initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<16. *Liber Paralipomenon primus*>

Capitulum 15

Numérotation du verset 1Par. 15,1 
Fecit quoque sibi domos
interl.|  Ecclesias
in civitate David
interl.|  catholica Ecclesia toto orbe diffusa
et edificavit locum arce Dei,
interl.|  quia in presenti Ecclesia incarnationis et passionis mysterium commendat
tetenditque ei tabernaculum.
Numérotation du verset 1Par. 15,2 
Tunc dixit David : Illicitum est ut a quocumque portetur arca Dei, nisi a levitis quos elegit Dominus ad portandum eam, et ad ministrandum sibi usque in eternum.
marg.|  TUNC  DIXIT  DAVID  ILLICITUM  EST etc. Non vult Christus ut indigni ecclesiastico fungantur officio, sed eruditi scientia et morum honestate spectati portent arcam Dei, id est Ecclesiam humeris pii laboris et exaltent. Unde : « Fac opus evangeliste, ministerium tuum imple ».

2Tim. 4, 5.
Numérotation du verset 1Par. 15,3 
interl.|  omnes fideles
in Hierusalem,
interl.|  Ecclesiam ut ibi scilicet incarnationis mysteria venerentur
marg.|  CONGREGAVIT  UNIVERSUM  ISRAEL  IN  HIERUSALEM. Non solum David sed etiam omnes prophete in Ecclesia Christi dictis {t. 2   : Erfurt, f. 101vb   ; facsim., p. 202b} [Rusch, f. 101vb   ] et factis incarnationi prebuere locum ut citius adveniens susciperetur, cum fuisset ante prophetatus.
ut afferretur arca Dei in locum suum quem preparaverat ei,
Numérotation du verset 1Par. 15,4 
necnon et filios Aaron
interl.|  prelatos
et levitas.
interl.|  minoris dignitatis
Numérotation du verset 1Par. 15,5 
De filiis Caath Uriel princeps fuit et fratres eius ducenti viginti.

ducenti] centum Weber
Numérotation du verset 1Par. 15,6 
De filiis Merari : Asia princeps et fratres eius ducenti triginta.

Asia WeberD) Rusch ] Asaia ΩS Weber , Ysaia ΩM triginta] viginti Weber
Numérotation du verset 1Par. 15,7 
De filiis Elisaphan : Semeias princeps et fratres eius ducenti.
Numérotation du verset 1Par. 15,8 
De filiis Gerson : Ioel princeps et fratres eius centum triginta.

De filiis Gerson…triginta-De filiis Elisaphan…ducenti] inv. Weber
Numérotation du verset 1Par. 15,9 
De filiis Hebron : Eliel princeps et fratres eius octoginta.
Numérotation du verset 1Par. 15,10 
De filiis Oziel : Aminadab princeps et fratres eius centum duodecim.
Numérotation du verset 1Par. 15,11 
Vocavitque David Sadoc et Abiathar sacerdotes et levitas Uriel et Asaiam, Ioel, Semeiam, Eliel et Aminadab.

et] om. Weber
Numérotation du verset 1Par. 15,12 
Et dixit ad eos : Vos qui estis principes familiarum leviticarum, sanctificamini cum fratribus vestris et afferte arcam Domini Dei Israel ad locum qui ei preparatus est,
Numérotation du verset 1Par. 15,13 
ne ut a principio quia non eratis presentes, percussit nos Dominus, sic et nunc fiat illicitum quid nobis agentibus.
Numérotation du verset 1Par. 15,14 
Sanctificati sunt ergo sacerdotes et levite, ut portarent arcam Domini Dei Israel.
marg.|  SANCTIFICATI  SUNT  ERGO  SACERDOTES. Ministri novi Testamenti vita et doctrina debent esse mundi, quibus dicitur : « Sancti estote quoniam ego sanctus sum ». Qui recte fidei verbis, et exemplo operis debent fidelibus commendare incarnationem Christi et redemptionem humani generis etc.

Cf. Lv. 11, 44 ; Lv. 19, 2.
Numérotation du verset 1Par. 15,15 
Et tulerunt filii Levi arcam Domini sicut preceperat Moyses iuxta verbum Domini humeris suis in vectibus.

