeretur habens in manu hastam, id est legem Dei, quam si meditatus esset permanendo in Hierusalem non periret. Sed quia preceptum regis irritum fecit et exiit Banaias in virga, id est rectitudine iustitie descendit et hastam quam non recte tenebat extorsit.

Cf. 2Rg. (2Sm.) 23, 21.
Cf. 2Rg. (2Sm.) 16, 7.
Cf. Lv. 24, 16.
tempore nivis,
marg.|  TEMPORE  NIVIS. Qua potest gratia Christi que mundo resplenduit et frigus caritatis quo refrigescunt homines significari. Bananias vero qui edificator Dominus interpretatur, Christum significat de quo dicitur : « Edificans Hierusalem Dominus » etc. Hic multa opera perpetravit qui ait : « Pater meus usque modo operatur et ego operor ». Hic est de   Capseel , id est de congregatione Domini, quia ad eum omnis sanctorum cetus pertinet, qui descendens de celis, et factus homo leonem, id est diabolum qui infidelitatis sue frigore torpentem mundum possedebat, morte sua interficiens in infernum demersit. Hic Egyptum, id est Antichristum peccatis nigerrimum, id est quinque sensibus corporis abutentem ad scelera per virgam crucis superans, propria reum nequitia virtute damnavit perpetua. In diebus nivis, quia per mortem peccatum expiavit. Unde : « Lavabis me et super nivem dealbabor ».

Ps. 146, 2.
Io. 5, 17.
Ps. 50, 9.
Numérotation du verset 1Par. 11,23 
et ipse percussit virum Egyptium cuius statura erat quinque cubitorum, et habebat lanceam ut liciatorium texentium. Descendit igitur ad eum cum virga, et rapuit hastam quam tenebat manu, et interfecit eum hasta sua.

igitur] ergo Weber
Numérotation du verset 1Par. 11,24 
Hec fecit Banaias10  filius Ioiade11  qui erat inter tres robustos nominatissimus,
interl.|  dignus nominari
marg.|  INTER  TRES. Abisai et Sobochai et Ionathan, quibus viribus equabatur qui erat super triginta sicut Hebreus affirmat.

10  Banaias] Banaia Weber 11  Ioiade] Ioiada Weber
Numérotation du verset 1Par. 11,25 
inter triginta primus. Verumtamen ad tres usque non pervenerat. Posuit autem eum David ad auriculam suam.
interl.|  tamquam familiarem et fidelem consiliarium
Numérotation du verset 1Par. 11,26 
Porro fortissimi viri12  in exercitu : Asael frater Ioab, et Eleanan13  filius patrui eius de Bethleem,

12  viri] om. Weber 13  Eleanan Rusch Weber ] Elchanan Clementina
Numérotation du verset 1Par. 11,27 
Semmoth Arodites14  ,
interl.| vel Arothites

14  Arodites] Arorites Weber
Helles Phallonites15  ,

15  = Phal(l)onites Cava U ΨD Rusch Clementina Weber ] Plonites ΩJ Ed1455
Numérotation du verset 1Par. 11,28 
Hiras16  filius Acces Thecuites, Abiezer Anathothites,

16  Hiras] Iras Weber (cf. 2Rg. 23, 26 : Hira), Ira Clementina
Numérotation du verset 1Par. 11,29 
Sobochai Usathites17  , Ilai Ahoites,
interl.|  alias : Ahothites

17  Usathites] Asothites Weber
Numérotation du verset 1Par. 11,30 
Marai Netophathites, Heleth18  filius Baana Netophathites,

18  Heleth] Heled Weber
Numérotation du verset 1Par. 11,31 
Ethai filius Rebai19 
interl.| vel Ribai

19  Rebai] Ribai Weber
de Gabaath filiorum Beniamin, Banaia Pharathonites,
Numérotation du verset 1Par. 11,32 
Hurai20  de torrente Gaas, Abiel21 
interl.| vel Aliel

20  Hurai] Uri Weber 21  Abiel] Abial Weber
Arabathites, Azrimoth22  {t. 2   : Erfurt, f. 100ra   ; facsim., p. 199a} [Rusch, f. 100ra   ] Bauranites23  , Eliaba Salabonites,

22  Azrimoth] Azmoth Weber 23  Bauranites] Bauramites Weber
Numérotation du verset 1Par. 11,33 
filii Asom
interl.|  alias Assen
Gezonites, Ionathan filius Sega
interl.|  alias : Saga , alias :   Saie
Ararites,
Numérotation du verset 1Par. 11,34 
Achiam24 
interl.|  alias Ahiam

24  Achiam] Ahiam hic et ubique Weber
filius Sachar Ararites,
Numérotation du verset 1Par. 11,35 
Eliphal filius Ur,
Numérotation du verset 1Par. 11,36 
Apher
interl.|  alias : Epher
Mechurathites,
interl.|  alias : Meherathites
Ahia Phellonites,
Numérotation du verset 1Par. 11,37 
Asrahi25 
interl.|  alias Ezro

25  Asrahi] Asrai Weber
Carmelites, Noorari26 
interl.|  alias Naara

26  Noorari] Noorai Weber
filius Azbi,
Numérotation du verset 1Par. 11,38 
Ioel frater Nathan, Mabar
interl.|  alias Mibaar
filius Agarai,
Numérotation du verset 1Par. 11,39 
Selech27  Ammonites, Noorahi28 
interl.|  alias  : Naarai

27  Selech ΩSM Ed1455 ; cf. 2Rg. 23, 37] Sellech Φ ΩJ Rusch , Selec Clementina , Sellec Weber 28  Noorahi] Noorai Weber
Berothites, armigeri29  Ioab filii Sarvie,

29  armigeri] armiger Weber
Numérotation du verset 1Par. 11,40 
Iras Iethreus, Gareb
interl.|  alias : Iareb
Iethreus,
Numérotation du verset 1Par. 11,41 
Urias Etheus30  , Zabad filius Ooli,

30  Etheus] Ettheus Weber
Numérotation du verset 1Par. 11,42 
Adina filius Segar
interl.|  alias : Sechar
Rubenithes31  princeps Rubenitarum et cum eo triginta,

31  Segar Rubenithes] Seza Rubenites Weber
Numérotation du verset 1Par. 11,43 
Hanan32 
interl.|  alias : Haanan

32  Hanan Rusch Weber ] Haanan Weber (Y) Ed1455
filius Maacha, et Iosaphat Mathanites,
Numérotation du verset 1Par. 11,44 
Ozias Astharothites, Semma et Iaiel33  filii Hotham34  Aroerites,
interl.|  alias : Araorites

33  Iaiel] scrips., Iahihel Rusch, Iaihel Weber 34  Hotham] Hotam Weber
Numérotation du verset 1Par. 11,45 
Iediel filius Samri, et Ioha frater eius Thosaites,
Numérotation du verset 1Par. 11,46 
Eliel Mahumites35  et36  Ieribai et Iosaia filii Elnaen37  , et Iethma Moabites, Eliel38  et Obed, et Iasiel de Masobia.

35  Eliel Clementina ] Helihel ΩSJ Ed1455 Rusch ] Heiel ΩM , Elihel Weber | Mahumites Rusch ] Maanites Ω Maumites Weber | 36  et] om. Ω | 37  Elnaen] Elnaem Weber | 38  Eliel] Elihel Weber |




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria (1Par. 11), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 20/04/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber16.xml&chapitre=16_11)