initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<16. *Liber Paralipomenon primus*>

Capitulum 19

Accidit autem ut moreretur Naas rex filiorum Ammon
interl.|  quem primum expugnavit Saul in defensione Iabes Galaad et quia inimicus Saul erat, David gratiam prestabat quando ad se veniebat
prol.| et regnaret Anon filius eius pro eo.
Anon] om. Weber
marg.|  ANON qui interpretatur dolor eorum significat diabolum qui Ammonitarum, id est demonum, rector esse videtur, populi scilicet meroris et in angustia {t. 2   : Erfurt, f. 104rb   ; facsim., p. 207b} [Rusch, f. 104rb   ] constituti. Hic radit dimidiam barbam nuntiorum David predicatorum sermonem vel conversationem maculando, prescidit tunicas usque ad genua vel inguina, cum turpia facta que persuaserat in oculis hominum revelat. Hi sedent in Hiericho donec crescant barbe eorum, opprobrium scilicet et ignominia aliorum et effecti anathema omnium donec per bonum studium barbarum, id est virtutum species renascantur ut presentia regis sui digni habeantur cuius « vultus est super facientes mala, ut perdat de terra memoriam eorum ».

Ps. 33, 17.
Numérotation du verset 1Par. 19,2 
Dixitque David : Faciam misericordiam cum Anon filio Naas. {t. 2   : Erfurt, f. 104rb   ; facsim., p. 207b} [Rusch, f. 104rb   ] Prestitit enim pater eius mihi misericordiam. Misitque David nuntios ad consolandum eum super morte patris sui. Qui cum pervenissent in terram filiorum Ammon ut consolarentur Anon.

misericordiam] gratiam Weber
Numérotation du verset 1Par. 19,3 
Dixerunt principes filiorum Ammon ad Anon : Tu forsitan putas quod David honoris causa in patrem tuum miserit qui consolentur te, nec animadvertis quod ut explorent, et investigent et scrutentur terram tuam venerint ad te servi eius.
Numérotation du verset 1Par. 19,4 
Igitur Anon pueros David decalvavit et rasit, et prescidit tunicas eorum a natibus usque ad pedes et dimisit eos.
interl.|  in Regum scriptum est quod : « rasit dimidiam partem barbe eorum et prescidit vestes medias usque ad nates », sed nondum diversum quia quod hic deest, ibi habetur

2Rg. (2Sm.) 10, 4..

prescidit] precidit Weber
Numérotation du verset 1Par. 19,5 
Qui cum abissent et hoc mandassent David misit in occursum eorum, grandem enim contumeliam sustinerunt et precepit ut manerent in Hiericho donec cresceret barba eorum et tunc reverterentur.

sustinerunt] sustinuerant Weber
Numérotation du verset 1Par. 19,6 
Videntes autem filii Ammon quod iniuriam fecissent David tam Anon quam reliquus populus, miserunt mille talenta argenti, ut conducerent sibi de Mesopotamia et de Syria Macha et de Soba currus et equites.

Soba] Suba Weber
Numérotation du verset 1Par. 19,7 
Conduxeruntque triginta duo millia curruum et regem Maacha cum populo eius. Qui cum venissent castrametati sunt e regione Medaba, filii quoque Ammon congregati de urbibus suis, venerunt ad bellum.

Maacha] Macha Weber
Numérotation du verset 1Par. 19,8 
Quod cum audisset David misit Ioab et omnem exercitum virorum fortium.
Numérotation du verset 1Par. 19,9 
Egressique filii Ammon direxerunt aciem iuxta portam civitatis, reges autem qui ad auxilium venerant separatim in agro steterunt.
Numérotation du verset 1Par. 19,10 
Igitur Ioab intelligens bellum et ex {t. 2   : Erfurt, f. 104va   ; facsim., p. 208a} [Rusch, f. 104va   ] adverso et post tergum contra se fieri elegit viros fortissimos de universo Israel et perrexit contra Syrum.
Numérotation du verset 1Par. 19,11 
Reliquam autem partem populi dedit sub manu Abisai fratris sui, et perrexerunt contra filios Ammon.
Numérotation du verset 1Par. 19,12 
Dixitque : Si vicerit me Syrus auxilio eris mihi, sin autem superaverint te filii Ammon ero tibi in presidium.
Numérotation du verset 1Par. 19,13 
Confortare et agamus viriliter pro populo nostro, et pro urbibus Dei nostri, Dominus autem quod in conspectu suo bonum est faciet.
Numérotation du verset 1Par. 19,14 
Perrexitque Ioab et populus qui cum eo erat contra Syrum ad prelium et fugavit eos.

Perrexitque] Perrexit Weber Ioab] ergo praem. Weber
Numérotation du verset 1Par. 19,15 
Porro filii Ammon videntes quod fugisset Syrus, ipsi quoque fugerunt Abisai fratrem eius, et ingressi sunt civitatem. Reversusque est etiam Ioab in Hierusalem.
Numérotation du verset 1Par. 19,16 
Videns autem Syrus quod cecidisset coram Israel, misit nuntios et adduxit Syrum qui erat trans Fluvium. Sophat autem princeps militie Adadezer erat dux eorum.

Sophat] Sophach Weber
Numérotation du verset 1Par. 19,17 
Quod cum nuntiatum esset David, congregavit universum Israel et transivit Iordanem, irruitque in eos, et direxit ex adverso aciem illis contra pugnantibus.
Numérotation du verset 1Par. 19,18 
Fugit autem Syrus Israel et interfecit David de Syris septem millia curruum et quadraginta millia peditum et Sophat10  exercitus principem.

10  Sophat] Sophach Weber
Numérotation du verset 1Par. 19,19 
Videntes autem servi Adadezer se ab Israel esse superatos ad David transfugerunt11  et servierunt ei. Noluitque ultra Syria auxilium prebere filiis Ammon.

11  ad David- transfugerunt] inv. Weber




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria (1Par. 19), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 23/04/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber16.xml&chapitre=16_19)