Domini] Dei Weber Cf. Dt. 31, 9.
Numérotation du verset 1Par. 15,16 
Dixitque David principibus levitarum ut constituerent de fratribus suis cantores in organis musicorum, nablis videlicet,
marg.|  NABLIS  VIDELICET. Nablum hebraice, psalterium grece, laudatorium latine. Habet psalterium ventrem obesum in superioribus ut cordarum fila religata disciplinabiliter percussa suavissimam reddant cantilenam. Huic cithara videtur contraria que in imo continet quod psalterium in capite. Psalterium cum decem cordis Ecclesia est cum Decalogo legis. Huic opposita est cithara que viginti quattuor cordis in modum delte littere componitur - ut peritissimi tradunt - et per digitos in diversos modos concitatur. Hec Ecclesiam significat que cum viginti quattuor seniorum dogmatibus trinam habet formam in modum delte littere et fidem sancte Trinitatis significat. Per manus autem apostolorum et evangelistarum in diversos modulos veteris et novi Testamenti aliter in littera, aliter in sensu concitatur figuraliter.

dixitque] dixit quoque Weber
lyris et cymbalis, ut resonaret in excelsum sonitus letitie.
marg.|  LYRIS. Lyra dicitur apo to lirin, id est a varietate vocum eo quod diversos faciat sonos. Hec Ecclesiam significat que in varietate diversarum disciplinarum historice, allegorice, tropologice, et per anagogen suavem sonum exprimit, sed a symphonie simplicitate non recedit. Cymbala autem ad invicem percussa sonum faciunt. Unde : « Laudate eum in cymbalis bene sonantibus » etc. Cymbala bene sonantia sunt labia nostra, que percussa ad invicem suavem humane vocis armoniam reddunt.

Ps. 150, 5.

lyris] et praem. Weber
Numérotation du verset 1Par. 15,17 
Constitueruntque levitas Heman filium Ioel, et de fratribus eius Asaph, filium Barachie. De filiis vero Merari fratribus {t. 2   : Erfurt, f. 102ra   ; facsim., p. 203a} [Rusch, f. 102ra   ] eorum, Ethan filium Chasaie,
Numérotation du verset 1Par. 15,18 
et cum eis fratres eorum. In secundo ordine Zachariam et Ben et Iaziel et Semiramoth et Iehiel10  ,
interl.| vel Iahiel

10  Iehiel] Iahihel Weber
et Ani Eliab et Banaiam et Maasiam et Mathathiam et Eliphalu et Macheniam, et Obededom et Iehiel ianitores.
Numérotation du verset 1Par. 15,19 
Porro cantores Heman, Asaph et Ethan in cymbalis aeneis concrepantes,
Numérotation du verset 1Par. 15,20 
Zacharias autem et Oziel et Semiramoth et Iaiel11  et Ani, Eliab12  et Maasias et Banaias in nablis arcana cantabant.
interl.|   in psalterio salvatoris adventum predicabant, quem mirabili secreto divinitatis pro hominum salute disposuit.

11  Iaiel] Iahibel Rusch , Iahihel Weber 12  Eliab] et praem. Weber
Numérotation du verset 1Par. 15,21 
Porro Mathathias et Eliphalu et Macenias13  , et Obededom, et Ieiel, et Ozaziu in citharis pro octava canebant epinichion14  .
interl.|  victori Deo triumphus et palma
marg.|   {t. 2   : Erfurt, f. 102ra   ; facsim., p. 203a} [Rusch, f. 102ra   ] PRO  OCTAVA. In die scilicet iudicii adventum Domini significabant, in quo finita seculi hebdomade veniet ad iudicium. Unde sextus Psalmus qui cum tremore iudicii cantatur tali titulo prenotatur. Hic autem numerus magna continet sacramenta. Octo anime ingresse sunt in arcam Noe et mundo pereunte salvate. Octavus filius Iesse fuit David quem Dominus elegit. Die octavo purificat circumcisio, die octavo id est dominico surrexit Christus.

