initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<16. *Liber Paralipomenon primus*>

Capitulum 21

Numérotation du verset 1Par. 21,1 
{t. 2 : Erfurt, f. 105ra ; facsim., p. 209a} [Rusch, f. 105ra ] Consurrexit autem Satan contra Israel, et incitavit David ut numeraret Israel.
Numérotation du verset 1Par. 21,2 
Dixitque David ad Ioab et ad principes populi : Ite et numerate Israel a Bersabee usque Dan, et afferte mihi numerum ut sciam.
Numérotation du verset 1Par. 21,3 
Responditque Ioab : Augeat Dominus populum suum centuplum quam sunt. Nonne, domine mi rex, omnes servi tui sunt ? Quare hoc querit dominus meus quod in peccatum reputetur Israeli ?
Numérotation du verset 1Par. 21,4 
Sed sermo regis magis prevaluit. Egressusque est Ioab, et circumivit universum Israel, et reversus est Hierusalem.

circumivit] circuivit Weber
Numérotation du verset 1Par. 21,5 
Deditque David numerum eorum quos circumierat, et inventus est omnis numerus Israel mille millia, et centum millia virorum educentium gladium. De Iuda autem quadrigenta septuaginta millia bellatorum.
marg.| {t. 2 : Erfurt, f. 105ra ; facsim., p. 209a} [Rusch, f. 105ra ] ET INVENTUS  EST  OMNIS  NUMERUS  ISRAEL  MILLE  MILLIA. In Regum ita : « Quod inventa sunt de Israel octingenta millia virorum fortium et de Iuda quinquaginta millia pugnatorum ». Asserunt autem Hebrei hunc numerum ab Ioab inventum esse, sed scriptorem voluisse ostendere nisi quantum in Samuelis libris scribitur, in quo tantum cedi superstites continentur.

2Rg. (2Sm.) 24, 9.

numerus Israel] inv. Weber quadrigenta] trecenta Weber
Numérotation du verset 1Par. 21,6 
Nam Levi
interl.|  pro dignitate sacerdotii
et Beniamin
interl.|  quia nuper usque ad internicionem pene corruerant
non numeravit, eo quod invitus exequeretur regis imperium.

exequeretur] exsequeretur Weber
Numérotation du verset 1Par. 21,7 
Displicuit autem Deo quod iussum erat et percussit Israel.
marg.|  ET PERCUSSIT  ISRAEL. Mortem que primum causa peccati veni hec in populo grassata est, quia sepe pro malo gregis delinquit vita pastoris. Tumore elatus David populum numerando peccavit, et populus penam suscepit, quia secundum merita plebium disponuntur corda rectorum. Iustus vero iudex ex ipsorum animadversione corripuit peccantis vitium ex quorum causa peccavit. Sed quia voluntate sua superbiens a culpa alienus non fuit, vindictam culpe suscepit. Ira enim que corporaliter populum perculit rectorem cordis dolore prostravit.
Numérotation du verset 1Par. 21,8 
Dixitque David ad Deum : Peccavi nimis ut hoc facerem. Obsecro aufer iniquitatem servi tui, quia insipienter egi.
marg.|  PECCAVI  NIMIS. In Regum ita: « Peccavi valde in hoc facto. Sed precor Domine ut transferas iniquitatem servi tui quia stulte egi ». In quo notandum est quia David numerando populum offendit, quia legis precepta non observavit. In libro enim Numerorum precipit Dominus Moysi : « Tollite summam filiorum Israel per cognationes suas quidquid sexus est masculini a vicesimo anno et supra » etc. Quia vero David generaliter omnes iussit numerari incurrit indignationem Dei. In Exodo quoque ait Dominus Moysi : « Quando tuleris summam filiorum Israel iuxta numerum, dabunt singuli pretium Domino pro animabus suis » etc. Hoc oblitus facere David Deum offendit.

