initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<16. *Liber Paralipomenon primus*>

Capitulum 28

Numérotation du verset 1Par. 28,1 
Convocavit igitur David omnes principes Israel, duces tribuum, et prepositos turmarum qui ministrabant regi, tribunos quoque, et centuriones, et qui preerant substantie et possessionibus regis, filiosque suos cum eunuchis, et potentes et robustissimos quosque in exercitu Hierusalem.
marg.|  CUM  EUNUCHIS. Lex prohibet Israelitas abscidi et alienigene non solent ad secreta consilii admitti. Sed tradunt in hoc loco eunuchos vocari qui a seculi actionibus alieni orationi et lectioni vacabant et uxores non causa libidinis sed suscipiende prolis habebant quos Flavius IosephusIOSEPHUS Essenos vocat.
Numérotation du verset 1Par. 28,2 
Cumque surrexisset rex et stetisset ait : Audite me, fratres mei et populus meus. Cogitavi ut edificarem domum in qua requiesceret arca federis Domini, et scabellum pedum Dei nostri. Et ad edificandum omnia preparavi.
Numérotation du verset 1Par. 28,3 
Deus autem dixit mihi : Non edificabis domum nomini meo eo quod sis vir bellator et sanguinem fuderis,
Numérotation du verset 1Par. 28,4 
sed elegit Dominus Deus Israel me de universa domo patris mei, ut essem rex super Israel in sempiternum. De Iuda enim elegit principes. Porro de domo Iuda domum patris mei et de filiis patris mei placuit ei, ut me eligeret regem super cunctum Israel.
Numérotation du verset 1Par. 28,5 
Sed et de filiis meis - filios enim multos dedit mihi Dominus - elegit Salomonem filium meum, ut sederet in throno regni Domini super Israel.
Numérotation du verset 1Par. 28,6 
Dixitque mihi : Salomon filius tuus edificabit domum meam et altaria mea.
interl.|  alias : arria

altaria] atria Weber
{t. 2 : Erfurt, f. 109rb ; facsim., p. 217b} [Rusch, f. 109rb ] Ipsum enim elegi mihi in filium, et ego ero illi in patrem.

illi] ei Weber
Numérotation du verset 1Par. 28,7 
Et firmabo regnum eius usque in sempiternum, si perseveraverit facere precepta mea et iudicia sicut et hodie.

sempiternum] eternum Weber
Numérotation du verset 1Par. 28,8 
Nunc igitur coram universo cetu Israel audiente Deo nostro, custodite et perquirite cuncta mandata Domini Dei nostri, ut possideatis terram bonam, et relinquatis eam filiis vestris post vos usque in sempiternum.
Numérotation du verset 1Par. 28,9 
Tu autem Salomon, fili mi, scito Deum patris tui, et servi ei corde perfecto et animo voluntario. Omnia enim corda scrutatur Dominus, et universas mentium cogitationes intelligit. Si quesieris eum invenies, si autem dereliqueris illum proiciet te in eternum.
Numérotation du verset 1Par. 28,10 
Nunc ergo quia elegit te Dominus, ut edificares domum sanctuarii, confortare et perfice.
Numérotation du verset 1Par. 28,11 
Dedit autem David Salomoni filio suo descriptionem porticus, et templi, et cellariorum, et cenaculi, et cubiculorum, in aditis et domus propitiationis,
marg.|  DEDIT  AUTEM  DAVID. David psalmista et ceteri patres veteris Testamenti figuris et enigmatibus presignabant universa que verus pacificus in Ecclesia facturus erat, quomodo omnes nationes per fidem baptismi introitum in Ecclesiam habuerunt, qualis Ecclesie status esset futurus, qualis sanctorum perfectio et in regno celesti remuneratio, cuiusque pro meritis reddenda per diversas cellas et exedras, quia « in regno Dei mansiones multe sunt ».

Io. 14, 2.
Numérotation du verset 1Par. 28,12 
necnon et omnium que cogitaverat atriorum, et exedrarum, per circuitum in thesauros sanctorum,

in thesauros sanctorum] in thesauros domus Domini et praem. Weber
Numérotation du verset 1Par. 28,13 
divisionumque sacerdotalium et leviticarum in omnia opera domus Domini, et in universa vasa
interl.|  facta in honorem
ministerii templi Domini,

templi] rempli cacogr. Rusch
Numérotation du verset 1Par. 28,14 
aurum
marg.|  in quo sapientie splendor signatur
in pondere per singula vasa ministerii, argenti
marg.|  in quo nitor predicationis
quoque pondus pro vasorum ad opera diversitate,
interl.|  sicut Deus « divisit singulis prout vult »