Cf. Ps. 6, 1.
Cf. Gn. 7, 13.
1Rg. (1Sm.) 16, 12.
Gn. 17, 12 ; Lc. 1, 59.
Cf. Mt. 28, 1; Mc. 16, 2 ; Lc. 24, 1 ; Io. 20, 1.

13  Macenias] Machenias Weber 14  epinichion] epinikion Weber
Numérotation du verset 1Par. 15,22 
Chonenias autem princeps levitarum prophetie preerat ad precinendam melodiam.
interl.|  quia spiritu prophetie plenus melodias et verba cantoribus ad memoriam revocabat
Erat quippe valde sapiens.
Numérotation du verset 1Par. 15,23 
Et Barachias et Helchana ianitores arce.
Numérotation du verset 1Par. 15,24 
Porro Sebenias et Iosaphat, et Nathanael, et Amasa15  , et Zacharias, et Banaias, et Eliezer sacerdotes
marg.|  PORRO  SEBENIAS  ET  IOSIAS etc. Hi septem sacerdotes coram arca tubis canentes sancti predicatores sunt, septiformi spiritus gratia pleni, qui evangelium in Ecclesia Christi predicant et sacramentum incarnationis auditoribus predicant.

15  Amasa] Amasai Weber
clangebant tubis coram arca Dei, et Obededom et Ahias erant ianitores arce.
marg.|  CLANGEBANT  TUBIS. Aliter fit tuba congregandi populi, aliter conductionis, aliter victorie, aliter persequendi inimicos, aliter conclusionis civitatum etc. Tuba autem consuetudinaria apud rerum peritos hoc modo formatur, ut tribus fistulis aereis in capite angusto inspiretur, sicut per quattuor vociducas aereas que per ereum fundamentum quaternas voces producunt, mugitum vehementissimum proferant, que significant evangelium trina confessione Trium personarum in capite angusto, id est in nativitate Christi divinitus inspiratum per quattuor vociducas aereas, id est per quattuor evangelistas aereo, id est stabili fidei et operis est fundamento in orbe vocem vehementissimam quasi tube congregantis vocem emittere.
Numérotation du verset 1Par. 15,25 
Igitur
interl.|  postquam “plenitudo gentium intraverit” ad fidem revertetur arca Dei in civitatem David, id est ad Iudeos predicantibus Elia et Enoch gratia Christi convertetur

Cf. Rm. 11, 25.
David et omnes16  maiores natu Israel et tribuni, ierunt ad deportandam {t. 2   : Erfurt, f. 102rb   ; facsim., p. 203b} [Rusch, f. 102rb   ] arcam federis Domini
interl.|  martyrio coronati

16  omnes] om. Weber
de domo Obededom cum letitia.
Numérotation du verset 1Par. 15,26 
Cumque adiuvisset Dominus17  levitas qui portabant arcam federis Domini
interl.|  martyrio coronati