2Rg. (2Sm.) 24, 10.
Nm. 1, 2.
Ex. 30, 12.
Numérotation du verset 1Par. 21,9 
Et locutus est Dominus ad Gad videntem David dicens :
Numérotation du verset 1Par. 21,10 
Vade et loquere ad David et dic ei : Hec dicit Dominus. Trium tibi optionem do, unum quod volueris elige et faciam tibi.

ei] om. Weber
Numérotation du verset 1Par. 21,11 
Cumque venisset Gad ad David dixit ei : Hec dicit Dominus. Elige quod volueris,
Numérotation du verset 1Par. 21,12 
aut tribus annis pestilentiam, aut tribus mensibus fugere te hostes tuos, et gladium eorum non posse evadere, aut tribus diebus gladium Domini et mortem versari in terra, et {t. 2 : Erfurt, f. 105rb ; facsim., p. 209b} [Rusch, f. 105rb ] angelum Domini interficere in universis finibus Israel. Nunc igitur vide quid respondeam ei qui misit me.
Numérotation du verset 1Par. 21,13 
Et dixit David ad Gad : Ex omni parte me angustie premunt, sed melius mihi est ut incidam in manus Domini, quia multe sunt miserationes eius quam in manus hominum.
marg.|   {t. 2 : Erfurt, f. 105rb ; facsim., p. 209b} [Rusch, f. 105rb ] ET DIXIT  DAVID. Si famem eligeret contra alios facere videretur, quia habens multa frumenta inopiam cum aliis non pateretur. Si vinci ab hostibus per tres menses eligeret, habens ipse circa se viros fortissimos nihil metueret cum exercitus neci subiaceret. Communem ergo sibi et aliis passionem elegit in qua timor omnibus esset equalis.
Numérotation du verset 1Par. 21,14 
Misit ergo Dominus pestilentiam in Israel et ceciderunt de Israel septuaginta millia virorum.
marg.|  SEPTUAGINTA  MILLIA  VIRORUM. Capita tantum plebis et seniores numerati sunt. Ceterum de omni populo tot millia interfecta Hebrei affirmant, quot millibus numerus in Paralipomenon scriptus numerum qui in Regum est excedit. Aiunt enim quod in Paralipomenon et qui remanserant et qui interfecti sunt, numerati sunt. In Regum vero tantummodo vivi.
Numérotation du verset 1Par. 21,15 
Misit quoque angelum in Hierusalem ut percuteret eam.
interl.|  diversis et occultis infirmitatibus
Cumque percuteretur, vidit Dominus et misertus est
interl.|  Sadoch ut aiunt sacerdote pro populo orante
super magnitudinem mali et imperavit angelo qui percutiebat : Sufficit. Iam cesset manus tua. Porro angelus Domini stabat iuxta aream Ornam Iebusei.
interl.|  Areuna Iebusei.  Areuna enim area interpretatur, et  Ornam latine resonat lumen nobis

Hrabanus Maurus, Commentaria in Par., lib. 1, cap. 21, PL 109, 379B : « ‘Angelus autem Domini praecepit Gad, ut diceret David, ut ascenderet, exstrueretque altare Domino Deo in area Ornan Iebuzaei’, etc. [1Par. 21, 18] In Regum quoque ita scriptum est: Erat autem angelus Domini iuxta aream Iebusaei, etc. [2Rg. 24, 16]. Denique Areauna interpretatur arca, et Ornan latine resonat: lumen nobis. » Hrabanus Maurus, Commentaria in 1-4Rg., lib. 2, cap. 24, PL 109, 122D-123A : « ‘Erat autem angelus Domini iuxta Areuna Iebusaei’ [2Rg. 24, 16]. In Paralipomenon quoque ita scriptum est: Porro angelus Domini stabat juxta aream Ornan Jebusaei. […] Denique Areuna interpretatur area , et Ornan latine resonat :lumen nobis ». Cf. Interpretationes, Aaz apprehendensS f. 613ra) : « Ornan: lumen nobis vel illuminatio nostra ». Id. (Köln, Dombibliothek, cod. 2, f. 337va, 1270-1280 circa) : « Ornam : lumen nobis ».

Ornam scrips. cum Rusch (alibi) ΩM] Ornan ΩJ etc. Weber, Hornan ΩS Rusch, Areunae ΘA , Ornan Areune ΘH*
Areuna] scrips. cf. 2Rg. 24, 16, Areuma Rusch Ornam] scrips.,Horna Rusch
Numérotation du verset 1Par. 21,16 
Levansque David oculos suos, vidit angelum Domini stantem inter celum et terram et evaginatum gladium in manu eius et versum contra Hierusalem, et ceciderunt tam ipse quam maiores natu vestiti ciliciis et proni in terram.

celum-et-terram] inv. Weber
Numérotation du verset 1Par. 21,17 
Dixitque David ad Deum : Nonne ego sum qui iussi ut numeraretur populus ? Ego qui peccavi, ego qui malum feci. Iste grex quid commeruit ? Domine Deus meus, vertatur obsecro manus tua in me et in domum patris mei. Populus autem tuus non percutiatur.
Numérotation du verset 1Par. 21,18 
Angelus autem Domini precepit Gad ut diceret David ut10  ascenderet extrueretque altare Domino Deo in area Ornam11  Iebusei.
interl.|  hec est Hierusalem
marg.|  EXTRUERETQUE  ALTARE. Bene David cum Dominum placare vellet altare iubetur in area Areume vel Horne construere, quia non placatur Deus ab homine nisi in arca cordis per lumen recte fidei et vere dilectionis constituat illi altare humilitatis, in quo offerat sacrificium laudis.