Cf. 1Cor. 12, 11.
Numérotation du verset 1Par. 28,15 
sed et ad
interl.|  vel in
candelabra aurea et ad lucernas eorum aurum pro mensura uniuscuiusque candelabri et lucernarum, similiter et in candelabra argentea, et in lucernas eorum pro diversitate mensure pondus argenti tradidit.

candelabra argentea] candelabris argenteis Weber lucernas] lucernis Weber
Numérotation du verset 1Par. 28,16 
interl.|  de mensa propositionis in Exodo satis diximus

Cf. Ex. 25, 30.
pro diversitate mensarum. Similiter et argentum in alias mensas argenteas.
Numérotation du verset 1Par. 28,17 
Ad fuscinulas quoque et phialas, et thuribula ex auro purissimo,
interl.|  hec omnia plene in Exodo exposita invenies

Revera Lv. 16, 12.
et leunculos aureos pro qualitate mensure pondus distribuit,
interl.|  sunt leunculi et leones fortes, scilicet et fortiores alii sensu alii nitore predicationis argentei
in leunculum et leunculum. Similiterque in leones argenteos diversum argenti pondus separavit.
marg.|   {t. 2 : Erfurt, f. 109va ; facsim., p. 218a} [Rusch, f. 109va ] ET LEUNCULOS  AUREOS. Neque in Exodo in constructione tabernaculi, neque in Regnum in edificatione templi uspiam leguntur facti leones et leunculi nisi quod in templo celatura facta narratur in confectione decem basium ubi leones et boves et cherubin et palme sculpte narrantur. Sed neque cherubin in similitudine quadrige formata, sed tamen quod duo cherubin fuissent fabricata, alis suis arcam tegentia. Ezechieli autem iuxta fluvium Chobar similitudo ostenta est quattuor animalium et hic « aspectus eorum similitudo hominis in eis, et quattuor penne uni, et quattuor facies uni, et pedes eorum pedes recti, et planta pedis eorum quasi planta pedis vituli » et post pauca : « Similitudo vultus eorum facies hominis, et facies leonis a dextris eorum quattuor, et facies aquile desuper ipsorum quattuor ». Et alibi : « Quattuor facies habebat unumquodque eorum facies una facies cherub et facies secunda facies hominis et tertia leonis et quarta aquile ». Sed et horum et sequentium expositionem in Ezechiele nostro prout nobis donavit Deus perstrinximus.

Ez. 1, 5-7.
Ez. 1, 10.
Cf. Ez. 10, 14.

similiterque] similiter et Weber
Numérotation du verset 1Par. 28,18 
Altari autem in quo adolebatur incensum aurum purissimum dedit, et10  ut ex ipso fieret similitudo quadrige
interl.|  hec quadriga in Ezechiele exposita est

Cf. Ez. 1, 5-6.

adolebatur] adoletur Weber 10  et] om. Weber
Cherubin
interl.|  scientie pulcritudo, hoc est notitia sacramentorum Dei et thronus eius et requies. Unde : « Qui sedes super cherubin manifestare »

Ps. 79, 2.
extendentium alas, et velantium arcam federis Domini.
Numérotation du verset 1Par. 28,19 
Omnia inquit venerunt scripta in11  manu Domini ad me, ut intelligerem universa opera exemplaris.
marg.|  OMNIA  INQUIT  VENERUNT  SCRIPTA. Tradunt Hebrei exemplar templi et vasorum Moysi in monte monstrati ad Iesum pervenisse, deinde ad iudices, et ad Eli, et ad Samuel, et ad David tandem ad Salomonem. Vel manus Domini filius est per cuius donum David et alii sancti perceperunt quidquid de sancte Ecclesie structura protulerunt.

Cf. Hrabanus Maurus, Commentaria in Par., lib. 2, cap. 28, PL 109, 411D-412A. 

11  in] om. Weber
Numérotation du verset 1Par. 28,20 
Dixit quoque David Salomoni filio suo : Viriliter age, et confortare, et fac ne timeas, et ne paveas. Dominus enim Deus meus tecum erit, et non dimittet te, nec derelinquet donec perficias omne opus ministerii domus Domini.
Numérotation du verset 1Par. 28,21 
Ecce divisiones sacerdotum et levitarum in omne ministerium domus Domini assistent12  tibi et parati sunt, et noverunt tam principes quam populus facere omnia precepta tua.

12  assistant] assistunt Weber




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria (1Par. 28), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 18/10/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber16.xml&chapitre=16_28)