17  Dominus] Deus Weber
immolabantur septem tauri
interl.|  triturante arcam Dei septiformi Spiritu pleni
et septem arietes.
interl.|  duces dominici gregis
Numérotation du verset 1Par. 15,27 
Porro David erat indutus stola byssina et universi levite qui portabant arcam cantoresque et Chonenias princeps prophetie inter cantores. David autem indutus erat etiam ephod lineo.
marg.|  DAVID  AUTEM  INDUTUS  ERAT  EPHOD  LINEO. Christus incarnationis sue et passionis exemplum antea a Iudeis occultum manifestat linum namque de terra ortum multiplici labore ad candorem vestis perveniens veritatem humane carnis inter flagella triumphantis ostendit, et hoc : E  st David erat indutus ephod lineo .
marg.|  Gregorius MagnusGREGORIUS. Libet intueri quanta virtutum munera David perceperat et in omnibus quam fortem se humilitate servabat, quem non extolleret ora leonum frangere, ursorum brachia dissipare, despectis fratribus eligi, reprobato rege in regem ungui, horrendum Goliam uno lapide sternere, a rege proposita extinctis allophilis numerosa preputia reportare, promissum tandem regnum percipere, totum Israelem sine contradictione possidere. Cum tamen arcam Dei Hierusalem revocat, oblitus se prelatum omnibus populis admixtus ante arcam saltat. Et quia coram arca saltare - ut creditur - mos vulgi fuerat, in divino obsequo se per saltum rotat. Ecce quem Dominus cunctis pretulit, se sub Domino exequando minimis {t. 2   : Erfurt, f. 102rb   ; facsim., p. 203b} [Rusch, f. 102rb   ] et abiecta exhibendo comtemnit. Non potestas regni ad memoriam reducitur non subiectis valescere metuit, non se honore prelatum ante eius arcam qui honorem dederat recognoscit. Coram Domino egit debilia vel extrema, ut illa humilitate se solidaret qui coram omnibus gesserat fortia. Quid alii sentiant ignoro. Ego David saltantem plus stupeo quam pugnantem. Pugnando hostem subdidit saltando seipsum. Quem cum filia Saul adhuc tumore regii generis in sana eum humiliatum despiceret dicens : « Quam gloriosus fuit hodie rex Israel discooperiens se ante ancillas servorum suorum, et nudatus quasi unus de scurris », audivit : « Ludam ante Dominum qui elegit me potius quam patrem tuum », et paulo post : « Ludam et vilior fiam plusquam factus sum » etc. Quasi vilescere coram hominibus appeto quia servare mihi coram Domino per humilitatem regnum quero. Sunt qui de se humilia sentiunt et in honoribus positi nihil se esse nisi pulverem perpendunt, sed hominibus viles apparere refugiunt et quod interius cogitant rigida exterius venustate palliant. Sunt qui viles hominibus videri appetunt et omnino quod sunt deiectos se exhibendo contemnunt sed intus ex merito ostense vilitatis intumescunt et tanto corde elati sunt quanto in specie elationem premunt. Utraque elationis bella magna David circumspectione deprehendit, mira virtute superavit. Qui enim de se intus humilia sentiens honorem exterius non querit dicit : « Ludam et vilior fiam ». Et quia per hoc quod vilem se exterius prebuit interius vero non intumescit adiungit : « Eroque humilis in oculis meis ». Quasi : qualem me exterius despiciens exhibeo talem interius attendo.

Cf. 1Rg. (1Sm.) 17, 34-36.
Cf. 1Rg. (1Sm.) 16, 11-13.
Cf. 1Rg. (1Sm.) 17, 49.
Cf. 1Rg. (1Sm.) 18, 25-27.
Cf. 2Rg. (2Sm.) 5, 1-4.
Cf. 2Rg. (2Sm.) 6, 14.
2Rg. (2Sm.) 6, 20.
2Rg. (2Sm.) 6, 21.
2Rg. (2Sm.) 6, 22.
2Rg. (2Sm.) 6, 22.
Cf. Gregorius Magnus, Moralia in Iob, lib. 27, cap. 46.48-97, CCSL 143B, p. 1390-1391.
Numérotation du verset 1Par. 15,28 
Universusque Israel deducebat18  arcam federis Domini in iubilo et sonitu bucine et tubis et cymbalis, et nablis, et citharis concrepantes.

18  deducebat] deducebant Weber
Numérotation du verset 1Par. 15,29 
Cumque pervenisset arca federis Domini usque ad civitatem David, Michol filia Saul prospiciens per fenestram vidit regem David saltantem atque ludentem, et despexit eum in corde suo.
marg.|  MICHOL  FILIA  SAUL. Cunctis exultantibus et ad arce introitum hymnis resonantibus, sola Michol filia Saul abest, immo in speculis David hunc humiliatum despicit, quia credentibus in fine Iudeis quidam Christum professione Antichristum sequuntur opere, quibus congruit quod Michol que ad figurandam carnalium instabilitatem aqua omnis interpretatur, non uxor David sed filia Saul dicitur. Qui enim Christo specietenus serviunt, non cum illo coronantur sed cum persecutoribus quos imitati sunt damnantur. Quamvis autem pravi humilitatem contemnant Ecclesie, nihilominus arca Dei in locum suum pervenit.




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria (1Par. 15), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 25/04/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber16.xml&chapitre=16_15)