Cf. 2Rg. (2Sm.) 24, 18.

10  ut] et Weber 11  Ornam] Hornan Rusch
Numérotation du verset 1Par. 21,19 
Ascendit ergo David iuxta sermonem Gad quem locutus fuerat in12  nomine Domini.

12  in] ex Weber
Numérotation du verset 1Par. 21,20 
Porro Ornan cum suspexisset et vidisset angelum, quattuorque filii eius cum eo absconderunt se. Nam eo tempore terebat in area triticum.
Numérotation du verset 1Par. 21,21 
Igitur cum veniret13  David ad Ornan conspexit eum {t. 2 : Erfurt, f. 105va ; facsim., p. 210a} [Rusch, f. 105va ] Ornan, et processit ei obviam de area et adoravit illum pronus in terram.

13  veniret] venisset Weber
Numérotation du verset 1Par. 21,22 
Dixitque ei David : Da mihi locum aree tue ut edificem in ea altare Domino14  , ita ut quantum valet argenti accipias, et cesset plaga a populo.

14  Domino] Domini Weber
Numérotation du verset 1Par. 21,23 
Dixit autem Ornan ad David : Tolle et faciat dominus meus rex quodcumque ei placet. Sed et boves do in holocaustum, et tribulas in ligna, et triticum in sacrificium. Omnia libens prebeo.
Numérotation du verset 1Par. 21,24 
Dixitque ei rex David : Nequaquam ita fiet sed argentum dabo quantum valet. Neque enim tibi auferre debeo et sic offerre Domino holocausta gratuita.
Numérotation du verset 1Par. 21,25 
Dedit ergo David Ornan pro loco siclos auri iustissimi ponderis sexcentos.
marg.|   {t. 2 : Erfurt, f. 105va ; facsim., p. 210a} [Rusch, f. 105va ] DEDIT  ERGO  DAVID etc. In Regum ita : « Emit ergo David aream et boves argenti siclis quinquaginta ». Unde autumant Hebrei boves argenti siclis quinquaginta. Aream vero sexcentis aureis esse emptam. Alii autem estimant aream emptam quinquaginta siclis exprimere locum altaris ubi holocausta obtulit, aream vero emptam sexcentis siclis esse locum totius templi quod postea Salomon edificavit et atria eius.

2Rg. (2Sm.) 24, 24.
Cf. 3Rg. (1Rg.) 6, 1.
Numérotation du verset 1Par. 21,26 
Et edificavit ibi altare Domino. Obtulitque holocausta et pacifica, et invocavit Dominum, et exaudivit eum in igne de celo super altare holocausti.
interl.|  sub Moyse, David, Salomone, et Elia super altare descendit ignis de celo. Sub Manue autem angelus de petra flammam eduxit

Cf. Idc. 13, 20.
Numérotation du verset 1Par. 21,27 
Precepitque Dominus angelo et convertit gladium suum in vaginam.
Numérotation du verset 1Par. 21,28 
Protinus ergo David videns quod exaudisset eum Dominus in area Ornan Iebusei, immolavit ibi victimas.
Numérotation du verset 1Par. 21,29 
Tabernaculum autem Domini quod fecerat Moyses in deserto, et altare holocaustorum ea tempestate erat in excelso Gabaon,
Numérotation du verset 1Par. 21,30 
et non prevaluit David
interl.|  sicut preceptum est in lege, sed spatium illuc eundi non habuit vel forsitan in mentem ei non occurrit
ire ad altare ut ibi obsecraret Dominum15  . Nimio enim fuerat timore perterritus videns gladium angeli Domini.
interl.|  plagam mortis illatam ministerio angeli sicut in Egypto factum est

Cf. Ex. 12, 23.

15  Dominum] Deum Weber




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria (1Par. 21), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 24/08/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber16.xml&chapitre=16_21)